장음표시 사용
31쪽
VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER
ne si quis sorte anticipet deserre ad venerandas aures Imperatorum, nomodo h c quantulacunque & arcana deorum cultura e medio tollatur,
sed & hericulis & incurabilibus danis multati succumbamus, propterea
quod singuli quique hominum,omnias'; prouincia quς ipsoru subiacet
potestati, verissime venerabilc latria exhibet Christo, que & venerabsidi obseruat hodie omnes. Eoru siquidc imperatorum & regnum & gloria in sublime euecta sunt. Plurimas enim nationes Barbarorum suae subiugarunt dition quς & eorum iugo suas ceruices substrauerunt, simul atque Romanorum Imperatores fidem in Christum sunt coplexi . Quin& ipse ego priusquam ad hunc essem prouectus principatum, eorum fidei factus sum particeps. Satis igitur sit perque tibi sint quς dixisti. Hac de re in posterusileto. Anthemius his auditis pudore suffusus simul &timore correptus obticuit. Re quae contigerat,deprehensa, beatus Ioannes dixit: Reuera Propraetor nihil mentitus protulit. Quis enim ubi libet terrarum locus est hodi ubi Christus non adoreturZAut quae usquaest gens, quae non ingenue Christum confiteatur esse Deum omnes enim ' patriς gentium ipsit una cum Patre & Sancto Spiritu gloria concinunt,a supremo cardine terrae habitabilis adusque eius extremum lumitem. Quod si nosse Velitis,quantς strages eos apprehederint, quibus
sint ad internecionem perducti cladibus,qui a fide in ipsium resilierunt, ipsi utque sebesse imperio detrectarunt, interrogate cuiusmodi calamitatibus impliciti sint Iudaei in Hierusalem ciuitate ipsorum a Romanis
circunuallata post gloriosam triduanam eius resurrectionem ex mo tuis , quemadmodum extrema famis angustia afficti sint, ita ut eorum quidam infantium suorum carnes comederint panis vice. Quod si deinceps ab isto errore vestro Vtique vano conuerti velitis,adite pientissimum ciuitatis episcopum. Eum adite bona cum conscientia. hic vobis viam praemuniet ad agnitionem veritatis. Quid enim vobis cum Athena, templo'ue eius commune est i verius cum prostituta & prophana Tantum id stiperest, ecce testificor vobis, quia nisi vos poeniteat male comistarum,& bapti gemini, inque Christum credatis: leseram vos Imperatoribus Dei obseruantissit nis, ac renuntiabo vos eorum edictis minime paruisse,verius ea improbaste proinde ipsi videbitis mortem intempestiuam, Usque inopina vos adorientem, omnesque vestrae facultates cedent in rapina. Vtique vos qui nullo modo persita semini ut credatis
Christo qui vera est vita,pr stiterit e teporaria hac vita abrupi & diuelli, quam ut viventes in ipsum sitis blasphemi per hanc vestra idololatria
eumque exasperetis qui educat ac pascit. Neque enim vos vel canii oratitudinem imitamini ulli etenim beneuolentia & natura insitum amorem conseruant erga suos pastores ac domi nosmec solum hi, sed & agrestium serarum nonnullae cicurantur. Per hςc,& volucres his qui eas instruunt,eique negotio suas condicunt operas & alunt, utique obtemperant,dc ad mansitetudinem reuocatur natiua sua feritate deposita, & ad aliarum
32쪽
GEORGIVM PATRIARCHAM ALEXAND. ν
aliarum aucupium emita dentio reuertuntur a quibus fuerant emissae, idque multant cum propensione ac Voluptate.Vos contra, non modo illis deprehendimini esse esteratiores minusque placabiles, sed ut stupidiores, nec beneficia in vos collata agnoscentes, nimirum ingrati erga Dominum ac Deum visibilium omnium pariter de inuisibilium, munificum &dapsilem bonorum largitorem. His auditis Anthemius nimis. quam impudenter respondit Ioanni, licens: Nos non pascit Christus, sed terra probe elaborata ab agricolis suscepto semine sitos edens stu-ctus:aer vero exauget ac nutrit eos primum emicantes imperio & pro- .. ,
