장음표시 사용
91쪽
II. 9. 79 sub dicione cooperit. Quin et euanias insulas, sicut et supra docuimus, imperio subiugauit Anglorum quarum prior, quae ad Austrum est et situ amplior et frugum
prouentu atque ubertate felicior, nongentarum sexaginta familiarum mensuram iuxta aestimationem Anglorum, se unda trecentarum et ultra spatium tenet.
Huic autem genti occasio fuit porcipiendae fidei, quod praelatus rex eius cognatione iunctus est regibus Cantuariorum, accepta in coniugem Aedilberga filia Aedilbercti regis, quae ali nomine Tatae uocabatur.
Huius consortium cum primo ipse missis procis a fratreolus Aeodbaldo, qui tunc regno Cantuariorum praeerat, peteret responsum est non esse licitum Christianam ui ginem pagano in coniugem dari, ne fides et sacramenta cael tis regis consorti profanarentur regis, qui ueri dei cultus esset prorsus ignarus. Quae cum Aeduino uerba nuntii reserrent, promisit se nil omnimodis contrarium Christiana fidei, quam uirgo colebat, esse facturum: quin potius permissurum, ut fidem cultumque suae religionis cum omnibus, qui secum uenissent, uiris siue feminis, sacerdotibus seu ministris, more Christiano seruaret. Neque abnegauit se etiam eandem subiturum esse religionem; si tamen examinata a prudentibus sanctiora de dignior posset inueniri. Itaque promittitur uirgo atque Aeduino mittitur, et iuxta quod dispositum fuerat, ordinatur episcopus uir deo diloctus Paulinus, qui cum illa ueniret, eamque et comites eius, ne paganorum possent societate pollui, cotidiana
exhortatione et sacramentorum caelestium celebratione confirmaret.
ordinatus est autem aulinus episcopus a Iusto archiepiscopo, sub die duodecima Kalendarum Augustarum, anno ab incarnatione domini DC'XXV ' si sic cum praefata uirgine ad regem Aeduinum quasi comes copulae carnalis aduenit. Sed ipse potius tot animo intendens, ut gentem, quam adibat, ad agnitionem ueritatis aduocans, iuxta uocem apostoli II Cor. 11, 2), uni uiro sponso uirginem castam exhiberet Christo. Cumque in prouinciam uenisset, laborauit multum, ut et eos, qui secum uenerant, ne a fide deficerent, domino adiuuante
92쪽
contineret, et aliquos, si serto posset, de paganis ad fidei gratiam praedicando conuerteret. Sed sicut apostolus ait LI. - 4 M, quamuis multo tempore illo laborant in uerbo 'Deus saeculi huius excaecauit mento infidolium, ne eis fulgore illuminatio uangelii gloria Christi.'Anno autem sequento uenit in prouinciam quidam sicarius uocabulo Eumer, missus a rogo occidentalium Saxonum nomine Cuichelmo, sporans se regem Aeduinum rem simul et uita priuaturum qui habebat sicana dioipitem toxicatam ut si ferri uulnus minus ad mortem regis sufficeret, poste iuuaretur ueneni. eruenit autem ad regem primo die paschae iuxta amnem Deruuentionem, ubi tunc orat uilla rogalis, intrauitque quasi nuntium domini sui referens et cum simulatam legationΘm orsastuto uolueret, exsurrexit repente, et evaginata sub ueste
sica impetum fecit in rogem. Quod um uidero Lilla
minister regi amicissimus, non habens scutum ad manum, quo regem a nec defenderet, mox interposuit corpus
suum ante ictum pungentis sed tanta ui hostis ferrum infixit, ut per corpus militis occisi etiam regem uulneraret. Qui cum mox undique gladiis impoteretur, in ipso tumultu etiam alium de militibus, cui nomen erat Frodhori, sica nefanda peremit. Eadem autem nocte sacrosancta dominici paschae pepererat regina filiam regi, cui nomen Aeanfled. Cum quo idem rex praesente aulino episcopo gratias ageret diis suis pro nata sibi filia, o contra episcopus grati scoepit agere domin Christo, regique adstruere, quod ipse precibus suis apud illum obtinuerit, ut regina sospes et absque dolor graui sobolem procrearet. Cuius uerbis delectatus rex promisit so abrenuntiatis idolis Christo seruiturum, si uitam sibi et uictoriam donaret pugnanti aduersus regem, a quo homicida illo, qui eum uulnera' uerat, missus est et in pignus promissionis implendae eandom filiam suam Christo consecrandam aulino epi scopo adsignauit quas baptizata est die sancto ponte' costes prima de gente Nordanhymbrorum, cum undecim Hiis do familia eius. Quo tempore curatus a vinor sibi pridem inflieto rex collecto exercitu uenit aduorsus gentem occidentalium
