Historia ecclesiastica gentis Anglorum;

발행: 1895년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

241쪽

quando et lumen lunae et rheuma oceani in cremento est. Et quid ego possum puellae, si moritura est, sacere γ' At illa instantius obsecrans pro filia, quam oppido diligebat, nam et abbatissam eam pro se facere disposuerat, tandem obtinuit, ut ad languentem intraret. Intrauit ergo me secum adsumi ad uirginem, quae iacebat multo, ut dixi, dolore constricta, et brachio in tantum grossescente, ut nihil prorsus in cubito flexionis haberet: et adstans dixit rationem super illam ac benedicens

egressus est. Cumque post haec hora competente consederemus ad mensam, adueniens quidam clamauit me

foras et ait: Ροstulat Quoenburg hoc enim erat nomen uirginis) ,,ut ocius rogrediaris ad eam. Quod dum sacerem, reperi illam ingrediens uultu hilariorem et uelut sospiti similem. Et dum adsiderem illi, dixit: Vis petamus bibere ' At ego: ἡVolo inquam et multum delector si

potes. Cumque oblato poculo biberemus ambo, coepit mihi dicere, qui ,ex quo episcopus ratione pro me, et benedictione completa egressus est, statim melius habere incipio etsi necdum uires pristinas recepi, dolor tamen omnis et de brachio, ubi ardentior inerat, et de toto meo corpore, uelut ipso episcopo oras eum exportante, funditus ablatus est, tametsi tumor adhuc brachii manere uidoretur. Abeuntibus autem nobis inde, continuo fugatum dolorem membrorum fuga quoque tumoris horrendi secuta est; et erepta morti ac doloribus uirgo laudes domino saluatori una cum ceteris, qui ibi erant, seruis illius reserebat.'

Aliud quoque non multum huic dissimile miraculum de praefato antistite narrauit idem abbas dicens: Villa erat comitis cuiusdam, qui uocabatur Puch, non longe a monasteri nostro, id est duum sermo milium spatio separata: cuius coniux XL ferme diebus erat acerbissimo languore detenta, ita ut tribus septimanis non posset de cubiculo, in quo iacebat, foras efferri. Contigit autem ο

242쪽

tempore uirum de illo ad dedicandam ecclesiam ab eodem comite uocari. Cumque dedicata esset ecclesia, rogauit comes eum ad prandendum in domum suam ingredi. Renuit episcopus dicens se ad monasterium, quod proxime erat, debere reuerti. At ille obnixius precibus instans uouit etiam se elimosynas pauperibus daturum, dummodo ille dignaretur eo die domum suam ingrediens ieiunium soluere. Rogaui et ego una cum illo, promittennetiam me elimosynas in alimoniam inopum dare, dum illo domum comitis pransurus ac benedictionem daturus intraret. Cumque hoc tarde ac difficulter impetraremus, intrauimus ad reficiendum. iserat autem episcopunmulieri, quae infirma iacebat, de aqua benedicta, quam in dedicationem ecclesiae consecrauerat, per unum de his, qui mecum uenerant, fratribus praecipiens, ut gustandam illi daret et, ubicunque maximum ei dolorem inesse did, eisset, de ipsa eam aqua lauaret. Quod ut factum est, surrexit statim mulier sana et non solum se infirmitato longa carere, sed et perditas dudum uires recepisse sentions obtulit poculum episcopo ac nobis coeptumque ministerium nobis omnibus propinandi usque ad prandium completum non misit imitata socrum beati Petri, quae in sobrium fuisset ardoribus satigata, ad tactum manus dominicae surrexit et sanitate simul ac uirtute recepta ministrabat eis.'

Vt item puerum omitis orando a morte reuoenuerit.

Ali item tempore uocatus ad dedicandam ecclesiam comitia uoc ulo Acidi, cum postulatum complesset ministerium, rogatus est ab eodem comite intrare ad unum de pueris eius, qui acerrima aegritudine premabatur, ita ut deficiente penatu omni membrorum officio, iamdamque moriturus esse uideretur; cui etiam loculus iam tuno erat praeparatus, in quo demotus condi deberet. Addidit autem uir otium lacrimas precibus, diligenter obae-crans, ut intraret oraturus pro illo, quia multum necessaria sibi esset uita ipsius; credoret uero, quia, si illo

243쪽

V. 3-6. 233 ei manum imponere atque eum benedicere uoluisset, statim melius haberet latrauit ergo illo episcopus et uidit eum maestis omnibus iam morti proximum, positumque loculum iuxta eum, in quo sepeliendus poni deberet; dixitque orationem ac benedixit eum et egrediens dixit

solito consolantium sermone: Bene conualescas et cito'.

