Historia ecclesiastica gentis Anglorum;

발행: 1895년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

101쪽

n 12. 89 gauisus quidem de collata sibi consolatione, sed multum sollicitus ac mente sedula cogitans, quis esset illo uel unde ueniret, qui haec sibi loqueretur, uenit ad eum praefatus amicus illius laetoque uultu salutans eum: Surgo' inquit intra et sopitis ac relictis curarum anxietatibus quieti membra simul et animum compone, quia mutatum est cor regis nec tibi aliquid mali sacere, sed fidem potius pollicitam seruare disponit postquam enim cogitationem suam, de qua tibi ante dixi, reginae in secreto reuelauit, reuocauit eum illa ab intentione, ammonens, quia nulla ratione conueniat tanto regi amicum auum optimum in necessitato positum auro uendere, immo fidem suam, quae Omnibus ornamentis pretiosior est, amore pecuniae perdere. Quid plura Fecit rex, ut dictum est nec solum exulem nuntiis hostilibus non tradidit, sed etiam eum, ut in regnum perueniret, adiuuit. Nam mox redeuntibus domum nuntiis, exercitum ad de-bollandum Aedilfridum collegit copiosum, eumque sibi

Occurrentem cum exercitu multum impari, non enim dodorat illi spatium, quo totum suum congregaret atque adunaret xercitum occidit in finibus gentis erciorum ad orientalem plagam amnis, qui uocatur Idiae in quo certamino et filius Redualdi uocabulo Raegenheri occisus ost. Ac sic Aoduini iuxta oraculum, quod acceperat, non tantum regis sibi insest insidias uitauit, uerum etiameidom peremto in regni gloriam successit. Cum ergo praedicante uerbum dei aulino rex credere disserret et per aliquod tempus, ut diximus, horis competentibus solitarius sederet, quid agendum sibi esset, quae religio sequenda, sedulus secum ipse scrutari co suesset, ingrediens ad eum quadam die uir dei, imposuit

dexioram capiti eius et, an hoc signum agnosceret, requisiuit. Qui cum tremens ad pedes eius procidere uellet, leuauit eum et quasi familiari uoco assatus: Foco' inquit ostium manus, quos timuisti, domino donante euasisti; ecce regnum, quod desiderasti, ipso largiente percepisti. Μsmento, ut tertium, quod promisisti, facere ne disseras, suscipiendo fidem eius et praecepta seruando, qui te et a temporalibus aduersis eripiens temporalis regni honore sublimauit; et si deinceps uoluntati eius, quam per me

102쪽

90 II. 12-13. tibi praedicat, obsecundare uolueris, etiam a perpetuis malorum tormentis te liberans aeterni secum regni in caelis faciet esse participem.' 13.

quaIe eonslIlum dem eum primatibus suis de perolplendando christi habuerit; et ut pontifex eius suas aras

profanauerit.

Quibus auditis rex suscipere quidem se fidem, quam docebat, et uello et deboro respondebat. Verum adhue cum amicis principibus et consiliariis suis ego de hoc collaturum esse dicebat, ut, si et illi eadem cum illo sentire uellent, omnes pariter in sonte uitae Christo consecrarentur. Et annuente aulino, fecit, ut dixerat. Habit enim cum sapientibus consilio sciscitabatur singillatim ab omnibus, qualis sibi doctrina haec satonus inaudita o nouus diuinitatis, qui praedicabatur, cultus

uideretur.

Cui primus pontificum ipsius Coifi continuo respondit: Tu uide, rex, quale sit hoc, quod nobis modo praedicatur; g autom tibi uerissime, quod ortum didici, profiteor, quia nihil omnino uirtutis habεt, nihil utilitatis religi illa, quam hucusque tenuimus. Nullus enim tuorum studiosius quam ego culturae deorum nostrorum Θsubdidit; et nihilominus multi sunt, qui ampliora a tobeneficia quam ego, et maiores accipiunt dignitates, magisque prosperantur in omnibus, quae agenda uel adquirenda disponunt. Si autem dii aliquid ualerent, mopotius iuuare uellent, qui illis impensius seruire curaui. Vnde restat, ut si ea, quae nunc nobis noua praedicantur, meliora esse et fortiora habita examinatione perspeXeris, absque ullo cunctamine suscipere illa sestinemus.'Cuius suasioni uorbisque prudentibus alius optimatum regis tribuens assensum continuo subdidit: Talis inquions mihi uidetur, rex, uita hominum praesens in terris ad comparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum to resident ad cenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem seco in medio

103쪽

II. 13. 91ot calido effecto cenaculo, furentibus autem oris per omnia turbinibus hiemalium pluuiarum uel niuium, adueniensque unus passerum domum citissime peruolauerit; qui cum per unum ostium ingrediens mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen paruissim spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens tuis oculis elabitur. Ita haec uita hominum ad modicum apparet quid autem sequatur quidue praecesserit, prorsus ignoramus. Vnde si haec noua doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequonda uidetur. His similia et ceteri maiores natu ac regis consiliarii diuinitus admoniti prosequebantur.

