장음표시 사용
41쪽
VITA B. IO AN. CHRYSO STOMI PER
insuevisti operari, destiueris, videbis gloriam Dei. Homo ille respondens ait: Credo domine,omnia secturus quaecunq; abs te imperata suerint. Hoc dicto, apprehendit vestimenta beati Ioannis quibus amiciebatur , & admouit suo capiti,ea superponens oculo inclementer labo ran ti. E vestigio hemicraniae morbus finem accepit,oculus suo loco restitutus est,uti fuerat initio,& in integrum instaurata est illi finitas ae si
nullus unqua situ dolor attigisset.Illinc se recepit homo ad propria,glorificans Deum, qui per famulum suum Ioanem sibi gratuito contulisset
sanitatem. Signum hoc in se factum enarrauit Antiochenis omnibus. Super hoc admirabili spectaculo obstupuere omnes. Erat de Antiochiae vir alius quidam nomine Archelaus. Hic etiamnum amplitudine dignitatis apprime clarus, ac procerum ciuitatis primarius. In eius facie lepra effloruit. Quum permulta esset molitus,ac te-tasset, nec ab ea posset expiari, maiorem in modum anxius erat & assi-ctabatur, non modo propter morbum, sed & ob infamiam ac dedecus, quod ea insedisset loco spectabili ac visendo, nec tegere posset. Eapropter plurimum temporis detrivit domi demoratus, ita ut nulli pateret ad eum ingressus. Nemo enim illum non execrabatur, & auersati defugiebant:eius praesentiam insense oderant omnes. Erat huic unus aliquis
non sucatus amicus. Is eum contuitus tanta animi anxietate conflictari,quum una dierum ipsi adesset in domo,diuina motus prouidentia dicit Archelao Non pauca audio de solitario quodam monacho, unum eorum quae circum ciuitatem sita sunt monasteria, inhabitante: idque ab his qui eum adierunt,utique ab his qui & gratiarum actionem plurima ei rependerunt. Me igitur audito qui consultu velim saluti tuae eufide & recta conscietia abeamus ad virum in monasterio demorantem. Obsecremus ut pro te oret, spes'; ne desit in Deu qui in eius ministerio
infirmitates curat, quia ab ipso nequaci reuertemur inessicaces ac vacui laboris nostri. His auditis credidit Archelaus Deo,taq; amici sermoniabus. Postero die quti surrexissent ambo, multa cu festinatione adierunt beatum Ioannem,&ingressi monasterium eum inuenerunt sessitatem
sub tecto vestibuli. Hi quum ad redes sancti veneratione dignos procidissent, ipsum obsecrabant ut assumeret orationem. At sanctus simul atque eos erexit, causam aduentus sciscitatus est. Archelaus autem respondens dixit: Honora te pater, obsecra Deum, me ut liberum reddat ab hoc morbo. Plane novi,quia preces tuas non persun risinon item
aure surda admittit Deus: uicquid lade ab eo postulaueris. Cui sanctus facie exhilaratus respondes ait: O homo,quis ego sum nimiru minimus omni ii qui hic degui, fratrumὶ qui pro te preces effunda, & oratio mea te restituere queat pristinς sanitati ille vero tanto amplius obtestabatur multis cu lachrymis,adiucto sibi amico,ut asset iretur, S: pic effagitationi annueret,neue vacui & expertes illinc facesseret, neu sua spe frustraretur 5 excideret. Conteplatus igitur eoru synceram fide ait Archelao Ex
42쪽
GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. α
Ex coposito nuc Deo paciscere factum te esse quicquid noueris illi sore gratum, ac pauperi manus impleturum ex opulentis facultatibus tuis yde nihil dubia credes, quia is potest pristinam tibi instaurare sanitate,& idem a morbo curare queat, qui te undiq; cingit & circumplectitur. Respodens Archelaus dixit stacto. aeciique tua mihi iussit Lanctitas, ad extremum usque vitae limitem exequar: & si quid a quouis extorsi
iniuste,iniuriam passo rependam, ac reddam duplum. Tantum est, pater sancte, integrae sanitati me instaurato. Tunc beatus Ioannes adstantibus ait: Acceptum eum lauate aqua e cisterna, se qua fratres hauriunt
aquam potabilemὶ in nomine domini nostri Iesu Christi, & fanabitur.
