Historia ecclesiastica gentis Anglorum;

발행: 1895년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

151쪽

III. 21-22. 139succedente illi in episcopatum Trumheri uiro religioso et monachica uita instituto, natione quidem Anglo, sed a Scottis ordinato episcopo. Quod temporibus Vulfhori regis, de quo in sequentibus dicemus, actum est.

22. Vt orientales Saxones dem, quam dudum ableeerant, sub rege Sigbereto praedleante eddo, reeeperint.

Eo tempor otiam Orientales Saxones fidem, quam olim, expulso Mellito antistite, abiecerant, instantia regis Osuiu receperunt. Erat enim rex eiusdem gentis Sigberct, qui post Sigberctum cognomento Paruum regnauit, amicus eiusdem Osuiu regis, qui, cum frequenter ad eum in prouinciam Nordanhymbrorum ueniret, solebat eum hortari ad intellegendum deos esse non posse, qui hominum manibus facti essent dei croandi materiam lignum uel lapidem esse non posse, quorum recisurae uel igni absumerentur uel in uasa quaelibet humani usus formarentur uel certo dispectui habita foras proicerentur et pedibus conculcata in terram uerterentur Deum potius intellegendum maiestate incomprehensibilem, humanis oculis inuisibilem, omnipotentem, aeternum, qui caelum et

terram et humanum genus creasset, regeret, et iudicaturus esset orbem in aequitate; cuius sedes aeterna non

in uili et caduco metallo, sed in caelis esset credenda: meritoque intellegendum, quia omnes, qui uoluntatem eius, a quo creati sunt, discerent et sacerent, aeterna ab illo praemia essent percepturi. Haec et huiusmodi multa cum rex Osuiu regi Sigbercto amicali et quasi fraterno consilio saepe inculcaret, tandem iuuante amicorum Onsensu credidit et sacto cum suis consilio, cum exortatione, fauentibus cunctis et adnuentibus fidei, baptigatus est cum eis a Finano episcopo in uilla regia, cuius supra meminimus, quae cognominatur Ad Murum. Est enim iuxta murum, quo olim Romani Brittaniam insulam praecinxere, XII milibus passuum a mari orientali secreta.

Igitur rex Sigberct aeterni regni iam ciuis effectus, temporalis sui regni sedem petiit, postulans ab Osuiu

152쪽

140 III. 22. rege, ut aliquos sibi doctores daret, qui gentem suam ad fidem Christi conuertersnt ac fonte salutari abluerent. At illo mittens ad prouinciam editerraneorum Anglorum clamauit ad se uirum do Cedd, et dato illi socio altero

quodam presbytero, misit praedicare uerbum genti Orientalium Saxonum. Vbi cum omnia perambulantes multam domino ecclesiam congregassent, contigit tempore quodam

oundem Cedd redire domum a pomenire ad ecclesiam Lindisfaronensem propter conloquium Finani episcopi. Qui ubi prosperatum ei opus euangelii comperit, fecit eum episcopum in gentem Orientalium Saxonum, uocatis ad se in ministorium ordinationis aliis duobus episcopis. Qui accepto gradu episcopatus rediit ad prouinciam, et maioro auctoritate coeptum pus explens secit per loca ecclesias, presbyteros et diaconos ordinauit, qui se in uerbo fideis ministerio baptigandi adiuuarent, maxime in ciuitate, quae lingua Saxonum Ythancaestir appellatur, sed et in illa, quae ilaburg cognominatur quorum prior locus est in ripa entae amnis, secundus in ripa amensis se quibus collecto examino famulorum Christi, disciplinam