Adiecit autem Coifi, quia uellet ipsum Paulinum diligentius audire de deo, quem praedicabat, uerbum acientem. Quod cum iubente rege faceret, exclamauit -- ditis eius formonibus dicens: Iam olim intellexoram nihil esse, quod colebamus: quia uidelicet, quant studiosius in eo cultu ueritatem quaerebam, tanto minus inueniebam. Nunc autem aperte profiteor, quia in hac praedicatione ueritas claro illa, quae nobis uitae, salutis et beatitudinis aeternae dona ualet tribuere. Vnde suggero, rex, ut templa et altaria, quae sine fructu utilitatis sacrauimus, ocius anathemati et igni contradamus. Quid plura praebuit palam adsensum euangeliganti beato aulino rex et abronuntiata idolatria fidem se Christi suscipere consessus

est. Cumque a praefato pontifice sacrorum suorum quaereret, quis aras et fana idolorum cum septis, quibus erant circumdata, primus profanare deberot ille respondit: Ego. Quis enim ea, quae per stultitiam colui, nunc ad exemplum mnium aptius quam ipse per sapientiam mihi a deo uero donatam destruam3 Statimque abiecta superstitione uanitatis rogauit sibi rogem arma dare et equum emissarium, quem Acendens ad idola destruenda ueniret. Non enim licuerat pontificem sacrorum uel arma ferre, uel praeter in equa equitare. Accinctus ergo gladio accepit lanceam in manu et ascendens emissarium regis,

pergobat ad idola. Quod aspiciens uulgus aestimabat oum insanire. Nec distulit illo, mox ut propiabat ad fanum, profanare illud, iniecta in eo lancea, quam tene-

104쪽

92 II. 18-14. bat multumque gauisus do agnition ueri dei cultus iussit sociis destruere ac succendere fanum cum omnibus septis suis ostenditur auto locus illo quondam idolorum non longe ab Eburaco ad orientem, ultra amnem

Doruuentionem, et uocatur hodie Godmunddingaham, ubi pontifex ipse inspirante do uero polluit ac destruxit eas,

quas ipse sacrauerat, aras.

14. Vt idem Aeduin eum sua gente deIis sit laetus et ubi Paesinus baptigauerit. Igitur accepit rex Aeduini cum cunctis gentis suae nobilibus a plebo perplurima fidem et lauacrum sanctae regenerationis anno regni sui undecimo, qui est annus

dominica incarnationis DCXXVII. ab aduentu fro Anglorum in Brittaniam annus circiter CLXXX Baptizatus est autem Eburaci dis sancto paschae pridie Iduum Aprilium in ecclesia sancti stri apostoli, quam ibidem ipso de ligno, cum catechigaretur atque ad percipiendum baptisma imbueretur, citato opere construxit. In qua etiam ciuitate ipse doctori atque antistiti suo aulino

sedem episcopatus donauit. ox autem ut baptisma comsecutus est, curauit, docent eodem aulino, maiorem

ipso in loco et augustiorem de lapide fabricare basilicam,

in cuius modi ipsum, quod prius secorat, oratorium includeretur. Praeparatis ergo fundamentis in gyaeo prioris oratorii per quadrum coepit aedificare basilicam. Sed priusquam altitudo parietis esset consummata, rex ipse impia nece occisus opus idem successori suo Osualdo perficiendum reliquit Paulinus autem ex eo tempore

VI annis continuis, id est ad finem usque imperii regis illius, uerbum dei adnuento ac fauente ipso in ea prouincia praedicabat credebantque et baptizabantur quotquot erant praeordinati ad uitam aeternam, in quibus erant Osfridet Eadfrid filii regis Aeduini, qui ambo ei exuli nati suntd Quoenburga filia Coarli regis erciorum. Baptizati sunt tompore sequente et alii liberi eius de Aedilberga regina progeniti, Aedilhun et Aedilthryd

