Historia ecclesiastica gentis Anglorum;

발행: 1895년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

181쪽

Ιm. 3. 169uidebantur, perabatur. Qui cum die quadam talo aliquid foris ageret, digressis ad ecclesiam sociis, ut dicero coeperam, et episcopus solus in oratori loci lectioni uel

orationi operam daret, audiuit repente, ut postea reserebat, uocem suauissimam cantantium atque lastantium de caelo ad terras usque descendere quam uidelicet uocem

ab Euroaustro, id est ab alto brumalis exortus, primo se audisso dicobat ac doinde paulatim eam sibi adpropiare, donec ad tectum usque oratorii, in qu erat episcopus, perueniret quod ingressa, totum impleuit atque in gyro circumdedit. At illo dum sollicitus in ea, quae audiebat, animum intenderet, audiuit denuo, transacto quasi dimidiae horae spatio, ascendero de tecto eiusdem ratorii idem laetitiae canticum, et ipsa, qua uenerat, uia ad caelos usque cum instabili dulcedino reuerti. Qui cum aliquantulum horae quasi adtonitus maneret et, quid haec essent,

sollerti animo scrutaretur, aperuit episcopus senestram Oratorii et sonitum manu iaciens, ut saepe consueuerat,

siquis foris esset, ad so intrare praecepit. Introiuit illo concitus, cui dixit antistes: Vade cito ad ecclesiam, et hos VII atros huc uenire iacito tu quoque simul adesto.'Qui cum uenissent, prim admonuit eos, ut uirtutem blectionis et pacis ad inuicem et ad omnes fideles seruarent instituta quoquo disciplinae regularis, quae uel ab ipso didicisson et in ipso uidissent uel in patrum praecedentium iactis siue dictis inuonissent, indefessa instantia sequerentur. Deinde subiunxit diem sui obitus iam proximo instare. Namquo hospes' inquit illo amabilis, qui

fratres nostros uisitare solebat, ad me quoque hodie uenire meque de saeculo euocare dignatus est. Propter quod reuertentos ad ecclosiam dicit Datribus, ut et meum exitum domin precibus commendent et suum quoque exitum, cuius hora incerta est, uigiliis, orationibus, bonis operibus praeuenire meminerint. Cumque haec et huiusmodi plura loquerotur atque illi percepta eius benedictione iam multum tristos exissent, rediit ipse solus,

qui carmen caeleste audierat, et prosternens se in terram:

Obsecro inquit pator lico aliquid interrogare*' Interrogar inquit quod uis'. At illo: Obssoror inquit ut dicas, quod erat canticum illud laetantium, quod audiui,

182쪽

170 ΙΗΙ. . uenientium de caelis super Oratorium hoc et post tempus redountium ad caesos γ' sapondo illo: Si uocem -- minis audisti et caelestes superuenire coetus Og ouisti, praocipio tibi in nomine domini, ne hoc cuiquam Ante meum obitum dicas. Re uera autem angelorum fuere apb ritus, qui me ad caelestia, quae semper amabam ac desiderabam, praemia uocare uenerunt et post dies VII sorodituros ac me secum adducturos esse promiserunt.'

Quod quidem ita, ut dictum si erat, per completum est. Nam consestim languore corporis tactus eat et hocps dies ingrauescente, septimo, ut promissum ei fuerat, die postquam obitum suum dominici corporis et sanguinis perceptione muniuit, soluta ab ergastulo corporis anima sancta, ducentibus, ut credi fas est, angelis comitibus aeterna gaudia petiuit. Non autem mirum, si diem mortisus potius diem domini laetus aspexit, quem semper, usqquedum ueniret, sollicitus exspectare curauit. Namque inter plura continentiae, humilitatis, doctrinae, orationum, uoluntariae paupertatis et ceterarum uirtutum merita in tantum orat timori domini subditus, in tantum nouissimorum suorum in omnibus oporibus auis memor, ut, sicut mihi frater quidam do his, qui mo inscripturis erudiebant, et erat in monasterio a magisterio illius educatus, uocabulo Trumberct, referre solebat, si forte legente eo uel aliud quid agente, repento flatus uenti maior adsurgeret, continuo misericordiam domini inuocaret et eam generi humano propitiari rogaret. Si autem uiolentior aura insisteret, iam clauso codice procideret in faciem atque obnixius rationi incumberol. At si procella fortior aut nimbus perurgeret, uel etiam corusci ac tonitrua terras et aera torrerent, tunc ueniens ad ecclesiam sollicitus orationibus ac psalmis, donec serenitas aeris rediret, fixa monte uacaret. Cumque interrogaretur a suis, quare hoc faceret, respondebat: Non

legistis, quia Psalm 17, 14. 15 ,intonuit de caeso dominus,ot altissimus dedit uocem suam misit sagittas suas et dissipauit eos, fulgura multiplicauit et conturbauit eos*2 ouot enim aera dominus, uentos excitat, iaculatur fulgora, de caelo intonat, ut terrigena ad timendum se suscitet, ut cordaeorum in memoriam futuri iudici reuocet, ut superbiam

