장음표시 사용
431쪽
418 Da p Ravo ARTIs CRITICm usu laborandum . Itaque in hac causa multa libere aperte que dicenda fuerunt; multa ex intimo animi sense depromenda ; conquerendum etiam dolenter interdum , di , quod caput est, non tam providendum , ne nimis vehemens , quam ut ne omnino disssolutus viderer. quidem consilium meum cum a multis sapientinfimis hujus ornatissimae civit iis viris laudatum eme non obscure cognoverim , non est cur paucorum , qui consitum hoc ipsium fortalis reprehendent, aut crimin
tiones refellam , aut invidiam pertimescam. Equidem illud semper in omni actione vitae a probo viro spectari oportere existimavi, quid agat , & quibus potissimum se probet ; sapientum iudicium magni esse faciendum, stultorum contemnendum. Quamobrem si qui sunt, qui multo aliter sentiant, atque ipse actionibus his habendis declaravi, hos non impediam , quominus Palam mihi atque aperte succenseant; quorum ego certe sermonibus non movebor, ut vel unum liis verbum respondendum putem . Sciant interea , atque hoc non
respondendi , sed commonendi tantum gratia dico , multo iniquissimam ab issis proponi conditionem , ut , qui sibi multa concedi velint, ne ipsas quidem nobis querimonias iure concessas arbitrentur. Quid Z Tu me prior infestis armis petere audebis; ego scilicet omnes tuos ictus corpore excipiam λ nulla mei defendendi
potestas fiet λ gemitus ipsi accepti vulneris testes re iusti doloris judices interdicentur Z At contra est. Nam,
432쪽
aut paribus armis & aequo iure dimicandum opinor esse , aut ab omni contentione supersedendum . Quanquam , fatebor equidem ingenue , Florentini , nec quidquam
dissimulabo . Est , est inquam, cur illi se mihi iratos
praebeant; est, cur iure . de me conquerantur . Etenim cum tot ac tanta adversus ipsos dixerim, cum eorum rationes argumentationesque refellendas susceperim , pra cipuam tamen , qua utuntur, defensionem non modo non
oppugnavi , quod factum oportuit , verum etiam , quod minime debuit , omnino praetermisi . Concedunt isti, se mu'ta in omni Historia molitos esse , multa correxisse , multa de medio penitus sustuliste , multa in falsitatis crimen suspicionemque vocasse . Fatentur, a se Patrum auctoritatem neglectam , antiquissimas Traditi nes labefactatas , provinciarum ac populorum unanimmem consensum repudiatum , vetultissimas opiniones sublatas; contra vero quasdam in eorum locum suffectas , novas prorsus atque inauditas . Nihil horum n gant, nihil dissimulant. Sed quam tandem rationem asserunt, qua tantam licentiam aliqua aliquo 'modo pro. habili excusatione defendant. Adeste animis , Flore tini, Si istorum defensionem accipite; Se, quae fecerint, unius veritatis amore fecisse dicunt. Haec est horum hominum magnifica enim vero , & in speciem praecla ra defensio ; haec ab istis praetenditur , haec contra Om ngS adversariorum impetus , tanquam firmissimum ali-
νω Propugnaculum , opponitur. id agam hoc lo
433쪽
3o DE PRAVO ARTIs CRITIC E usu eo , Florentini φ quo me vertam p aut quo postremeactionis hujus meae rationem conferam Video enim,& iam nunc animo ac cogitatione perspicio , quantum momenti in una illa voce illi posituri sint, quamque se
in omnem partem quamque licenter laetaturi. Commemorabunt veritatis dignitatem atque excellentiam ;dicent, nihil esse , quod in eius contentionem venire
possit; non auctoritatem Patrum , non veterum testimonium , non consensum populorum I unam esse ver tatem , quae merito suo rebus Omnibus anteponenda