93쪽
U. 9-10. 81 Saxonum ac bello inito uniuersos, quos in necem suam conspirasse didicerat, aut occidit aut in deditionem reoo-pit. Sicque uictor in patriam reuersus non statim et inconsulto sacramenta fidei Christianae porcipere uoluit: quamuis nec idolis ultra seruiuit, ex quo se Christo seruiturum esse promiserat. Verum primo diligεntius extempore et ab ipso uenerabili uiro Ρaulino rationem fides ediscor et cum suis primatibus, quos sapientiores nouerat, curauit conserre, quid de his agendum arbitrarentur. Sed et ipso, cim esset uir natura sagacissimus, saepe diu solus residens oro quidem tacito, sed in intimis cordis multa secum conloquens, quid sibi esset faciendum, quae religi seruanda tractabat. 10. Vt papa Bonifatius eumdem regem missis Ilitoris sit hortatus ad dem. Quo tempore exhortatorias ad fidem litteras a pontifico sedis apostolicae Bonifatio accepit, quarum ista est formR:
Exomplar epistulae beatissimi et apostolici papae urbis Romanae ecclesia Bonifatii, directae uiro glorios Aeduino regi Anglorum. Viro glorioso oduino regi Anglorum Bonifatius
episcopus seruus seruorum dei.
Licet summae diuinitatis potentia humanae locutionis officiis explanari non ualeat, quippe quae sui magnitudine ita inuisibili atque inuestigabili aetemitate consistit, ut has nulla ingenii sagacitas, quanta sit, comprehenderodisserereque sufficiat quia tamen eius humanitas ad insinuationem sui reseratis ordis ianuis, quae de semetipsa proferetur, secreta humanis montibus inspirationsolomontor infundit ad adnuntiandum uobis plenitudinem fides Christianae sacerdotalem curauimus sollicitudinem prorogare, ut perinde Christi euangelium, quod saluator noster omnibus praecepit gentibus praedicari, uestris quoque sonsibus inserentes, salutis uestra remedia propinentur Superna, igitur maiestatis clementia, suae
94쪽
82 Π. 10. cuncta solo uerbo praeceptionis suae condidit et creauit, caelum uidelicet et terram, mare et omnia, quae in eis sunt, dispositis ordinibus, quibus subsisteret, coaeterni uerbi sui consilio et sancti spiritus unitate dispensans, hominem ad imaginem et similitudinem suam ex limo terrae plasmatum constituit eique tantam praemii praerogatiuam indulsit, ut eum cunctis praeponeret atque seruat termino praeceptionis, aeternitatis subsistentia praemuniret. Hunc ergo deum patrem et filium et spiritum sanctum, quod est indiuidua trinitas, ab ortu solis usque ad occasum, humanum genus, quippe ut creatorem omnium atque factorem suum, salutifera confessione fido ueneratur et colit cui etiam summitates imperii rerumquo potestates submissae sunt, quia eius dispositione Omnium praelatio regnorum conceditur. Eius ergo bonitatis misericordia totius creaturae suae dilatandi subdi etiam in xtremitate terrae positarum gentium corda igida, sancti spiritus feruore in sui quoque agnitione mirabiliter est
Quae enim in gloriosi filii nostri Auduhaldi regis
gentibusque ei subpositis illustratione, clementia redemtoris fuerit operata, plenius ex uicinitate locorum uestram gloriam conicimus cognouisse. ius ergo mirabile donum et in uobis certa spe, caelesti longanimitate conferri confidimus. Cum profecto gloriosam coniugem uestram, quae uestri corporis pars esse dignoscitur, aeternitatis praemio per sacri baptismatis regenerationem illuminatam agnouimus. Vnde praesenti stilo gloriosos uos adhortandos cum omni affectu intimae caritatis curauimus quatenus abominatis idolis eorumque cultu pretisque sanorum s tuitatibus et auguriorum deceptabilibus blandimentis, credatis in deum patrem omnipotentem eiusque filium Iesum Christum et spiritum sanctum, ut credentes, a diabolicae captiuitatis nexibus, sanctae et indiuiduae trinitatis cooperante potentia absoluti aeternae uitae possitis esse participes. Quanta autem reatitudinis culpa teneantur obstricti hi, qui idolatriarum perniciosissimam superstitionem Olent' amplectuntur, eorum, quos colunt, Xempla Perditionis insinuant; unde do eis per psalmistam dicitur