uidentia deorum.Simul atque haec dixit, ' actutum, e vestigio & 1ubi-- istario insultu ictus ab immundo spiritu Anthemius in pauimentum con παράχρημοcidit, sicque manebat allisus terrς, inclementer admodum a Daemone discerptus, oculos in habitum siubinde versit item obvertens, simul &os in diuersum contorquens. Ex ore spumam eiaculabatur multa scaturiens eruptione & oris eluuione, ita ut qui eo in loco aderant ad Vnum Omnes, timore corriperentur, eorum plersque sibi fuga consulerent. Adibant alij beatum Ioannem flagitantes, ut pristinae sanitati eum restitueret. Ille ad haec respondens dixit: Nisi eum poenituerit blasphemiae in Christum prolatae, nunquam recipiet sanitatem. Nulla
intercessit mora, &ecce Anthemius adhuc a Daemone diuexatus exerta voce inclamauit,dicens:Confiteor neque in coelo, neque in terra vllum cile Deum prςter Deum Christianorum, in quem credit sanctus Ioannes. Hqc eo confitente, eadem hora redditus est sanitati, S: exurgens institit pedum plantis, ita Vt omnes in admirationem ac stu- rporem conuerterit repentina liqc immutatio. Tum beatus Ioannes di
xit: Anthemi, Per haec quς sustinuisti, doctrice experientia utique es edoctus non debuisse te loqui aduersus Deum viventem. Quid ni tua illa Athena in tempore suppetias tuliti Diana , Iupiter, reliqui item' incentores erroris dii Z Ille oculis in beatum Ioannem pressius intentis ait:Gratias ago tibi domine mi Ioanes, qui me recta deduxisti ad agni tionem veritatis. Caeterum te obtestor ut dicas quid mihi facto opus sit, quo omni ex parte libertati restituar ab ea quae me repente est actorta, calamitate: anima deni 'ue mea ad calutis portum prouehatur. Ille ad haec dixit: Pergito in ecclisiam, adito patrem nostrum, sanctum episcopii m. Is te docebit quid tibi conducibile sit, ut facias. Propretor autem, qusque cum eo erant omnes,Vniuersaquς sebant, contemplati, timore ac tremore contracti, unanimi consensu & quasi eodem ore a
clamat ut:Magnus Deus Christianorum,qui facit mirabilia solus. Quis deorum istiusmodi signa edere possit,ut Christus, quem Christiani venerantur & coluntὶ Eximiae cuiusdam virtutis est eorum fides. Revera in fraudem erroresque abducti sumus, deos colentes qui nulla in re adiuuare possint aut laedere. Atqui Anthemius in domum reuersus assumptis secum uxore, liberis, seruis & ancillis,recta contendit ad
33쪽
corporis Crsanguinis,Eu e ripiam.
episcopum. Quumque eius pedibus procidisset, obtestabatur se constagnari Christi signaculo , utque una cum suis omnibus domesticis baptizaretur,& obsecrabat ut deprecaretur sibi veuiam indulgeri a Deo pro his quae prius in ipsum blasphemo ore protulerat. Episcopus vero iacontemplatione animi perspiciens repentinam hanc viri in melius immutationem,quodque tanta cum alacritate se adiunxisset Christo,g uisus est gaudio magno,gloriam Deo concinens benigno hominum amatori qui talem acciuisset ad agnitionem veritatis,eiusque illustrasset mentem. Mox iθitur nihilue cunctatus eos omnes ' primis imbuit fidei rudimetis, lignosque reddidit qui sancto bptismati admouerentur,quueos edocuisset Domini mandata obseruare,& ne posthac propius se adiungerent impuris idolis, quin potius toti ut vacarent ecclesς sanctae Dei,insuper & sedulo Dei scripturas perlegerent, eisiem dicens quemadmodum Dominus paralytico:Ecce simus factus es, noli iam amplius peccare,ut ne quid tibi peius contingat. Et haec quidem de Anthemio.
