장음표시 사용
111쪽
H. 18-19. 99 nostris Augustis, oraclio anno uicesimo quarto, post consulatum eiusdem anno uicesimo tertio atque Constantino filio ipsius anno uicesimo tertio et consulatus eius
anno tertio; sed et Heraclio solicissimo Caesar ito filio eius anno tertio, indictione septima, id est anno dominicae incarnationis DC' XIIII .'
19. Vt primo idem Honorius si post Iohannos Iliteras genti Seottorum pro paseha simu et pro PeIagiana haeresi
Μisit idem papa Honorius litteras etiam genti Scottorum, quos in obseruatione sancti paschae errare compererat, iuxta quod supra docuimus sollerter exhortans, ne paucitatem suam in extremis terrae finibus constitutam, sapientiorem antiquis siue modernis, quae per orbem erant, Christi ecclesiis aestimarent neue contra paschales
computos et decreta synodalium totius orbis pontificum aliud pascha celebrarent. Sed et Iohannes, qui successori eiusdem Honorii Seuerino successit, cum adhuc esset electus in pontificatum, pro eodem errore corrigendo litteras eis magna auctoritate atque eruditione plenas direxit euidenter adstruens, quia dominicum paschae diem a quinta decima luna usque ad uicesimam primam, quod in Nicaena synodo probatum est, oportet inquiri. Nec non et pro elagiana haeresi, quam apud eos reuiuiscere didicerat, uonda ac repellenda in eadem illos epistula admonere curauit cuius epistulae principium hoc est: Dilectissimis et sanctissimis Tomiano, Columbano, Cromano, Dinnao et Baithano episcopis Cromano, Ernianoque, Laistrano, Scellano et Segeno presbyteris; Sarano ceterisque doctoribus seu abbatibus Scottis Hilarus archipresbyter et seruans locum sanctae sedis apostolicae, Iohannos diaconus et in dei nomine electus item Iohannes
primicerius et seruans locum sanctae sedis apostolicae, et Iohannes seruus dei consiliarius eiusdem apostolicae sedis. Scripta, quae perlatores ad sanctae memoriae Eeuerinum papam adduXerunt, et eo de hac luce migratita,
112쪽
100 H. 19-20. reciproca responsa ad ea, quae postulata suerant, siluerunt. Quibus reseratis, ne diu tantae quaestionis caligo indiscussa remaneret, reperimus quosdam prouinciae uestrae contra orthodoxam fidem, nouam ex ueteri haeresim renouare conantes, pascha nostrum, in quo immolatus at Christus, nebulosa caligine refutantes et quarta decima luna cum Hebraeis celebrare nitentes.'
Quo epistulae principi manifeste declaratur, et nuperrim temporibus illis hanc apud eos haeresim coortam, et non totam eorum gentem, sed quosdam in eis hac fuisse implicitos. Exposita autem ratione paschalis obseruantiao, ita de elagianis in eadem epistula subdunt: Et hoc quoque cognouimus, quod uirus Pelagianas
haereseos apud uos denuo reuiuiscit quod omnino hortamur, ut a uestris mentibus huiusmodi uenenatum supe stitionis facinus ausoratur. Nam qualiter ipsa quoque execranda haeresia damnata est, latere uos non debet; quia non solum per istos ducentos annos abolita est, sed et cotidie a nobis perpetuo anathemate sepulta damnatur: et hortamur, ne, quorum arma combusta sunt, apud uos eorum cineres suscitentur. Nam quis non exeorotur superbum eorum conamen et impium, dicentium posse sine peccato hominem existero e propria uoluntate et
non ex gratia dei Et primum quidem blasphomias
stultiloquium est dicere esse hominem sine peccato; quod omnino non potest, nisi unus mediator dei et hominum homo Christus Iesus, qui sine peccato est conceptus et partus. Nam ceteri homines cum peccato originali nascentes testimonium praeuaricationis Adae, etiam sine actuali peccato existentes, portare noscuntur, secundum prophetam dicentem Psiam. 50, 7): Mooonim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. '20. Vt oeelso Aeduino auIlnus cantiam rediens HrofensiseeeIesiae praesuIatum susceperit.
