Castrucci Bonamici de rebus ad velitras gestis anno MDCCXLIV et de bello italico commentarios

발행: 1764년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

211쪽

Liber Secundus. 169mo rei militaris flagitio tam paucis diebus, fi millimae arcis fieri deditionem hujus rei totius

rationem atque exitum uni sibi ite curae debere, cujus haec omnia fidei commissa sint bonum ipsi animum haberent, atque, ut forte milites decet, unam respicerent dignitatem, caetera di cibus .fortunse permitterent. Confirmati militibus, restinctis incendiis, preteientis deditionis spes sublata esse Videbatur. Sed cum reliquis deinceps diebus acti essent a nostris cuniculi ad

arcem duo opusque in occulto persectum, quoad prima jam accedere munitiones, ipsamque fossam sine periculo licebat, omniaque ad superandum Vallum, murumque instruerentur, eique

negotio qui prima vigilia prreellent Comes Ceciliensis Genuensium copiarum legatus, aliique duces, Felix imprimis Balbus Protrib. mil. legione Ligustica, prgestans animo, nobilitate adolescens, nominatim essent deledii subito iii. non Sept. Praefectus arcis, signo dato, colloquium petit. Colloquendi fasia potestate, Trib. mil. de exercitu Subalpinorum Ferrerius a chionis Ormaeensis F. ejus , qui apud Regem

Sardinis gratia, atque audioritate aluit plurimum, e arce mittitur. Coenobium erat sedalium appuccinorum non longe ab arce intra oppidi moenia. Is locus ad colloquium deligitur. Quo cum Ventum esset ab utraque parte, ipseque cum adellet agius , qui ex suis ad Uighitiolum castris hac de re certior factus eodem Venerat, loquitur Ferrerius: Non esse quidem

aut arcem adeo subrutam, aut animo ita e

culsos praesidiariorum, ut plures adhuc dies to

212쪽

1 o De Bello Italicolerari nequeat oppugnatio sed Praesectum commotum maxime misericordia militum tuorum, quos interficiendos videat, si nimium pertinaciter in defensione perseveret, a deditione non a horrere id autem postulare, ut mittere ad Regem Sardiniae ibi liceat, utque interea sint induciae dum ab illo rediri possit non posse, ni id si factum, fieri deditionem propterea quod

praefecto mandatum sit a Rege severius, ad e trema ut prius descendat, quam arcem dedat.

Ubi id a Gagio legatum,' statim, si vellent,

de conditionibus agere deditionis concelsum est; quod omnis erat odiosa procrastinatio, ut inimica Victoris ac tempori rerum gerendarum internunciis ultro citroque mistis,is paucis cum esset in utramque partem Verbis disputatum, reS huc sub noctem deducta tandem est, ut agio arx extemplo traderetur, perfugae redderentur; ut tympana, ut signa, sarcinarum partem fle-rundi ex arce praesidiariis potellas eliet, praesidiarib arma omne. in ipso egressu ad vallum

ponerent, signifer, centurio, trib. mil. reliqui que duce ne ponerent, cautum est praesidiarii milites, ducesve eorum Iriam statim deducerentur, ibique dimissi, Augustam Taurinorum ae-cta contenderent neve morum cuique militi, duci V in exercitu, aut in praesidiis elle liceret, quo in exercitu, quibusve in praesidiis adversus Borbonios, iorumve ocios tellum gereretur, fraudique iisdem ellet, si fuissent. His conditionibus tradita Hispanis est arx mertonensi S , quae neque oppuynari vehementius, neque diligentius

213쪽

Liber secundus. 17 Ilitaris peritus, qui citius, quam oportiuerit, factam esse deditionem dicat, cum stlat, tantam fulli hujusce oppugnationis virn, ut diebus minu XiV., a qua die Oppugilari coepta est, ollarum millia incendiariarum xi in arcem conjedia fuerint , telorumque adacta millia circiter cx. Interea dum oppugnabatur Dertona, Philippus, ducesque orboniorum primi de reliquis rebus consultabant. Namque hostes tanto etiam sub oculis accepto detrimento, suis se tamen castri tenere adhuc velle, longius illinc discedere Vehementius etiam Vereri Videbantur, quam ipsius Dertonae acturam. Quod fore praevidebat Gagius, idque ipsum consilia nostra tardabat; implicatique haerere Videbamur, quo no tandem eXpugnata Dertona, Verteremus. Nam x Alexandriam oppugnare iisdem de causis, quae supra sunt demonstratae , longum atque impeditum videbatur; ad hostem proficisci duobus subnixum exercitibus, quique loco tan munito atque opportuno castra haberet, temerarium, cpericulosum erat. Itaque ejus imprimis rationem habendam esse Gasius censebat, ut hostium copiae aut e suis latibulis elicerentur, aut distrahe rentur. Atque id, inquit, dissicile non videtur,

cum numero superiores tantum simus, ut pluribus locis, rebusque pares esse queamus. Plura igitur adire loca, eorumque alia tentare pro-Vincias oportet. Tantum enim imperii, atque

existimationis suae discrimen aut hostes eliciet ad pugnam, in qua abducti illi a munitionibus, ripisque fluminum impari nobiscum conditione decertabunt aut ad suis ferendum auxilium di