Eo arrepto expleuerunt sicut mandatum eis fuerat. Eadem hora a facie eius mundata est lepra pristino colore reuerso, uti prius fuerat, sic ei restitutus est color, ut ne vestigium quidem leprae ullum resederit aut apparuerit in eo Ille vero ad beatum Ioannem se recepit,gratiarum actionem resundens Deo ac Ioanni,& aduolutus pedibus eius, consessus est se esse sanum. Respondens autem Ioanes ait ei: Ex nu nc obserua, ne pauperes vllis afficias iniuriis. Deus enim adiutor est eorum, proque ipsis curam gerit. Nunquam itaque permittetur tibi ut eos calumniis aut iniuriis anicias& afflictes. Vt hac de re certistime persuadearis, abunde
tibi sufficere potest parabola opulenti illius epulonis & laetati. Qua id ratione3 Propter inhumanum S immite ingenium inclementer & citra vllam misericordiam luebat poenas, non quod quicquam a LaZaro per
rapinam expressisset, quippe qui nihil habuisset. Quare & hic merito constantis patientiar, stationem sortitus in sinibus Abrahae refocillatur& conquiescit: diues vero epulabatur quotidie splendide, contemptopan pere qui cum fame luctabatur, & cupiebat saturari micis quae cadebant demensa diuitis,&qui daret, neminem inueniebat. Si igitur ob hoc ille innumera sustinuit mala, quid non suppliciorum passuri estis,
qui per rapinam mendicos N inopes deglutitis, nudos relinquitis: insuper dolo malo in illos fraudem committitis, quin id fraudatis quotidiano alimentoὶ Quemnam locum vos excepturum speratis,nisi ille fuerit ubi fletus & stridor dentiumὶ Itaque gratiarum actionem refer Deo, qui hoc in seculo te castigauit ac erudiuit insticto tibi ad modicum morbo
hoc, qui nisi tibi aduenisset, utiq; aeterno supplicio fueras addicedus, ad exemplum illius diuitis. Quod reliquum ell, da gloriam Deo, repropitians eum tibi per probatas actiones,& ipsi commendabiles,adimplens omnia quae ex compacto tibi ipsi Praescripsisti facienda & eroganda in
pauperes. Ad haec respondens Arcselaus dixit ei: In veritate, sancte pater, tibi dico, quia sermones tui quas biceis rhomphaea & utrinque incidens,intima cordis mei penetrarunt, eosq; sc sensu percepi, ac si mecum ipse disseruisset Christus. Non iam deinceps committam quiduis operis perficere secundum priora mea delicta,at neque in posteruin semulam regi terreno, nisi soli coelorum regi Christo Deo nostro. Ecce ign
43쪽
VITA B. IO AN. CHRYSO STOMI PER
tur adeo ciuitatem, meamque omnem substantiam precio distractam erogabo in egenos & inopes. Huc autem reuersus quod reliquum est vitae meae hic transigam substratus venerandis pedibus tuae beatitudinis.Te igitur obsecro, honorande pater,ut pro me ores, S apud Dominum mei fac memineris,Vt me corroboret Deus ad explendum omnia
quaecunque ex pacto sum ei pollicitus, tibique condixi me facturum. Respondens autem beatus Ioannes dixit ei: Perge fili in pace, & Dominus prosperc dirigat gressus tuos, tuumque omne consilium adimpleat
in bonum. Quumque abiisset Archelaus in ciuitatem, quae condixerat se facturum ore proprio, expleuit omnia, & in monasterium reuersus mundanae huic vitae vale supremum dixit,lla euasit in persectum mon chum, se continens ab omni opere malo adusque vitae finem. in monasterio, Deo ac beato Ioanni gratias agens & amico siso, quod is author fuisset sancti istius consilij,& arreptae huius conuersationis. Vir quidam erat nomine Theodorus. Hic splendore generis nec minus opulentia effloruerat,quum audisset quid fecisset Archelaus, nimirum quia renuntiasset vitae isti mundanae, quodque desiderio teneretur capessendae conuersationis monasticae, adiit & ipse monasterium ad beatum Ioannem,& assumens habitum angelicae conuersationis factus est probatae vitae monachus. Insuper& alij permulti Antiochenae ciuitatis zelo accensi vitae solitariae, suis omnibus substantiis nuntium remiserunt. Quumque nonn ulli quidem adiissent monasterium in quo degebat beatus Ioannes, alij autem in monasteriis quae circumcirca ciuitatem sita sunt,suerunt monachi, & singuli quique eorum decertarunt bonum certamen aduersus communem humani generis hostem di bolum, in perfecta irtute promouetes: alij quidem in angustis adni dum cubicullis se includentes, nec ullum omnino admittetes,qui secum texeret colloquium. Ediuerso alij exclusi, neminem ad s. venientium