105쪽

filia et alto filius Uuscfrea, quorum primi albati adhuc rapti sunt de hac uita et Eburaci in ecclesia sepulti. Baptizatus est et Yffi filius Asridi, sed et alii nobilos

ac regii uiri non pauci Tantus autem sertur tunc fuisse feruor fidei ac desiderium lauacri salutaris gente Nordanhymbrorum, ut quodam tempore aulinus ueniens cum rege et regina in uillam regiam, quae uocatur AdgefrinXXXVI diobus ibidem cum eis catechizandi ot baptizandi

offoto doditus moraretur quibus diebus cunctis a maneusque ad uesperam nil aliud ageret, quam confluentemo de cunctis uiculis a locis plebem Christi uerbo salutis instruore atque instructam in fluuio Gleni, qui proximus erat, lauacro remissionis abluere. Haec uilla tempore sequentium regum deserta, et alia pro illa est saeta in loco, qui uocatur aelmin. Haec quidem in prouincia Bemiciorum; sed et in prouincia Deirorum, ubi saepius manere cum rege solebat, baptizabat in fluuio Sualua, qui uicum Cataractam praeterfluit. Nondum enim oratoria uel baptisteria in ipso exordio nascentis ibi sociosia poterant odificari. Attamin in Campodono, ubi tunc etiam uilla regia erat, socii basilicam, quam postmodum pagani, a quibus Aeduini rex occisus, cum tota eadem uilla uocenderunt: pro qua reges posteriores secoro sibi uillam in regione, quae uocatur Loidis Euasit autem ignem altare, quia lapideum erat et seruatur adhuc in monasterio reuerentissimi abbatis et resistori

Thryduulfi, quod est in silua Elmete.

15. Vt prouincla orientiatum AngIorum ἶdem christi suseoperit. Tantum autem deuotionis Aeduini erga cultum ueritatis habuit, ut etiam rogi Orientalium Anglorum arpualdo filio Rodualdi persuaderet, relictis idolorum superstitionibus, fidem et sacramenta Christi cum sua prouincia suscipere. Et quidem pater eius Reduald iamdudum in Cantia sacramentis Christianae fidei imbutus est, sed

frustra: nam rediens domum ab uxor sua et quibusdam peruersis doctoribus seductus est atque a sinceritato fidei

106쪽

94 H. 15-16. deprauatus habuit posteriora peiora prioribus ita ut in morem antiquorum Samaritanorum et Christo seruire uideretur et diis, quibus antea seruiebat, atque in eodem sano et altare haberet ad sacrificium Christi ot arulam ad uictimas daemoniorum. Quod uidelicet sanum rex eiusdem prouinciae Alduulf, qui nostra aetate fuit, usquis ad suum tempus perdurasse et se in pueritia uidissotestabatur.

Erat autem praefatus rex Reduald natu nobilis quam-

libo actu ignobiss filius Tytili, cuius pater fuit Uuffa,

a quo reges orientalium Anglorum Uussingas appellant. Verum Eorpuald non multo postquam fidem accepit,

tempore occisus est a uiro gentili nomine Ricbercto; et exinde tribus annis prouincia in errore uersata est, doneo

accepit regnum frater eiusdem Eorpualdi Sigboro uirps Omnia Christianissimus atque doctissimus, qui uiuento adhuc atro cum exularet in Gallia, fidei sacramentia

imbutus est, quorum participem, mox ubi regnare coepit, totam suam prouinciam facere curauit. Cuius studiis

gloriosissime fauit Felix episcopus, qui de Burgundioriam

partibus, ubi ortus et ordinatus est, cum uenisset ad Honorium archiepiscopum eique indicasset desidorium suum, misit eum ad praedicandum uerbum uitae praefatae nationi Anglorum. Nec uota ipsius in cassum cecidere; quin potius fructum in ea multiplicem credentium populorum pius agri spiritalis cultor inuenit. Siquidem totam illam prouinciam iuxta sui nominis sacramentum a longa iniquitate atque infelicitate liberatam ad fidem et pera iustitiae ac perpetuae felicitatis dona perduxit, accepitquo sedem episcopatus in ciuitate Domnoc et cum decem ac septem annos eidem prouinciae pontificali regimine praε- esset, ibidem in pace uitam finiuit. 16. Vt munus in prouineta Lindissi praedleaverit, et de quialtato regni Aeduint. Ρraedicabat autem Paulinus uerbum etiam prouinciae

