장음표시 사용
81쪽
- 81 sensus actione, eumque necesse est sensui similem esse, imaginatio motio haec erit, quae neque sine SenSU esSe, neque competere non sentientibus potest . In locum sic descriptae imaginati0nis, φαυτασιας, subjice
congruentem rei definitionem invenies. Motus enim de quo hic agitur, ιυητte, quum nihild aliud sit nisi quaedam corporis et animi assectio, fit in nobis utcumque per accidens sentimus neque nobis datur aliquid sentire per accidens, nisi prius, sensu proprio praediti, id ipsum
καὶ - Θθm isti uisquis enim non jam antea savum dulcem et flavum simul oculis et gustu perceperit, quem sorte postea flavum videbit eumdem dulcem esse non sibi finget. Si quis nunc quaerat, curnam sensus adventitios, Simplicissimos hos imaginationis eius, non imaginationi Aristoteles ipse adscripserit, haud immerito judicabit, ni allor, hoc fuisse in praecipua causa erroris Aristoteli, quod, causis rerum non ab origine repetitis, minime intellexerit quantum quamque late pateat imaginandi ratio. Ea autem ratio, quam recentiores philosophi, inter quos eminent alebranchius, Th. Rei et Conditiae, subtilius et verius explicani, omni fraude absolvit sensus.
82쪽
Etenim me omnia eonstat, uno eodemque lampore diversa sensuum instrumenta pluribus rebus sensibilibus moveri non posse, quin plures simul accipiamus sensus, qui, dum concurrunt in unum, animum quasi uno impulsu commovent quae quidem affectio nobis sensim usu sere visit in morem, ita ut postea, quum unum aut alterum ex his, quibus ea summa conflatur, sensibus sorte experiemur, omnes alii, velut inter se conjuncti
ultroque obvii faciles votis esque sequantur. Si quahdo, exempli grutia, ex senestris prospectans, quadriiugum currum euntem vidisti simul et audiisti, nunc in iis senestris, eodem quadriiugarum sonitu vix audito, ipsius currus formam, citatos equos, collectumque circa pulverem videre tibi videris. Nec tamen reipsa vides, sed solummodo ea, quae quondam vidisti, iterum animo tibi singis; sicque ficta servas in oculis aut a mente removes. Neque aliter quum natura dederit alimentis, quibus vescimur, jucunde ingrateve sapere et olere, Sudocti, quid in unoquoque salubre noxiumve suturum sit, odoratu, prius quam gustu, non quidem sentimus sed conjectura assequimur ex saporum imaginibus quas in nobis ultro insormamus. Quin etiam non ipsi oculi, nisi adhibita iactus ope, quae sit distantia veraque magnitudoslguraque rerum, per se discernere valent. Hoc enim usu cognitum habemus, insantes, ubi primum apertos oculos huc illuc volvunt, nihil percipere, nisi superficiem quamdam variis coloribus indulum mox vero,
83쪽
sorte projectis manibus reque admonitos, suum cuique rei colorem tribuere, indeque dignoscere id quod vident et id quod tangunt quumque ea, quae subjiciuntur, quo longius, eo dissicilius et obscurius apparent, experti a
pueris, veram rerum magnitudinem et longinquitatem et tactilem siguram, ex prima γlorum acie, melius in dies dijudicamus cimo brevi res ipsas, ut sunt et ubi sunt, oculis percipere existimamus. Si qui cogitationes quasdam certis cum vocibus saepius sociaverit, is simul atque eas voces iterum audiet in assuetas cogitationes ultro incurret, vixque sentiet sonos quos aures excipient. Quod idem sit dum legimus, quum neglectis quae sunt in oculis litteris, toti sumus in sententiis, quas sine scriptura penitus introspicere nobis videmur. Eodem igiturniod sphaera, quae sorte nostros ante oculos procul obversatur, nihil aliud nobis primo aspectu praebet, quam planam circuli dimensionem, sola c9lorum varietate distinctam; sed nos saepe alias experti globos sub eadem circuli specie eodemque lumine Semper apparere, protinus animis substituimus veram sphaerae formam, quam quidem, uti est, reipsa videre arbitramur Indoque sit, ut pictor, qui sphaerae imaginem summa similitudine imitatus, nos adducit, ut existimemus eram sphaeram esse in tabula, aciem nostram sallere prave dicatur non
enim sallit aciem ipsam, si quidem nihil mentiuntur oculi, qui coloratam effigiem sine fraude testantur; sed tum in errorem delabimur, quum id quod venit in adspectum,
84쪽
- 84 rem solidam esse, non visu, sed mente aestimamus. Quod
idem sit in sole, cujus magnitudinem et distantiam conjectamus, inque ripa, quam moveri e navi perperim opinamur ut nullus sit sensus salsus dictus, cui vis imaginativae intellectusve partes non tribuantur; nam parum est quod sensus nuntiant, neque id tamen fictum misi eum qui nullo modo judicat, prave judicare posse putes. Sic autem ab Aristotele auctam suisse vim sensuum, multoque majora insuper eorumdem provinciae addita suisse praeter modum, nemo erit qui miretur, qui bene noverit in quibus institutis haec tota ratio nitatur. Hoc nimirum sui Aristotelica doctrinae caput, uti hominibus intellectum, ita ceteris animantibus sensum esse proprium. Sed, cui sensus inest, ei voluptas etiam. et dolor inest itidemque jucundum atque molestum; quibus autem haec insunt, ea cupiditatem etiam habent: haec est enim juoundi appetitio. Alimenti praeterea sensum habent tactus enim sensus est alimenti'. Necesse igitur erat, reliquos animantes, omni alia ope destitutos, sensibus omnia petere, quibus opus est ad tuendum corpus et ad explenda vitae desideria hominem vero, res quidem necessarias et universales intellectu res autem fortuitas et singulares sol sensuum usu discernere .
