Vicennalia sacra peruviana sive De viris peruvianis religione illustribus : hisce viginti annis gloriosa morte functis.

발행: 1788년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

eo in ministerio tenuerunt , a quo distractus nunesset, nisi communis exilii lex intercessisset. Cum his e curis dist calleretur, quae diligentiores solent a propriae persectionis studio retardare vehementius ille religiosas colere virtutes coepit, tantoque avidius, quanto sciebat esse easdem perficiendo ministerio suo magis necessarias. Coluerat scin per tenerrimo amore paupertatem; tunc eam sectatus est, quae dona, quae munuscula omnia respuebat, eumque in plena libertate relinquebat id strenue eXequendi, quod muneris ratio p0stulabat. Ne servor spiritus tam variis distractisque rebus intepesceret, surgebat media necte, ac integram medi- rationi horam tribu ibat, summoque studio adlaborabat deinde, ut quae interdiu temporis intervalla vacua nanci rCebatur , ea omnia orationi , meditationique concederet, ab qua eXercitatione cauestia illa lumina hausit, quibus vir litterarum plane rudis cum esset, integra du0 magnae molis volumina scripta reliquit de Natura hominis, quae Μ irro U-

mos appcllavit, quaeque doctorum virorum judicio tam profundissententiis, tantaque perspicuitate scribere minime potuisset, nisi caelesti lumine illustratus. Hauriebat inde asperrimae paenitentiae ardorem illum, quo corpus in servitutem plenissimam redigebat namque praeter assiduum cilicium, nocturnam meditationem excipiebat cruenta flagellatio, sequebantur crebra ieiunia , neque corp0ri indulgebat

62쪽

ε quidquam quod religiosa v Ivendi ratio ceteris non

praescriberet. Quod si aliquando vel precibus aliorum coactus, vel quos colere debebat verbis eorum invitatus corpori aliquid extra ordinem concessisset; hae nocte, aiebat corpus alloquens suum , voluptatis immerito expertae dabis plenas aselle. In se vero ita asper , et acerbus cum esset , serebatur in alios eximia charitate. Ut aegris diu noctuque ministraret primus inter omnes ab praesidibus postulabat : serebat opem bene valentibus quocumque inc pere, crebro obtestans se ad hoc natum suisse, ut Deo, ac proximis suis quacumque in re famularetur, jure proinde p0sse unumquemque operam ab se exigere, quam reddere ipse teneretur . Quo tem pore res rusticas administrabat , ingens terrae mOtus dom0s omnes, ac stabula solo aequavit peramplo illo regionis tractu e sedificiorum ruinas , animalium cladem, reique domesticae iacturam secuta est messum caritas . Confluebant undique et propinqui, et longinqui ad I 0annem pauperes miserrimi, qu0s exitium illud diversorio , omnibusque ad

vitam tuendam' necessariis spoliaverat . Facta ab superioribus potestate, omnibus ipse adsuit paterna pietate; quidquid reliquum trepidationis vis illi secerat , id in aliorum subsidium contulit omne . oneratis namque iumentis peragravit regionem illam omnibus opem serens ; neque enim largitate sua cassos eos voluit , qui c0nvenire illum pro senio , vel

63쪽

vel fractis viribus non poterant ; vel aedificiorum

ruinis perculsi, atque prostrati loco Se movere prohibebantur. Hisce vero corporalis miseri Cordiae operibus addebat etiam spiritualia, miseros eos admonens perhumaniter, ut Deum hisce terribilibus vο- cibus vocantem sequerentur, et illis calamitatibus admoniti terrena despicerent, et ad superna contenderent ardentius.

Diutius hocce in ministerio elaboravit in Regio Nobilium Collegio, nec sine maximo fructu. Erat apud ingenuos illos adolescentulos magno in honore, quem vivendi ratio honestissima ei conciliarat, et praecipuus amor , quo quisque diligi ab eo sibi

persuadebat: audiebatur proinde attente cum Vel eorum animi motus irrelaietos temperaret , atque componeret, vel cum eosdem ad omnem chylesianam honestatem, ad scientiarum studia strenue capessenda hortaretur. Haec eius erant cum adolescentibus colloquia , quae ab exemplis ipsius omnium oculis manifes immis vim accipiebant maximam, ut cptatus fructus consequeretur . Intuebantur siquidem Virum gravem , qui sibi aegre valentibus ea praestabat omnia', quae sperare ab solicita parente possent ,lquique sanis quocumque in ministerio opem ferebat imaximam , quin ab eisdem praeter officiae Xigeret, aut acciperet quidquam etiam oblatum ;qui excitatas inter eos lites, atque discordias summa aequitate componeret, et ne debitas paenas dare ne