uitae regularis, in quantum rudes adhuc capere poterant, custodiri docuit. Cumquo tempore non pauco in praefata prouincia, gaudente rege, congaudente uniuerso populo, uita caelestis institutio cotidianum sumeret augmentum, contigit ipsum regem instigante omnium bonorum inimico, propinquorum suorum manu interfici. Erant autem duo germani fratres, qui hoc facinus patrarunt; qui cum inte rogarentur, quare hoc sacerent, nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, et factas ab eis iniurias mox obsecrantibus placida monte demitteret. Talis erat culpa regis, pro qua occideretur, quod euangelica praecepta deuot corde seruaret in qua tamen eius morte innoxia, iuxta praedictum uiri dei, uera est eius culpa punita. Habuerat enim unus ex his, qui eum occiderunt, comitibus inlicitum coniugium, quod cum episcopus prohibere et corrigere non posset, excommunicauit eum atque omnibus, qui se audire uellent, praecepit, ne domum eius intrarent neque de cibis illius ac-

153쪽

III. 22-23. 141ciperent. Contemsit autem rex praeceptum, et rogatus a comite intrauit epulaturus domum eius. Qui cum abisset, obuiauit ei antistes. At rex intuens eum, mox tremisiactus desiluit equo ceciditque ante pedes eius, ueniam reatus postulans. Nam et episcopus parther desiluit sederat enim et ipse in equo. Iratus autem tetigit regem iacentem uirga, quam tenebat manu, et pontificali

auctoritate protestatus: Dic tibi. inquit quia noluisti tocontinere a domu perditi et damnati illius, tu in ipsa

domu mori habes'. Sed credendum At quia talis mors uiri religiosi non solum talem culpam diluerit, sed etiam meritum eius auxerit: quia nimirum ob causam pietatis, quia propter obseruantiam mandatorum Christi contigit.

Successit autem Sigberct in rognum Suidhsim filius Sexbaldi, qui baptizatus est ab ipso Cedde in prouincia orientalium Anglorum, in uico regio, qui dicitur Rend-la ham, id est mansio Rendili; suscepitque eum ascendentem do fonte sancto Aediluald rex ipsius ontis orientalium Anglorum, frater Anna regis eorundem.

23. Vt dem episeopus cede Ioeum monasterii construendi ab oldlIuaId rogo accipiens rationibus ae loluntl dominoeonsecrauerit; et de obitu ipsius.

Solebat autem idem uir domini, cum apud Orientales SaXones episcopatus officio fungeretur, saepius etiam suam, id est Nordanhymbrorum, prouinciam exhortandi gratia reuisere quem cum Oidiluald filius Osualdi rogis, qui in Derorum partibus regnum habebat, uirum sanctum et sapientem probumque moribus uideret, postulauit queleum possessionem terrae aliquam a se ad construendum monasterium accipere, in quo ipse rex et frequentius ad deprecandum dominum uerbumque audiendum aduenire

et defunctus sepeliri deboret. Nam et se ipsum fideliter credidit multum iuuari eorum orationibus cotidianis, qui illo in loco domino seruirent. abuerat autem idem rex

secum fratrem germanum eiusdem episcopi uocabulo Caelin, uirum aeque deo deuotum, qui ipsi ac familiae ipsius

154쪽

142 III. 23. uerbum et sacramenta fidei erat enim presbyter, ministrare solebat, per cuius notitiam maxime ad diligendum noscendumque episcopum peruenit Fauens ergo uotis regis antistes elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac remotis, in quibus latronum magis

latibula ac lustra serarum quam habitacula fuisse uidebantur hominum ut, iuxta prophetiam Isaiae 35 7), in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, oriretur uiror calami et iunci', id est fructus bonorum operum ibi

nascerentur, ubi prius uel bestiae commorari uel homines bostialiter uiuere consuerant.

