장음표시 사용
71쪽
Nec minori studio insudabat interea illarum naiationum eruditioni Petrus Marban , qui cum in gentem incidisset , in quam daemon plenissimo dominatu saeviebat, septem integros annos , quibus inter barbaros illos delituit saepissime ad mortem quaesitus , interdicto ei igne, et aqua, et in densa silva plurimos dies solis radicibus victitans, cum ex illis quatuor millia hac illac dispersa ad veram Christi s dem immensis laboribus traxisset, et unum in oppidum congregare vellet, daemonis fraudibus magna sui fructus parte privatus est, et iis, qui in arrepto proposito perstitere, oppidum instruxit, quo tradito alteri missionario, cum novam ipse in eas nationes aggressionem suscepisset, gravissimo morbo correptus, atque ab neophitis ad oppidum reductus morbi violentia extinctus est. Horum itaque, eorum qne qui susceptum opus tot laboribus, sudoribus, tantisque vitae periculis prosecuti sunt, assiduis curis elisurrexerant jam Oppida duodeviginti amplissimum region s illius tractum, diversasque nationes complectentia, quae Vero iisdem institutae regulis, eodemque regimine ductae ita consentiebant in omnibus, ut qHi oppidum unum lustrasset, parcere laborem sibi posset percurrendi alia, si eorum ritus, moresque noscere Vellet. Omnes namque primorum christianorum ritu Vitam in bonorum omnium communione ducebant ac laborum , tanto omnium commodo , quantum
72쪽
litteris tradidit Cl. Muratorius opusculo quod inscripsit La Chri ianita felice, cum Paraquariensium
mores, ritus, legesque, aeconomiam sacram, proseis namque traderet: quoniam nationes utraeque iisdem legibus regebantur.
Is erat earum missionum status, ad quas Ioseph sese accingebat, dumque quo iter dirigeret tuum , e Xpectat, ap0stolatum propius intuens , otii illius dies ducebat integros in meditatione imminentium laborum, ad quos divina virtute corroborandum animum sciebat : hanc proinde assiduis precibus implorabat exhibens supremo Numini cor ab caducis
Omnibus Vacuum , paratum vero, ac promptissimum
subeundis quibuscumque laboribus , atque vitae periculis . ut gentes illae ad certam salutis viam vocarentur. Quam mentem duplici inniti veluti fundamento 0portere , a jebat ipsis , constantissimo scilicet propriae persectionis studio , et plenissima in
submissione erga eos, qu0s praesides haberet. Interea sortis suae nuntius insolita eum laetitia est prosecutus ; nbmque socius est addictus Didaco Ignatio Fernan deet egregio inter ceteros viro, qui cum potiorem vitae partem Moxenses inter exegisset, et curiam Μatri tensem, Romanamque universae Provinciae suffragiis paucis ante annis adiisset , honoribus quibuscumque, quieti, et vitae 'etiam Moxensium suorum spiritale commodum praeserens , eaudem missiones repetierat egregio omnibus exemplo,
73쪽
vitam vel pro ne ophit s suis, vel inter eos positu rus. Hu1us viri clarissimi ductu ab Europa in Americam navigarat Ioseph , eodem duce apostolatum suum aggressurus naviculam canoam vocant indigenae) coni condit cum indis illis, a quibus per flumen, quod magnum vocant, ad oppidum quod a S. Ignatio dicebatur, duceretur .
Hunc profectionis suae diem , quo sibi videbatur
ab hoc terrarum orbe penitus profc isci, et in alium penetrare, quem uberrimum lab0rum, periculorumque sciebat, quibus autem nihil erat ei antiquius optatiusque , recordabatur Ioseph interdum , eundemque appellabat totius anteactae vitae laetiorem jucundiolemque, cum ad eam se adductum rerum omnium distractionem videret , eam ante ocul OS haberet laborum, ac ludorum messem, quam tamdiu optarat, requisieratque solicite . Longa in navigatione invisendae erant aliorum Sociorum stationes , qui in illis regionibus egregie apostolici ministerii partes omnes implebant; hos observabat attente J0seph, ut eorum agendi rationem cum silvestribus illis gentibus omnem hauriret , exultabatqu2 g3udio cum videret inter eas gentes adeo ignotas fio rere christianam religionem ea pietate, ac charitate , quam primis Apostolorum discipulis accepimus fuisse non minus gloriosam, quam familiarem . Cum tandem ad hujusce itineris metam appulisset , exceptus est peramanter ab Didaco Ignatio , a quo D a cum
74쪽
cum juberetur corpus curare longis laboribus fra- tum , reponebat ipse non ad otium, sed ad labores maximos se a Deo in illas regiones missum . Itaque gentis illius linguam tanto studio, tantaque contentione suscepit, ut pro ingenio, quc maximo instructus erat, brevi ad populum Verba facere, eorum eYcipere confessiones facile potuerit . Utque socium aetate gravem , ac longa defatigatione cadentem quacumque posset ratione sublevaret, suscepit in se temporalium rerum molestiaS omneS, aegrorum curam omnem; reliqua deinde ministeria, quae