64쪽

62rent eum obtinuisset, hoc collato benescio utebatur, ut ipsi in studiorum, ac honestatis tegulis sectandis serent diligentiores, ostenderentque jam ab aetate tenera, quantum sibi publica res ab eorum ingenio, virtute, comparata doctrina posset polliceri. Nec minori animi voluptate intuebatur Ioannes quae eius opera Deus illis adolescentibus impertiebatur, certus in eodem ministerio ad mortem usque insudandi, et vitam exigendi totam etiam in ultima senectute eodem serviendi omnium commodis spiritu, quo inc0harat: cum Regia lege iussus est cogitationes hasce alio vertere . Excepit inopinam sortem ea mente, qua illi solent , qui sibi persuadent terrenas res ab Supremo Numine regi , dirigique omnes ad sui gloriam , nostramquc sanctificationem; subiecit se penitus divinae voluntati, paratus sustinere aequo animo omnia , quae tantam

rerum vicissitudinem consequerentur. Quae sustinenda essent in longa navigatione incommoda didicerat dudum, neque ignorabat quas vexationes hisce incommodis exulis conditio addere possiet: omnibus sese obiecit vir octogenarius infracto robore, et cum sociis reliquis navem conscendit . At cum senile corpus pares spiritui vires exerere non posset, fractus, ac infirmus Ioannes correptus est morbo post haud longam navigationem, cujus demum violentiae cessit in mari die a1. Mai. 17 8.

65쪽

P. IOSEPH REYSNERIUS

OUod haud raro evenisse ex ecclesiasticis fastis

accepimus, ut amici, familiarisque mors inopina , aut sunesta superstitem ad meliorem frugem , magnam etiam ad sanctitatem evexerit , id Ioseph Reysnerio accidisse cognovimus. Natus est Dilinis gae nobili, atque illustri loco die 2. Feb. 1693. proque gentis consuetudine liberaliter eruditus, Cumque praeservidum sortitus esset ingenium ad res maximas, difficilesque promptissimum; praemature relictis litterarum studiis, quorum elementis erudiebatur, bellicam amplexus est disciplinam vix exacto aetatis anno quarto decimo sub Principe Eugenio Saba udo Imperatore exercituum illo clarissimo, qui hoc ineunte saeculo Europam totam nominis sui celebritate implevit. Versatus est in Italico bello , et adolescens ea dedit animi roboris experimenta , a quibus polliceri sibi quisque in virili aetate fructus pos-Set uberrimos. Rescidit spes omnes infausta amicim0rs, a qua cum didicisset Ioseph quam vanam ,

66쪽

fallacemque gloriam in ea vivendi ratione haesienus esset persecutus ; eam sequi multo ardentius constituit , quam nullus casus evertere , nulla rerum vicissitudo concutere posset .

Valedicto igitur profanae militiae , reversus est in urbem patriam, in qua, quod animo dudum statuerat, Societatis Iesu Institutum amplexus , Tyrocinium aggressus est. Quem ab terrenis , ac fluxis rebus omnibus plena distractio ad eam vitae rationem impulerat, facile consci potest quantus supernarum rerum amor spiritum inflammaret; Deo scilicet soli vivendum sibi statuit, divinaeque gloriae intuitu nullis laboribus, sudoribus, periculis parcere ad supremum usque vitae spiritum in procuranda proximorum salute. Ad haec duo referebat omnia; curas, sol citudines, exercitationes omnes eo revocaverat, ut tanto ministerio dignus evaderet.

Itaque cum exacto tyrocinio philosophicis studiis daret operam, sensit accendi in corde desiderium, quo utrumque consequi facile sibi videbatur, insudandi scilicet Μoxensibus missionibus, quod si adsequeretur et patriae, propinquis, terrenae cuicumque gloriae eternum valedicere, et maxima posset pro aliena salute incommoda, ac pericula sustinere, quando martyrii palma, quam vehementer optabat inter barbaros illos dignus non haberetur . Supremo Societatis Praesidi cum desideria exposuisset sua, voti compos est factus; relictoque patrio solo Her

67쪽

tae marisque diuturnis dissicilibusque laboribus alacris sese commisit , quos invicto robore sustinuit ad p0rtum usque Limae proximiorem. Hac in urbe Τheologica studia suscepit consecitque maxima domesticorum , exterorumque probatione, quos omnes sibi confestim conciliavit Ioseph cum vivaci polleret ingenio, constans in studendi

labore esset, tanta deinde comitate, morumque sua-Vitate emineret , ut omnium oculos , ac studia ad se pertraheret. Nec sane res erat sine admiratione praetereunda, virum sub tam diverso coelo enutritum regionis illius moribus ita accomodari , ut ea in urbe eruditus, natus etiam videretur. Consecto studiorum curriculo, tertio probari est russus , quo tempore studiorum curas omnes excolendo virtutibus animo, locupletandoque strenue addixit; animo Moxenses suos assiduo volvens, quorum aeternae saluti procurandae , spretis terrenis omnibus , vita etiam propria, dies suos omnes, omnes etiam sudores destinarat . Neque ceteris nationem hanc praeis serendi causa ulla ei fuerat praeter majorem ab terrena quacumque re distractionem, et uberiorem laborum , periculorumque copiam , cum utriusque amor, ac desiderium ab Europa eum in illas regiones pertraxisset. Exposuit Praesidibus quae animo Conceperat Vota, atque hi quamvis aegre viderent

privari urbes viro, qui comparatis scientiis , ingenii acumine, virtutibus omnibus , et singulari c0