Propr or autem ac domestici,ut qui iam animo naec priῖcerpserant,n merosa insuper turba ciuitatis simul atque audierunt Anthemium in Christum credidisse,omnesque eius domesticos sonte baptismatis esse regeneratos, prςpete cursu ad ecclesiam contenderunt obsecrantes episcopum, se omnes ut efficeret Christianos. Tum quidem Propritorem minime baptigauit, ut qui prius id sacramenti semel excepisset, tantum illum instruxit fidei elementa , iuxta tenorem ecclesiasticorum Canonum,debitamque orationem ad Dominum pro eo effudit,& ita participem effecit ' incontaminatorum sacramentorum. Caeteros omnes fidei rudimentis prς imbutos admouit baptismo. Cives quidem permulti non inuenti tunc in ciuitate, quum tandem aduenissent,&quae facta fuerant,didicissent: complexi sunt Christi fidem, & baptismo admoti, dicentes quia nisi modis omnibus certissma fide fuissent persuasi Proprςtor , Anthemius, & primaris quique ciuitatis nostrae Christianorum fidem caeteris superstitiosis ceremoniis esse pr stantiorem, nunquam desciuissent ab Athenς siue Palladis cultura, seque adiunxissent Christo. Siquidem Anthemius ipse fuerat eatenus mire assectus erga Athenam, magnificas eius idolo ac iuges hostias offerens una cum superstitione ceremoniarum. In ea autem Dei ecclesia factum est gaudium magnum&exultatio aggregatae multitudinis, turbarumque sese in ipsa agglomerantium ac poenitentiam agentium proprius male commissis, quod venerabundi procidissent inanimatis idolis. Idque contigit ciuitati,ut oraculum illud e psalmis adimpleretur: Sicut laetaniatium omnium habitatio in te. Porro facinus hoc praeclare gestum per beatum Ioannem fuisse, ne norat quidem Episcopus: mox ut resciuit, voluit eum suo suffragio creare,& Athenis detinere , in hoc ut eum sibi subrogaret in successorem throni episcopalis Atheniensium.
34쪽
GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. g
Erat enim in senecta Vberi prouect que aetatis. Atqui beatus Ioannes ut id didicit primum,illinc se omnibus clam subripuit ac secessit, inque suam se recepit patriam, nempe Antiochiam. Nomen proinde eius quum in illa regione circumcirca omnium auribus celebriter insonuisset de sapientia, prudentia, ac modestissima humilitate, quove pacto omnigenam eruditionem Graecorum iugi exercitio esset assequutus. nihil enim ipsum latuit eorum quς ad obeundum munus iudicij rensis & moderandae ciuitatis pertinerent ipse tame sibi probe consciusquam esset ςrumnosum & molestiis plenum pro tribunalibus considere, ad tranquillam potius & quietis amantem vivendi formulam catapessandem animum adiecit,magnopere cupiens ut citra ullam interru ptionem serenitatem mentis retineret per vitae solitudinem, eos iugiter deprςdicans beatos, quanticunque post unt eam vivendi rationem rite
perficere. Addebat quoque & hoc,rmitatus Euagrium, eum inquam qui sibi condiscipulus fuit apud Libanium sophistam de Andragathium philosophum, in cuius disciplinam se dederat & beatus hic Ioannes. Vt
autem decretum est studio consectari vitam requietam, permutauit &habitu simul & incedendi modum. Diuinis lectionibus sacrarum lite rarum toto pectore incumbebat, mentem iugi exercitio expoliens ad susceptionem diuinorum eloquiorum. Octauum ac decimum annum agens ςtatis suς coepit a se habenas excutere ac detrectare durum s phistae imperium ob dictiunculas. Porro beatus Meletius adolescentem hunc quum perspexisset dextimo esse de peracri prςditum ingenio, illi demandat se ut adeat frequens de ecclesiam, Ut qui cordis eius pulchritudinem deamaret, Imaginem enim istius beati intime expressam oculo prophetico, velut per speculum persipicue lustrarat. Vt autem contineti studio vacaret ecclesς, in sententiam suam adducit Theodorum de Maximum, qui ei apud Libanium sophistam suerant condiscipuli, ut relicto vivendi genere quaestuario, vitam aggrederetur frugalem ac simplicem. Et quidem Theodorus hic episcopus fuit postea ecclesiae Momps estensis,maximus autem Seleuci ς in Isauria,beatus vero Ioannes una cum Basilio tum quidem Diacono sub manu Meleti j constituto, qui tadem episcopus Caesareς Carpadocum,quo cum diu ac subinde vixit,eius ceu legitimi amici nihil fucata Usus amicitia. Beato enim Ioanni huic permulti mutuo foedere amicitiae se obstringebat,& ij quidem germane ac vere amici,quique leges syncerioris amicitis &noue rant & exacte tuebantur,at certe eos ad unu omnes puriore erga ipsum amicitia exuperabat ipse Basilius,ut qui ei fuerit nullo non tempore i diuiduus comes,& iisdem uterque imbuti disciplinis Circa sermones in . quibus conscribedis elaborabant, utrique aderat eade auiditas,studiuvnum. Hunc beatum exhortabatur Basilius,propositum monastice vii Vt aggrederetur,hocque viuedi institutum persequeretur & capesseret.