214쪽

17 De Bello Italicostrahet, Sc distractos, paucosque adVersus plures,

praestantiores nullum certe flumen, nulla munitio defendet. Hoc probato consilio, , ne eL ferretur, cum perpauci communi ato, VieVillaeum legatum mitti placuit, qui cum iii hominum millibus, tormentisque aliquot castrensibus Placentiam, Parmam, obiumque Versus statim proficisceretur, in eaque inVaderet loca. Sed Philippus, expugnata, ut diximuS, Dertona equo inVectus in oppidum ex passim disjectis, deustisque munitionibus quanta vi res sient administratre, cum judicaliet, agium pro ejus merito, ejusque milites collaudavit ipsum, qui Regis Sardiniae usi arcem defenderat, Theod rum Phaletium equitem Verbis est prosequutus honorificentissimis, cui non animum in acerrima oppugnatione, non fidem erga Regem suum defuisse diyit Dertonentes autem bono ei1 animo jussit, eosque mitissime appellavit, quo minoreesient timore. Illi obViam ei gratulantes exierant

uniVersi Sc perspedia Hominis indulgentia invictos, imperii commutationem adeo non que-yebantur, ut Philippo Vilo, obliti malorum bderentur, quae plerumque equi oppugnationes consueverunt. Ipse cohortibus Hispanis ix . unaque Gallica cum Leertio ierio, qui praeelset, piaesidio Dertome relictis, in sua e castra Odem die recepit.

Gagius ab Rege Hispaniae aureo nuper vel lere donatus, ciuod ins ne est summi apud H,

spano honoris ad Castrum cum exercitu no 'um

progreditur, astelli ci prίetei abitur, castraque metatus, M. ibi ipsos mo

215쪽

Liber Secundus. 173ratur dies. Id quod haud scio, an recte factum fuerit, cum praecipitante belli tempore, celeritate maxime opus erat. Sed iisdem diebus Sancturi tum Morilli Comitem, Tarraconensis alae Praefectum qua in ala Castruccius Bonamicus harum Scriptor rerum, equo merere coepit, cum delecta manu, quae appellabatur Dstulonensiis, turmisque aliquot equitum, to mentis castrensibus V. proficisci, eundemque, cum ad Stratelliam pervenerit, subsistere δε non longe ab eo loco in Pado pontem evicere jubet.

Pontes item alii aliis in locis institui dicuntur.

Exciduntur ea de caula longe lateque arboreS, convehuntur conquiruntur undique naUeS. Increbrescit quotidie umor , meditari agium transducere Padum exercitum, locaque trans flumen, praesidia hostium adoriri. Expugnatura nostris Pluviera quem illi locum cis Tanarum munierant, firmoque praesidio tenebant. Quibus rebus hostes perterriti, cum una e parte ad occupandam Placentiam, Parmamque profectum Vievillaeum legatum, altera pontes in Pado fieri audirent, cum transpadanae regioni timerent, nostros autem, expugnata luViera, propius accedere perspicerent, magnopere pertu babantur, neque satis certum habebant, cui potissimum rei occurrerent. Itaque suis se castris fiducia loci continebant, , quo tutiore ellent, unum in Pado pontem, unum item in Tanaro reliquerant, reliquos interruperant; nihilo tamen secius per eos dies Mantua subsidio, eique circum regioni cohortes i. miserant, expedi,

216쪽

r7 De Bello Italicohantque ancipiti cura distracti , dum aliquid nostri certius coctarentur.

Interim te vilipeus legatus Placentiae appropinquabat, quae c. non longe a Pado alius in campis posita aequissimis arcem habet non admodum probe munitam. Hujus urbis, itemque Parmae imperium, atque hereditas, agnationis lege,

venire dicebatur ad Elysam Famesiam Hispaniae

Reginam , quae reliqua erat una ex ea familia, quae iis in civitatibus regnum multo anno obtinuerat. Tunc ex Vormacienti, ut diximus, foedere ab Rege Sardiniae possidebatur . Nihilominus Placentini sive desiderio veteris dominationi, sive odio praesentis, orboniis partibus studebant Ii, qui in primo levithei agmine i-hant, Placentiam, eamque ad partem a proViso accedunt, qua Vergit urbs ad septemtriones, cfons est Augusti vetustillimus, qui magna aqua vi in Padum labens portum essicit opportunum Scalis admotis, muro transcendunt , estra laque pomta primo umem impetu inVadunt; neque quidquam propius est adium, quam ut praed. studio a Borboniis militibus amicillimorum hominum oppidum e vestigio diriperetur nihil adeo milites inania juvant partium studia. Sed legatus