95쪽
95, ): omnes dii gentium daemonia, dominus autem caelos socii. Et iterum 113, 5-8ὶ , oculos habent, et
non uident aures habent, et non audiunt nares habent, et non odorabunt manus habent, et non palpabunt pedes habent, et non ambulabunt similes ergo efficiuntur his, qui spem suae confidentia ponunt in eis. Quomodo enim iuuandi quemlibo possunt habere uirtutem hi, qui ex corruptibili materia inseriorum etiam subpositorumque tibi manibus construuntur quibus uidelicet artificium
humanum adcommodans eis inanimatam membrorum similitudinem contulisti qui, nisi a te moti fuerint, ambulare non poterunt; sed tanquam lapis in uno loco positus, ita constructi nihilque intellegentiae habentes, ipsaque insensibilitate bruti, nullam neque laedendi neque iuuandi lacultatem adepti sunt Qua ergo mentis deceptione eos deos, quibus uos ipsi imaginem corporis tradidistis, colentes sequimini, iudicio discreto reperire non possumus. Vnde oportet uos suscepto signo sanctae crucis, per quod humanum genus redemtum est, execrandam diabolicae uersutiae subplantationem, qui diuina bonitatis operibus inuidus aemulusque consistit, a cordibus uestris abicere iniectisque manibus hos, quos eatenus materiae compage uobis deos fabricastis, confiingendos diminuendosque summopere procurate. Ipsa enim eorum dissoluti corruptioque, quae nunquam uiuentem spiritum habuit, nec sensibilitatem a suis factoribus potuit quolibet modo suscipere, uobis patenter insinuet, quam nihil erat, quod eatenus colebatis dum profecto meliores uos, qui spiritum uiuentem a domino percepistis, eorum Onstructioni nihilominus existatis quippe quos deus omnipotens ex primi hominis, quem plasmauit, cognatione,
deductis per saecula innumerabilibus propaginibus, pullulare constituit. Accedite ergo ad agnitionem eius, qui uos creauit, qui in uobis uitae insufflauit spiritum, qui pro uestra redemtione filium suum unigenitum misit, ut uos ab originali peccato eriperet et ereptos de potestate
nequitiae diabolicae prauitatis caelostibus praemiis
Suscipito uerba praedicatorum et euangelium dei, quod uobis adnuntiant quatenus credentes, sicut saepius
96쪽
84 II 10-11. dictum est, in deum patrem omnipotentem et in Iesum Christum eius filium et spiritum sanctum et inseparabilem trinitalom; sugatis daemoniorum sensibus expulsaque a uobis sollicitatione uenonos et deceptibilis hostis, per aquam et spiritum sanctum renati ei, cui credideritis, in splendore gloria sempitemae cohabitare, eius opitulante munificentia ualeatis. Ρrastorea bonedictionem protectoris uestri beati Ρetri apostolorum principis uobis direximus, id est camisiam cum matura in auro una et lona Anciriana una: quod petimus, ut e benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum 11. V eoniugem ipsius, per epistuIam, salatis lutus seduIam
Ad coniugem quoquo illius Aedilbergam huiusmodi litteras idem pontifex misit: Exemplar epistulae beatissimi et apostolici Bonifatii papa urbis Roma directae Aedilberga reginae Aoduini regis. Dominas gloriosas filiae Aedilberga regina Bonifatius episcopus seruus seruorum dei.
Rodemtoris nostri benignitas humano generi, quod pretiosi sanguinis sui essusione a uinculis diabolicae captiuitatis eripuit, multae prouidentiae, quibus saluarotur, propinauit remedia quatenus sui nominis agnitionem diuerso modo gentibus innotescens creatorem suum s oepto
Christiana fidei agnoscerent sacramento. Quod equidem
in uestrae gloriae sensibus caelesti conlatum munere Datica regenerationis uestrae purgatio patenter innuit.
Μagno ergo largitatis dominicae beneficio mens nostra gaudio exultauit, quod scintillam orthodoxae religionis in uestri dignatus est confessione succendere vi qua re non solum gloriosi coniugis uestri, immo totius gentis subpositae uobis intellegontiam in amore sui facile inflammaret.