35쪽
VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER
Quumque prior Basilius Vale extremum dixisset naudo,per ipsum persuasus est Ze Ioannes,resque ut fieret, in procinctu erat &in manibus, crebris adhortationibus matris suς prohibitus est. Nam quς is moliebatur & animo destinarat, mox ut agnouit: apprehensia eius dextera manu, in interius cubiculti introduxit: & proxime assiles cubili,in quo idisum enixa fuerat, coepit sontes aquarum ubertim effundere,verba adiiciens tanto prae lachrymis miserabiliora: simul & in lamenta erupit, dicens ei: Ex virtute quidem patris tui fructum cepi minime diuturnum, Deo ita iubente. Is quidem tibi orbitatem pupillarem, mihi vero viduitatem conciliauit. Quumque isthec mala mihi contigerint, nihil tamen persuasit ut ad secundas nuptias accederem, de alterum sponsum in aedes patris tui introducerem, sed mansi tempestate hac agitata ac negotiorum tumultu, atque id in camino viduitatis perseueraui, iugiter innixa diuinς prouidentiae. Quod autem continenter faciem tuam intuear vice patris tui,imaginem mihi utique animatam exacte reprςsentantem prςmortui & conseruantem videre videor, id quod mini non paruam consolationem suggerit, ac lenimen doloris. Porro huc accedit , de patris quidem tui peculiari substantia nihil imminui ob in comamoda necessitatesve meae viduitatis, sumptu simque V sius necessarios,
sed eam integram conseruaui tibi & incolumem. Quod ad impensas attinet, nihil omisi quod ad tui nominis splendorem spectare videretur.Te igitur fili obsecro atque obtestor, ne me irretias aut implices se cuda viduitate, neque consopitulam luctum rursus exuscites per istam tuam anachoresia, sed praestolator tantisper dum hac desungar vita. Forte non multo post te ore me adorietur mors.Siquidem qui iuuenes sunt,spe praesumunt ad prolixiorem se peruenturos senectam: nos autem ' qui consenuimus,nullo non tempore aliud sic certo praestolamur, quam mortem.Me igitur quum terrae commendaueris, ostibusque patris tui permiscueris, qualibet longas capesse peregrinationes, mare rursus traiicito, si quidem voles. Tibi enim tunc impedimento nullus fuerit.Interim tu tantisper dum spiritus hos reget artus, patere ut unis hisce aedibus cohabitemus. Caue igitur fili, ne temere & inconsulto offendas Deum , tantis nos inuoluendo malis. Legitima haec tu ris ratio apud nos te retineat. Haec & his consimilia dicens mater, nersuasit ne quo illinc emigraret, sed cum ea resideret in ciuitate. Vt & hoc alioqui faceret,auocari tamen non potuit ab extrompta alacritate propositi quod secum destinarat,sed omnem cupiditatem' vitae istius velut calcibus proterebat. Quumque inter luculetas adeo ac tantas opes versaretur, eas nihilominus infensia oderat, permutans ipsarum ambitionem immodico amore conseruandς humilitatis.Erat siquidem sa- perbi et totius euersor, & ar gantiς omnis pesi undator, ab ore excindens superuacaneam & multivariam eduliorum solicitudinem. Porro Zenon episcopus ab Hierosolymis quum aduenisset, beatumi Ioannem
36쪽
GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. .,