. . At uero Aeduini cum decem et septem annis genti Ahglorum simul et Brettonum gloriosissime praeesset,
113쪽
U. 20. 101 quibus Letiam ipso, ut diximus, Christi rem militauit, rebollauit aduersus eum Caedualla re Brettonum, auxilium praebent illi enda uiro strenuissimo de regio genere erciorum, qui et ipse eo tempore gentis eiusdem regno annis uiginti et duobus uaria sorte praesiit et conserto graui proelio in campo, qui uocatur Haethfelth, occisus est oduini die quarta Iduum Octobris, anno dominica incarnationis DC XXXΙΙΙ', cum esset annorum quadraginta et octo eiusque totus uel interemtus uel dispersus est exercitus. In quo etiam bello ante illum unus filius ius Osfrid iuuenis bellicosus cecidit, alter Eadfrid necessitat cogente adiendam regem transfugit et ab eo postmodum regnante Osualdo contra fidem iurisiurandi peremtus egi. Quo tempore maxima est facta strages in ecclesia uel gente Nordanhymbrorum, maxime quod unus X ducibus, a quibus acta est, paganus, alter, quia barbarus erat pagano saeuior. Siquidem enda cum omni erciorum gente idolis deditus et Christiani orat nominis ignarus at uero Caedualla, quamuis nomen et professiο- novi haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri uel innocuae paruulorum parceret aetati, quin uniuersos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum prouincias debacchand peruagatus ac totumgonus Anglorum Brittaniae finibus erasurum se esse deliberans. Sed ne religioni Christianae, quae apud eos exorta erat, aliquid impendebat honoris. Quippe cum usque hodie moris sit Brettonum fidem religionemque Anglorum pro nihil habere neque in aliquo eis magis
communicare quam paganis Adlatum est autem caput
Aoduini regis Eburacum et inlatum postea in ecclesiam beati apostoli Petri, quam ipse coepit, sed successor eius Osualdus perfecit, ut supra docuimus, positum est in porticu sancti papae Gregorii, a cuius ipso discipulis
Turbatis itaque rebus Nordanhymbrorum huius articulo cladis, cum nil alicubi praesidii nisi in suga esse uideretur, aulinus adsumta secum regina Aedilberge, quam pridem adduxerat, rediit Cantiam nauigio atque ab
114쪽
102 Π. 20. Honorio archiepiscopo et rege Eadbaldo multum honor, fice susceptus est. Venit autem illuc duce Basso milite regis Aeduini fortissimo habens secum anfledam filiamo Vuscfrean filium Aeduini, ne non et Yffi filium Osfridi filii eius, quos postea mater motu Eadbaldiis Osualdi regum misit in Galliam nutriendos regi Daegberecto, qui erat amicus illius, ibique ambo in insantia defuncti otiuxta honorem uel regiis pueris uel innocentibus Christi congruum in ecclesia sepulti sunt. Attulit quoque secum uasa pretiosa Aeduini regis perplura, in quibus et crucem
magnam auream et calicem aureum consecratum ad m, nisterium altaris, quae hactenus in ecclesia Cantias con
Quo in tempore Hrofensis ecclesia pastorem minime habebat eo, quod Romanus praesul illius ad Honorium papam a Iust archiepiscopo legatarius missus absorptus fuerat fluctibus Italici maris ac per hoc curam illius praefatus aulinus inuitatione Honorii antistitis et adbaldi regis suscepit ac tenuit, usque dum et ipse suo tempore ad caelestia regna cum gloriosi fructu laboris ascendit. In qua ecclesia moriens pallium quoque, quod
a Romano papa acceperat, reliquit. Resiquora autem in ecclesia sua Eburacensi Iacobum diaconum, uirum utique ecclesiasticum et sanctum, qui multo exhinc tempore in ecclesia manens magnas antiquo hosti praedas docendo et baptizando eripuit cuius nomine uicus, in quo maxime solebat habitare, iuxta Cataractam, usque hodie cognominatur. Qui, quoniam cantandi in ecclesia erat peritissimus, recuperata postmodum pace in prouincia et crescente numero fidelium, etiam magister ecclesiasticae cantionis iuxta morem Romanorum seu Cantuariorum multis coepit existere et ipse senex ac
plenus dierum, iuxta scripturas Io 42, 16), patrum uiam
115쪽
V primi suecessores Aeduin regis et dem suae gentis prodiderunt et regnum porro Osualaus christianissimus rex utrumque restaurauit.