183쪽

Im. 3. 171 eorum dissipet, et conturbet audaciam roduci ad mentem tremendo illo tempore, quando ipse caelis ac terris ardentibus uenturus est in nubibus in potestate magna et maiestate ad iudicandos uiuos et mortuos. Propter quod' inquit Oportet nos admonitioni eius caelesti, debito cum timore et amore respondere ut, quoties aere commoto manum quasi ad seriendum minitans exorit hoc adhuc me percutit, mox inploremus eius misericordiam et discussis penetralibus cordis nostri atque expurgatis uitiorum ruderibus, solliciti, ne umquam percuti mereamur,

gamus.'

Conuenit autem reuelationi et relationi praefati fratris do obitu huius antistitis etiam sermo reuerentissimi patris Ecgbercti, de quo supra diximus, qui dudum cum -dem Ceadda adulescente et ipso adulescens in Hiberata monachicam in orationibus et continentia et moditatione diuinarum scripturarum uitam sedulus agebat Sod illo postmodum patriam reuerso ipse peregrinus pro domino usque ad finem uitae permansit. Cum ergo ueniret ad eum longo post tempore gratia uisitationis de Brittania uir sanctissimus et continentissimus, uocabulo Hygbald, qui erat abbas in prouincia Lindissi, ut et sanctos de-eebat, de uita priorum patrum sermonem facerent atque hanc aemulari gauderent, interuenit mentio reuerentissimi

antistitis Ceadda, dixitque Ecgboret: Scio hominem in

hac insula adhuc in carne manentem, qui, cum uir ille de mundo transiret, uidit animam Ceddi fratris ipsius cum agmine angelorum descendero de caelo, et adsumta secum anima eius, ad caelestia regna redire'. Quod utrum de so an de alio aliquo diceret, nobis manet incertum, dum tamen hoc, quod tantus uir dixit, quia uerum sit,

esse non possit incertum.

Obiit autem Ceadda sint di Nonarum artiarum

et sepultus est primo quidem iuxta ecclesiam sanctae Mariae; sed postmodum constructa ibidem ecclesia beatissimi apostolorum principis etri, in eandem sunt eius ossa translata. In quo utroque loco ad indicium uirtutis illius Olon crebra sanitatum miracula perari. Denique nuper freneticus quidam, dum per cuncta errando discurreret, deuenit ibi uespere, nescientibus siue non curan-

184쪽

172 ΙΗΙ. --ἀtibus loci custodibus, et ibi tota nocte requiescens, manct sanato sensu egressus mirantibus et gaudentibus cunctis,

quid ibi sanitatis domino largiente consequeretur, ostendit. Est autem locus idem sepulcri tumba lignea in modum domunculi facta coopertus, habent seramen in pariete, per quod solent hi, qui causa deuotionis illo adueniunt,

manum suam inmittere ac partem pulueris inde adsumere: quam cum in aquas miserint atque has infirmantibus iumentis siue hominibus gustandas dederint, mox infirmitatis ablata molestia, cupitae sospitatis gaudia redibunt. In cuius locum ordinauit Theodorus Uynseidum uirum bonum ac modestum, qui, sicut prodecessores eius, prouinciis erciorum t editerraneorum Anglorum et Lindisfarorum episcopatus Officio praeesset in quibus cunctis Vulfheri, qui adhuc supererat, sceptrum regni tenebat. Erat autom Uynfrid de oler eius, cui ipse successerat, antistitis, et diaconatus officio sub eo non pauco tempore fungebatur.

Vt coIman episeopus, reIlota Brittanta duo monasteria lax8oottia, unum Seottis, alterum AngIl8, quos seeum adduxerat laeerit.