Ioannem in Antiochena ecclesia constituit 'Lectorem. Hoc igitur in ordine constitutus, mentem quum suam aliquanto plus confirmasset per aetatem,orationes sex aduersum Iudaeos conscripsit. A sua igitur omdinatione in Lectorem, cum in ciuitate versaretur adhuc, c it mox atque designatus est in ' Lectorem, specimen edere monasticae exercitationis ac vitae austerioris, nempe solit udinis quam a tenella aetate arripere concupierat. Excurso non ita post multo tempore,& ipsius beata inater vitς finem accepit,relictis ei diuitiis permultis in auro, argento,ueste
preciosa, praediis,mancipiis,iumentis, aliisque idgenus peculiis, ac perquam multis facultatibus. Matrem igitur ut primum decenti funere ac religioso extulit, in coditorio deposuit beati patris iuxta sanctς matris prςscriptum. Sanc quidem aurum in pauperes & indigos in cunctanter dilargitus est quod autem nulla insigni nota erat percussiam, in ecclesias dispertiuit, ac finitima monasteria proxime adiacetia ciuitati ad exornandas preciosas reliquias.Seruos & ancillas ad unum omnes seruitutis vinculo emancipatos asseruit libertati. His tandem exolutus vinculis negotiorum superque mentem urgentium, quicquid resederat esuis facultatibus, in usum ciuitaris distribuit,ut vacuus maxime esset ab omni intemperie & molestia exactorum publici tributi. Veritatis concertator hic sua haec omnia ad hunc modum dispensabat. Proinde inperquam amoena requie vitam transmittebat iugi meditationi & ass-
duae lectioni diuinarum scripturarum ad uigilans, custos peruigil sui ipsus corporis factus,studio fugitans M a se quam longissime submouens irritamenta gulae, turpiumque concupiscentiarum indecoras permistiones propellens,in corpore siuo quasi in templo quopiam sancto locum tribuebat capacem virginitatis ac sanctimoni . Porro is quum probe nosset extimulante conscientia, pr sertim vigente aetatis flore tametsi saluo esset & incolumi sensu praeditus) se haudquaquam esse parem tot sustine lis molestiis quas facessit Respublica suis administratoribus, finitima ciuitati inuisit monasteria. A sia ς cognationis hominibus,a ciuitate quum se sequestrasset, in numerum ascitus ciuium supernae Hierusalem, studio festinabat ac flagranti desyderio urebatur, ut vel ibi innotesceret. Illic igitur coepit primordia iacere monasticς exercitationis, ac tenacius tueri. Vigilias proicdebat iugiter vacas orationi, nec ullam sibi indulgebat laxationem, quin potius noctu de interdiu multa cum austeritate id ipsum faciens,quasi iam primum coepisset,quae prius confecerat velut oblitus, in anteriora extendebat se,capientissimi Pauli factus imitator. Qui aute eo in monasterio in quo degebat,diuersabantur, perspecta ipsius sancta conuersatione obsecrabant sibi ut praeesset, eaq; edoceret quς futura essent animam saluti conducibilia.ille e diuerso no sustinebat eis praesidere, ne mente in diuersia distraheret ob anxia
de fratribus selicitudine.Tradidit alioqui pr scriptas quasda finitiones
siue regulas tuendς tcperantiae, orationis, ac monasticet exercitationis.