prohibebant a suo familiari congressu. Alij insuper aliter suam vivendi
formulam exercebant, suae disciplinae monasticae colligentes coronas, pro sua quique virili portione. His autem in uniuersum omnibus quae fiebant bonis,secundum Deum author erat Ioannes. Inductione enim diuinarum scripturarii haec & admonebat omnes, & edocebat. Is quoties inuiseret inclusos,& viribus destitutos,ipsos consolatoriis semionibus demulcebat ac perungebat, ut ne insidiosas impressiones inimici nihil grauatim ferrent: quare & ipsum omnes illi suum patrem vocitabant, eidem enarrantes quas sibi inimicus clam suggestisset improbas cogitationes,& accepta per eum spirituum discretione,ad propria secedebant loca,ad Deum qui se per Ioannis sapientiam tanto affecisset beneficio,gloriam omnem refundetes. Nec soli solitariam agentes vitam hoc faciebant: sed & plerique alij medio in mundo versantes variis co- eo mi isti gi x xionum ludificationibus oppugnati eum adibant, suarumque antiatii di marum vulnera reuelabant, ceu assolent qui graui quopiam corporis laborant
44쪽
GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. i,
laborant morbo, eam perpessionem detegunt medicis, ita & per illum emplastra silue pharmaca congrua, suisque animabus perquam utilia ad
medelam repotiantes,ad propria reuertebantur gaudio dissiis. Porro in illis monasteriis non modica in inuicem dilectio e Sorebat, quapropter in tranquilla degebant pace. Nulla inter illos exoriebatur turbela,arr gantia prorsus nulla,nulla eduliorum insatiabilis edacitas, vinolenta potatio nulla,non risus effustior, nulla intercedebat collocutio familiario & parum tuta, contentio de aemulatio sue suspicio nulla, nihil inter idisos eorum quae insyncera sunt dc vitiosa. Isthaec enim omnia submou
bat diuinorum eloquiorum continens d assidua meditatio, una cum Ioannis anxia solicitudine, de morum aequabilitate. Porro vir quidam alius erat nomine Eucleos. Hic diabolica quadam '. Monsio operatione oculum perdidit dextrum. Perrexit is ad Ioannem,ut vitam exerceret monasticam, is quum sibi totondistet capitis pilos, habitum- - i i. 'que esset indutus monasticum, orauit pro eo Ioannes: Deus illumina illius fratris animam, dc caetera corporis sensoria organa, ut plurimum fructificet per obseruationem diuinorum mandatorum tuorum. Haec quum dixisset Ioan es, repente adapertus est ipsius oculus, 3c ut alius, ita de dexter. Videntes autem fratres quod factum fuerat signum, admiratione corripiebantur, dicentes eum reuera seruum esse Dei, de quia Spiritus sanctus eum inhabitat, ipsi impertiens hanc sanitatum gratiam, quemadmodum 5: sanctis apostolis. Flagranti eius desiderio tenebantur, utpote fratres, sed quod maximo timori coniunctum erat per praeferuidam erga eum charitatem, nimirum contemplantes, quae eius merito edebat ligna Deus super infirmos. Mulier quaedam, Christiana nomine, iam annos supra septem, pro-suuium patiebatur sanguinis, contubernalis eius vir, ut qui anxiam ageret curam pro eius curatione,multa iam insumpserat in medicos, nec quicquam eualuit esecere quod ut recctius proforet aduersus eam per-pelsionem. Eadem auditis quae per beatum Ioanne in edidisset signa