97쪽
H. 11. 85. Didicimus namque reserentibus his, qui ad nos gloriosi filii nostri Audubaldi regis laudabilem conuersionem nuntiantes peruenerunt, quod etiam uestra gloria Christianae fidei suscepto mirabili sacramento piis et deo placitis iugiter operibus enitoscat, ab idolorum etiam cultu seu 1norum auguriorumque inlecebris se diligenter abstineat, et ita in amore redemtoris sui immutilata deuotione persistens inuigilet, ut ad dilatandam Christianam
fidem incessabilitor non desistat operam commodare cumque de glorioso coniuge uestro patorna caritas sollicite perquisisset, cognouimus, quod eatenus abominandis idolis seruiens ad suscipiendam uocem praedicatorum suam distulori oboedientiam exhibero. Qua ex re non modica nobis amaritudo congesta est, ab eo, quod pars corporis uestri ab agnitione summa et indiuiduae trinitatis remansit extranea. Vnde paterais officiis uestrae gloriosae Christianitati nostram commonitionem nec distulimus conserendam adhortantes, quatenus diuinae inspirationis imbuta subsidiis importune et oportune agendum non differas, ut et ipse saluatoris nostri domini Iesu Christi cooperante potentia Christianorum numero copuletur; et perinde inte- morat societatis foedero iura teneas maritalis consortii. Scriptum namque est Gen. 2, 24) ,Εrunt duo in carne una. Quomodo ergo unitas uobis coniunctionis inesse dici poterit, si a uestrae fidei splendore interpositis detestabilis erroris tenobris illo remanserit alienus 2 Vnde orationi continuae insistens a longanimitate caelestis clementia illuminationis ipsius beneficia impetrare non desinas ut uidelicet, quos copulati carnalis affectus unum quodam modo corpus exhibuisse monstratur, hos quoque unitas fidei etiam post huius uitae transitum in perpetua societate conseruet. Insiste ergo, gloriosa filia, et summis conatibus duritiam cordis ipsius religiosa diuinorum praeceptorum insinuatione mollire summopere dematura infundens sensibus eius, quantum sit praeclarum,
quod credendo suscepisti, mysterium, quantumue sit admirabile, quod renata praemium consequi meruisti. FH-giditatem cordis ipsius sancti spiritus adniantiatione succende quatenus amoto torpore perniciosissimi cultus, diuinae fidei calor sius intellegentiam tuarem adhortationum
98쪽
86 . 11-12. Dequentatione succendat, ut prosecto sacrae scripturae testimonium per te expletum indubitanter perclareat
I Cor. 7, 14) ,Saluabitur uir infidelis per mulierem fide-lom. Ad hoc enim misericordiam dominicae pietatis consecuta es, ut fructum fidei creditorumque tibi bono-ficiorum redemtori tuo multiplicem resignares. Quod equidem sum agante praesidio benignitatis ipsius, ut explere ualeas, assiduis non desistimus precibus postulare. His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris Oecasion de his, quae per uos superna potentia mirabilitori conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatenus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, illustrationemquo diuina propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari consessione largitori omnium bonorum εο et beato Ρetro apostolorum principi uberes merito gratias
Ρraeterea benedictionem protectoris uestri beati Ρetri apostolorum principis uobis direximus, id est speculum argenteum et pectinem eboreum inauratum quod potimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.'12. Vt Aoduin per uisionem quondam sibi exuΙ ostensam sit
Haec quidem memoratus papa Bonifatius do saluto regis Aeduini ac gentis ipsius litteris agebat. Sed et oraculum caeleste, quod illi quondam exulanti apud Redualdum regem Anglorum pietas diuina reuelare dignata est, non minimum ad suscipienda uel intellegenda doctrinae monita salutaris sensum iuuit illius. Cum ergo uideretiaulinus difficulter posse sublimitatem animi regalis ad humilitatom uiae salutaris et suscipiendum mysterium uiuificae crucis inclinari, ac pro salute illius simul et
99쪽
H. 12. 87gentis, cui praeerat, et uerbo exhortationis apud homineso apud diuinam pietatem uerbo deprecationis ageret; tandem, ut uerisimile uidetur, didicit in spiritu, ut quod
