Vicennalia sacra peruviana sive De viris peruvianis religione illustribus : hisce viginti annis gloriosa morte functis.

발행: 1788년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

3 3ν ardenter Optabat. Interea, ne tanti fructus spes dilaberetur, aut longius protracta esset alicui aeternae jacturae occasio , Dominico Marrio commisit, ut, quoniam ipse praestare non posset, gentes illas adiret, et suscipiendae divinae doctrinae paratas necessariis religionis elementis erudiret , eruditasque in christianae Ecclesiae gremium sacro baptismate abluta S reciperet, quod praestitum est egregie , singularique omnium voluptate, quae majorum adquisitionum spem maximam faceret, cum in nationes incidissent, quae barbariae praeter silvestres mores, incultosque haberent nihil. praese ferrent vero plurimum indolis ad omnem virtutem accomodatissimar. Dum haec praestolatur Ioseph, excolebat commisia sum sibi p0pulum tanta solicitudine , ut religiosa familia, eaque optime instituta videretur , animorum consensione, mutua charitate, m0rum aequitate, et religionis in rebus , sacrorumque participationis assiduitate. Curabat diligenter, ut quae instituta erant Sodalitia pietatis, ac misericordiae operibus exercerentur pro instituti cujusque ratione, ex quibus plurima ad universum populum commodRredundabant . Horum conspectu vehementioribus desideriis inflammabatur, ut quotquot erant in remotis illis regionibus incognitae nationes Christianae fidei luminibus illustratae, atque ab latebris eductae t 0t bonorum participes fierent . Hisce vero apostolicis curis , ac desideris, arden ii mis

82쪽

eissimis finem attulit dies, in quo iussi sunt Mistsionarii omnes abditissimas illas terras relinquere et convenire ad S. Crucem delia Sterra , unde Omnes simul ex regio decreto i i er quingentarum leucarum erant suscepturi. Quanto animi dolore confixus sit Ioseph tantae rerum vicissitudinis nuntio, mente concipi facilius, quam exponi Verbis poterit um paratam iam uberrimam messem haberet, et multo etiam speraret uberiorem, ad quam tantis se laboribus, ac vitae periculis paraverat. Augebant dolorem , maeroremque desertionis justissima formido, et iactura certissima tot neophilorum, cum et magnitudo laborum deterrere etiam robustos ab alto opere procurando, tuendoque posset , et nemo esset in promptu qui illud susciperet ob tot diver-sssimarum linguarum imperitiam ' Hisce funestissimis cogitationibus cum paululum confectus haesia

siet; brevi se divinis iudiciis penitus subiecit, atque

an iisdem conquievit crebro ingeminans, ab paterna divina Providentia, quam infinitam esse scimus, sperandum nobis esse, tribulationes hasce maximas in nostrum proximorumque maius commodum redundaturas. Hisce certissimae spei monitis sublevabat navigationis socios con-Missionarios suos, quibus distractio ab illis populis tot sudoribus a se e X- cultis, erat quacumque morte acerbior; donec ad S. Crucis oppidum perventum est.

Relictis ratibus, suscipiendum hinc erat terrestre

iter

83쪽

εxiter perlongum , atque dissicile , crebris perruptis montibus interfectum, quod bene valentibus, et vigentis aetatis viris molestissimi esse solet negotii . Imperata aderant ab regiis ministris iumenta, quibus insidentes missionarii ad urbem Limam transse rentur. At Ioseph praeter senilem aetatem , eXcesia serat enim annum quintum supra septuagesimum , et fractas tot lab0ribus, angoribusque corporis vites, iumentorum uti upe nullo pacto poterat, nec iis insidere in tanta viarum dissicultate sine certi L1imo lapsu. Statuerunt propterea regii ministri, ut restatoria in sed defferretur. Arrept3m ergo sellam

duplici vecti armarunt , et hac sedens Ioseph ab

quatuor robustis hominibus deportabatur, qui tamen crebra vertigine cum laboraret, alligandus fuit sedine in assiduo montium adscensu, descensuque decideret . Quantum vero violentis hisce motibus concuteretur , quantoque labore sursum deorsum deserretur dissicile dictu est: ipse tamen invicto robore instructus , et ardentissimo acerbiora sustinendi armatus desiderio non modo tot incommoda ferebat alacriter, sed a taluis socios adhortationibus corro borabat, ne animo concidentes ullam tantae frugis partem male perderent , sibi festive ingerens Dominicum illud: cam esses janior cingebas te, et ambulabas quo Colebas , elim autem sentieris alter te

cinget. Hisce dissicultatibus tanta constantia superatis, in urbem Limam delatus est. Inde