Deus,obsecrabat virum suu se assameret ad eum ituram. Credidit enim dicens : Tametsi sum indisna quae cernam eius angelicam esegiem, at certe noui quia non me a se reiiciet, neque abominabitur me peccatricem , exemplum imitatus communis omnium Dominatoris ac Domini, qui a se nequaquam dispulit simili vitio obnoxiam, nimirum sanguine n uentem mulierem, sed hanc sanitati restituit tactu orae aut fimbriae vestimenti sui .Huius igitur contubernalis vir, eam quum imposuisset iumento subiugali, deduxit in monasterium, dc relicta ea extra ianuam una cum ipsius comitibus ingressus est ad eximium illum Ioannem. Quumque is proiecisset se ad pedes sancti, cum lachrymis obsecrabat eum dicens: Pater, auxilio sis nobis apud Deum. his dictis causam exposuit,ac vitiosum affectum uxoris. Respodens beatus Ioannes multa cum mansuetudine dicit homini:Demiror pervicacem quorundam obstin
45쪽
VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER
tionem opinantium penes nos sitam esse hanc sanandi potestatem. Ru potest esse in hominibus vis operatoria tantae istius virtutis 3 Quaenam
mihi peccatori suppetit vis sic emcax,ut id exequi possinὶ Videmini nescire quia Deus per haec vos castig. at de erudit ad id quod conducibile est saluti vestrae. Illos quidem qui peccant, hoc pacto abarcet de impedit, ne
tam multa admittant peccata. Alios autem probat, si cum gratiarum actione, de amabiliter disciplinam dc correctionem eius excipere velint. Ipse siquidem percutit, dc rursus sanat ac medetur. Dic igitur tuae uxori, finem ut imponat impudenti suae voluntati, desinat a praefracta de comtumaci temeritate qua erga ancillas suas via est,agnosces se esse eiusdem cum eis naturae,& ex eadem conspersione siue massa conditam, tametsi in praesenti vita domina earum vocetur, isthaec omnia demolitur ac dis- ὀοαhiarier soluit: factaque repentina impressone' utramque exaequat. Dic rursus Molim eidem sedulo curam obeat animae propriς,sollicite incumbens refouendis pauperibus de egenis. Observet praefinitos, dc expresse statutos dies sanctorum ac venerabilium ieiuniorum. Iisdem diebus ne se contaminet per immodicam ingluuiem, sed in sancta Dei ecclesia assiduae vacet orationi. Quod si audierit liqc, de obseruauerit, Deus quoque vires suggeret de sanitatem. Vir autem illius egresses, haec omnia renuntiauit uxori. At illa exerta voce ait: Pater sancte, tua haec cum primis honoranda,& quae Deum nihil dedecent, praecepta omnia obseruabo ad extremum usque vitae halitum. Reversus ad sanctum vir eius dixit:Ecce pater, condixit que a tua sanctitate iussa sunt ei omnia, se facturam. Reliquum est, Vt ne nos auerseris,ut ne excidamus aut frustremur praecerpta spe nostra eousque humiliati. Tunc respondens beatus Ioannes dixit viro: Perge
in pace. Dominus noster I Esvs CHRISTUS sanabit eam a tormento quo cruciatur. Eadem hora se stitit sanguinis profluuium, sensitque sibi esse restitutam sanitatem. Quumque gratiarum actionem exoluissent qui cum ea erant, uniuersi receperunt se in domos quique suas cum gaudio magno, publico praeconio protestantes beneficia de admirabilia Dei opera erga se facta per sanctum seruum suum Ioannem. Sane praecipuum hoc de admirabile sinum effecit Dominus perorationes beati Ioannis. Illis in partibus erat Leo modis omnibus expauescendus, de idem sanguinino s.Is iumenta circunfinitimorum locorum permulta trucida bat. Homines insuper illac praetereuntes abripiebat. Plerunque quidem armatos milites a caltris aut stativis illac transeuntes, habentes alioqui rhomphaeas evagina exertas ,& arcus extentos, sera haec immanis nemus egressa, furore ac suo robore Vsa, eosque inuadens dispergebat. Et
hos quidem interimebat,illos autem plagis impressis sauciabat talios vero abripiens ingrediebatur spelucam, oc illic iplos devorabat, quod nemo auderet redimere vllum ex his qui a Leone abrepti essent. Denique istius ingens timor super omnes cecidit, ita ut agricolae dissugerent, M
46쪽
GEORGIUM PATRIARCHAM A LEX AND. i.