sit, unam a Critico spectari oportere, de una Criticos laborare . Addent, veritatis amore docti simos quosque a praeiudiciis vacuos atque liberos flagrasse semper, ejus inveniendae gratia nullis pepercisse laboribus, eaque inventa tum demum existimasse se laborum suorum fructum esse amplissimum consecutos. Illos ipsos, qui a me toties obiecti sunt, Ecclesiae Patres de
una veritate fuisse sollicitos, ad eamque conatus omnes suos cogitationesque contulisse ; ac propterea multa ,
prout sese iis occasio obtulit, & veritas ita poscere visa fuit , tanquam falsa reiecisisse , aς multorum etiam auctoritati, qui contra, atque ipsi sensissent , refragari non dubitasse. His aliisque similibus commemoratis , tum vero a vobis deprecabuntur, tum etiam
suo iure contendent, ut, si quid paullo intemperantius factum , aut an ogantius dictum ab ipsis videatur , id non immoderatae opinandi licentiae, quod ego ac Curi
434쪽
ACTIONI s II. LIEgR VIII. se , sed potius unius veritatis amori, quod ipsi defendunt , adscribendum putetis. Dissicilis profecto locus . quo me ab istis adductum sentio , Florentini. Quis enim est, qui veritatem non plurimi faciendam ρ quis, qui non omni studio inqvirendam putet quis denique , qui persuasum non habeat, nihil esse docto praesertim
homini in hac vita optandum veritate atque expetendum magis p Solusne igitur mortalium , in hoc amplissimo conventu tam aversus a vero hodierna die inveniar , ut haec actio mea, quam contra istos nunc habiturus sem, non tam contra ipses , quam contra Veiaritatem inlli tuta a me atque adornata e Te videatur IIta me Deus adiuvet, Florentini , ut ego non contraveritatem pro istis , sed contra istos pro veritate ver ba hodie facturus sum . Hoc animo in hunc locun ascendi, ad hoc paratus meditatusque veni , hoc enitar, ut, si quo modo possim , hanc istis defensionem eripiam . Itaque ad hanc arcem , in quam se contultarunt , quamque munitissimam atque inexpugnabilem putant, totis viribus oppugnandam aggrediar, quam si Deo adiuvante ab eorum defensione deiecero , plane non video , quo confugere possint , seque aut sui defendendi, aut belli redintegrandi causa recipere . Attendite igitur, Florentini, de hoc etiam diligentius , quam hactenus fecistis, quia in hac una actione prael
ritarum actionum omnium ratio vertitur, ut si ego nunc
superior evadam, . causa inihi adiudicetur ue si contra in-
435쪽
a1 DE PRAVO ARTIS CRITICIE usu ferior , victores isti ab hoc iudicio absolutique di-1cedant.
II. Ac primo quidem , quid ego nunc cause esse dicam , aut suspicer , cur isti de veritate tantopere laborent. Quid 3 an veritatem ita desertam ab omnibus arbitrantur, ut nemo sit, qui praeter ipses eius sibi patrocinium suscipiendum putet λ Si ita esset, facile paterer , istos adeo de veritate anxios esse atque sollici
tos. Sed non est, cur hac de re vehementius anganatur . Nunquam Veritati fautores , nunquam patrocinato res , nunquam laudatores deerunt. Quare non est , cur nova veritatis praeconia excogitent,cur veritatem magnificandam verbis, cur extollendam laudibus , cur defendendam suscipiant . Satis ipsa per se sine cuius quam eloquentiae praesidio & ornatur & defenditur. id igitur est , cur isti tam assidui in veritatis appellatione sint λ cur tam crebri in eius laudibus exaggerandis p cur tam selliciti in dignitate vindicanda ρ perinde
quasi veritas unice ad eos pertineret; caeteri vero ab eadem , sive celebranda, sive ornanda , sive quoquo modo defendenda prohiberentur . Male metuo , nedum, quod omnibus commune est, sibi proprium facere ac vindicare student, non tam ab istis aliqua licentiae suae quaesita defensio sit, quam nova cavillandi occasio captata esse videatur. Quare tanto acrius in istos i quirendum esse censeo , quanto subtiliori nos artificio