Hanc vivendi rationem laboriosissimam persecutus est aliquot annos , cumque nullus esset quieti locus , sibi videbatur vitam ducere oti0sam , cum Praesertim inter eas gentes Versaretur , quae ferocitatem prope omnem exuissent, ipse vero desiderio arderet martyrii. Volutabat animo in silvestres, et ignotas adhuc gentes penetrare cum Vero totus ab
superiorum nutu pendere vellet , huiusce desiderii significationem dumtaxat interdum exhibebat . Ut Votis ejus aliquo modo feret satis, jussus est ab missionum Praeside novae stationi, cui a Patrocinio nomen , Praeesse , quae cognitae regionis erat postrema , constabatque Herigeb0conibus, quae natio inculta, et moribus erat ab ejus indole valde alienis. Suscepit alacriter novam provinciam cujus difficultates maximas haud ignorare poterat, quasque ut
75쪽
aggrederetur, cogebatur linguae novae omnino ele mentis exerceri . At nihil ei arduum obversabatur, Cui vires, conatusque omnes non obi ceret, divino auxilio ita innixus , ut omnia ab hocce solo speraret; Vires ita exerens suas, ac si hisce solis consci res tota deberet . Compositis gentis illius rebus; cum ad dissiciliora contenderet; aggressius est in interiora nationum illarum penetrare , quibus nulliun adhuc sacrae legis lumen affulserat . Mentem robustissimis illius gentis neophitis cum aperui siet; corripuit omnes stupor maximus ad facinoris conspectum, quod eXistimabant propriis Viribus longe maJus, ob)iciebant apostolico viro indomitas feras, Viperas , et id genus belluas alias
prope innumeras praesentissimo veneno armatas superandas immensas silvas, sentibus aditum Omnem intercludentibus, transeunda Vado flumina , et rapidissima, et incerti soli; obvias paludes doloso caeno amplissimas, in quas qui improvide incidisset, Liae
validissimo aliorum auYilio cxtrahi non posset: aggredi tandem ingerebant opus, cuius exitus incer tus, cum nΘtioneS quaererentur', quae ubi consisterent, sciebat nemo ; qua vero peterentur via nulla nulla etiam semita ostendebatur. At quas objiciebantur dissicultates inflammare p0tius eius ardent insimum zelum , quam retardare , aut cohibere potuerunt . Itaque cum dierum decem meditationibus
solito ferventi oribus sese exercui mei . indixissetque
76쪽
nesphitis suis, ut hoc tempore omnia ad prosctionem necessaria pararent, tenerrimo studio cum socium amplexus fuisset , cui Ecclesiae illius curam tradebat. pedes viae se commisit. Paucis post profectionem diebus , spinis, sentibus, caeno, locorumque asperitate crepidis iam consumptis , ocreisque ad genua usque nudus iter est prosecutus, quin propterea quidquam ex alacritate remitteret, quae comites ad omnem spem erigeret , et vires adderet fractis nutantibusque donec ad copiosum sumenventum est, quod nisi natatu trajicere nemo posset.
Iussis sociis, ut sibi quisque provideret in transitu, Ioseph , cui nullus erat natandi usus , signo crucis armatus aquis se intrepidus commisit, et obstupentibus ceteris mira celeritate ad oppositam ripam appulit , ubi constitit paululum , et redditis Deo gratiis pro omnium incolumitate, oras fluminis tenens ad locum tandem pervenit, in quo domicilium ritu suo posuerat gens ad illam usque diem ignota. Quanta hoc invento affectus sit laetitia Ioseph , dissicile dictu est; conjici tamen ea potes e X ardore, quo tantis sese objecerat laboribus, atque periculis s0la illius inveniendi spe i l lectus . Utque plenius esset gaudium, invenit, genti illi communem esse cum populo , cui praeerat , linguam , eX quo
tanto citius ad veras religionis explanationem serebatur. Caepit donariis , ac munusculis gentis studia sibi conciliare, arreptaque omni occasione ex cogni-
77쪽
IIgnitione creaturarum eorum mentes ad Creatorem perducebat sedulo interea animadvertens gentis indolem , ritus et qua tenerentur superstitione. Ex his cum intellexisset esse haud procul nationem aliam diversae sane linguae, sed pacificam, et quae vicinis suis nullius umquam esset molestiae; statimeo se conferre statuit, utque aditum sibi praepararet , neophilum praemisit linguae peritum , qui gentis Ducem de adventu suo faceret certiorem. Hic cum reposuisset possie Missionarium pro libito tuto ad illos penetrare excipiendum certe perhumaniter
Ioseph sumptis secum eX ne ophitis aliquot , et indigenis illis, illuc se contulit , Orott0s hoc est nationi illi nomen in verse religionis lumine illustra
Haec erat profecto gens, quam tot per labores, atque vitae discrimina requirebat ; namque duilona ab altero ex neophitis suis, qui quondam ad resiONeS illas pervenerat, cognoverat, gentem es se eam