transmitterent semen suum in mediis campis segetum incustoditum, alia in stiper animalia e deserto prodeuntia deuorabat,&ad nihilum deducebat. Multi vero fuga vertebant patriς solum,& oppida finitima ingrediebantur habitaturi in eis. Alij quoque deflectentes e via recta per in uia & inaccessa loca pergebant, in graue periculum suas praecipitan--tes animas. Accolae igitur locorum illorum in graue animi deliquium, magnamque a Mictionem conciderunt,consilii prorsum inopes, ac nesci, quid tandem moliri deberent aduersus hanc immanem beluam.
Caeterum hi quum in unum conuenissent, uno eodemque animo uniuersi deprecabantur Deum, ut disperdedo Leoni modum aliquem prinscriberet. Vnus autem ex horum numero respondens ait: Pergamus a4beatum patrem nostrum Ioannem, eunaque obsecremus syncera fide,ve Deo offerat orationem, proq; eiu simodi negotio nobis reddat exorabilem. Haud dubie exaudiet eum, & modii aliquem excitabit ad eius deperditionem, & ab hac immani belua saluum faciet populit suum. Omnes consona voce,quasi ex uno ore responderunt dicentes: Revera nucvult Deus disperdere Leonem. Quum igitur surrexissent omnes uno de eodem animo, festino gradu in monasterium perrexerunt ad eximium illum Ioannem,& ad eius pedes procidunt dicentes Miserere nostri pater sancte,& nos exime illi quς dire premit,alictioni. Ille quum eos arrexisset, causam sciscitabatur ab eis .illi vero quae de Leone erant, nuntiarunt, exponentes ei quantu turbelae excitasset. Tunc respondens numine Spiritus sancti praeuetus Ioannes, dicit eis: Hoc mihi argumento est, quia modicet estis fidei. Si enim fidem in Christum ratam habuissetis ac firmam, sera illa nihil noxae aut detrimenti vobis inuexist et,quan-dbpotestatem dedit Dominus his qui synceriter credunt in eum,calca di super serpentes&scorpiones,&super omnem potestatem inimici, utque nulla noxa aut iniuria asscerentur ab eis, nec id solum, sed & siprcceperint monti huic ut se transferat alio,& iaciat in mare, eos quoq; ab ipso exaudiedos esse. Haec aute eo loquente, timor cecidit super omnes, dc mentis emotio. Accepta igitur venerabili Cruce,dedit eam ipsis, dicens Hinc profecti, in loco ipsam infigite unde egressis tot turbas cocite solet, nihil ambigentes. Nemo autem Vestrum illic permaneat, de bona spe fretus confido in Domino ac Deo nostro Iesu Christo, quia ipse demostrabit vobis sua mirabilia aduersus eum, nec deinceps sinet vos per eum affigi. Vos autem cum liberis & uxoribus iugiter vacate & immoremini sanctis Dei ecclesiis. Deprecationes cum confessione offerte ei, postulantes ab ipso indulgentiam eorum quae prius per socordiam admisistis, delictoru, ex hoc iam tempore desituri a peccatis, ut ne quid peius vobis cotingat. Illi autem accepto inexpugnabili scuto, ni mitti signo sanctae Crucis, magno cum gaudio,Vna in fide per pias commonitiones ipsius magnopere adiuti abierin, de ut eis praeceperat celeberrimi nominis pater noster, expleuerut omnia. Cruce loco indicto infixerui,
47쪽
VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER
ac recesserui. Viri autem diluculo expergefacti, profecti sunt ad locum
Leonis, ipsumque inuenerunt in terram proiectum, sub victrici signo sanctet Crucis mortuum. Exclamarunt autem omnes dicentes: Christus percussit Leonem virtute sanctae Crucis suae, per supplicationes sancti famuli sui Ioannis. Congregata est autem virorum ac mulierum numerosa ac frequens multitudo ex omni undique finitima regione spectanta