84쪽

Inue conscensis navibus cum Sociis in Europam navigaturis, Carthaginem Americanam cogitabat , cum occidente sole die II. Mart. 1768. , naviS , qua vehebatur in arenosa vada tanta vi offendit, ut gubernaculum e cardinibus suis validissimo impetu extractum tabularum maximam partem diru- perit, quae lectulum , in quo eo temp0ris Ioseph dormiebat, efformabant. Inopinus casuS, quem inconditi nautarum clamore S, Vocesque postremam rerum omnium desperationem praeseserentes sequebantur, facile persuadere semisopito potuit esse omnibus commune naufragium . Implorata Beatorum ope in eo miserrimo rerum statu, quassata licet, et rimosa navis naufragium declinavit. At repentina internorum omnium agitatio suborta cum languens

I0seph corpus, viribusque destitutum corripuisset ;lethali cito curreptus est morbo , cui mederi ars nulla potuit. Excepit proximae mortis nuntium sumisma tranquillitate, ad quam generali totius vitae expiatione paravit sese , et perfectissima in Divina voluntate conformatione Eucharistiae Sacramento tanto spiritali gaudio corroboratus est ut ad reliquos Socios adstantes uberrime redundaret. Crescebat interea vis morbi violentissima, et Ioseph inter dolores internos , quibus torquebatur , atque ad mortem celerrime rapiebatur, effundebat cordis affectus in tenerrimos amoris actus ; iterabat saepes dei , speique affectus , implorabatque Beatorum

85쪽

opem, praecipue S. Ioseph, et singulari religione assabatur B. Virginein, cuJus sub patrocinio se suaque omnia volebat constituta. Sacro inunctus oleo cum proximam resolutionis horam intueretur; Christum e Cruce pendentem manu tenens adlocutus est tam teneris, ardentibusque affectibus, ut qui adstabant et religione replerentur, et ViX tenere lacrymas, singultusque possent, donec tandem extinctus est morte placidissima Mai. An. 1768. aetatis suae 77. quorum triginta quatuor in Moxensibus erudiendis, tanta laude, fructuque posuerat; sepultusque est Carthagine in America in Templo Collegii quondam Soc. Iesu.

86쪽

R FELIX DE SILVA

Nim; demissionem quam Virtutem humilitatem dicimus Christianam, excelsarum mentium e sse propriam definierunt morum Philosophi, qui eius naturam rectius perscrutati, vulgares opiniones castigarunt minus peritorum , qui nobilissimam virtutem, plurimumque magnanimitatis prae se serentem cum animi infirmitate, fortunarumque inopia confundentes, eandem rudibus, ignaris , vili, abie- meque plebeculae propriam, et quasi iure suo convenientem judicarunt . Horum vero error, Ut et recta illorum judicandi ratio manifeste ostensa est in P. Felice de Silva, cujus Imaginem adumbrandam suscipimus. Natus est Limae XI. Kal. Dec. MDCCIII. familia in ea urbe conspicua, et ab teneris annis ea solicitudine eruditus , quam gentis suae ratio p0stulabat. Emicuit etiam in tenera aetate insolitum ac prope singulare ingenii acumen, h0cce, praeter memoriam ad prodigium usque s delem, sequebatur discendi ardor, ac studium adeo indefessum, et . constans, ut solis libris delectari , sola S

87쪽

6 Isolas ad scientias artesque liberaleS natus videretur. H0c litterarum amore facile ab nupis . ludisque distrahebatur, quibus rapi quandoque etiam minus innocenter aetas puerilis solet, et tener animuSin discendis primis artium elementis omnino intentus alia ne cogitabat quidem, quae ut ab constanti stud io, ita etiam eum potuissent ab morum innocentia avocare. Itaque quamvis in eo stud torum curriculo plures nactus esset socios comitesque ingenii acumine praestantissimos ut est Urbs illa vulgo scecund nima ingeniis ad omnes scientias promptissimis) eminebat inter omnes tanto intervallo, ut praeceptorum suorum ad se oculos , praecipuumque

amorem converteret.

Adolescentulus Oratoriae, Poaeticisque praeceptis uberrime instructus dum secum cogitat seculi pericula, et quantis obnoxia sit procellis aeterna salus

cum tet renarum rerum voluptate abducimur , eam

ut in tuto col locaret, et ut indulgere genio suo liberalius p0sset quo ad scientias omnes serebatur , statuit amplectendum Societatis Institutum, in quo utrumque facile consequi posse sibi videbatur. Vota cum exposuisset sua , factis de more experimentis , inter Tyrones adscribi iussus est Limae Kal. Ian. MDCCXX. Suscepit maxima contentione no-Vam Vivendi rationem, cumque praeter ceteras virtutes animi demissione detestaretur , hanc studuit quam consequi divino beneficio posset maximam , E et

88쪽

et ad quam comparandam acceperat mansuetudinem, indolis lenitatem, agendi cum aliis comitatem, animi amplitudinem nullis terrenis rebus cir- cum scribendam, tantamque facilitatem, ut omnium amorem, studiumque conciliaret sibi ac devinciret.