Lindissi, quae est prima ad meridianam Humbrae fluminis ripam, pertingens usque ad mare, praesectumque indo-

107쪽

H. 16. 95 colinae ciuitatis, cui nomen erat Blaecca, primum cum domo sua conuertit ad dominum. In qua uidelicet ciuitate et ecclesiam operis egregii de lapide fecit cuius tecto uel longa incuria uel hostili manu deiecto, parietes hactenus stare uidentur et omnibus annis aliqua sanitatum miracula in eodem loco solent ad utilitatem eorum, qui fideliter quaerunt, ostendi. In qua ecclesia Paulinus transeunt ad Christum Iusto Honorium pro eo consecrauit piscopum, ut in sequentibus suo loco dicemus. De huius fido prouinciae narrauit mihi presbyter et abbas quidam uir ueracissimus de monasterio Peartaneu, uocabulo Deda, retulisse sibi quendam seniorem, baptizatum se fuisse die media a aulino episcopo, praesente rege Aeduino, et multam populi turbam in fluuio roenta iuxta ciuitatem, quae lingua Anglorum Tiouulfingacaestir uocatur: qui etiam effigiem eiusdem Paulini referre esset solitus, quod esset uir longae staturae, paululum incuruus, nigro capillo, acie macilenta, naso adunco pertenui, uenerabilis simul et terribilis aspectu. Habuit autem secum in ministeri et Iacobum diaconum, uirum utique

industrium ac nobilem in Christo et ecclesia, qui ad

nostra usque tempora permansit.

Tanta autem eo tempore pax in Brittania, quaquauersum imperium regis Aeduini peruenerat, fuisse perhibetur ut, sicut usque hodie in prouerbio dicitur, etiam si mulier una cum recens nato paruulo uellet totam perambulare insulam a mari ad mare, nullo se laedente ualeret. Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit,

ut plerisque in locis, ubi sentes lucidos iuxta publicos

uiarum transitus construxit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam nisi ad usum necessarium contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet uel amoris uellet. Tantum uer in regno excellentiae habuit, ut non solum in pugna ante illum uexilla gestarentur, sed et tempore pacis equitantem inter ciuitates siue uillas aut prouincias

suas cum ministris semper antecedere signifer consuesset:

ne non et incedente illo ubilibet per plateas, illud genus uexilli, quod Romani tufam, Angli uero appellant tuus,

ante eum ferri solebat.

108쪽

96 II. 17. 17.

Vt idem ab Honorio papa exhortatorias Iliteras eoeperit, qui etiam PauIlno pialium miserit. Quo tempore praesulatum sedis apostolicae Honorius

Bonifatii successor habebat, qui, ubi gentem Nordanhymbrorum cum suo rege ad fidem confossionemque Christi Ρaulino euangeligant conuersam esse didicit, misit eidem Paulin pallium misit et regi Aeduino littoras exhortatorias, paterna illum caritate accendens, ut in fido oritatis, quam acceperant, persistere semper ac profico curarent. Quarum uidelicet litterarum isto est ordo: Domino excellentissimo atque praecollentissimo filio Aeduino rogi Anglorum Honorius episcopus seruus BT-uorum dei salutem. Ita Christianitatis uestrae integritas circa sui conditoris cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat et in omni mundo adnuntiata uestri peris multiplicito reserat fructum. Sic enim uos reges esse cognoscitis dum regem et creatorem uestrum orthodoxa praedicatione edocti deum uenerando creditis eique, quod humana ualet condicio, mentis uestrae sinceram deuotionem exsoluitis. Quid enim deo nostro aliud offerre ualebimus, nisi ut in bonis actibus persistentes ipsumque auctorem humani generis confitentes eum colere atque uota nostra reddere sestinemus Et ideo, excellentissimo fili, patera uos caritate, qua conuenit, Xhortamur, ut hoc, quod uos diuina misericordia ad suam gratiam uocare dignata est, sollicita intention et adsiduis orationibus seruare omnimodo festinetis ut, qui uos in praesenti saeculo ex omni errore absolutos ad agnitionem sui nominis est dignatus perducere, et caelestis patriae uobis Praeparet mansionem. raedicatoris igitur uestri domini mei apostolicae momoriae Gregorii frequonte lections occupati, prae oculis affectum doctrinae ipsius, quem pro uestris animabus libenter exercuit, habetote quatenus eius orati et regnum uestrum populumque augeat et uos omnipotenti deo inreprehensibiles repraesentet. Ea uero,