Interea Colmanus, qui de Scottia erat episcopus, linquens Brittaniam tulit secum omnes, quos in Lindia-farnensium insula congregauerat Scottos sed et de gente Anglorum uiros circiter XXX, qui utrique monachicaoconuersationis erant studiis inbuti. Et relictis in occlesia sua atribus aliquot primo onit ad insulam Hii, unde erat ad praedicandum uerbum Anglorum onti distinatus. Deindo secessit ad insulam quandam paruam, quae ad occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta sermono Scottio Inisboufinde, id os insula uitulae albae, nuncupatur. In hanc ergo perueniens construxit monastorium et monachos inibi, quos de utraque natione collectos adduxerat, collocauit. Qui cum inuicem concordam non possent, eo quod Scotti tempore aestatis, quo frugeri

185쪽

IIII 4-5. 173 erant colligendae, relicto monasterio per nota sibi loca dispersi uagarentur, at uero hieme succedente redirent et his, quae Angli praeparauerant, communiter uti des,dorarent quaesiuit Colmanus huic dissensioni remedium, et circuiens Omnia prope uel longe inuonit locum in Hibernia insula aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum age nominatur emitque partem eius non grandem ad construendum ibi monasterium a comite, ad euius possessionem pertinebat ea condicione addita, ut pro ipso etiam, qui eis locum commodaret, consistentes ibi monachi domino preces osserrent. Et construct statim monasterio, iuuante etiam comite ac uicinis omnibus,

Anglos ibidem locauit, relictis in praefata insula Scottis. Quod uidelicet monasterium usque hodie ab Anglis tenetur

incolis. Ipsum namque est, quod nunc grande de modico effectum uigeo consuete uocatur, et conuersis iamdudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet monachorum, qui de prouincia Anglorum ibidem consolia exemplum uenerabilium patrum sub regula et abbate canonico in magna continentia et sinceritate proprio labore manuum uiuunt.

ne morte sul et egberet rogum, et de synodo laeta ad Ioeum Herutforda, ut praesidebat Mehlopiseopus

Anno dominicae incamationis DCLXX ', qui est

annus secundus, ex quo Brittaniam uenit Theodorus, Osuiu rex Nordanhymbrorum pressus est infirmitate, quae mortuus est anno aetatis suae LVIII. Qui in tantum e tempore tenebatur amore Romanae et apostolicas institutionis, ut, si ab infirmitate saluaretur, etiam Romam

uenire ibique ad loca sancta uitam finire disponeret, Vilfridumque episcopum ducem sibi itineris fieri, promissa non strua pecuniarum donatione, rogaret. Qui desunctus die XV Kalondarum artiarum Ecgfridum filium regni heredem reliquit cuius anno rogni III Theodorus cogit

186쪽

174 H. concurum episcoporum, una cum eis, qui canonica patrum statuta et diligerent et nossent, magistris ecclesiae pluribus. Quibus pariter congregatis, diligenter ea, quae unitati pacis ecclesiasticae congruerent, eo quo pontificem decebat, animo coepit obseruanda docere. Cuius synodica actionis huiusmodi textu est: In nomino domini dei et saluatoris nostri Iesu Christi, regnante in perpetuum ac gubernante suam ecclesiam eodem domin nostro Iesu Christo, placuit conuenire nos

iuxta morem canonum uenerabilium, tractaturos donecessariis ecclesiae negotiis. Conuenimus autem dis

XXIIII monsis Septembris indictione prima, in loco, qui dicitur Horutford Ego quidem Theodorus, quamuis indignus, ab apostolica aede destinatus Doruuemonias

ecclesiae episcopus, et consacerdos ac stator noster reuerontissimus Bisi orientalium Anglorum episcopus quibus etiam Bater et consacordos noster villii Norda hymbrorum gentis episcopus per proprios legatarios ad- filii Adfuerunt o Datres ac consacerdotes nostri, utinepiscopus castelli Cantuariorum, quod dicitur Hrofesca stir, Leutherius episcopus Occidentalium Saxonum, Uynfrid episcopus prouinciae orciorum. Cumque in unum

conuenientes iuxta ordinem quique suum resedissemus:

,Rogo, inquam ,dilectissimi atros, propter timorem otamorem redemtoris nostri, ut in commune omnes pro

nostra fide tractemua ut, quaeque decreta ac definita sunt a sanctis et probabilibus patribus, incorrupte ab

omnibus nobis seruentur*. Haec et alia quamplura, unis ad caritatem pertinebant unitatemque ecclesia conser--ndam, prosecutus sum. Cumque explessem praelocutionem, interrogaui unumquemque eorum per ordinem, si consentirent ea, quae a patribus canonice sunt antiquitu&decreta, custodire. Ad quod omnes consacerdotes nostri respondentes dixerunt , optimo omnibus placet, quaequis definierunt sanctorum canones patrum, nos quoque omneSalacri animo libentissimo seruare. Quibus statim prο- tuli eundem librum canonum et ex eodem libro X c pitula, quae per loca notaueram, quia maxime nobis necessaria sciebam, illis coram stondi si, ut haec diligentius ab omnibus susciperentur, rogaui.