Studens autem uir domini acceptum monasterii locum primo precibus ac ieiuniis a pristina flagitiorum sorde purgare et sic in eo monasterii fundamenta iacere, postulauit a rege, ut sibi totum XL V tempus, quod instabat, iacultatem ac licentiam ibidem orationis causa demorandi concederet. Quibus diebus cunctis, excepta dominica,

ieiunium ad uesperam usque iuxta morem protelans, ne tunc quidem nisi panis permodicum et unum ouum gallinaceum cum paruo lacte aqua mixto percipiebat. Dicebat enim hanc esse consuetudinem eorum, a quibus Ormam disciplinae regularis didicerat, ut accepta nuper loca ad iaciendum monasterium uel ecclesiam prius rationibus ac ieiuniis domino consecrent. Cumque X dies XL restarent, uenit qui clamaret eum ad regem. At ille, ne opus religiosum negotiorum regalium causa intermitteretur,

petiit presbyterum suum Cynibillum, qui etiam frater

germanus erat ipsius, pia coepta complere. Cui cum ille libenter adquiesceret, expleto studio ieiuniorum et rationis, fecit ibi monasterium, quod nunc Laestingaeu uocatur, et religiosis moribus iuxta ritus Lindisfarnensium, ubi educatus erat, instituit. Qui cum annis multis et in praefata prouincia episcopatum administraret et huius quoque monasterii statutis propositis curam gereret, casu contigit, ut ad ipsum monasterium tempore mortalitatis adueniens tactus ibidem infirmitato corporis obiret. Qui primo quidem soris sepultus est tempore autem procedente, in eodem monasterio

ecclesia est in honorem beatae dei genetricis de lapide facta et in illa corpus ipsius ad dexteram altaris reconditum.

155쪽

ΙH. 23-24. 148 Dedit autem episcopus regendum post se monasterium

fratri suo Ceadda, qui postea episcopus factus est, ut insequentibus dicemus. IIII siquidem hi, quos diximus, germani fratres, Cedd et Cynibill o Caelin et Coadda,

quod raro inuenitur, omnes sacerdotes domini fuere praeclari, et duo ex eis etiam summi sacerdotii gradu functi sunt. Cum ergo episcopum defunctum ac sepultum in prouincia Nordanhymbrorum audirent fratres, qui in monasterio eius erant in prouincia Orientalium Saxonum, uenerunt illo de suo monasterio homines circiter XXX, cupientes ad corpus sui patris aut uiuere, si sic deo placeret, aut morientes ibi sepeliri. Qui libenter a suis fratribus et commilitionibus suscepti omnes ibidem superi ueniente praefatae pestilentiae clade defuncti sunt, e

cepto uno puerulo, quem orationibus patris sui a moris constat esse seruatum. Nam cum multo post haec tempore uiueret et scripturis legendis peram daret, tandem didicit se aqua baptismatis non esse regeneratum, et mOX fonte lauacri salutaris ablutus, etiam postmodum ad ordinem presbyterii promotus est multisque in ecclesia utilis fuit: do quo dubitandum non crediderim, quin intercessionibus, ut dixi, sui patris, ad cuius corpus dilectionis ipsius gratia uenerat, sit ab articulo mortis retentus, ut et ipse sic mortem euaderet aeternam et aliis quoquo fratribus ministerium uitae ac salutis docendo exhiberet. 24.

Vt proulneia Merelorum, oeelso rege Penda, dem christi sugeeperit et Osuiu, pro adepta letoria, possessiones et torritoria deo ad onstruenda monasterta dederit.

His temporibus rex Osuiu cum acerbas atque intollerabiles pateretur inruptiones saeps dicti regis erciorum, qui fratrem eius occiderat, ad ultimum necessitato cogente promisit se ei innumera et maiora, quam credi potest, ornamenta regia uel donaria in pretium pacis largiturum, dummodo ille domum rediret et prouincias regni eius rasque ad internicionem mastares desineret.