di gratia cadauer immanis beluae. Contemplati autem ipsum iacentem sub signo vivificae Crucis, crediderunt Christo: multa vero infidelium turba aqua baptismatis abluta est, & piae dicabant gloriam eius, ipsi rependentes gratiarum actionem, qui per occasionem eos exemit inani culturae idolorum, & haec mirabilia est exequutus per electos suos. Iam quando hic plane beatus ardentibus votis id unum expetebat, Vt perpetuo degeret in tranquilla solitudine, vitamque traduceret nullis diuulsam negotiis, in hoc ut posset assiduus vacare orationi, & lectioni incubere diuinarum scripturarum, animo discruciabatur videns se obturbari ob crebram n lique frequentem ad se accedentium monachorum, laicorum, necnon principum undequaque accursum. Rursus insuauiter assciebatur ac moerebat, quod quum liquido sciret siua unius admonitione prorsus fratres adiutum iri, sed & neque eum latuit unum fore ex ipsis, qui non attingeret ' scopum, ob quem hoc faciebat, ita ut eius superbet ostentationi id ascriberet, neue pro sperata Vtilitate,eis quippiam noxae ac detrimenti obtingeret. Suspicionem praedicabat rem esse vehementer malitiosam. Quum id probe conscisceret, decreuit alium in locum concedere, ac seorsim pecusarem traducere vitam, ut delitesceret nulli mortalium cognitus,& ut utraque haec moderate dispensaret.Iam
enim annum quartum exegerat eo in monasterio inquinamentis voluptatum pro virili repugnans, quibus facile superior euasit tandem, non tam labore, quam ratione. Et quidem omnibus clam illinc egreditur,
solusque ad spelaeum quoddam peruenit, cupiens nulli esse cognobilis. Porro illic quum consumpsisset biennij tempus pervigil, maxima ex
parte ediscens testamenta Christi, a se ut semotius proscriberet ignorationem scripturarum. Toto autem bienni j tempore resupinus quidem discumbes, non noctu, non interdiu desinebat mortificare imas partes
Ventris, eam natiui seruoris Vim,quae circa renes est, caedens algenti imgore. Videns autem per infirmitatem ne sibi quide usui esse posse, rursiis ciuitatem ingreditur, portumque apprehendit ecclesiasticum: idque Saluatoris prouidentia ad ecclesiae utilitatem per infirmitatem quam illi contraxerant immodici labores religiosae exercitationis, & ut sibi deinceps temperaret ab aditu spelaeorum.
De eius creatione in Diaconum.
Aliquantum autem intercessit temporis, & ecce dignitatem diaconatus aut piscitur initiatore Meletio, altari ut administraret, cui duobus ac propemodum annis tribus inseruiuit. Simul autem atque iam uniuerso
48쪽
GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. 11
populo inclaruisset vis doctrinae eius si essicax effet, & ipsius agnita conuersatione ob vitae ' austeritate edulcaretur omnes, libros qui de dignita- 'α te sacerdotali inscribuntur, comment. atus est. Eos item tres qui ad Stan 'rium Demoniacum sunt, exhortatorios & consolatorios edidit. Insuper eos quidem qui de ' incomprehensibili Dei natura sunt, de item ' Ano- . unaceis,deque ' subintroductis libros sex composuit. Secundum haec Me εω letio Constantinopoli emortuo sol, enim ordinatione magni illius Gre ρ φ
gorii Nazianetem eo concesierat.) Ioannes ciuitatem egressus quum se- - rared
cessisset, rursus repetit monasterium, in quo non ita pridem degerat. Eo mloci in tranquilla quiete acquiescens manebat totos tres annos.Illius coenobi j incolae monachi ipsius conuersationem contemplati, gauisissent gaudio magno valde, & celebriter egerut spirituale festum ob ipsius aduentum, quod pro more pristino,doctrina ipsius multiformi perseueren
braeque perenniter promanantes Orthodoxorum dogmatum prorsus refert religiosς pietatis disciplinis.