187쪽

mI. 5. 175Ρrimum capitulum: ,Vt sanctum diem paschae in Commune omnes seruemus dominica post XLL11' lunam mensis primi. Secundum: Vt nullus episcoporum parrochiam alterius inuadat, sed contentus sit gubernatione creditae

sibi plebis.

Tertium: Vt, quaeque monasteria deo consecrata Aunt, nulli episcoporum liceat ea in aliquo inquietare nec quicquam de eorum rebus uiolenter abstrahere.'Quartum: Vt ipsi monachi non migron de loco ad locum, hoc est de monasterio ad monasterium, nisi per dimissionem proprii abbatis; sed in ea permaneant

oboedientia, quam tempore suae conuersionis promiserunt.' Quintum ,' nullus clericorum relinquens proprium episcopum, passim quolibet discurrat, neque alicubi ueniens absque commendaticiis litteris sui praesulis suscipiatur. Quod si semel susceptus noluerit inuitatus redire, et susceptor et is, qui susceptus est, excommunicationi subiacebit. Sextum ,' episcopi atque clerici peregrini -- tinti sint hospitalitatis munero oblato nullique eorum liceat ullum motum sacerdotale absque permissu episcopi,

in cuius parrochia esse cognoscitur, gere. φSoptimum: Vt bis in anno synodus congregetur.

Sed quia diuersas causae inpediunt, placuit omnibus incommune, ut Kalendis Augustis in loco, qui appellatur

Clofeshoch, semel in anno congregemur.' octauum ,Vt nullus episcoporum se praeferat alteri per ambitionem; sed omnes agnoscant tempus et Ordinem congregationis suae. φNonum capitulum in commune tractatum est , Ut plures opiscopi crescente numero fidelium augMontur; φso de hac ro ad praesens siluimus.

Decimum capitulum pro coniugiis: ,' nulli liceat nisi logitimum habere conubium. Nullus incestum aciat, nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum euangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisquam propriam expulerit coniugem legitim sibi matrimonio conivnotam, si Christianus esse recte uoluerit, nulli alteri copuletur; sed ita permaneatautpropriaereconcilietur coniugi.'

188쪽

176 Π 5-6. His itaquo capitulis in commune tractatis ac definitis, ut nullum deinceps ab aliquo nostrum oriatur contentionis scandalum aut alia pro aliis diuulgarentur, placuit, ut, quaeque definita sunt, unusquisque nostrum manus propriae subscriptione confirmaret. Quam sententiam donnitionis nostra Titillo notario scribondam dictaui. Actum in mense et indictions supra scripta. Quisquis

igitur contra hanc sententiam, iuxta decreta canonum, nostra etiam consensione ac subscriptione manus nostrae confirmatam, quoquo modo uenire eamque inhingere temtauerit, nouerit se ab Omni offici sacerdotali et nostra societate separatum Diuina nos gratia in unitate sanctae suae ecclesiae uiuentes custodiat incolumes.' Facta est autem haec synodus anno ab incarnatione

domini DCLXX tertio, quo anno rex Cantuariorum Ecgberct mense Iulio obierat, succedent in regnum fratremothere, quod ipse annos X et menses VII tenuit. Bisi autem episcopus orientalium Anglorum, qui in prae- sat synodo fuisse perhibetur, ipso erat successor Bonifatii, cuius supra meminimus, uir multae sanctitatis et religionis. Nam Bonitati post X st VH episcopatus sui annos desuncto, episcopus ipse pro eo, Theodoro ordinant sactus est. Quo adhuc superstite, sed grauissima infirmitate ab administrando episcopatu prohibito, duo sunt pro illo, Aecci et Baduuini, electi et consecrati episcopi: ex quo usque hodie prouincia illa duos habere solet

episcopos.

Vt deposito Uynfrido, aemuIr episeopatum olus aeeverit, si areonuaId Orientialbus axonibus episeopus sit

datus.