37쪽
VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER
Edocuit pr terea diuinarum scripturarum meditationem, tranquillam
vivendi formulam,nihil quod peculiare sit ut possiderent, ordinem quo
persistere deberent in ecclesia quo tempore plalmodia nocturna concinitur, diurnae insuper orationi quid conueniat. Eos insuper instruxit linguam coercere, ipsique frenum iniicere,& ne quid indecori effutiret,eos adhortans ut aduersus perduellem illum & animarum hostem reluctarentur, proque virili decertarent,&insidiosas eius aduersum nos molitiones ad libella discretionis expederet. Improbas quas hominibus clam suggerit ratiocinationes, diiudicarent. Adhortatus insuper eos est ut sanctorum conuersationem pia aemulatione imitarentur, praecipue
quidem Elic de Elisaei prophetarum, qui quidem angeli terrestres effecti
precio inopi ς & extremς penu Πς mercati regnum coelorum consequuti sunt iubmonens ne animum intenderent mensiis opiparis ac lautioribus eduliis instructis, sed his contenti abirent quς necessarium V sum suppeditarent fulciendo corpori, partas autem suis laboribus opes in egenos dilargiretur, pro his certa expectatione pr stolantes retributionem sibi a liberalissimo opum largitore Deo rependendam. Et quidem in his perseuerantes pr muniebat ac reddebat tutos, fluctuantes autemper animi inconstantiam constabiliebat. Assiduus illi erat sermo de Iudicio& retributione, te supplicio&gelhenna. C tinenter etiamnucum ipsis sermones texebat de tranquilla requie,coelorumque regno,quibus magnopere exacuebat animos ac desyderium redaccedebat eorum qui fuerant eatenus de sua salute oscitabundi ac supiniores,eosciue prouehebat ad poenitentiς portum.In his qui essent persectiores, ad tanto ampliorem parandam virtutem promouebat. Hςc & his confinia dum eos iugiter edocet, nec hos modo, sed& omnes ad unum qui eo in monasterio degebant,extimulabat ad consulendum animarum utilitati, omnibus in commune factus Antiochen ς regionis incolis columna spiritualis doctrinae, adeo ut sui desiyderio omnes accenderet, nullique non esset maximopere gratiosus. Hunc singuli adibant cu metu ac permulta reuerctia, non soli monachi,verum laici, clerici, pariter & qui amplitudine honoris ac dignitatis prςpollebant,audi edi gratia eius sapietiam atque commonitionem. Obtinebat enim in se inhabitantem Spiritum Sanctum,cuius glatia, per eius os perenni defluxu scaturiebant diuina eloquia, ac proinde exhilarati omnes & animo recreati, ob idque Deo rependentes gratiarum actionem ad propria se recipiebant. Eius enim fama multa cum celebritate quoquoversus excurrebat. Dei enim benignitate ac peculiari gratia dignus est habitus, ut diuinam scripturam 'preuliares nihil obscure intelligeret,eamque dilucide interpretarerur, ac phrases eius perplexas,&quamlibet intellectu dissiciles enarraret omnibus, ac peis euὸ eYplicaret. Libros praeterea ad legentium utilitatem conscri psit, sic ut multi excribi iusserint eos, sibique asciuerint ad familiarem
de vernaculam lectionem, eorumque incumberent assiduae meditatio-
38쪽
GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. io
ni, atque eorum contemplatione in admirationem aut horis raperentur. In eo monasterio erat Anachoreta quidam Syrus genere, nomine
Hesychius ad aetatem usque prouectus senilem. Hic ibidem loci multo
iam expleto tempore in exercitatione monasticae disciplinae,in exacta& admodum austera educatione,pr scientiam siue pramotionem diuinae reuelationis est consequutus. Beatus Ioannes hunc sibi imitandum praestituit ad sormandos mores,ac vitae institutum, ad propositum abstinentiq. Eo igitur quapiam nocte,insemni & effundente preces,ecce videt viros duos ad beatum Ioannem ingressos quo loci orabat, stola candida amictos, habitu plane religioso, simul & splendore admirabili conspicuos, gloria insuper indicibili spectabiles. Tenebat unus manu sua
volumen uriptum, alter autem claues. Hos Vt Vidit Ioannes, exterritus
procidit, eosque in humum deiectus adorauit, illi autem apprehensa eius manu erexerunt, dicentes: Animo fac sis praesenti, S: confide, ne timeas .Dicit eis: Quinam estis domini mei, qui nihil indignum duxistis