68쪽

nominis, ac gloriae sibi, ceterisque comparare, tamen vocanti Deo parendum existimarunt, patienter serentes ut Ioseph ad Μoxenses suos proficisceretur. Facta hac potestate viae se commisit leucarum prope mille tanto animi robote, atque alacritate , ut nequidem brevi quieti indulgendum existimarit, quam in adeo longo itinere, ac perdissiciliceteri iudicabant maxime necessariam ; nec constiterit donec ad oppidum S. Crucis delia Sterra pervenit, quo in oppido, cum ibi aditus ad moxen-SeS regiones pateat, praestolari Missionarii solebant praesidis supremi illarum regionum imperata . Cum vero in nationes illas sermo noster inciderit, quae saepe occurrent; patietur instituti nostri ratio, ut aliquid cursim dicamus de gentibus, ac vastissimis illis regionibus in quibus excolendis Peruviani Socii octoginta et amplius annos maximo christianae reipublicae bono acriter insudarunt. Moxi, quod ii primum inter omnes tractus illius gentes christianam fidem susceperint, n0men dedere plurimis nationibus, quae ut moribus, ita et linguis valde inter se dissident, cum quadraginta prope idiomata inter eos usurpentur, quorum nonnulla non minus inter se discordia, quam ab hebratico sermo italicus, unde ingens molestissimusque labor apostolicis illarum partium operariis accrescit,

cum insudare assiduo in novis addiscendis linguis

69쪽

η cogantur, subeundus nihilo segnius ni pluribus inuatilem ducere Vitam voluerint. Hae natieneS, quarum nonnullae bellicosissimae, crudeles, an tropopbagae, Vagae , aliae mitis sunt ingenii , et hausta ab

natura urbanitatis, ac politices semina in commune commodum contulere, amplissimum incolunt temrae tramina sub Lona torrida ab decimo quinto Equinoctialis lineae gradu ad vigesimum australem versus polum protensum, longitudinis vero termini adhuc ignoti manent. Immensam planitiem inundant crebro flumina ab montibus altissimis excurrentia, imbres quandoque copiosissimi, a quibus, cum dissicilis pro situs humilitate aquis pateat exitus, excrescunt paludes vastissimae, quarum hum, re et nimio, et marcido , proque ardentissimo solis ardore tota legio insalubris pestiferis sepe morbis depopulatur . Nec tellus fruges , arbores, aut belluas sustinet Europae pro utilitate notas , si solum bubulum genus excipias. Flumina multiplicis gene- iis pisces alunt; silvae ferarum crudelissimarum, ii

sectorum genus omne veneno mcrtifero armΘtCrum,

quibus tamen tellus ipsa exhibet sua antidota. Sciamiarum carnes fumo paululum exsiccatae praecipuas inter epulas referuntur ; panis Vinique adeo nussus ustis, ut nomen ipsum pentibus ignotum , quin pr0pterea ebrietatis vitio I borent minus quam cetera gentes, cum eam repetant aliunde succi cuiusdam nimio potu, et ad quindecim quandoque dies producant. IN

70쪽

In hanc vastissimam regionem tot saeculis ignotam primus irrupit V. P. Cyprianus Barace Na-varraeus ex oppido YsZba diaece sis Pampelonensis , qui Societati Iesu adscriptus Tarracone Tyrocinium cum incaepisset an . I 62I confecit Limae , votisque Deo nuncupatis, Sacerdos est consecratus II. Iunii 16 3. Hic socio sibi adscito P. Petro Marban , et Coadiutore Casi illo, ingens opus aggressus est, ad cujus dissicultates , laboresque maximos in summa

rerum omnium caritate subeundos praeter animi robur singulare , ac invictum, vitae contemptus assiduus erat Omnino necessarius. Post multorum dierum navigationem 23. Martii 1682. appulit ad locum in quo, cum sexcentos Moxenses ad fidem perduxisset, deinde oppidum extructum est , cui a B. Virgine Lauretana nomen inditum, in quod paulo post duo millia convenerunt. Erexit novis ne ophitis et Sanctissimae Trinitatis oppidum haud minus infrequens; penetra Vit in Cosere montanos, Cirio nos vagos, atque seroces, Qua rayos antropophagos ac bellicosos , Toros , Amazones , quodque referebat plurimum , invenit Baures , a quibus , dum e0rum in christiana religione eruditionem satagit, appetitus sagittis, et lethali vulnere in capite percussus gloriosa morte functus est vigesimo octavo apostolatus sui anno, aetatis sexagesimo primo, die veroa 6. Septembris, quo die ab Ecclesia memoria colitur Cypriani martiris, cuJus ipὶ nomen reserebat. Nec

SEARCH

MENU NAVIGATION