156쪽

144 m. 24. Cumque rex perfidus nullatinus precibus illius assensum praeberet, qui totam eius gentem a paruo usquo ad magnum dolere atque exterminare decreuerat, respexit

illo ad diuinae auxilium pietatis, quo ab impietate barbarica posset eripi uotoque se obligans: Si paganus' inquit nescit accipere nostra donaria, Offeramus ei, qui nouit, domino de nostro Vovit ergo, quia, si uictor existeret, filiam suam domino sacra uirginitate dicandam offerret simul et M possessione praediorum ad construenda monasteria donaret et sic cum paucissimo exercitu se certamini dedit. Denique fertur, quia tricios maiorem pagani habuerint exercitum; siquidem ipsi XXX logiones ducibus nobilissimis instructas in bello habuere, quibus Osuiu rex cum Alchfrido filio, perparuum, ut dixi, habens exercitum, sed Christo duce confisus, occurrit. Nam alius filius eius Ecgfrid eo tempore in prouincia erciorum apud reginam Cynuise obses

tenebatur; filius autom Osualdi regis Oidiluald, qui eis

auxilio esse debuerat, in parte erat aduersariorum eisdemque contra patriam et patruum suum pugnaturis ductor exstiterat, quamuis ipso tempore pugnandi sese pugnae subtraxerat euentumque discriminis tuto in loco exspoctabat. Init ergo certamine fugati sunt et caesi

pagani duces regii XXX, qui ad auxilium uenerant, pene omnes interfecti in quibus Aedilheri, frater Anna regis Orionialium Anglorum, qui post eum roguauit, auctor ipse belli, perditis militibus siue auxiliis intoremtus. Et quia prope fluuium Uinuaed pugnatum est, qui tunc prae inundantia pluuiarum lato alueum suum immo omnes ripas suas transierat, contigit, ut multo plures aqua fugientes quam bellantos perderet ensis. Tunc rex Osuiu, iuxta quod domino uouerat, pro conlata sibi uictoria gratias de referens dedit filiam suam Aelffledam, quae uixdum unius anni aetatem inpleuerat, perpetua ei uirginitate consecrandam donatis insuper XII possessiunculis terrarum, in quibus ablato studio militiae terrestris, ad exorcendam militiam caelestem, supplicandumque pro pace gentis eius aeterea, deuotioni sedulae monachorum locus facultasque suppoteret. quibus uidelicet possessiunculis sex in prouincia De-

157쪽

HL 24. 145rorum, sex in Berniciorum dedit. Singulae uer possessiones X erant familiarum, id est simul omnes CXX. Intrauit autem praefata regis Osuiu filia de dodicanda monasterium, quod nuncupatur Heruteu, id est insulaeerui, cui tunc Hild abbatissa praefuit. Quae post biennium comparata possessione X familiarum in loco, qui dicitur Streanaeshalch, ibi monasterium construxit in quo memorata regis filia primo discipula uitae regularis, deinde etiam magistra extitit, dono conpleto unde LX amnorum numero ad complexum et nuptias sponsi caelestis uirgo beata intraret. In quo monasterio et ipsa et pater eius Osuiu o mater eius Aeanfled et pater matris ei

Aeduini t multi alii nobiles in ecclesia sancti apostoli Ρetri sepulti sunt. Hoc autem bellum rex Osuiu in regione Loidis tertio decimo regni sui anno, XVII dio

Kalendarum Decembrium cum magna utriusque populi utilitate confecit. Nam sit suam gentem ab hostili ag norum depopulatione liberauit, et ipsam gentem erciorum finitimarumque prouinciarum, desecto capite perfido, ad fido Christianae gratiam conuertit. Primus autem in prouincia erciorum, simul et Limdisfarorum ac editerraneorum Anglorum, factus est episcopus Diuma, ut supra diximus, qui apud Μediterraneos Anglos defunctus ac sepultus est secundus Cellach, qui relicto episcopatus officio uiuens ad Scottiam rediit, uterique de genere Scottorum tertius rumheri, de natione quidem Anglorum, sed edoctus et ordinatus a Scottis, qui erat abbas in monasterio, quod dicitur Ingetlingum. Ipse est locus, in quo occisus est rex Osuini, ut upra meminimus. Nam regina Aeanfled propinqua illius, ob castigationem necis eius iniustae, postulauit a rege Osuio, ut donaro ibi locum monasterium construendi praefato dei famulo rumherae, quia propinquus et ipse erat regis occisi in quo uidelicet monasterio orationes assiduae pro utriusque regis, id est et occisi et eius, qui occidero