uel quale esset oraculum regi quondam caelitus ostensum. Ne exindo distulit, quin continuo regem ammoneret explore uotum, quod in oraculo sibi exhibito se facturum promiserat, si temporis illius aerumnis exemtus ad regni fastigia perueniret. Erat autem oraculum huiusmodi Cum persequente illum Aedilfrido, qui ante eum regnauit, per diuersa occultus loca uel regna multo annorum tempore profugus uagaretur, tandem uenit ad Redualdum obsecrans, ut uitam suam a tanti persecutoris insidiis tutando seruaret;
qui libenter eum excipiens promisit se, quae petebatur, eas facturum. At postquam Aedilhi in hac eum prouincia apparuisse et apud regem illius familiariter cum sociis habitare cognouit, misit nuntios, qui Reduald pecuniam multam pro nece eius isterrent: moque aliquid
rosecit. isit secundo, misit tertio, et copiosiora argentiona fierens et bellum insuper illi, si contemneretur, indicons. Qui uel minis fractus uel corruptus muneribus, cessit deprecanti, et siue occidere se Aeduinum seu legatariis tradere promisit. Quod ubi fidissimus quidam amicus illius animaduertit, intrauit cubiculum, quo dormire disponebat orat enim prima hora noctis), et euocatum seras, quid erga eum agere rex promisisset, edocuit et insuper adiecit: Si ergo uis, hac ipsa hora educam te de hac prouincia et ea in loca introducam, ubi nunquam
to 6 Reduald uel odilfrid inusniro ualeant. Qui
ait: Gratias quidem ago beneuolentiae tuae; non tamen hoc facere possum, quod suggeris, ut pactum, quod cum
tanto rege inii, ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nil mali socerit, nil adhuc inimicitiarum intulerit. Quin
potius, si moriturus sum, ille me magis quam ignobilior quisquam me morti tradat. Quo enim nunc fugiam, qui per omnes Brittanias prouincias tot annorum temporumque curriculis uagabundus hostium uitabam insidias γ' Absunt igitur amico remansit Aeduini solus foris, res, densque maestus ante palatium multis coepit cogitationum aestibus affici, quid ageret, quoue pedem uerteret, nescius.
100쪽
88 . 12. Cumque diu tacitis mentis angoribus et caeco carperetur igni, uidit subito intempestae noctis silentio adpropinquantem sibi hominem uultus habitusquo incogniti: quem uidens, ut ignotum et inopinatum, non parum expauit. At illo accedens salutauit eum et interrogauit, quare illa hora, ceteris quiescentibus et alto sopore pressis, solus ipse maestus in lapido peruigil sederet. At illo uicissim sciscitabatur, quid ad eum pertineret, utrum ipse intus an seris noctem transigeret. Qui respondens ait:
Ne me aestimes tuae maestitiae et insomniorum et forinsecae et solitariae sessionis causam nescire scio nimcertissime, qui es et quare maeres et quae uentura tibi
in proximo mala formidas Sed dicito mihi, quid morcis dare uelis ei, siqui sit, qui his te maeroribus absoluat et Redualdo suadeat, ut nec ipso tibi aliquid mali saciat nec
tuis te hostibus perimendum tradat. Qui cum se omnia, quae posset, huic tali pro mercede beneficii daturum osso responderet, adiecit ille: Quid si etiam regem te futurum exstinctis hostibus in ueritate promittat, ita ut non solum omnes tuos progenitores, sed et omnes, qui ante te reges in gento Anglorum fuerant, potestate transcendas γ' At Aeduini constantior interrogando factus non dubitauit prο- mittere, quin ei, qui tanta sibi beneficia donarot dignis ipse gratiarum actionibus responderet. Tum ille tortio: Si autom' inquit is, qui tibi tanta taliaque dona ueraciter aduentura praedixerit, etiam consilium tibi tua salutis ac uitae melius atque utilius, quam aliquis do tuis
parentibus aut cognatis unquam audiuit, ostendere ρο- tuerit, num ei obtemperare et monita eius salutaria suscipere consentis 2 Nec distulit Aeduini, quin continuo polliceretur in omnibus se secuturum doctrinam illius, quis tot ac tantis calamitatibus ereptum ad regni apicem
proueheret. Quo accepto responso, consestim is, qui loquebatur cum eo, imposuit dexteram suam capiti eius dicens: Cum hoc ergo tibi signum aduenerit, memento huius temporis ac loquelae nostrae et ea, quae nunc promittis, adimplere o differas γ' Et his dictis, ut serunt, repente disparuit, ut intellegeret non hominem esse, qui sibi apparuisset, sed spiritum. Et cum regius iuuenis solus adhuc ibidem sederet,