decipere conantur atque pervertere. Non
436쪽
ΠI. Non est novum neque omnino inusitatum in iudiciis aliquem rei capitalis reum , quo certius a se Omnem patrati facinoris suspicionem amoveat, accusatoris persenam suscipere , adire Iudicem , rei actionem postulare, instare , urgere , ut facinus quam primum vindicetur. Sagax enim vero consilium , fraudis astutiaequepletiissimum . Neque enim verisimile videtur effe , qui admissi facinoris auctor sit, facinus ipsum audere per sequi in iudicio . Itaque de more delatio recipitur, &disquisitiones iudiciario ritu instituuntur. Ille vero neque
diem cessare, neque noctem, crebro convenire Iudicem, obire sorum, obsidere curiam, instare acrius, urgere ve hementius , opprimere, nihil remittere ; atrocitatem Vero criminis supra modum efferre , in criminis auctorem intemperantius invehi, omnem denique movere
lapidem , quo maleficii auctor deprehendatur , & merito quamprimum supplicio mulctetur. Quid sibi vult assiduitas tanta φ quid tanta importunitas indicat 3 quid significat λ Accusatorem nimirum esse innocentem s& crimen ad se non pertinere , quod tanta assiduitate Persequitur. Hoc quidem prima specie ita esse hominia foro & a iudiciis remoto videri potest ; sed illa ipsa assiduitas & importunitas tanta acri Sc acuto Judici sus piciosa esse incipit. Ne multa. Teneatur ipse accus tor, si itatur, examinetur. Ita fit, tenetur, sistitur , examinatur, & quaestionibus habitis, auctor maleficii
ille ipse deprehenditur , qui maleficium ipsum ad ludi-
437쪽
434 PRAVO ARTIs CRITICAE usucem deferre , & ut vindicaretnr vehementius instare non dubitavit . 4 Ioc modo comperta improbi veterat ris staude merito supplicio delator plectitur , qui ea ipsa via certius in suspicionem incurrit, qua ab eadem longius sibi declinare videbatur . IV. Nunc , si nos, ut acuti Iudices cum delatoribus, qui nimis assidui sunt ac vehementes, gerere cum istis voluerimus, & in illa ipsa indicta , quae suspicionem videntur amoliri, acrius inquirere atque subtilius, quis tandem nostrum poterit consilium reprehendere Nam , iterum quaero , quid sibi volunt illae laudes , quibus dignitatem isti veritatis atque praestantiam amplificant ,
tam crebrae, tam repetitae , tam magnificae, tam suis
perlatae in re per se clara atque illustri. Suscipite igitur persenam illius Iudicis, de quo dixi, & vos ipsi utrum
haec innocentiae indicia habenda sint, an nova potius ab istis proditae veritatis argumenta , considerate . Intemperantiae crimen eluere quaerunt, & in hoc ipse intemperantes inveniuntur. Suspicionem a se omnem amovere contendunt, S suspicionem ipsam acrius commovent. Veritatis patrocinatores & videri & hab ri volunt, & non solum novo eam more vehementius oppugnant, verum etiam se perfidiosos in hoc ipso S praevaricatores ostendunt. Sed moliantur licet quae velint omnia ; Magna semper veritatis vis exstitit, quae celari omnino non potest ; serius, ocius erumpit
ultro 3 sponte sua illustratur; nec se obtegi mend acto ,
438쪽
ACTIONrs II. Ling R VIII. nee ulla artificii simulatione ad diuturnum tempus o nubi patitur. V. Quanquam quid est quod novo nos isti perverutere artificio nunc meditentur, perinde quasi integra res esset, nec multo ante iam discussa ac diiudicata . Nam quid aliud ego hactenus egi , in quo vires omnes meas, ingenium, contentionemque consumpsi, in quo meam probari fidem volui , nisi vos ut docerem , non
modo desertam ab istis & oppugnatam , sed proditani