iussit, salute aeterna fierent. Idem autem rex Osuiu trisbus annis post occisionem Pendan regis, erciorum genti necnon et ceteris australium prouinciarum populis praefuit qui etiam gentem Pictorum maxima e parte regno Anglorum subiecit.

158쪽

146 I. 24-25-Quo tempore donauit praefato eada filio rogis Pendan, e quod esset cognatus suus, regnum Australium Merciorum, qui sunt, ut dicunt, amiliarum quinquo milium, discreti fluuio Treanta ab Aquilonalibus orcis, quorum terra est familiarum VII milium Ss idom Peada proximo uere multum nefario peremtus os proditione, ut dicunt, coniugis suae in ipso tempor festi paschalis. Conpletis autem tribus annis post interfectionem endan regis, rebellarunt aduersus regem Osuiu ducos gentis erciorum Immin et aia et Eadboret, leuato in regem Uulfhoro filio eiusdem 6ndan adulescente, quem occultum seruauerant, et eiectis principibus regis non proprii fines suos sortiter simul et libertatemroceperunt: sicque cum suo rege liberi, Christo uor regi pro sempiterno in caelis regno seruire gaudebant. ra fuit autem rex idem genti erciorum annis X et VII, habuitquo primum episcopum Trumheri, de quo supra diximus, secundum Iaruman, tertium Ceaddan, quartum Uynfridum. Omnes hi per ordinem sibimet succodentes sub rege Uulfhere, gentis Merciorum episcopatu sunt

functi. 25. Vt quaestio sit mota de tempore paginae aduersus eos, quid Seottia uenernnt.

latore Aidano episcopo de hac uita sublato, Finan pro illo gradum episcopatus a Scottis ordinatus ac missus acceperat. Qui in insula Lindisfarnensi fecit ecclesiam episcopali sedi congruam; quam tamen more Scottorum non de lapide, sed de robore secto totam composuit atque harundine texit, quam tempore sequente reuerentissimus archiepiscopus Theodorus in honore beati apostoli Ρetri odicauit. Sed si episcopus loci ipsius adborotablata harundine, plumbi lamminis eam totam, hoc est et tectum et ipsos quoque parietes eius, cooperira curauit. His temporibus quaestio acta est frequens et magna de obseruatione paschae, confirmantibus eis, qui de Cantia uel de Gallis aduonerant, quod Scotti dominicum paschao

159쪽

m. 25. 147 diem contra uniuersalis ecclesiae morem celebrarent. Erat in his acerrimus ueri paschae defensor nomino Ronan, natione quidem Scottus, sed in Galliae si Italias partibus regulam ecclesiasticae ueritatis edoctus. Qui cum Finano confligens, multos quidem correxit uel ad solertiorem ueritatis inquisitionem accendit nequaquam tamen Finanum emendare potuit quin potius, quod esset homo ferocis animi, acerbiorem castigando et apertumueritatis aduersarium reddidit. Obseruabat autem Iacob diaconus quondam, ut supra docuimus, uenerabilia archiepiscopi Paulini, uerum et catholicum pascha cum omnibus, quos ad correctiorem uiam erudire poterat. Obseruabat et regina Eanfled cum suis, iuxta quod in Cantia fieri uiderat, habens secum do Cantia presbyterum