At intorsecto in pugna Aeduino suscepit pro illo regnum Deirorum, de qua prouincia illo generis prosapiam et primordia regni habuorat, filius patrui ius olfrici uocabulo Osric, qui ad praedicationem aulini fidei orat sacramentis inbutus. Orro regnum emiciorum, nam in has duas prouincias gens Nordanhymbrorum antiquitus diuisa orat, suscepit filius Aedilfridi, qui de illa prouincia generis et regni originem duxerat, nomine Eanfrid. Siquidem tempore toto, quo regnauit Aeduini, filii praefati rogis Aedilfridi, qui ante illum regnauerat, cum magna nobilium iuuentute apud Scottos siue ictos exulabant ibiquo ad doctrinam Scottorum cathecizati et baptismatis
sunt gratia recreati Qui ut mortuo rege inimico patriam sunt redire permissi, accepit primus eorum, quem diximus, Eanfrid regnum Berniciorum. Qui uterque rex ut terreni regni insalas sortitus est, sacramenta regni caelestis, quibus initiatus erat, anathematigando prodidit, ac se priscis idolatrias sordibus polluendum perdendumque restituit. Nec mora, utrumque rex Brettonum Ceadualla impia manu, sed iusta ultione peremit. Et primo quidem proxima aestate Osricum, dum se in oppido municipi teme-
116쪽
104 UI 1 - 2. rario obsedisset, eriimpens subito cum suis omibus inparatum cum toto exercitu deleuit. Dein cum anno integro prouincias Nordanhymbrorum non ut rex uictor
possideret, sed quasi tyrannus saeuiens disperderet ac tragica caede dilaceraret, tandem anfridum inconsulte adcis cum XII lectis militibus postulandae pacis gratia uenientem simili Orto damnauit. Infaustus ille annus et omnibus bonis exosus usque hodie permanet, tam propter apostasiam regum Anglorum, qua se fidei sacramentiaeXuerant, quam propter uesanam Brettonici regis tyrannidem. Vnde cunctis placuit regum tempora computantibus, ut ablata de medio regum perfidorum memoria, idem annus sequentis regis, id est Osualdi uiri do dilecti, regno adsignaretur: quo, post occisionem fratria Eanfridi, superueniente cum paruo exercitu, sed fido Christi munito, insandus Brettonum dux, cum inmensis illis copiis, quibus nihil resistere posse laetabat, interemtus est in loco, qui lingua Anglorum Denisesburna, id est riuus Denisi, uocatur.
Vt de Ilo erueis, quod idem rex ontra barbaros Pugnam tum erexerat, inter innumera sanitatum miraeuIa, quidam a doIontis raehi sit Ianguor euratu8.
Ostenditur autem usque hodie et in magna ueneratione habetur locus ille, ubi uenturus ad hanc pugnam Osuald signum sanctae crucis erexit ac flexis genibus dominum deprecatus est, ut in tanta rerum necessitate suis cultoribus caelesti succurreret auxilio Denique fertur, quia facta citato opere cruce ac fouea praeparata,
in qua statui deboret, ipse fide seruens hanc arripuerit
ac foueae inposuerit atque utraque manu erectam teneret, donec adgesto a militibus puluere terrae figeretur, et hoc facto, elata in altum uoce cuncto exercitui proclamauerit: Flectamus omnes genua et dominum omnipotentem uiuum ac uerum in commune deprecemur, ut nos ab hoste superbo ac seroce sua miseratione defendat:
scit enim ipse, quia iusta pro salute gentis nostrae bella
117쪽
suscepimus. Fecerunt omnes, ut iusserat, et sic incipiento diluculo in hostem progressi, iuxta meritum sua fidei uictoria potiti simi. In cuius loco orationis innumerae uirtutes sanitatum noscuntur esse patratae, ad indicium uidesico ac memoriam fido regis. Nam et usque hodio multi de ipso ligno sacrosanctae crucis astulas excideressent, quas cum in aquas miserint eisque languentes homines aut pecudes potauerint siue asperserint, mox sanitati restituuntur.
