Quae fuerit Aristotelis de sensibus doctrina? ...

발행: 1866년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

Cujus doctrinae egregius interpres, B0ssuetius audiendus est quum apertissimis verbis declarat intellectum nihil aliud esse, quam animum quatenus res neceSSarias concipit nihil memoriam, nisi animum quatenus res praeteritas tenet et repetit; nihil oluntatem, nisi animum quatenus elisit ac decernit itemque vim imaginandi, nihil aliud esse quam animum qui res sibi figurat et singit; visum vero, nisi animum qui videt, sicque de ceteris sensibus : ut recte intelligas singulas animi lacuitqtes

in re unam eamdemque animam esse, quae variis quidem nominibus designatur, prout variis modis agere videtur Ceterum, quod ad rem praesentem attinet, non ad Cartesium B0ssuetiumque aliosque recentioris aetatis diligentiores philosophos, sed ad solam Platonis, aequalis et magistri sui, auctoritatem Aristoteles est vocanduS. Id enim a praestantissimo Socratis discipulo, passim imprimisque in eo, qui inscribitur Theetetus, libro, subtiliter et jure defenditur animam scilicet oculis, auribus, naribus et palato instrui tanquam ministris; neque tamen his ipsis corporis partibus, sed earum ope Sentire

eamdemque periculos album a nigro, per aure acutum a gravi discernere neque ver periculos, neque

per aures, Sed ipsam per se sine ullo instrumento diju-

Boss. Traet de Deo et homine, o I, 3 25.

92쪽

- si dicare in quo album et acutum, nigrum et grave inter se conveniant aut differant. α Soc. - Nonne animus rei duritiem mollitiemve tactu Sentiet' THEET. - Sane quidem.

Soc Sed hoc molle et hoc durum quid et qualia sint, in quo et quali modo differant, ipse secum retra

tan et invicem utrumque conserens, animus per se diS- cernere nititur. a THEET Ita eSt.

3 Soc. - Sic sit igitur, ut statim natis hominibus et bestiis naturalis quaedam lacultas inhaereat, qua sentiantastectus per corpus animae allatos; dum contra longo post intervallo, nec non sine opera multoque labore et studio, nonnulli reputant et animadvertunt quid sint hi assectus et quid utilitatis habeant scientia igitur non constat

ex sensibus, sed ex cogitationibus quae ad sensus pertinent . iuuae quum legimus ea luce veritatis expresSa, eo magis miramur Aristotelena nota tanti ducis vestigia sequi negantem, adeo a recta via deflexisse, ut docuerit sen- Sum tum quemque proprium, tum communem, cognitione, intelligentia, judicio esse praeditum.

Plato Theot. passim.

93쪽

A VIM INTELLIGENDI DISTINCTAM A SENSIBUS AGNOVERIT ARISTOTELES 'Una jam nunc restat quaestio, saepius agitata mniumque gravissima, titrum Aristoteles nullam esse voluerit ultraseusus, adeo praeter modum laudat0S, animi partem, an vim quamdam in mente omnia infra se habentem et ipsos Sensus Superantem agnoverit. Ipse quidem ante omnia quam maxime profitetur,

hominem, utpote intellectu praeditum, ceteris animalibus ratione expertibus longe antecellere, intellectumque spectare ad id quod intelligi potest, ut sensus spectat ad id quod sentitur scilicet intellectum ad res aeternas et necessarias, sensum vero ad res sortuitas et singulares. Quae quum audis, Platonem ipsum loquentem audire tibi

sorte videris. Sed idem rursus in iisdem libris passim

94쪽

docet, sine sensu nihil adm0dum intelligi posse, imo ex sensu oriri scientiae principia . Haec verumtamen inter se verbis, potius quam rediscrepant, quique, usque a principiis repetens, rem propositam penitus perspiciet, Aristotelem obscurius dixisse, at saltem sibi constitisse judicabit Quum autem scientiam omnem scientiaeque principia pendere ab universali Noster velit, ut supra dictum est, hoc unum iam venit in discrimen, utrum ab intellectu, an a sol sensu ipsum universale censeat obtineri. Hoc quidem universale neque in mente insitum et consignatum a pueris attulimus, quasi animus, antequam in corpus intraret, in rerum cognitione viguerit; neque agnoscimus reminiscendo, tanquam nihil aliud sit discere, nisi recordari atque ita Platonis somnia dicit Aristoteles. Nec magis idem, qu0di0n ita anticipatum accepimus, nobis licet per demonstrationem inferre; nam ipsa demonstratio sine universali fieri nequit, dumque universale persequemur argumentis, usque ad infinitum eodem

devolvemur.