109쪽

H. 17-18. 97 quae a nobis pro uestris sacerdotibus ordinanda sperastis, haec pro fidei uestrae sinceritate, quae nobis multimoda relation per prassontium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo adtribuere ulla sine dilatione praeuidemus; et duo pallia utrorumque metropolitanorum, id est Honorio et aulino, direximus, ut, dum quis eorum de hoc saeculo ad auctorem suum fuerit arcessitus, in loco ipsius alter episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare. Quod quidem tam pro uestra caritatis affectu quam pro tantarum prouinciarum spatiis,

quae inter nos et uos esse noscuntur, sumus inuitati oncedere, ut in omnibus deuotioni uestrae nostrum concursum et iuxta uestra desideria praeberomus. Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat.' 18. Vt Honorius, qui Iusto in episeopatum Dorouernensis eoeIesiae successit, ab eodem papa Honorio HIlum et Iitteras

Haec inter Iustus archiepiscopus ad caelestia regna subleuatus quarto Iduum Nouembrium die, et Honorius pro illo est in praesulatum effectus qui ordinandus uenit ad aulinum, et occurrent sibi illo in Lindocolino, quintus ab Augustino Doruuemensis ecclesiae consecratus est antistes. Cui etiam praefatus papa Honorius misit pallium et litteras, in quibus decernit hoc ipsum, quod in epistula ad Aeduinum regem missa decreuerat scilicet ut cum Doruuemensis uel buracensis antistes de hac uita transierit, is, qui superest, consors eiusdem gradus taboat potestatem alterum ordinandi in loco eius, qui

transierat, sacerdotem ne sit necesse ad Romanam usque ciuitatem per tam prolixa terrarum et maris spatia pro ordinando archiepiscopo semper satigari. Quarem etiam textum litterarum in nostra hac historia ponere

commodum duximus.

Dilsotissimo fratri Honorio Honorius. Inter plurima, quae redemtoris nostri misericordia

110쪽

s II. 18. suis famulis dignatur bonorum munera praerogare, illud etiam clementer collata suae pietatis munificontia tribuit, quoties per fraternos affatus unianimam dilectionem qu dam contemplatione alternis aspectibus repraesentat. roquibus maiestati eius gratias indesinenter exsoluimus eumque uotis supplicibus exoramus, ut uestram dilectionsini praedicatione euangelii laborantem et fructificantem, sectantemque magistri et capitis sui sancti Gregorii regulam, perpeti stabilitate confirmet et ad augmentum ecclesiae suae potiora per uos suscitet incrementa ut fido et opero, in timore dei et caritate, uestra adquisitio decessorumque uestrorum, quae per domini Gregorii Mordia pullulat, conualescendo amplius extendatur ut ipsa

uos dominici eloquii promissa in futuro respiciant, uosque uox ista ad aeteream festiuitatem euocet seu Matth. 11, 28):,Venit ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. Et iterum m. Matth. 25, 21): Euge, seruo bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis, supermulta te constituam: intra in gaudium domini tui. Et

nos equidem, fratres carissimi, haec uobis pro aeterna caritate exhortationis uerba praemittentes, quae rursus pro ecclesiarum uestrarum priuilegiis congruere posse conspicimus, non desistimus impertire. Et tam iuxta uestram petitionem quam filiorum

nostrorum regum uobis per praesentem nostram praeceptionem, uico beati etri apostolorum principis, auctoritatem tribuimus, ut quando unum ex uobis diuina ad se iusserit gratia uocari, is, qui superstes fuerit, alterum in loco defuncti debeat episcopum ordinare. Pro qua etiam re singula uestra dilectioni pallia pro eadem ordinatione celebranda direximus, ut per nostrae praeceptionis auctoritatem possitis de placitam ordinationem efficere; quia, ut haec uobis concederemus, longa terrarum marisque interualla, quae inter nos ac uos obsistunt, ad

haec nos condescendere coegerunt, ut nulla possit ecclesiarum uestrarum iactura per cuiuslibet occasionis obtentum quoquo modo prouenire; sed potius commiasi uobis populi deuotionem plenius propagare Deus te incolumem custodiat, dilectissimo frater.

Data dio tertio Iduum Iunii. imperantibus dominis

SEARCH

MENU NAVIGATION