ac perditam veritatem. Aspitiant Romanae Ecclesiae Fastos, S tum mentionem facere audeant veritatis. Revocent in memoriam supra allatas opiniones aequitati ac rationi inimicas, & tum , si possunt, in munitissimam se recipiant veritatis arcem , quam propriis ipsi manibus evertere ac disturbare non dubitarunt. Reco lant animo, quae superioribus persecuti sumus actionibus universa , bonorum omnium recte de Catholica Religione sentientium unanimi suffragatione damnata , &tum ad tribunal confugiant veritatis, quae tantum abeit, ut eos tueatur atque defendat, ut potius persequatur atque condemnet. Si crebra innocentiae appellatio apud se verum ac constantem Judicem ad probandam innoce tiam Valeret,ium ipsa quoque veritatis appellatio aliquomodo istis suffragaretur. Sed contra est; immo vero
si quid valet, in contrariam partem valet, & suspicione ipsa, quam commovet, uti acriorem Iudicem in E e E
439쪽
36 Da PRAVO ARTIs CRITICIE 'usure indaganda facit , ita comperta Daude severiorevi effeti in vindicando. VI. At enim multa per Criticos veritati importata sunt commoda. Audio . Quid igitur Equidem quae via
nunc ac ratio defensionis tentetur , plane non video.
Aliud est multa commoda importata ei se veritati per Criticos , quod ego quoque assirmo ; aliud haec ipsa commoda per immoderatos Criticos esse invecta , quod ego inficior ac pernego. Non quaeritur hic , quae com moda moderati ac sapientes Critici attulerint, sed quae isti incommoda importarint, investigatur. Non quomodo illi se erga veritatem gesserint, in quaesti nem adducitur; sed quod isti eandem oppugnarint ac
perdiderint accusatur. Non est igitur , cur se in alitanis opibus ac copiis ostentent , qui summa domestica premuntur inopia . Non est cur aliena innocentia abis solvi quaerant, qui propriis criminibus condemnantur. Si quid volunt effcere defensam a se veritatem ostendant, quomodo tutata ab aliis fuerit, parcant dicere ἔ commoda per ipses invecta commemorent, per alios allata praetermittant. Ego quidem huiusmodi commoda neque reperi, neque reperio I neque vero satis assequi possium , quomodo ex pessima radice potuerit unquam
boni aliquid pullulare . . VII. At verisimile non est in tanta pervestigatione rerum , quantam institutam ab illis fuisse ostendimus ,
440쪽
nihil ab iisdem commodi allatum esse veritati. Non committam , Florentini, ut in hac caiisa , quam pro
veritate sti scepi, quidquam a me contra ipsam veritatem aut dictum , aut negatum , aut tantummodo dissimulatum argui possit. Itaque fatebor id , quod est; n que inficiabor, nonnulla ab illis, quae re ipsa vera essent , comperta ; nonnulla item , quae falsa & commentitia, fuit se deprehensa. Fieri enim non potuit, quin in tanta molitione , qua totam Historiam permiscuerunt, alia quid tandem veri sorte fortuna ipsis vel non cogitantibus, vel aliud quaerentibus fuerit oblatum . Hoc ego istis concedo , sed illud hic praecipue , opinor , quaerendum .
quae allata dicuntur commoda , utrum maiorem commo
di , an incommodi rationem habere existimanda sint. VIII. Et sane , tantine fuit, ut aliquid veri deprehenderetur , tantam perniciem , quantam superioribus actionibus ostendimus , toti inferre Ecclesiasticae Historiae , tantam importare vallitatem p Quis unquam nObile aedificium funditus evertendum curavit, ut nescio quid ad antiquitatis notitiam pertinens , abditum infundamentis ac depressum erueret λ inis collem frugi feris arboribus consitum & pulcherrime convestitum , excisis oleis, eradicatis vitibus, exstirpatis arboribus , effodiendum sibi unquam subvertendumque censuit, ut minimam auri particulam in eius forte visceribus retrusam ac latitantem acquireret λ Profecto qui haec face