Vocatur locus illo lingua Anglorum Hefenfelth, quod
dici potest Latine caelestis campus, quod certo utique pinosagio futurorum antiquitus nomen accepit significans nimirum, quod ibidem caeleste erigendum tropaeum, caelestia inchoanda uictoria, caelestia usque hodie forent miracula celebranda. Est autem locus iuxta murum illum ad Aquilonem, quo Romani quondam ob arcendos barbarorum impetus totam a mari ad mare praecinxere Brittaniam, ut supra docuimus. In quo uidelicet loco consuetudinem multo iam tempore fecerant fratres agustaldensis ecclesiae, quae non longe abest, aduenientes omni anno pridie quam postea idem rex Osuald Occisus est, uigilias pro salute animae eius sacere, plurimaque psalmorum laude celebrata, uictimam pro eo mane siserae oblationis Gree. Qui etiam crescente bona consuetudino, nuper ibidem ecclesia constructa, sacratiorem et cuncti honorabiliorem locum omnibus fecere. ec inmerito, quia nullum, ut comporimus, fidei Christianae signum, nulla ecclesia, nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est, priusquam hoc sacrae crucis uexillum nouus militiae ductor, dictante fidei deuotione, contra hostem inmanissimum pugnaturus statueret. Nec ab re est unum e pluribus, quas ad hanc crucem patrata sunt, uirtutis miraculum enarrare. Quidam de fratribus agustaldensis ecclesiae, nomine Bothelm, qui nunc usque superest, ante paucos annos dum incautius forte noctu in glacie incederet, repente corruit, brachium contriuit ac grauissima fracturae ipsius coepit molestia fatigari ita ut ne ad os quidem adducere ipsum brachium ullatenus dolore arcente ualeret. Qui cum die quadam mane audiret unum de atribus ad locum eius-
118쪽
106 III. 2-8. dem sanctae crucis ascendere disposuisse, rogauit, ut aliquam sibi partem de illo ligno uenerabili odiens adsorret,
credere so dicens, quia per hoc, donante domino, salutem posset consequi. Fecit ille, ut rogatus est, et reuersus ad uesperam, sedentibus iam ad mensam Batribus, obtulit ei aliquid de ueteri musco, quo superficies ligni
erat obsita. Qui cum sedens ad mensam non haberota manum, ubi oblatum sibi munus reponeret, misit hoc in sinum sibi. Et dum iret cubitum, oblitus hoc alicubi deponere, permisit suo in sinu permanere. At modio noctis tempore, cum euigilaret, sensit noscio quid Digidi suo lateri adiacere, admotaque manu requirere, quid esset, ita sanum brachium manumque repperit, ac si nihil umquam tanti languoris habuisset.
Vt idem rex postuΙans de gente eottorum antistitem, nee perit Aidanum, eidemque in insuIa Lindisfarnens sedem episeopatus donauerit.
Idem ergo Osuald, mox ubi regnum suscepit, desiderans totam, cui praeesse coepit, gentem fidei Christianae gratia inbui, cuius Xperimenta permaxima in expugnandis barbaris iam ceperat, misit ad maiores natu Scottorum, inter quos exulans ipse baptismatis sacramenta cum his, qui secum erant, militibus consecutus erat; petens, ut sibi mitteretur antistes, cuius doctrina ac ministerio gens, quam regebat, Anglorum, dominicae fidei et dona disceret, et susciperet sacramenta. Neque aliquanto tardius, quod petiit, inpetrauit accepit namquo pontificem edanum summae mansuetudinis et pietatis ac moderaminis uirum, habentemque gelum dei, quamuis non pleno secundum scientiam. Namque diem pascha
dominicum more suae gentis, cuius saepius mentionem
fecimus, a XIIII luna usque ad XX' ' Obseruare solebat. Hoc etenim ordine septentrionalis Scottorum prouincia et omnis natio ictorum illo adhuc tempore pascha dominicum celebrabat, aestimans se in hac obseruatione sancti
ac laude digni patris Anatolii scripta secutam. Quod an
119쪽