Cumque post haec sederent ad mensam, misit puer ad dominum suum rogans sibi poculum uini mittere, quia sitiret Oauisus ille multum, quia bibere posset, misit ei alico uini benedictum ab spiscopo quem ut bibit, surrexit continuo, et uetem infirmitatis discusso induit se ipse uestimentis suis; et egressus inde intrauit ac salutauit episcopum et conuiuas dicens, quia ipse quoque

delectaretur manducare et bibere cum eis. Iusserunt eum odoro secum ad epulas, multum gaudentes de sospitato illius. Residebat, uescebatur, bibebat, laetabatur, quasi unus e conuiuis agebat et multis post haec annis

uiuens, in eadem, quam acceperat, salute permansit. Hoc autem miraculum memoratus abbas non se praesente

factum, sed ab his, qui praesentes fuere, sibi perhibet

esse relatum. Vt eIerleum suun eadendo ontritum, aeque orando ne bene-dleondo a morte reuoeauerit.

Neque hoc praetereundum silentio, quod famulus Christi Herebald in s ipso ab eo factum solet narrare miraculum, qui tunc quidem in clero illius conuersatus, mino monasterio, quod est iuxta Ostium in fluminis, abbatis iure praeest. Vitam' inquit illius, quantum homirubus aestimare fas est, quod praesens optime ο-gnoui, per omnia episcopo dignam esse comperi. Sed et cuius meriti apud internum testem habitus sit, et in multis aliis et in me ipso maxime expertus sum quippe quem ab ipso, ut ita dicam, mortis limite reuocans, ad uiam uitae sua ratione ac benedictione reduxit. Nam cum primaeuo adulescentiae tempore in clero illius dege-τεm legendi quidem canendique studiis traditus, sed non

244쪽

234 V. adhuc animum perfecte a iuuenilibus cohibens inlecebris, contigit die quadam nos iter agentes cum illo deuenissct

in uiam planam et amplam aptamque cursu equorum: coeperuntque iuuenes, qui cum ipso erant, maxime laici, postulare episcopum, ut cursu maior equos suos inuicem

probare liceret. At ille primo negauit, otiosum dicens esse, quod desiderabant; sed ad ultimum multorum unanima intentione deuictus: Facite' inquit si uultis, ita tamen, ut Herebald ab illo se certamine funditus abstineat'. orro ipse diligentius Obsecrans, ut et mihi certandi cum illis copia daretur, fidebam namque equo, quom mihi ipse optimum donauerat nequaquam impetrare potui. At cum saepius huc atque illuc, spectante me et episcopo, concitatis in cursum equis reuertersntur; et ipso lasciuo superatus animo non me potui cohibere, sed,

prohibonio licet illo, ludentibus me miscui et simul cursu equi contendere coepi. Quod dum agerem, audiui illum post tergum mihi cum gemitu dicentem , quam magnum uae facis mihi sic equitando i Et ego audiens, nihilominus coeptis institi uetitis. Nec mora, dum seruens

equus quoddam itineris concauum ualentiore impetu transiliret, lapsus decidi i mox uelut emoriens sensum penitus motumque Omnem Ilerdidi. Erat namque illo in loco lapis terrae aequalis obtectus cespite tenui, neque ullus alter in tota illa campi planitie lapis inueniri poterat casuque euenit uel potius diuina prouisione ad puniendam inobedientiae meae culpam, ut hunc capite ac manu, quam capiti ruens subposueram, tangerem atque infracto pollice capitis quoque iunctura solueretur; et ego, ut dixi, simillimus mortu fierem. Et quia moueri non poteram, tetenderunt ibidem papilionem, in qua iacerem. Erat autem hora diei circiter septima, a qua ad

uesperum usque quietus et quasi mortuus permanens tunc paululum reuiuisco, sororque domum a sociis, ac tacitus tota nocte perduro. Vomebam autem sanguinem, eo

quod et interanea essent ruendo conuulsa. At episcopus grauissime de casu et interitu me dolebat, eo quod me speciali diligeret affectu nec uoluit nocte illa iuxta ο-