Neque tamen illud universale ultro informamus, nisi quaedam adsit anim antecapta cognitio quae quidem cognitio e sensu Venit.

Περὶ χ. l. III, c. I. - Ibid. l. III, c. VII. - Irid. l. III,

c. VIII. - Avαλυτ δευτερ. l. I, t. XVIII; l. II, c. I.

95쪽

Etenim si sorte mihi occurrant et hoc et illud et cetera multa, quibus non eadem natura, sed tamen quaedam communia aut, quoties de hoc cogito, utique de illo deque ceteris similibus quodammodo cogito, ea nimirum parte, qua singula eamdem formam praebent nec labuntur et pereunt, sed durant et permanent, fitque in mente mea una mnium species. Nimirum ut in pugna acie in figam jam onversa, I 0 stante alius Stat miles, iterum alius, donec suboriatur restitutus exercitus sic ea est animi natura, ut hoc ipsum pati possit consistente enia uno ex individuis, primum quidem sit in animauniitersale nam sentitur quidem aliquid singulare; sensus vero spectat ad id quatenus universale, nempe, verbi gratia, honii nem, non ver Calliam hominem. Mensque rursus, ubi plura universalia in se habet, in his consistit, donec ea in unum et idem collecta concipiat, as quo ita inducendo magis ac magis ascendat per universaliuni gradus . At in mente quae ita erigitur et consurgit ad universale, quas tandessa partes habeat intellectus Mihi quidem, nisi s lsa pine in re quae nonnihil dubitationis habet, supradictam doctrinam perperam interpretari videntur ii qui ex allatis versis, conjiciunt, Aristotelem voluisse

sensum, adjuvante mem0ria, per se satis posse ad in*rmandum universale nenim, quum Socratem, Alai-

96쪽

biadem, Cleonem nonnullosque alios videris , profecto non satis erit postea fidelem uniuscujusque horum imaginum recordationem a te diverse singulatimque repeti, ut aliquid universale assequaris. Quod si velis easdem imagines non ex t0t proprieque, sed per partes cota-munes, quasi deficiente memoria, in te renovari, ita ut, omni rerum discrimine remoto, ex singulis diversisque imaginibus una fiat imago vaga et infinita, nego eti tum hanc imaginem idem esse atque universale de quo quaeritur. 0u enim pacto intelligere queas, in f 'io ea, quam dicis universam, imag0 0nveniat cu singu is quibus constat, aut in quo ab eisdem disserat se dquidem quum n minime quidem per sensum et mι- moriam, omni rationis pe destitutus dicere valeas, praedictam imaginem tanquam unius rei peculiarem im ginem habebis, nedum eamdem generaliter definias et quasi communem n0tam singulis ejusdem generis rebus tribuas. Neque enim mens ad universale sertur, nisi vi quadam propria c0gitationem intenda. in varias, quas memoria praebet, species ex quibus, neglectis quidem differentiis, id solum colligat quod videatur sibi constans,

unum et commune.

Sic autem Aristoteli visum fuisse, non modo conjectura assequ0r, sed reperio non semel ab ipso confirmatum eviuum hoc habeant in se naturale omnes animantes, ut sentiant ii soli in quibus permanet sensus semel perceptus, aliquid praeter sensum cosnoScere a

97쪽

lent nec tamen singuli animantium memoria praeditiusque ad universale ascendunt, sed ii solum quibus inest ratio . Quum igitur Noster asseverat universale ab experientia proficisci, absit ut existimemus in ipsa experientia satis esse praesidii ad intelligendum id unum significat, hominem nihil intelligere posse, quin prius res singulares sensu perceptas et usu cognitas habeat. Ea enim quae intelligi possunt, non in se, sed in rebus singulis existunt; neque est aliquid quod dicatur homo, extra privatos homines, aut verum, bonum, pulchrum , absque rebus bonis, veris, pulchris Sicque res singulae sentiantur necesse est, antequam intelligantur ea quae his omnibus in universum conveniunt; neque immerito Aristoteles asseruisse videtur, scientiam quamlibet in uno Sensuum poni, Sensuque sublato, scientiam pariter