inuisere seruum vestrum,tanto splendore intermicantes: Neminem enim ipse s uni aliquando contuitus, qui tanta splendesceret gloria, cuiusmodi vos conspicio praenitere. Respondentes dixerunt ei rursus: Ne tibi male metuas vir desideriorum, iuuenis Daniel, in quo sibi bene co- DU.9 f. placet deligere domicilium Spiritus sanctus, idque ob mundiciam com dis tui. Ab eximio illo doctore ac saluatore nostro Iesu Christo sumus ad te delegati, ut annuntiemus gaudium magnum quod erit uniuersis Dei ecclenis. Tum primus ille exporrecta manu tradidit volumen scriptum Ioanni, quod manu tenebat, dicens: Librum hunc chartaceum accipe e manibus meis. Ego enim sum Ioannes, qui & recubui super pe Nprilarectus Domini in mystica illa coena,& illinc fluenta Theologiae liausi, eamque edisserens dixi: In principio erat verbum, & verbum erat apud Deum, & Deus erat verbum. Sanc suo gratuito munere tibi cotulit ipse Dominus cognitionem veritatis, qua officio oris tui pasces populos omnes pabulo veritatis, quod quidem nunquam deperit, sed permanet invitam aeternam: utque officio oris tui ora oppiles haereticorum, gentiliupariter & Iudaeorum, loquentiu iniqua aduersus Deum nostrum. Alter aute extenta manu sua tradidit quas manu tenebat claues, dicens: Accipe & has claues. Ego enim Petrus sum fide praeseruidus, qui consessiis sum Dominum esse Christum ac filium Dei vivi. Eam obrem mihi concreditae sunt claues regni coelorum.Tibi igitur ipse dominus sanctarum ecclesiarum etiamnum claues concredidit,ut quodcunque ligaueris super terram , ligatum sit & in coelo: & quodcunque solueris super te ram, solutum sit& in coelo. Beatus insuper Ioannes flexis genibus venerabundus procidit eis,dicens: Quis enim ego sum domini mei, speccator nimirum ac c teris mortalibus longe inferiorὶ ut unus tot obeundis muniis satis esse possim quae mihi indixistisὶ Plane indignus sum qui
tantam hac aggrediar utique maximam ac formidabilem functionem.
39쪽
VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER
Huic obeundae administrationi nequaquam suppetunt vires. Illi rursis apprehensa eius dextera arrexerunt dicentes: Insiste pedibus, consoriare,ac viriliter age. Quaecunque tibi mandatis praescripsimus, vide ut opere exequaris omnia. Gratiam tibi a Deo collatam ne occulueris, quin potius eius populum loquendo illustra, doctrina tua constabili & cor robora. His enim redimendis proprium estudii fansuinem, ut eos ab errore incolumes conseruaret. Verbum Dei omni submota dubietate eloquitor. Fac memineris dictorum Domini: Ne timueris pusille grex, quia complacuit Patri meo dare vobis regnum coelorum.Et tu igitur ne animo sis fauido, quia Christo ac Deo nostro complacuit animas nonsaucas officio oris tui illustrare, de ad agnitionem sibi nominis prou
ere. Tribulationes quidem ac vitae pericula incides, per animae tuae rectatu dinem. Atqui tu generosi athletae inuivas exemplum, cuncta perfer. Siquidem merito earum assii monu, regni coelestis haereditatem aD sequeris. Haec quum dixissent, frontemque eius ac caetera membra omnia consignassent, salute ei data in Domino illinc se receperunt. Porro sanctus Hesychius rem totam contemplatus, non exiguo tempore permansit instar muti stupore perculsus,dc admirans visionem, de ob eam attonitus. Diluculo autem adiit ecclesiam. Quumq; fratres inuenis letin unum coactos,assedit eis. Rursus secum & seorsim nugabatur,extraque se rapiebatur,volutans animo visionem,quam viderat. Qui autem ipsit aderant, ut viderunt eum sic assectum, circunstant efflagitantes ut
cautan proderet. Ille autem in suspiria resolutus valde ingemuit ex intimo cordis sui recessu, cocussoque capite cum profluuio lachrymarum dixit: O si ij, quam multos habet Deus seruos qui in arcano delitescunt, quorum praesentia indignus est hic mundus. Revera admirabiles viς tui Domine, & impervestigabilia opera tua. Quumque fratres eum tanto oratis,fiem amplius obsecrarc causam ut edissereret, respodens Hesychius ait: MyVis steria quidem regum euulgare non est tutum, sed atrocissimam inducit hoc ultionem: sacramenta autem Dei occulere nitatio disparis periculi
est, forsan grauioris,quatenus ad animam spectat,ed qubct ternum infert supplicium,quo fit,ut nequaquam in arcano retineri debeant, de ea
potissimum quae quidem ipse vult in notescere deseruis suis ad aliorum exemplum, de accendendum spirituale desiderium eorum qui ipsi legitime adhaerescunt, & pro sua ipsorum salute pro virili in agone contendunt & eluctantur. Cςterum adhortor vos,bona fide dc aequo animo ut auscultetis quae a me dicuntur. Testimonium enim reddit conscientia me nihil metiri, au t assingere veris. Tunc coepit eis exponere quae vid rat, omnia, eis praecipiens ne haec innotesceret beato Ioanni, ut ne is descisceret a monasterio:ac proinde tanti thesauri damnum ipsi coenobio irrogaretur. His illi auditis demirati sunt glorificantes Deum. Haec autem beatus Ioannes nullius relatu restiuit,sed neque solito cunctantius exercebat disciplina monasticam, ac scripturae diuinae meditationem.