rem cum clericis suis manere, uerum solus in oratione

245쪽

v. 6 235

persistens noctem ducebat peruigilem, pro mea, ut reor, sospitate supernas pietati supplicans. Et mane primo ingressus ad me, ac dicta super me oratione, uocauit me nomine meo, et quasi de somno graui excitatum interrogauit, si nossem, quis esset, qui loqueretur ad me. At ego aperiens culos aio: Etiam tu es antistes meus amatus'. ,Ρotes inquit huiuere γ' Et ego , Ροssum inquam per orationes uestras, si uoluerit dominus. μQui imponens capiti me manum, cum uerbis benedictionis, rediit ad orandum et post pussillum me reui-aens inuenit sedentem et iam loqui ualentem coepitquo me interrogare, diuino, ut mox patuit, admonitus instinctu, an me esse baptigatum absque scrupulo nossem cui ego absque ulla me hoc dubietate scire respondi, quia salutari sonte in remissionem peccatorum essem ablutus et nomen presbytori, a quo me baptizatum noueram, dixi. At illo: Si ab hoc inquit sacerdote baptigatus es, nones perfecte baptizatus noui namque eum, et quia eum esset presbyter ordinatus, nullatenus propter ingenii tarditatem potuit cathecizandi uel baptisandi ministerium discere, propior quod et ipse illum ab huius praesumtione ministerii, quod regulariter implers nequibat, omnimodis

cessare praecepig. Quibus dictis eadem hora me cathecizare ipse curauit factumque est, ut, exsufflante illo in aciem meam, consestim me melius habere sentirem. Vocauit autem medicum et dissolutam mihi emicranii iuncturam componere atque alligare iussit. Tantumque mox accepta eius benedictione conualui, ut in crastinum ascendens equum cum ipso iter in alium locum facerem: nec multo post plene curatus uitali etiam unda perfusus

sum'.

Mansit autem in episcopatu annos triginta tres, et aio caelestia regna conscendens sepultus est in porticu sancti etri in monasterio suo, quod dicitur In silua Derorum, anno ab incamatione dominio DCC ' M'. Nam cum prae maiore senectute minus episcopatu administrando sufficeret, ordinat in episcopatum Eboracensis ecclesiae Vithid presbyter suo, secessit ad monasterium praefatum ibique uitam in de digna conuersatione compleuit.

246쪽

236 V. T.

Vt caeduaIIa rex Oeeldentiatum Saxonum baptigandus Romam uenerit sed et suoeessor eius In eadem beatorum aposto-Iorum Ilmina deuotus adlerit.

Anno autem regni Aldfridi tertio Caedualla rex

occidentalium Saxonum, cum genti suae duobus annis strenuissime praeesset, relicto imperio propter dominum regnumque perpetuum, uenit Romam, hoc sibi gloriae singularis desiderans adipisci, ut ad limina beatorum apostolorum sonte baptismatis ablueretur, in quo solo didicerat generi humano patere uitae caelestia introitum: simul etiam sperans, quia mox baptizatus, carne solutus ad aeterea gaudia iam mundus transiret quod utrumque, ut mento disposuerat, domino iuuanto completum est. Etenim illo perueniens, pontificatum agente Sergio, baptizatus est die sancto sabbati paschalis anno ab incarnation domini DC LXXX ' ΠΙΡ et in albis adhuc positus, languore correptus, duodecimo Kalendarum alarum die solutus a carne et beatorum est regno sociatus in caelis. Cui etiam tempore baptismatis papa memoratus stri nomen imposuerat, ut beatissim apostolin umprincipi, ad cuius sacratissimum corpus a finibus terrae pio ductus amore uenerat, etiam nominis ipsius consortio iungeretur: qui in eius quoque ecclesia sepultus st: et iubent pontifice epitaphium in eius monumento scriptum, in qu si memoria deuotionis ipsius fixa per saecula maneret, et legentes quoque uel audientes exemplum acti ad studium religionis accenderet. Scriptum est ergo hoc modo: Culmen, opes, subolem, pollentia regna triumphos, Exuuias, proceres, moenia, castra, lares; Quaeque patrum uirtus, et quae congesserat ipse

Caedual armipotens, liquit amore dei; Vt ouum sedeinquo stri rex cerneret hospes,

Cuius sonte moras sumeret almus aquas,

Splondificumque iubar radianti carperet haustu, Ex quo uiuificus fulgor ubique fluit.

