Historia ecclesiastica gentis Anglorum;

발행: 1895년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

71쪽

Bo oblis sat papae Gregoril. His temporibus, id est anno dominicae incarnationis sexcentesimo quinto, beatus papa Gregorius, postquam sodem Romana et apostolicae ecclesiae XII annos, monsos V ot dies X gloriosissime rexit, defunctus est atque ad aeternam regni caelestis sedem translatus. De quo nos conuenit, quia nostram, id est Anglorum, gentem do potestate Satanae ad fidem Christi sua industria conuertit, latiorem in nostra istoria ecclesiastica sacere Sermonem, quem recte nostrum appellare possumus et debemus apostolum. Quia, cum primum in toto orbe pontificatum gereret, et conuersis iam dudum ad fidomueritatis esset praelatus ecclesiis, nostram gentem eatenus idolis mancipatam Christi secit ecclesiam, ita ut apostolicum illum de eo liceat nobis proferre sermonem L. Cor. 9,2): quia etsi aliis non est apostolus, sed tamen nobis

est; nam signaculum apostolatus eius nos sumus in domino.

Erat autem natione Romanus, a patre Gordiano, genus a proauis non solum nobile, sed et religiosum ducens. Deniquo Felix eiusdem apostolicae sedis quondam episcopus, uir magnae gloriae in Christo et ecclesia, eius fuit atauus. Sed et ipse nobilitatem religionis non minore quam parentes et cognati uirtute deuotionis exercuit Nobilitatom uer illam, quam ad saeculum uide-

72쪽

60 II. 1.batur habere, totam ad nanciscendam supernae gloriam dignitatis diuina gratia largiente conuertit. Nam mutato ropente habitu saeculari monasterium petiit, in quo tanta persectionis gratia coepit conuersari, ut, sicut ipse postea flendo solebat adtestari, animo illius labentia cuncta subteressent, ut rebus omnibus, quae uoluuntur, emineret, ut nulla nisi caelestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore ipsa iam carnis claustra contemplatione transiret, ut mortem quoque, quae pene cunctis poena est, uidelicet ut ingressum uitae et laboris sui praemium amaret. Hoc autem ipso do se, non prosectum iactando uirtutum,so dossendo potius desectum, quem sibi per curam Pastoralem incurrisse uidebatur, reserae consueuerat. Denique tempore quodam secreto, cum diacono suo etro conloquens, enumeratis animi sui uirtutibus priscis, mox do

nune ex occasione curae pastoralis saecularium hominum negotia patitur et post tam pulcram quietis suae speciΘm terreni actus puluere foedatur. Cumque se pro ΘΑΕΘnsione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad haec procul dubio minor redit. Perpendo itaque, quid tolero, perpendo, quid amisi dumque intueor illud, quod perdidi, fit hoc grauius, quod porto'.

Haec quidem sanctus uir ex magnas humilitatis intontion dicebat: sed nos credere decet nihil eum monachicae persectionis perdidisse occasione curae pastoralis, immo potiorem tunc sumsisse profectum de labore conuersionis multorum, quum de propriae quondam quiete conuersationis habuerat maxime quia et pontificali anctus officio domum suam monasterium facere curauit et dum prim de monasteri abstractus, ad ministorium altaris Ordinatus atque Constantinopolim apocrisiarius ab apostolica sed directus est, non tamen in terreno conuersatus palati propositum uitae caelestis intermisit. Nam quosdam fratrum ex monasterio suo, qui eum gratia germana caritatis ad regiam urbem secuti sunt, in tutamentum coepit obseruantiae regularis habere uidelicet ut eorum semper exemplo, sicut ipse scribit, ad orationis placidum litus, quasi anchorae fune restringeretur, eum incessabili causarum saecularium impulsu fluctuaret, con-

73쪽

II. 1. 61cussamque saeculi actibus mentem inter eos cotidie per studiosa lectionis roboraret alloquium Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, uerum etiam ad caelestia uitae exercitia magis magisque suc