40쪽
GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. ii
Pervigil in orationibus ac deprecationibus erat, quibus vigiliis vetus enarrat nouumque testamentum, utrunque sua interpretatione edinserens .Plerique autem confinium monasteriorum, petipem eius intemerata vivendi ratione, magno studio expetebant sectati eius conue sationem ac virtutem, Deoque cupiebat uberrimos fructus proferre absolutae persectionis. Fama viri increbruerat perlustrans omnem illam finitimam regionem, inque omnes excurrerat de eo rumor prouincias quamlibet dissitas, utque virum spectarent, ad eum venerunt audituri eius doctrinam. Conscripsit autem dc homilias ad 'monasticam exercitationem spectantes, easque emisit his qui desiderio tenebantur imitandi conuersationem angelicam, ad ipserum commonitionem & consumationem. Erat enim is fide atque operibus ipsis, nullo sanctorum omnium inferior, fiducia quiduis impetrandi a Deo nemine posterior. formulam vivendi plane delegit inopem, angustam, & tribulationibus expositam , eoque caeteris superior euaserat per exactam disiciplinana. Mordicus enim tuebatur & obseruabat eloquia diuina, & pro horum legitima custodia non parum sibi metuebat. Hoc vivendi institutum
Vt omnes capesserent,cupiebat maxime. Si quidem meminit eius qui duxit centesimo octauo & decimo psalmo: Mandata tua exquisiui. Et, Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum,& non confundebar. Et meditabar in mandatis tuis quae dilexi valde. Iam quando Dominus facit voluntatem timentium se, praeter eam gratiam quae illi collata erasi etiam potestatem adiecit aduersum omnes corporis perpessiones. Hac igitur de re superest ut ne cunctemur pauca enarrare e multis, dc argumentis declaremus quanto splendore virtutis vir hic emicuerit.
Vir quidam Antiochenus opulentus,& ex spectabili genere, 'hemicraniae morbo peracri dolebat, ita ut illi exiliret oculus dexter per vehementem morbi acrimoniam, & in eius maxillam propederet. Is in medicos ac sophistas quum exhausisset plurimum pecuniarum, tanta molitus, nihilo plus promouit. Hic de Ioane quum permulta ac multorum relatu didicisset, exurgens ad eum bona cum fide se contulit in monasterium. Quumque propius accessisset, apprehendit ipsius sanctas manus,easque complexus excepit osculo, dicens: Benedicito mihi pater,ac pro me Dominum deprecator, ut me tua gratia restituat sanitati,&huic quo detineor flagello eximat. Recuperandae sanitatis causa nihil non sum molitus, & ecce nullis modis quiui me asserere pristinae saluti. Si Gnim unum aliquem nanciscerer, qui quidem me Posset restaurare pristinae sanitati,ipsam quoque animam meam sit possem) huic multa cum alacritate impertirer, nedum meam omnem substantiam. Ad haec respondens beatus Ioannes dixit ei : Istiusmodi calamitates inopi ne homines adoriuntur,ob inaequalem & distortam obliquitatem animae imserum, quodque pusillae sint fidei in Christum. Si i itur toto animo credidetis quia Deus potest te in integrum sanare, & a sceleribus quae prisis