Diem suum cum obiisset Meletius epticopus, ac Flauianus sedem An '' tiochene ecclesie excepisset, ab hoc beatus Ioannes in presbyterum hoc pacto designatur Dictus hic beatus Flauianus quum in episcopio suς ecclesiet degeret, &nocturnae psalmodiς abs blueret canonem, apparuit ei angelus Domini, dicens: Diluculo experrectus, perge in mora asterium quo loci vetiatur Dei electus Ioannes, huncque in ciuitatem adductum inpresbyterum vide ut designes. Ipsius enim salutari doctrina illustra turus est Deus numerosam populi multitudinem, S ad agnitionem sui nominis asciturus,eumque desisnaturus nouum esse apostolum. Emerget enim hic in prςcellens vas electionis.Ecce a Deo sum ad eum delegatus, ut ne in ullo eorumquq ipsi priscripseris, siti moriger &inobseques, sed obtemperet his quq abs te dicentur, omnibus. Erat autem tum beatus Ioannes in intimo recessu suς cellulς pro solenni more orationes ac deprecationes ad Deum absoluens, quum derepente adstitit ei angelus Domini in veste candida,quem contoplatus ac vehementi stupore perculsus in terra procidit totus intremiscens. Apprehensa autem manu, erexit eum angelus dicens:Exurge, ne timueris. Porro angelus informam hominis se momento transformauit. Quumque Ioannes ad se rediisset,dixit: Quis es Domine)viso enim te consternatus sum, meq; inuasit stupor vehemens. Ille autem respondens dixit:Angelus Domini sum ab eo missus, tibi ut dicerem, teque commonefacerem sermonum eius quos pronuntiauit aduersus Iudaeos .Qui enim seni sunt, non opus habet medico sed qui male habent. Qua de re ab eo tibi dabitur sapie-tia. Monastico habitu exornauit te. Monasterium insuper tuum adimpleuit monachis, & iis qui in studio excolendae pietatis se exercent. ἄci,tai, Monasticos ad haec tradidit canonas siue institutiones, ita ut nil ullam
49쪽
VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER
necesse sit ut hic consideas,quare hinc tibi emigrandum est,& in alia loca pergedum, ut exornes Dei ecclesias tuis disertissimis enarrationibus,& numerosissimam plebem aggreges, ut fidem quae in Christum est,amplectantur,& incolumes desciscant a vesano errore idololatriae. Non solum autem, sed ut etiamnum plerosque alios edoceas poenitentiam ut agant, & a pristinis suis peccatis couersi resipiscant, ac tandem regnum coelorum promereantur assequi. Verba enim oris tui intelligent simul& apprehendent fines orbis uniuersi, & usque ad extremum tertae, runtque ea multis desiderio, & exaudibilia ipsis. Beatus autem Ioannes
ad pedum angeli vestigia procidit, dicens: Obsecro mi domine, ne me
emoueas aut segreges ab hac quae angelicae est puritatis conuersationelio tum Datrum meorum. Non enim sufficio unus tantae administrationi explendae. Infirmus plane sum. Respondens autem angelus, dixit ei: Non legisti in scriptura quid dixerit Deus Moysi, quo tepore misit eum ad Pharaonem regem AEgypti,ut illinc educeret populum Israeliticum Quia do te Deum Pharaonis, & confortabo te in omni opere tuo. Tibi igitur is suggeret gratiam obeunda: & explendae huic functioni accommodam,ad opus,mquam, ad quod te delegit. Quare diluculo experrectus ex his qui strenuam nauarunt operam exercendae pietati deligito quos ostenderit tibi Deus sibi gratiosos ac probatos, & hos constituito vi praesint his qui in monasterio degunt. Hi etenim tuam sun t imitaturi conuersationem,&sedulb procurabunt eorum salutem qui monasterium incolunt:Tu autem comitare Flauianum episcopum in ciuitatem incunctanter nec haesiitans, & quae tibi praescripserit omnia, opere ex qui tor. Quae enim te concernunt, dudum ei sunt reuelata, & ecce venit una cum clero ciuitatis, in eam te assumpturus ciuitate. His dictis, subnectit angelus: Pax tibi, consortare, dc viriliter age. Vt primum illuxit dies,sratribus in unum collectis, beatus Ioannes duos ex omnibus selegit,qui per exercitationem moriasticam,celebrem famam erant consequuti, nec