ad omnem humanitatem compositam , ac indolis adeo docilis, facilisque, ut fidei, religionisque dogmata celeriter Videretur exceptura . Equidem progredeunti obviam venit gentis multitudo, a qua ritu suo salutatus perhumaniter , ductus deinde est ad Ducis domicilium , ab quo cum sociis suis ita est comiter, ac liberaliter e Xceptus, ut tantam in siilvestri illa natione lenitatem , liberalitatemque mirari satis non posset. Itaque quoties in seces u suo D A VO
78쪽
vacabat sp ritualibus exercitationibus , erumpebat modo in uberrimas lacrymas, quibus effundebat sese gaudium, quod claudi corde , ac contineri non poterat; mudo eniYis precibus divinam implorabat misericordiam interp0sita B. Mariae Virginis inter-cemione, ut gentem illam uberrimo divinae gratiae lumine perfunderet, quo ad verae religionis gremium traheretur; Ad id etiam praeparabantur gentes illae neophilorum sermonibus, qui Missionariorum vivendi rationem , et quantam de gente sibi tradita curam , quantamque s licitudinem gererent crebro
eis memorabant, et attenta, maXimaque cum UO-luptate audiebantur, ex qua facile apparebat, quam eget gens omnis ad suscipiendam veram doctrinam
Uius est Isseph hac nationis illius optima indole diebus, quibus eos inter versatus est ; excoluit gentem religionis elementis, ostendit salutis viam in excipiendo proposito lumine p0sitam, quoque ab
eis audiebatur attentius, eo accendebatur ardentiori desiiderio totam illam nationem ad Christum perducendi: cum vero temp0ris angustiis premeretur, nec diutius versari eum inter Orottos gentis sibi creditae curae, et praesidum imperata paterentur, dediscessu cum aliquid innuisset; sensit quantum verba sua divinae gratiae beneficio apud illas gentes valuissent: namque recemum audire maximo sne animi d0lore n0n pQterant , et Omnium ora maeroresus
79쪽
37 suffundebantur , quoties id accidere debere audiebant. Erat id quidem Ioseph acerbissimi doloris ,
cum ab parata Jam messe uberrima discedere cogeretur ; at eis bono esse Ianimo iussis , promissoque maturo reditu cum iis omnibus , quae ad oppidi constructionem essent necessaria, quo convenire, commodeque versari gens tota posset , deductus est ab magna frequentia ad locum discessui destinatum , unde communibuS Omnium lacrymis, ac ein latibus distractus uberrime et ipse flens ad Herigebo conos viam arripuit, a quibus maeroris, dolorisque sagnificationibus omnibus exceptus est ; intellexerant enim Missionarium diu apud eos non man Susum ,
cum ipsi longa eius opera frui sibi essent polliciti. Octo quibus ea in gente commoratus diebus, studuit, ut jacta religionis semina altius infigerentur , relictoque sui ingenti desiderio , regre ab eis avulsus est , quorum aliquot viae, lab0rumque comites esse Voluerunt, ut opem ei ferre quocumque in discrimine possent, et testes essent oculati solicitudinis ac singularis amoris, quo commimi sibi populi commodis omnibus insudabat Ioseph. Noctes tanto tempore sub dio actae; dies sub ardenti mimo sole ducti , decidentibus quandoque imbribus copiosis, viarum labor, ac dissicultas , cum communium ciborum caritate, quibus refici fractae Vires possent; cultus etiam corporis lacer , tuendoque c0rpori ineptus id tandem effecerunt, qu0d timeri
80쪽
meri certe debebat. Correptus e si sebri in hoc itinere , cui mederi non poterat in tanta inopia rerum ad virium etiam necessariarum, A ger corpore, animo autem invicto ad oppidum Patrocinii sibi commissum pervenit. Ibi vis morbi gravissima apparuit stamque ardenter febris exarsit, ut de esus vita conclamatum non immerito crederetur . Violentissimo morbo aliquanto recreatus in febrim incidit prope assiduam , ab qua lente licet , in mortem certiss-inam rapiebatur ; cum viribus destitutus , ad ultimam esset infirmitatem redactus. Fuit alio transferendus ex superioris sententia, ut sub coelo benigniori experiretur, quid posset ab eJus valetudine sperari . Cessit ex sententia, namque haud multo post, extincta febri, in pristinas vires convaluisse visus est . Itaque cogitationes omnes suas ad eas nationes convertit, quas primus ipse inviserat , et quibus auxilium omne erat pollicitus . Hisce vero ut moras inlecerat diuturna aegritudo , sic obstobat
nova praesectura esus curae commissa, cum e vivis
excessitat Lauretani populi praeses , nec esset in promptu alius, qui ei lassici posset linguae illius peritus praeter Ioseph. Differri hoc pacto videbat ardentissimum,quo assidue agebatur desiderium eXcipiendi in Ecclesiae gremio praedilectas illas gentes: at ut erat obedientiae cultor eximius , in hac sola adquiescebat, sperans in dies qui eum ab novo onore liberaret . et facultatem faceret exequendi , quod adeo