tolli

Sed si temporis respectu , intelligere nequit hom0, nisi prius senserit, neque re intelligit, nisi jam ante habeat actum in potentia, non ita fit de omni genere animantium: sunt enim universa quae fiunt, ex eo quod

autem quod est actu intelligens , non is est qui nunc

98쪽

intelligat, nunc non intelliga , sed sempe idem et aete num est, imirum intellectus ab omni concretione materiae separatus, nihilque patiens, quum in actu sit sub-ε an ia sua Quam vero ratione ars habet ad materiam, nempe Arma quam sibi proponit figulus ad argillam, eamdem hahet is intellectus qui semper est in actu, ad intelleg- tum qui est in pytentia ' Hic enim omnia si ille autem, tanquam causa efficiens, omnia uacit, ut lumen coloresque qui sunt in ' tentia, actu c0lores quodammodo

ssumanus igitur intellectus, qui perire potest, φθαρτός. nihil vere intelligit, nisi accipiat lumen ab intellectu immortali, cujus in partem venire Videtur, I μετέχει του θείου a , quoties agit. Ipse autem, antequam agai, nihil est, nec secus se habet, ac labula cui nihil esset

99쪽

Neque corpori admiscetur, ipsius enim lumini ossicerent ea quibus constaret elementa; sed dici potest locus in

quo non sunt, sed esse p08Sunt sermae, δυνανει τα 'η.

Quum autem agit, si quidquid intelligitur, necdumetiantium desinit esse quodammodo potentia, sed non perinde ut erat, namque jam se ipsum intelligere po

teSt, ε καὶ αυτος δε αυτο τοτε δύναται νοεῖ '.'

Quae quum ita maxima fiducia docet, Aristotelem quidem non aestimo ex omni parte probandum. Adeo enim intellectum divinum in nobis valere praedicat, ut ex eodem tanquam e Sole , mens humana lucem veritatis repercussu quodam accipere videatur. Ego vero fateor neutiquam suspicari, quo pacto Deus intellectum suum cum homine communicare valeat etenim etsi est eadem res quae intelligitur ab utroque, uterque tamen intelligit, neque unus et idem est intellectus, nisi unus et idem sint Deus et homo. Neque eo insitias intellectum nostrum agere non posse, nisi in eo sit satis causae ad agendum. Sed quid est, quod nihil intelligamus, nisi afflante divino spiritu ΤΙmo vero in un0qu0que nostrum, utpoteratione praedito, insidet vis intima et nata nobiscum, qua efficiente supra sensus eminemus et id quod est necessarium et aeternum adipiscimur. Ea quidem vis intelligendi, ut sentiendi vis, ipsa manat ex communi omnium sonte, qui numinis supremi nomine gaudet;

100쪽

- 100

sed non ideo magis in nobis intelligit, quam sentit Deus. Nec minus insuper idem culpandus est, in eo quod sublatum velit omne discrimen inter id quod intelligit et id quod intelligitur. Ut enim modo dicebat idem esse

sentire ac percipere sensum, ita nunc saepius praedicat eum qui intelligit seipsum intelligere nec minime differre rem cognitam ab eo qui rem cogn0Scit, si αυτο

εποττητον et oro oriu's. Neque in hoc labitur, quod res duo sejunctas et seorsim sepositas in actu intelligendi admittere nolit res enim quae intelligitur, non intelligitur extra mentem, neque eo modo separata videtur ab

eo qui intelligit, quo lapis hic ab illo lapide separatiir; sicque jure datur Aristoteli, quidquid sentitur et intelligitur inesse in eo qui sentit et intelligit. Sed id quod

intelligitur, etiamsi non re dissociemus, mente tamen abstrahimus ab eo qui intelligit, neque e rebus ea diversitate distinctis, unum et idem, nisi nomine tantum,sissicitur. Quin imo non hic stetit finis errorum quumque ad similitudinem intellectus humani quem ita ignorat, in tellectum divinum effingere nititur Aristoteles, eadem ratione decipitur, eique naturam adducit ingrave dis crimen Ponit enim dei nomen in principio quo cuncta

SEARCH

MENU NAVIGATION