247쪽

V. -8. 237 Ρercipiensque alacer rediuiuae praemia uitae, Barbaricam rabiem, nomon et inde suum Conuorsus conuertit ouans Petrumque uocari

Sergius antistes iussit, ut ipse pater Fonte renascentis, quem Christi gratia purgans Ρrotinus albatum uexit in arce poli. Μira fides regis, clementia maxima Christi, Cuius consilium nullus adire potesti

Sospes enim ueniens supremo ex orbe Britanni, Ρer uarias gentes, per freta, perque uias,

Urbem Romuleam uidit templumque uerendum Aspexit stri mystica dona gerens. Candidus inter oues Christi sociabilis ibit:

Corpore nam tumulum, mente supera tenet. Commutasse magis sceptrorum insignia credas,

Quem regnum Christi promeruisso uides. Hic depositus est Caedual, qui et Petrus, rex Saxonum, sub dio duodecimo Kalendarum alarum, indictione secunda; qui uixit annos plus minus XXX. imperante domno Iustiniano piissimo Augusto, anno eius consulatus quarto, pontificante apostolico uiro domno Sergio papa

eunte autem Romam Caedualla, successit in regnum Ini de stirpe regia; qui cum triginta et septem annis imperium tenuisset gentis illius, et ipse relicto rem ac iuuenioribus commendato, ad limina beatorum apostolorum Gregorio pontificatum tenente profectus est cupiens in uicinia sanctorum locorum ad tempus peregrinari in terris, quo familiarius a sanctis recipi mereretur in cassis quod his temporibus plures de gente Anglorum, nobiles, ignobiles, laici, clerici, uiri ac feminae certatim sacere con

suerunt. 8.

t Theodoro defuneto arehlepiseopatus gradum BeretvaId sugeeperit et inter Iurimos, quos ordinauit ollam Toblam utrum doetissimum Hrofensi oeeIestae raeerit antistitem.

Anno autem post hunc, quo Caedualla Romae defunctus est, proximo, id est D XC incarnationis domi-

248쪽

et plenus dierum, id est annorum LXXXVIII, defunctus

est quem se numerum annorum fuisse habiturum ipso iamdudum somnii reuelatione edoctus suis praedicere sol M. ansit autem in episcopatu annis uiginti duobus sepultusque est in ecclesia sancti etri, in qua omnium episcoporum Doruuernensium sunt corpora deposita de quo una cum consortibus eiusdem sui gradus recte ac ueraciter dici potest, quia Melas. 44, 14 compora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum uiuet in generationes et generationes. Vt enim breuiter dicam, tantum profectus spiritalis tempore praesulatus illius Anglorum ecclesiae, quantum nunquam antea potuere, BPE-runt. Cuius personam, uitam aetatem et bitum, epitaphium quoque monumenti ipsius uersibus heroicis triginta et quatuor palam ac lucide cunctis illo aduenientibus pandit quorum primi sunt hi:

Mic sacer in tumba pausat cum corpore praesul, Quem nunc Theodorum lingua elasga uocat. Princeps pontificum, felix summusque sacerdos

Limpida discipulis dogmata disseruit.'Vltimi autem hi: Namque diem nonamdecimam September habebat,

Cum carnis claustra spiritus egreditur. Alma nouae scandens felix consortia uitae,

Ciuibus angelicis iunctus in arce est.' Successit autem Theodoro in episcopatu Berctuald, qui erat abbas in monasterio, quod iuxta ostium aquilο- nato fluminis Gonladae positum Racuulfe nuncupatur uiret ipse scientia scripturarum imbutus, sed et ecclesiasticissimul ac monasterialibus disciplinis summe instructus,

tametsi praedecessori suo minime comparandus qui electus est quidem in episcopatum anno dominicae inca nationis sexcentesimo nonagesimo secundo, die primo

mensis Iulii, regnantibus in Cantia Uictredo et Suaebhardo ordinatus autem anno sequente tertio die Kalendarum Iuliarum dominica a Goduine metropolitano episcopo Galliarum et sedit in sede sua pridie Kalendarum Septembrium dominica; qui inter multos, quos ordinauit antistites, etiam Gebmundo Hrofensis ecclesiae prae-

249쪽

sule defuncto, Tobiam pro illo consecrauit, uirum Latina, Graeca et Saxonica lingua atque eruditione multipliciter

instructum. Vt egberet uir sanetus ad praedicandum In Germaniam uenire uoIuerit nee uaIueritu porro letheret aduenerit quidem sed quia nee ipse aliquid proraeisset, rursum in Hiberniam, unde uenerat, redierit.