III. 3. 107uerum sit, peritus quisque facillime cognoscit. Porro gentes Scottorum, quae in australibus Hiberniae insulas partibus morabantur, iamdudum ad admonitionem apostolicae sedis antistitis, pascha canonico ritu obseruare didicerunt. Venienti igitur ad se episcopo, rex locum sedis episcopalis in insula Lindisfarnensi, ubi ipso petebat, tribuit. Qui uidelicet locus accedente ac recedente reumate bis cotidio instar insulae maris circumluitur undis, bis renudato littor contiguus terrae redditur; atque eius admonitionibus humilitor ac libenter in omnibus auscult&ns, occlesiam Christi in regno suo multum diligenter aedificare ac dilatare curauit. Vbi pulcherrimo saepe spectaculo contigit, ut euangelizante antistite, qui Anglorum linguam persecte non nouerat, ipse rex suis ducibus oministris interpres uerbi existeret caelestis; quia nimirum
tam longo exilii sui tempor linguam Scottorum iam pione didicerat. Exin coepere plures per dies de Scottorum regione uenire Brittaniam atque illis Anglorum prouinciis, quibus regnauit rex Osuald, magna deuotione uorbum fidei praedicar si credontibus gratiam baptismi,
quicumque sacerdotali erant gradu praediti, ministrare. Construebantur ergo ecclesiae per loca, confluebant ad audiendum uerbum populi gaudentes, donabantur munere regi possossiones, et territoria ad instituenda monasteria, inbuebantur praeceptoribus Scottis paruuli Anglorum una cum maioribus studiis et obseruatione disciplinae regularis. Nam monachi erant maxime, qui ad praedicandum uenerant. Onachus ipse episcopus edan, utpote de insula, quae uocatur Hii, destinatus, cuius monasterium in cunctis pono Septentrionalium Scottorum, et omnium Ρictorum monasteriis non paruo tempore arcem tenebat, regendisque eorum populis praeerat quae uidelicet insula
ad ius quidem Brittaniae pertinet, non magno ab ea freto discreta, sed donatione Pictorum, qui illas Brittaniae plagas incolunt, iamdudum monachis Scottorum tradita, eo quod illis praedicantibus fidem Christi perceperint.
120쪽
108 III 4 quando gens letorum do christi pereeperit. Siquidem anno incarnationis dominica D' 'U', quo tempore gubemaculum Romani imperii post Iustinianum Iustinus minor accepit, uenit de Hiberata presbyter et abbas habitu et uita monachi insignis, nomine Columba Brittaniam, praedicaturus uerbum dei prouinciis Septentrionalium ictorum, hoc est eis, quae arduis atque hor- rontibus montium iugis ab australibus eorum sunt regionibus sequestratae. N amque ipsi Australeslicti, qui intra eosdem montes habent edos, multo ante tempore, ut perhibent, relicto errore idolatriae, fidem ueritatis acceperant, praedicante eis uerbum Nynia episcopo reuerentissimo et sanctissimo uiro de natione Brettonum, qui erat Romae regulariter fidem et mysteria ueritatis edoctus; cuius sedem episcopalem, sancti artini episcopi nomine et ecclesia insignem, ubi ipse etiam corpor una cum pluribus sanctis requiescit, iam nunc Anglorum gens
obtinot. Qui locus ad prouinciam Bomiciorum pertinensi uulgo uocatur Ad Candidam agam, o quod ibi ecclesiam do lapide, insolito Brettonibus more fecerit. Venit autem Brittaniam Columba, regnante ictis
Bridio filio silochon, rege potentissimo, non anno regni eius, gentemque illam uerbo et exemplo ad fidem Christi conuertit unde et praefatam insulam ab eis in possessionem monasterii aciendi accepit. Neque enim magna est, sed quasi familiarum quinque, iuxta aestimationem Anglorum quam successores eius usque hodie tenent, ubi et ipse sepultus est, cum esset annorum LXXVII, post annos circiter XXX et duos, ex quo ipse Brittaniam praedicaturus adiit. Fecerat autem, priusquam Brittaniam ueniret, monasterium nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dearmach lingua Scottorum, hoc est campus
roborum, cognominatur. E quo utroque monasterio
plurima exinde monasteria per discipulos eius et in Brittania et in Hibernia propagata sunt: in quibus omnibus