Nam hortati sunt sum, ut librum beati Iob magnis inuolutum obscuritatibus mystica interpretatione discuteret neque negare potuit opus, quod sibi fraternus amor multis utile futurum imponebat. Sed eumdem librum, quomodo iuxta litteram intellegendus, qualiter ad Christi

et ecclesiae sacramenta referendus, quo sensu unicuique

fidolium sit aptandus, per triginta et quinque libros expositiopis miranda ratione perdocuit. Quod uidelicet opus in regia quidem urbe apocrisiarius inchoauit, Romae autem iam pontifex factus expleuit. Qui cum esset regia in urbe positus, nascentem ibi nouam haeresim de statu nostrae resurrectionis cum ipso, ex quo orta est, initio, iuuante se gratia catholicae ueritatis, attriuit. Siquidem Eutycius eiusdem urbis episcopus dogmatigabat corpus nostrum in illa resurrectionis gloria impalpabile, uentis aereque subtilius esse futurum quod ille audiens et ratione ueritatis et exemplo dominicae resurrectionis probauithoo dogma orthodoxae fidei omnimodis esse contrarium. Catholica tonim fides habet, quod corpus nostrum illa immortalitatis gloria sublimatum subtile quidem sit per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per ueritatem naturae iuxta exemplum dominici corporis, de quo a

mortuis auscitato dicit ipse discipulis m. me. 24, 39):

talpate et uidete, quia spiritus amem et ossa non habet, sicut me uidetis habere'. la cuius adsertione fidoluenerabilis pater Gregorius in tantum contra nascentem haeresim nouam laborare contendit, tanta hanc instantia, iuuante etiam piissim imperator Tiberio Constantino, comminuit, ut nullus exinde sit inuentus, qui eius resuscitator existeres. Alium quoque librum composuit egregium, qui uocatur astoralis, in qu manifesta luce patefecit, quales ad ecclesiae regimen adsumi, qualiter ipsi rectores uiuere, qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta consideratione propriam cotidis do-

74쪽

62 II. 1.beant fragilitatem pensare. Sed et Omelias euangelii numero XL composuit, quas in duobus codicibus aequa sorte distinxit Libros etiam Dialogorum IIII fecit, in quibus, rogatu Petri diaconi sui, uirtutes sanctorum, quos in Italia clariores nosse uel audire poterat, ad exemplum uiuendi posteris collegit ut, sicut in libris expositionum suarum, quibus sit uirtutibus insudandum, edocuit, ita otiam descriptis sanctorum miraculis, quae uirtutum R-rumdem sit claritas, ostenderet. rimam quoquo et labmam Ezechielis prophetae partem, quae uidebantur Obscuriores, per homilias uiginti et duas, quantum lucis intus habeant, demonstrauit. Excepto libello Responsion mi, quem ad interrogationes sancti Augustini primi Anglorum gentis episcopi scripsit, ut et supra docuimus, totum ipsum libellum his insorentes historiis libello quoque synodico, quem cum episcopis Italiae de necessariis ecclesiae causis utillimum composuit, et familiaribus ad quosdam littoris. Quod eo magis mirum est tot eum ac tanta condere uolumina potuisse, quod omni pono iuuentutis suae tempore, ut uerbis ipsius loquar, crebris uiscerum doloribus cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi uirtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat. Verum inter haec, dum sollicitus pensaret, quia scriptura teste Hebr. 12.6): Omnis filius, qui recipitur, flagellatur' quo malis pr-- sentibus durius deprimebatur, o de oloma certiva praesumtione respirabat. Haec quidem de immortali eius sint dicta ingenio, quod nec tanto corporis potuit dolor restingui. Nam alii quidem pontificos construendis ornandisque auro uel argento ecclesiis peram dabant, hic autem totus erga

animarum lucra uacabat.

Quicquid pecuniae habuerat, sedulus hoc dispergerct ac dare pauperibus curabat, ut iustitia eius maneret in saeculum saeculi et cornu eius exaltaretur in gloria ita

ut illud beati Iob ueraciter dicere posset Iob 29, 11 - 17):

Auris audiens beatificabat me et oculus uidens testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem uociferantem et pupillum, cui non esset adiutor Bonedictio perituri super me ueniebat et cor uiduae consolatus sum.

75쪽

II. 1. 63 Iustitia indutus sum et uestiui me, sicut uestimento et diademate, iudicio meo. Oculus fui caeco et pes claudo. Pater eram pauperum et causam, quam nesciebam, diligentissime inuestigabam. Conterobam molas iniqui et do dontibus illius auferebam praedam'. Et paulo post

Iob 31 16 18): Si negauir inquit quod uolebant, pau-poribus, et oculos uiduae expectare foci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia mea creuit mecum miseratio, et de utero

matris meae egressa est mecum'.