Non multo post haec elapso tempore, offensus a Uyms idomerciorum episcopo per meritum cuiusdam inoboedientiae Theodorus archiepiscopus deposuit eum do episcopatu post annos accepti episcopatus non multos; et in loco eius ordinauit episcopum Sexuulfum, qui erat constructor et abbas monasterii, quod dicitur edeshamstedi,

189쪽

IIII. 6-7. 177

in regione Gyruiorum. Depositus uero Uynfrid rodiit ad monasterium suum, quod dicitur Adbaruae, iniquo in

optima uitam conuersatione finiuit. Tunc otiam Orientalibus Saxonibus, quibus eo tempore praefuerunt Sebbi et Sigheri, quorum supra meminimus, Earconualdum constituit episcopum in ciuitate Lundonia cuius uidelicet uiri in episcopatu et ante episcopatum uita et conuersati fertur fuisse sanctissima, sicut etiam nunc caelestium signa uirtutum indicio sunt. Etenim usque hodie seretrum eius caballarium, quo infirmus uehi solebat, seruatum a discipulis eius, multos febricitantes usi alio quolibet incommodo fessos sanare non desistit. Non solum autem subpositi eidem feretro uel adpositi curantur aegroti, sed et astulae de illo abscissae atque ad infirmos adlatae citam illis solent adferre medellam. Hic sane priusquam episcopus factus esset, duo praeclara monasteria, unum sibi, alterum sorori suae Aedilburgae construXerat, quod utrumque regularibus disciplinis optimo instituorat. Sibi quidem in regione Sudergeona iuxta fluuium Tamensem in loco, qui uocatur Cerotaesei, id est Ceroti insula sorori autem in Orientali Saxonum prouincia in loco, qui nuncupatur In Berecingum, in quo

ipsa de deuotarum mater ac nutrix posset existere seminarum. Quae suscepto monasterii regimine, condignam se in Omnibus episcopo fratre, et ipsa recte uiuendo et subiectis regulariter et pie consulendo praebuit ut etiam caesostia indicio here miracula.

Vt in monasterio orietnensi, ubi orpora sanetlmontaIlum feminarum poni deberent, eaeIost sit Iue monstratum.

In hoc etenim monasterio plura uirtutum sunt signa patrata, quae et ad memoriam aedificationemque sequentium ab his, qui nouere, descripta habentur a multis equibus et nos aliqua historiae nostrae ecclesiasticae ingerere curauimus. Cum tempestas saepe dictae cladis lato cuncta depopulans, etiam partem monasterii huius

190쪽

178 ΠΙΙ. -8. illam, qua uiri tenebantur, inuasisset, et passim cotidie raperentur ad dominum sollicita mater congregationis, qua hora etiam eam monasterii partem, qua ancillarum de caterua a uirorum erat secreta contubernio, eadem plaga tangeret, crebrius in conuentu sororum perquirere coepit, quo loci in monasteri corpora sua poni et cymbtorium fieri uellent, cum eas eodem, quo ceteros extermini raptari s mundo contingeret. Cumque nihil certi responsi, tametsi saepius inquirens, a sororibus accepisset, accepit ipsa cum omnibus certissimum supemae prouisionis responsum. Cum enim nocte quadam expletis matutinae laudis psalmodiis, egressae de oratori famulae Christi, ad sepulcra fratrum, qui eas ex hac luce praecesserant, solitas domino laudes decantarent, ecco subito lux emissa caelitus ueluti linteum magnum uenit super omnes, tantoque eas stupore perculit, ut etiam canticum, quod canebant, tremefactae intermitterent. Ipse autem splendor emissae lucis, in cuius comparatione sol meridianus uideri posset obscurus, non multo post illo eleuatus de loco, in meridianam monasterii partem, hoc est ad occidentem oratorii, secessit, ibique aliquandiu remoratus et a loca periens, sic uidentibus cunctis ad caeli soalta subduxit ut nulli esset dubium, quin ipsa lux, quas

animas famularum Christi esset ductura uel susceptura

in caelis, etiam corporibus earum locum, in quo requietur et diem resurrectionis essent eXspectatura, monstraret.

Cuius radius lucis tantus extitit, ut quidam de fratribus senior, qui ipsa hora in oratorio eorum cum alio iunioropositus fuerat, reserae mane, quod ingressi per rimas ostiorum uel fenestrarum radii lucis, omnem diurni luminis

uiderentur superare sulgorem.

Vt in eodem monasterio puerulus moriens ulrginem, quae se orat foeutura, Iamauerit utque alia de Orpore egressura, iam partieuIam futura Iuel aspexerit.

Erat in eodem monasteri puer trium circiter non amplius annorum, Aesica nomine, qui propter infantilem

SEARCH

MENU NAVIGATION