mediocri virtute ornabantur. Hos constituit ut praeessent,simulque monachis edixit,in omnibus obtemperarent in timore Domini, neue ipsorum admonitioni se praestarent refractarios & immorigeros. Ait enim: Qui minus obedit eis,aut eorum exhortationes aspernatur,Vtique contemnetur a Deo,qui edixit nobis. Mihi enim a Deo praescriptum est,ut ab hoc secederem monasterio, & eo emigrarem habitaturus in loco quem Dei voluntas mihi prospexisset. Haec eo edisserentestatribu ingressi sunt clerici duo episcopi monasterium, aduentum hominis praenuntiantes. Eximius autem Ioannes una cum caeteris fratribus egressus septa monasterij, obuiam ei perrexerunt, ac venerati sunt,& in monasterium introduxerunt. Quumque in ecclesia preces fudissent de consedissent , episcopus acie oculorum in Ioannem pressius intenta , dixit: Plurimum defluxit temporis ex quo cupiebam Coram cernere Venerabilem tuam esegiem, sancte pater Ioannes. Curae aliae&s
50쪽
& solicitudines perquam anxiae negotiorum ecclesiasticorum me in hunc usque diem prohibuerunt. Nunc autem id ut faciam, iussiis a Deo, non ausim cunctari & in aliud extrahere tempus: quocirca gaude o fidelis sacerdos sanctae Dei ecclesiae. Pax tibi, o medice eorum qui
& corporum & animarum morbis laborant, imitator sanctorum apo--Molorum. Tibi sit pax,qui malignum & communem omnium nostrum hostem, nempe Diabolum, syncera fide tua erga sanctam trinitatem in
prccipitium deturbasti,quemadmodu & Dauid olim in bello Goliath allophylum 1actu funde & trium lapidum. Gaude tu, qui immanem V Dum& sanguinis humani sitibundum leonem essicaci potentia Crucis Chri l/Monsti ac sanctissimi spiritus virtute que in te est,operatoria interemisti. Beata plane ciuitas Antiochia, cuiusmodi enixa es arborem, quae maturos abunde suppeditat fluctus iustitiaeὶ Beata es,rursus dico. Quemnam spiritualem thesaurum lapidibus preciosis interstinctum ac refertum in apertum nobis retexisti ZBeati omnes,quibus datum est perfrui tua spirituali mensa, nempe diuinis eloquiis, S bibere in iucunditate ex temperata potione tui crateris,nimarum tuae doctrinq. Hqc dicente episcopo, qui audiebant, omnes in admirationem 5 stuporem rapiebantur. Mhaec rursum respondens Ioanni dixit ad eum episcopus. Tu quem Deus . merito honore cumulauit & in sublime extulit,mmam te ob tuas actiones omni virtutum genere redimitas absolvito noso us, ut quod iubeor facere,opere expleam. Ad hoc enim nos cohortatur scriptura diacens . Sic nos decet implere omnem iustitiam Expergiscere. Hinc enim inuitamur, ut voluntatem Dei expleamus. Itaque quum appetiuisset nox, rursus homo ad aedes episcopi accedit. Ioannes autem respondit episcopo dicens:Honorande pater,obsecramus tuam sanctitatem, ut in monasterio tantisper moreris, dum nobis perficias & consecres incrue tam hostiam, nosque essicias participes incontaminatorum ac precio tum Christi Dei nostri sacramentorum, atque ita quςcunque iussi fuerimus a tua sanctitate, citra ullam contradictionem ipse perficiam. Die autem illo mansit episcoeus in monasterio,diuinam celebrans ' mystam ian. Corporis preciosi & sanguinis Christi Dei nostri ad unum Oidies participes effecit. Deinceps episcopum obtestatus est beatus Ioannes, ut gratiam suae benedictionis impertiret duobus pr sectis quos
constituerat ut presiderent in monasterio,vt horum fidei concrederet regendum gregem statrum,& eos atque monasterium solerti cura moderarentur. Hos itaque ad se accersitos episcopus ambos salutaribus monitis exhortatus est, proponens pro cuiusque decoro quae cossentanea es lent parandet faluti:& his bene apprecatus,manibus de more impositis designauit in praesides domus. Fratres autem ad unu omnes lachrymas profundebant plenas amaritudinis,lc earum aspergine terram rigabant exerta voce acclamantes ac dicentes: Vς nobis, in quod malu hodie irripe-gimus3 Quo loci deinceps inueniemus qui nos 'perungaci qui nostris