Eo tempore uenerabilis et cum omni honorificentia nominandus famulus Christi et sacerdos Ecgberct, quemininibomia insula peregrinam ducere uitam pro adipiscenda in caelis patria retulimus, proposuit animo pluribus prodesse id est init opere apostolico, uerbum dei aliquibus earum, quae nondum audierant, gentibus euangeligando committere quarum in Germania plurimas nouerat esse nationes, a quibus Angli uel Saxones, qui nunc Brittaniam incolunt, genus et originem duxisse

noscuntur; unde hactenus a uicina gente Brettonum corrupte Garmani nuncupantur. Sunt autem Fresones, Rugini, Danai, Hunni, Antiqui Saxones, Boructuari sunt alii perplures hisdem in partibus populi paganis adhuc ritibus

seruientes, ad quos uenire praefatus Christi miles circumnauigata Brittania disposuit, siquos forte ex illis ereptos satanae ad Christum transferre ualeret uel si hoc fieri non posset, Romam uenire ad uidenda atque adoranda beatorum apostolorem ac martyrum Christi limina cogitauit. Sed ne aliquid horum perficeret, superna illi oracula simul t opera restiterunt. Siquidem electis sociis strenuissimis et ad praedicandum uerbum idoneis, utpote actione simul et eraditione praeclaris, praeparatisque onmibus, quae nauigantibus esso necessaria uidebantur, uenit die quadam mane primo ad eum unus de fratribus,

discipulus quondam in Brittania et minister deo dilocti sacerdotis Boisili cum esset idem Boisil praepositus

monasterii ailrosensis sub abbate ata, ut supra narrauimus) reserens ei uisionem, quae sibi eadem nocte

250쪽

240 V. apparuisset: Cum expletis inquiens hymnis matutinalibus in lectulo membra posuissem ac leuis mihi somnus obrepsisset, apparuit magister quondam meus et nutritor amantissimus Boisil interrogauitque me, an eum cogno-8cere possem Aio: ,Εtiam tu es enim Boisit'. At illo:

ἡ Α hoc' inquit ueni, ut responsum domini saluatoris Ecgberct adferam, quod te tamen referente portet ad illum uenire. Dic ergo illi, quia non ualet iter, quod proposuit, implere dei enim uoluntatis est, ut ad Columbae monasteria magis pergat docenda. Erat autom Columba primus doctor fidei Christianae transmontanis ictis ad aquilonem primusque indator monasterii, quod in Hii insula multis diu Scottorum ictorumque popidis uenerabilo mansit. Qui uidelicet Columba nunc a nonnulli composit a Colla et Columba nomine Columcelli

uocatur. Audiens autem uerba uisionis Ecgberct, prao- cepit fratri, qui retulerat, ne cuiquam haec alteri reserret, ne forte inlusoria esset uisio. Ipse autem tacitus romconsidorans, ueram esse timebat nec tamen a praeparando itinere, quo ad gentes docendas iret, cessare uolebat. At post dies paucos rursum uenit ad eum praefatus frater, dicens, quia et ea nocte sibi post expletos matutinos Boisil per uisum apparuerit, dicens: Quare tam neglogenter ac tepide dixisti Ecgbercto, quae tibi dicenda praecepi At nunc uade et dic illi, quia, uelit nolit, debet

ad monastorio Columbae uenire, quia aratra eorum non recte incedunt oportet autem eum ad rectum haec tramitem reuocare. Qui haec audiens denuo praecepit fratri, ne haec cui patefaceret. Ipse uero, tametsi ortusos iactus de uisione, nihilominus tentauit iis dispositum cum fratribus memoratis incipere. Cumque iam naui imposuissent, quae tanti itineris necessitas poscebat, atque oportunos aliquot dies uentos expectarent, acta est noet quadam tam saeua tempestas, quae perditis nonnulla ex parte his, quae in naui erant, rebus ipsam in littus iacentem inter undas relinqueret saluata sunt tamen omnia, quae

orant Ecgbercti et sociorum eius. Tum ipse quasi propheticum illud dicens, quia Ion 1, 12 propter me est tempestas haec' subtraxit se illi profectioni et remanere domi passus est.'

SEARCH

MENU NAVIGATION