Ad cuius pietatis et iustitiae pus pertinet etiam hoc, quod nostram gentem per praedicatores, quos huc diroxit, do dentibus antiqui hostis eripiens aeternae libertatis fecit osso participem cuius fidei et saluti congaudens, quamque digna laude commendans, ipso dixit in

Ecce lingua Brittaniae, quae nil aliud nouerat quam barbarum frendore, iam dudum in diuinis laudibus Hebraeum

coepit alleluia sonare. Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus seruit Oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiuerant, hos pro diuina sermidine sacerdotum ora simplicibus uerbis ligant, et qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam metueret, iam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis caelestibus uerbis, clarescentibus quoque miraculis, uirtus ei diuinae cognitionis infunditur,oiusdom diuinitatis terrore roseaenatur, ut praue agere metuat, ac totis desideriis ad aetemitatis gratiam uenire concupiscat. Quibus uerbis beatus Gregorius hoc quoque

declarat, quia sanctus Augustinus et socii eius non sola praedicatione uerborum, sed etiam caelestium ostensione signorum gentem Anglorum ad agnitionem ueritatis perducebant. Fecit intor alia beatus papa Gregorius, ut in ecclesiis sanctorum apostolorum etri et auli super corpora eorum missae celebrarentur. Sed et in ipsa missarum celebratione tria uerba maxima perfectionis plena supe adiecit: Diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterea damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari'.

76쪽

64 . 1. Rexit autem ecclesiam tomporibus imperatorum auricii et Focatis. Secundo autem eiusdem Focatis uno transiens ex hac uita migrauit ad ueram, quae in caelis est, uitam. Sepultus uero os corpore in ecclesia beati Petri apostoli, ante secretarium, die quarto Iduum artiarum, quandoque in ipso cum ceteris sancta ecclesiae pastoribus resurrecturus in gloria, scriptumque in tumba

ipsius epitaphium huiusmodi:

Suscipe, terra, tuo corpus de corpor sumtum,

Reddoro quod ualeas uiuificante deo. Spiritus astra petit, leti nil iura nocebunt, Cui uitae alterius mors magis ipsa uia est. Ρontificis summi hoc clauduntur membra sepulcro, Qui innumeris semper uiuit ubique bonis. Esuriem dapibus superauit, frigora ueste, Atque animas monitis texit ab hoste sacris. Implebatque actu, quidquid sermone docebat, Esset ut exemplum, mystica uerba loquens. Ad Christum Anglos conuertit pietate magistra, Adquirens fidei agmina gent noua. Hic labor, hoc studium, haec tibi cura, hoc pastor agebas, Ut domino flerres plurima lucra gregis. Hisque dei consul factus laetare triumphis:

Nam mercedem perum iam sine fine tenes. Nec silentio praetereunda opinio, quae de beato Gregorio traditione maiorum ad nos usque perlata est: qua uidelicet ex causa admonitus tam sedulam erga salutem nostrae gentia curam gesserit. Dicunt, quia die quadam cum aduenientibus nuper mercatoribus multa uenalia in forum fuissent conlata, multique ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios aduenisse ac uidisse inter alia pueros uenales positos candidi corporis ac uenusti uultus, capillorum quoque forma egregia. Quos cum aspiceret, interrogauit, ut aiunt, de qua regione uel terra essent adlati. Dictumque est, quod de Brittania insula, cuius incolae talis essent aspectus. Rursus interrogauit, utrum iidem insulani Christiani an paganis adhuc erroribus essent implicati. Dictumque est, quod essent pagani. At ille, intimo ex corde longa trahens suspiria: Heu, pro dolori inquit quod tam lucidi

77쪽

ΙΙ. 1-2. 65 uultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque

gratia frontispicii mentem ab interna gratia uacuam gestati Rursus ergo interrogauit, quod esset uocabulum gentis illius. Responsum est, quod Angli uocarentur. At illo: Bono inquit; nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in caelis docet esse coheredes. Quod habet nomen ipsa prouincia, de qua isti sunt adlati γ' Responsum est, quod Deiri uocarentur iidem prouinciales.