Id vero seri nequit, nisi qui sentit, ideo quod sentit, sui
85쪽
- 83 ipsius conscius sit, sentiendoque distinguat et comparet inter se varios, quos experitur, assectus, sicque valediappetere voluptatem et sugere ea quae nocitura videantur.
Eam autem fuisse vim cognitionis et judicii sensibus ab Aristotele assignatam liquet ex ipsius scriptis. Quod ad conscientiam animi attinet, minime quidem mirum, nonnullos suisse, inter quos Tennemann quibus Aristoteles videretur primus omnium attendisse mentem et acutum ingenium ad rem difficilem de qua agitur interdum enim loquitur ea sere subtilitate, quam reperire est apud diligentissimos nostrae aetatis philosophos. Quast anima carent, ut legitur in Physicorum libris, moventur et mutantur inscia; at ii, quibus natura sensum dedit, quidquid patiantur nescire nequeunt'. Et alibi: Quisquis videt, aut audit, aut ambulat, sentit e videre, udire, ambulare aut aliter agere Est in nobis aliquid quod sentit nos agere possumus igitur sentire nos sentire et cogitare; quidquid autem sentit se sentire et cogitare, id exsistit, si quidem exsistit id quod sentit aut cogitat' , Etsi fieri nequit ex his verbis, ut ex toto desiderentur conscientiae partes, easdem tamen ubi Aristoteles studet describere, decipitur discrimine rerum confuso, neque ab omni reprehensione tutus est. Duum autem sentiamus nos videre atque audire, ne-
86쪽
- 86 cesse est aut visu sentiamus nos videre, aut alio sensu.
At idem sensus erit et ipsius visus et coloris subjecti: quare vel duo sensus erunt eiusdem subiecti, vel seipsum Sentiet ipse Praeterea si alius sit sensus qui percipit ipsum visum, aut in infinitum ibitur, aut ipse seipsum percipiet quare id in primo sensu est faciendum .pSed quum ita docet Noster visu nos sentire ViSum, auditu auditum, pariterque ceteros assectus, idem mihi 'idetur parum perspicere, quae sit distinctio inter videre et scire se videre, audire et scire se audire, uno Verbo sentire et scire se sentire. Quae tamen distinctio nec nulla nec minimi momenti est. Non id enim diffiteor, nullum sensum omnino incognitum neque esse neque intelligi posse, si quidem non audit, odoratur auι tangit, qui nescit se audire, dorari aut tangere; planeque
assentior scholasticorum sententis non sentimus, nisi sentiamus nos sentire non sentimus nos sentire, nisi
sentiamus. Sed quid resert Multae sunt res quae nec di vidi nec dissociari queunt, quae tamen abistrahuntur monte et specie disserunt . Si quis igitur amat vel odit. metuit cupitae, is quidem ideo novit id quod amat vel odit, metuit vel cupit, nec tamen ideo dicas idem esse in eo scire et amare, odisse, metuere vel cupere. Ilia judico cum moentioribus qui cogitaverunt die istis subtilius ac diligentius quam Aristoteles, aliud esse sentire ,
87쪽
aliud percipere sensum. Quid sit enim sensus, non satis ipso sensu tenemus, nihilque sontitur, nisi adsit quoddam intelligentia lumen, quo ne unum quidem animalium caret. Sin aliter, nulla mihi quidem videsur superesse via, qua coire in unum et conferri inter se valeant varii sensus, idque, etsi gravissimum in re praesenti, ante notatum suisse credo a nullo philosophorum. Quaelibet enim res cum re alia componi nequit, nisi quid unum et idem utramque signia percipere et occupare valeat. Aristoteles autem, licet Ohierit quemque sensum residere in instrumento suo , nihil habet quod in se copulet varios assectus cujusque sensus proprios et nigrum ab albo, acutum a gravi, dulce ab amaro discernere pos8it.