catholicae obseruationis, nomine Romanum unde On-

numquam contigisse fertur illis temporibus, ut bis in anno amo pascha celebraretur, et cum rex pascha dominicum solutis ieiuniis faceret, tum regina cum suis persistens adhuc in ieiunio diem palmarum celebraret. Haec autem dissonantia paschalia obseruantia uiuenis Aidano patienter ab omnibus tolerabatur, qui patenter intellexerant, quia, etsi pascha contra morem eorum, qui ipsum miserant, tacere non potuit, opera tamen fidei, pietatis et dilectionis, iuxta morem omnibus sanctis consuetum, dii, genter exsequi curauit. Vnde ab omnibus, etiam his, qui de pascha aliter sentiebant, merito diligebatur: eo solum a mediocribus, uerum ab ipsis quoquo episcopis, Honorio Cantuariorum et Felice Orientalium Anglorum, uenerationi habitus est. Defuncto autem Finano, qui post illum fuit, cum Colmanus in episcopatum succederet, et ipse missus Scottia, grauior de obseruation paschae nec non et de aliis ecclesiasticae uita disciplinis controuersia nata est. Vnde mouit haec quaestio sensus et corda multorum, timentium, ne forte accepto Christianitatis uocabulo, in

uacuum currerent aut cucurrissent. eruenit et ad ipsas

principum aures, Osuiu uidelicet regis et filii eius Alchisidi. Qui nimirum Osuiu a Scottis edoctus a baptizatus, illorum etiam lingua optime inbutus, nil melius, quam quod illi docuissent, autumabat; porro Alchfrid magistrum

160쪽

148 III. 25 habon eruditionis Christianas Vilfridum uirum doctissimum nam et Romam prius propter doctrinam ecclesiasticam adiora et apud Dalfinum archiepiscopum Galliarum Lugdoni multum temporis egerat, a quo etiam tonsura ecclesiastica coronam susceperat), huius doctrinam omnibus Scottorum traditionibus iuro praeferendam sciebat unde ei etiam donauerat monastorium XL familiarum in loco, qui dicitur Inhrypum. Quem uidelicet locum paulo ante is, qui Scottos sequebantur, in possessionem monasterii dederat. Sed quia illi postmodum data sibi

optione magis loco cedere quam suam mutam consuetu

linem uolebant, dedit eum illi, qui dignam loco et doctrinam haberet et uitam Venerat eo tempore Agilberctus Occidentalium Saxonum episcopus, cuius supra

meminimus, amicus Alchfridi rogis et Vithidi abbatis, ad prouinciam Nordanhymbrorum et apud eos aliquandiu demorabatur; qui etiam Uilfridum rogatu Alchfridi in

praesat suo monasterio presbyterum fecit. Habebat autem secum ipse presbyterum nomine Agathonem. Otaergo ibi quaestione de pascha uel tonsura uel aliis robus ecclesiasticis, dispositum est, ut in monasterio, quod dicitur Strenaeshalc, quod interpretatur sinus Fari, cui tunc Hild abbatissa deo deuota femina praesuit, synodus fieri et hae quaestio terminari deberet. Veneruntque illo reges ambo, pater scilicet et filius episcopi, Colman cum clericis suis de Scottia, Agilberctus cum Agathone et Uilfrido presbyteris Iacobus et Romanus in horum parte orant Hild abbatissa cum suis in parte Scottorum, in qua erat etiam uenerabilis episcopus Cedd, iamdudum ordinatus a Scottis, ut supra docuimus, qui et interpres

in eo concilio uigilantissimus utriusque partis extitit. Primusque rex Osuiu praemissa praefatione, quod oporteret eos, qui uni deo seruirent, unam uiuendi regulam tenere nec discrepare in celebratione sacramentorum caelestium, qui unum omnes in caelis regnum expectarent; inquirendum potius, quae esset uerior traditio, et hanc ab omnibus communiter esse sequendam iussit primo dicere episcopum suum Colmanum, qui esset ritus et unde

Originem ducens ille, quem ipse sequeretur. Tum Colmanus es laschar inquit quod agere soleo, maioribus

SEARCH

MENU NAVIGATION