At illo mono' inquit Deiri, do ira eruti et ad misericordiam Christi uocati. Rex prouincia illius quomodo appellatur=' Responsum est, quod Aelli diceretur. Atilio adludens ad nomen ait: Alleluia, laudem dei creatoris illis in partibus oportet cantari. Accedensque ad pontificem Romanae et apostolicae sedis, nondum enim erat ipse pontifex factus, rogauit, ut genti Anglorum in Brittaniam aliquos uerbi ministros, per quos ad Christum conuerteretur, mitteret se ipsum paratum esse in hoc opus domino cooperante perficiendum, si tamen apostolico papae, hoc ut fieret, placeret. Quod dum perficere non posset, quia, etsi pontifex con- codoro illi, quod petierat, uoluit, non tamen ciues Romani, ut tam longe ab Urbe recederet, potuere permittere; mox ut ipso pontificatus officio functus est, perfecit opus diu dosidoratum alios quidem raodicatores mittens, sed ipse praedicationem ut fructificaret, suis exhortationibus a precibus adiuuans. Haec iuxta opinionem, quam ab antiquis accepimus, historiae nostra ecclesiasticae inserere

oportunum duximus. Vt Augustinus Brettonum episeopos pro pae eathouea, etiam miraeuI eaeIest eoram et faeto, monuerit quaeue lIIos spernentes Illo secuta sit.

Interea Augustinus adiutorio usus Aedilbercti rogis conuocauit ad suum colloquium episcopos siue doctores proximae Brettonum prouinciae in loco, qui usque hodie lingua Anglorum Augustinaes c, id est robur Augustini, in confinio Huicciorum et occidentalium Saxonum

78쪽

66 . . appellatur coepitque eis fraterna admonitione suadere, ut pace catholica secum habita communem euangelizandigontibus pro domino laborem susciperent. Non enim pascha dominicum diem suo tempore, sed a quarta docima usque ad uicesimam lunam obseruabant quais computatio LXXXIIII annorum circulo continetur. Sedo alia plurima imitati occlesiastica contraria faciebant. Qui cum longa disputatione habita, neque precibus neque hortamentis nequo increpationibus Augustini ac sociorum

eius assensum praebere uoluissent, sed sua potius traditiones uniuersis, quae per orbem sibi in Christo concordant, ecclesiis praeferrent, sanctus pater Augustinus

hunc laboriosi atquo longi certaminis finem socii, ut diceret: obsocremus deum, qui habitare facit unanimos in domo patris sui, ut ipse nobis insinuaro caelestibus signis dignetur, quae sequenda traditio, quibus sit uiis

ad ingressum regni illius properandum. Adducatur aliquis aeger, et per cuius preces uerit curatus, huius fidos et operatio do deuota atque omnibus sequenda credatur.' Quod cum aduersarii inuit licet concederent, allatus est quidam de genero Anglorum, oculorum luce priuatus: qui cum oblatus Brettonum sacerdotibus nil curationis uel sanationis horum ministerio perciperet, tandem Augustinus iusta necessitato compulsus flectit genua sua ad patrem domini nostri Iesu Christi deprecans, ut uisum caeco, quem amiserat, restitueret, et per illuminationem unius hominis corporalem, in plurimorum corde fidelium spiritalis gratiam lucis accenderet. Nec mora, illuminatur

caecus ac uerus summae lucis praeco ab omnibus praedicatur Augustinus. Tum Brettones confitentur quidem intellexisse se ueram esse uiam iustitiae, quam praedicaret

Augustinus sed non se posse absque suorum consensu

ac licentia priscis abdicar moribus. Vnde postulabant, ut secundo synodus pluribus aduenientibus fieret. Quod cum esset statutum, uenerunt, ut perhibent, septem Brettonum episcopi et plures uiri doctissimi, maximo de nobilissimo eorum monasterio, quod uocatur lingua Anglorum Bancornaburg, cui tempore illo Dinoot abbas praediisse narratur, qui ad praefatum ituri concilium uenerunt primo ad quendam uirum sanctum Ro