Accedit illud si quisque sensus est quasi absolutus. animus, neque alienae opis indiget, neque aliunde pendet, tum quid rei jam si visui cum auditu gustu ceterisque sensibus D qua tandem societate vincti singuli conveniant in unum 'Id quidem difficultatis ab Airistotele nec praetermissum, nec relictum a Quum album et dulce, et, sangui sensibilia ad singula comparemus, inquit, quanam re sentimus ea differre ' ecesse est utique id fieri sensu, quippe quum illa sensibilia sint. . . seri igitur non potest, Ut separatis sensibus discernatur, dulce diversum esse ab albo , sed unicuique rei ambo patere oportet. . . Unum
88쪽
- 88 igitur dicat oportet, ea diversa esse . . . res ergo individua et tempore individuo discernit .s Sed quum ita profitetur et ratione manifestum lacit, nullam naturam, nisi unam et simplicem, componendorum inter se sensuum partes obtinere posse, quemdam communem sensum excogitat, quem sibi subsidio comparet. Is qui sentit, ex ipsius verbis, judicat judicareve potest, differre dulce ab albo, nec visu, nec gustu seorsim, nec simul utroque, sed particula quadam communi, quae omnibus sensuum instrumentis adjuncta est; nam sensus unus est, et praecipuum instrumentum
Idem, quo melius appareat praesidis sensus simplicitas, sensum communem sic descriptum confert cum puncto,
quod quum medium sit in linea quam intercidit, per se quidem unum est, duplex tamen dici potest, quatenus dividitur inter duas lineas quarum unam sinit et alteram inchoat i Hoc perinde se habet, atque id quod quidam punctum appellant; quod, quatenus tum unum est, tum duo hoc pacto divisibile est. Quatenus igitur indivisibile est, unum est id quod discernit ac simul discernit quatenus vero est divisibile, bis eodem puncto
89쪽
utitur simul. uuatenus ergo tanquam duo quidem adhibet punctum, extremitate duas res discernit, atque res distincta ad distinctos sensus pertinent; quatenu Vero tanquam unum, uno utitur atque simul nuuid vero sentiendum sit de isto communi sensu, quem a magistro acceptum, quasi haereditarium munus, postea, per tot annos, omnes ab Aristotele profecti sibi per manus tradidere Rem esse prorsus fictam et inanem. Is enim sensus communis, aut nullus est sensus, neque aliter exsistit, quam punctum medium quo pertinent in circulo lineae aut constat ex partibus summave Singulorum sensuum quos complectitur, nec simplex et unum esse potest. Etenim quum album, amarum, calidum et durum, res inter se dissimillimas, simul in sei beat, qua suimet parte partes ceteras obtineat et comparet 'it enim varii colores in tabula picia adjacent appositi, nec tamen miscentur; sic diversi sensus nequidquom sibi contingunt et conveniunt eodem naturam quisque suam servat, nec video quid supersit commune cunctiS.
Nodus enim expediri nullo modo potest, nisi appareat lux conscientiae. Animus autem sui conscius varios assectus, quos una mentis acie assequitur, ita connectit, ut summa videatur sine partibus quibus cohaeret Sensus igitur ipse nihil secum affert, nisi materiam confusam,
90쪽
- 90 cui mens, dum sit conscia, unius notionis sormam adhibet.
Neque is intelligitur locus medius, longe ab auribus,
oculis, naribus et palato diversus, in quem undique collecti soni, colores, odores et sapores, velut sacta conspiratione, congrωntur inque unum confunduntur nisi per eum locum significetur solummodo praecipua sedes et quasi domicilium animi, quo cuncta vergere putentur. Tuinque sensus communis per se nihil percipiet, nec Verus sensus erit, sed certa pars chrporis, quae Varios motus a singulis sensuum instrumentis allatos accipiet et quasi commune instrumentum animae praebebit.
Rem enim vero non aliter habebat Cartesius, quunt sibi visus est agnovisse, non in corde, neque in t0t0 cerebro muneribus suis fungi animum, sed in penetralibus cerebri, qua iacet glandula tenuis unie nata ad recipiendos undique convenientes motus Licet id a Cartesio ingeniosius forte quam verius disputetur, nec probentur pleraqub, sed assii mentur modo, in eo saltem praestat ea, quam defendit ratio, quod neminimuni quidem in animis discidium admittat; qui scilicet, ut in medio corpore sedem unam occupat, Sic uno conscientia intuit diversos, quibus movetur, an sectus ampleetitur eademque luce collustratos percipit et cogit in unu .