Excultus religiosis institutis ac regulis cum Philosophicis, Theologicisque scientiis navaret operam; maximam de se opinionem excitavit, atque ab magistris non minus suis , quam ab studiorum sociis ingenii, ac doctrinae veluti portentum habebatur,

cum quaestiones maxime arduas, ac perdifficile S mira celeritate percurreret, easque non minori auctoritatum copia, delectuque eXponeret, ac confirmaret. Nam foecundissimum ingenii acumen uberrime locupletabat tenax illa memoria quae annos ante plures excepta promptissime fideliterque exhibebat. Quanta vero ipse memoriae conservanda traderet vix dici, aut credi potest. Ita namque in librorum lectione, praeter quam nullum prope solatium noverat, immergebatur, ut quandoque integras noctes duceret insomnes , quin, id animadverteret, dies quoque prope integros , et ad vesperas horas legens perduceretur, quae primo mane incaeperat. Conse Lsus est quondam familiarissimo suo quater se Eximii D0ctoris volumina omnia evolvisse : quantum vero in Patrum, Conciliorum, sacrorum interpretum lectione studioque esset versatus te stabantur omnibus integrae paginae ab eo memoriter recitatae,

89쪽

quoties occasio tulerat, tanta fidelitate, ut legere, quae diceret, videretur. HuJus et studii, et memoriae e X perimentum dederat clarissimum cum adolescens , primo scilicet philosophici curriculi anno , quindecim feriarum diebus, ita integrum Philosophiae cursu in evolvit, ut paratus esset sui periculum subire , et respondere quaestionibus omnibuS , quae triennio toto exagitari solent. AEquior haec de esus ingenio, amplissimaque doctrina sententia visa est cum Felix Philosti phiam , sacram deinde Theologiam publice profiteretur. Si quidem hoc docendi munere ut appareret, necesse erat quantum ipse utraque in re valeret, cum et crebro e X ternis concer

lationibus adesse oppugnator deberet , et alienas etiam aggressiones sustinere palam, ac diluere propugnator cogeretur . Id vel maxime ostensum ab eo est Lim se, ubi frequentes hae Occasiones ab religiosis familiis offerebantur, frequentiores Vero nactus est ipse cum florentissimae illius Academiae Theologiae Professor delectus est . Quoties ille sustinere partes sive actoris, sive patroni deberet, ingens ad theatrum fiebat concursus eruditissimorum virorum, quos Felicis doctrina, ac nomen convocabat; nec umquam audiebatur quin omnium consensione singularis ingenii, singularis etiam doctrinae eruditionis' ue pro se r appellaretur, dignusque , quem Magistri omnes revererentur, ac colerent. Hanc tantam nominis celebritatem , quam prae

90쪽

ter ingenii acumen, sdelissimamque memoriam a Lsiduum ac prope incredibile legendi studium fovebat, tuebatur Felix non tam sui, quam religiosas familiae cui adscriptus erat, intuitu , cuique Gmnem operam suam debere se arbitrabatur, ne quid umquam ei splendoris, ac gloriae culpa ipsius , vel ignavia detraheretur. Inde quae officii erant sui satagebat vel maxime, ut quam seri posset perfecti iasme agerentur: nullis parcebat laboribus, et quantum ingenio, doctrinaque valebat, id totum ad opus conferebat. Praestabat id multo diligentius ardentiusque cum aliis praeesset, sive ii essent Scholastici nostri, sive e Xterni nostrorum curae Commissa, in

Seminariis praesertim Cuzcensi , et Limano , quibus praefuit ingenti alumnorum illorum commodo, qu0S verbis, exemploque suo ad assiduum studendi laborem prOVocabat, ut rebus praeesse publicis suo tempore communi omnium utilitate , et summa cum laude possent. Nec irritus ejus conatus fuit , cum sub eo rectore alumni illi adeo egregia adeptae doctrinae experimenta dederint , ut spes omnium supera sie vi si sint. Solus interea ipse sibi vἰdebatur plurimorum ignarus, exiguaeque doctrinae certissimam illam veritatem exemplo suo confirmans; minimam se i licet doctrinam ad tumorem , maximam vero sapientiam ad animi demissi0nem conferre plurimum . Hac sui

humili opinione inductus, cum inter plures dilige

SEARCH

MENU NAVIGATION