79쪽

H. 2. 67 prudentem, qui apud eos anachoreticam ducere uitam solebat, consulentes, an ad praedicationem Augustini suas

deserer traditionos deberent. Qui respondebat: Si homo dei est, sequimini illum. Dixerunt: Et unde hoc possumus probare2 At ille: Dominus inquit ait seu Matth. 11, 293: Tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Si ergo Augustinus ille mitis est et humilis corde, credibile est, quia iugum Christi et ipse portet et uobis portandum offerat; sin

autem inmitis ac superbus est, constat, quia non est de deo, neque nobis eius sermo curandus. Qui rursus aiebant: Et unde uel hoc dinoscere ualemus γ' rocurate inquit ut ipse prior cum suis ad locum synodi adueniat, et si uobis adpropinquantibus adsurrexerit, scientes, quia ulus Christi est, obtemperanter illum audite; sin

autem uos spreuerit nec coram uobis adsurgere uoluerit, cum sitis numero plures, et ipse spereatur a uobis.'Fecerunt, ut dixerat. Factumque est, ut uenientibus

illis sederet Augustinus in sella. Quod illi uidentes mox

in iram conuersi sunt eumque notantes superbia cunctis,

quae dicebat, contradicere laborabant. Dicebat autem eis: Quia in multis quidem nostrae consuetudini, immo uniuersalis ecclesiae contraria geritis et tamen si in tribus his mihi obtemperare uultis, ut pascha suo tempore celobretis ut ministerium baptizandi, quo deo renascimur, iuxta morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae compleatis; ut genti Anglorum una nobiscum uerbum domini praedicetis cetera, quae agitis, quamuis moribus nostris contraria aequanimiter cuncta tolerabimus. At illi nil horum se facturos nequo illum pro archiepiscopo habituros esse respondebant conferentes ad inuicem, quia si modo nobis adsurgere noluit, quanto magis, si ei subdi coeperimus, iam nos pro nihil contemnet.'Quibus uir domini Augustinus fertur minitans praedixisse, quia, si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accopturi; et si nationi Anglorum noluissent uiam uitae praedicare, per horum manus ultionem essent mortia passuri. Quod ita per omnia, ut praedixerat, diuino agente iudici patratum est.

Siquidem post haec ipse, de quo diximus, rex An-

80쪽

Horum sortissimus Aedilfrid collecto grandi exercitu ad ciuitatem Legionum, quae a gente Anglorum Legacaestir,

a Brettonibus autem rectius Carlegion appellatur, maximam gentis perfidae stragem dedit. Cumque bellum acturus uidero sacerdotes eorum, qui ad exorandum deum pro milite bellum agento conuenerant, oorsum in tutiore loco consistere, sciscitabatur, qui essent hi, quidus acturi illo conuenissent. Erant autem plurimi eorum de monasterio Bancor, in quo tantus sertur uias numerus m nachorum, ut, cum in VII portiones esset cum praepositia sibi rectoribus monasterium diuisum, nulla harum portio minus quam trecentos homines haberet, qui omnes dolaboro manuum suarum uiuere solebant. Horum ergo

plurimi ad memoratam aciem peracto ieiunio triduano cum aliis orandi causa conuenerant habento defensorem nomine Brocmailum, qui eos intentos precibus a barbarorum gladiis protegeret. Quorum causam aduentus cum intolloxisset rex Aedilfrid, ait: Ergo si aduersum nos ad deum suum clamant, profecto et ipsi, quamuis arma non serant, contra nos pugnant, qui aduersis nos inprecationibus persecuntur. Itaque in hos primum arma uerti iubet o sic ceteras nefandae militiae copias non sino magno exercitus sui damno deleuit. Matinctos in ea pugna ferunt de his, qui ad orandum onerant, uiros circiter misso ducentos, o solum L fuga esse lapsos. Brocmail ad primum hostium aduentum cum suis terga uertens eos, quos defendore debuerat, inermes ac nudos

Ariontibus gladiis reliquit. Sicque completum est praesagium sancti pontificis Augustini, quamuis ipso iam multo ante tempore ad caolestia rogna sublato, ut etiam temporalis interitus ultione sentirent perfidi, quod oblata

sibi perpetuae salutis consilia spreuerant. Vt idem Momtum ae Iustum episeopos seorit; et de obliu

olus.

Annes dominica cinoamationis DCIIII Augustinus

Brittaniarum archiepiscopus Ordinauit duos episcopos,

SEARCH

MENU NAVIGATION