in tempore ad Veniens militum licentiam aues oritate, minisque comprellit. At Subalpini, quos numero a dcc praesidii caul 1 eo inllerat a

diniae: Rex , cum nonnulli in plis tumultu excepti ab nostris essent, reliqui sere omnes in arcem confugiunt. Primo consimunt se .colliguot, tormentisque prolatis, conantur Rrcem defendere pollea vero ubi potillimum ab ea parte

217쪽

Liber Secundus. 17ste, quae spectat in meridiem, juxtaque portam. quae a Raymundi an appellatur, extrui aggerem, tela, ignesque accidere creberrimoS, murumque arcis labefactari, nostros ad vallum usque 1ibi aditum operibus patefecille vident, fractis jam animis, A desperatis moibus auxiliis, colloquium petunt, se, atque arcem Uievillaeo dedere coguntur. Quo facto Subalpini milites praesidiarii ferme omnes sacramentum apud hibspanos, Neapolitanos dicunt. Recepta levit us iacentia, nihil niora,

tu Parmam contendit eoque item oppido stacunda oppidanorum Voluntate, me ulla contentione potitur, propterea quod Austriaci milites, dcc , qui ibi erant praesidio Placentinae arcis casu cognito, tu adVentum nostrorum oppido excellerant, statimque Mirandulam profugerant. Quibus rebus gestis, obiens item agro , cato, redit in castra te villaeus magna felicitatis opinione, sitque ingens inter milites, Vulgoque tota Italia inter eos gratulatio, qui , nulla quasi a Borboniis servitus impenderet, liberam, electis

Austriacis, forentem Italiam fore diritabant,

victores venire Borbonios laetabantur. Qua in laetitia unus maerebat Gagius, propterea quod secundis tot rebus nondum consequi poterat, quod libierat propositum maxime, ut ad suarum rerum periculum hostes aut abstraheret, aut diduceret. Nam tametsi Sculemburgius, cognitis iis rebus, quae erant Placentiae, Parmae, ac obiensi in agro gestae, Pertusatum miserat, qui cum cohortibus, turmisque aliquot equitum dexteram Padi ripam asservaret, necubi effecto ponte, nostri

218쪽

1 5 De Bello Italico

copias transducerent; non tamen ipse ab Augusta alienorum, Regeque Sardiniae discellerat. Et nihilominus non deiperans agius, huc aliquando descensurum Sculemburgitim, ipse, cum se ad Castrum Philippus noVum contuli1iet , Innem ferme exercitum suum Iriam ducit, quae est cis Padum, non vici instar, sed urbis, atque abest a Castronouo circiter nillia passuum ii. Eo cum Ventilet, eadem usus simulatione itineri pontem, quem non longe a Stratellia fieri imperaVerat, ut antea dictum est , properari perfici jubet. Periectum munitionibus maximis, adductisque tormentis communit, firmumque collocat eam ad partem pontiS, uJe On-Veria erat ad hostem, praelidium Hilpanorum Pyrochitropnorum, mentiensium militum, quibus Protrib. mil. Joannes Carolus Pallavicinus prae erat eodemque tempore, quo Philippus Marchionem Callellarensem cum legionibus Parmensi, ea, quae Flandria appellatur, Parmam, Placentiamque cum imperio miserat, qui earum civitatum praesidia tueretur quibus ex praesidiis, quos ibi levit heus reliquerat, milites deducebantur cum iis copiis ab ea, quantum pollet, parte contra hostem progrederetur, ipse

Vievillaeum cum aliquot hominum millibus ire Ticinum jubet. Ticini erant praeli dii causa c. ex Croatia

velites. Praeterea exploratores renunciaverant

nullo sere ii portis custodes, nullas agi ii metu vigilias, anguidos interdiu, infrequentes ectari velites in muro, ipsum oppidi murum locis nonnullis vitium sectis e. Quibus rebus in sab

219쪽

Liber Secundus. 77gnitis, Vievillaeus Emiliam ingressus viam , deque ea declinans ad sinistram, effecto, ut diximuS, non longe a Stratellia ponte, transducit exercitum, cum transire illum Austriaci magis segreferrent, quam obsistere auderent 3 Vitato Padi ,3 Ticini confluente, multo commodiore, atque occultiore itinere progressus, praemisso cum levis armaturae peditibus c. Flobertio militari architecto de exercitu Hispano, qui aditum ad urbem tentaret, siqua hostibus inopinantibus, posset imrumpi ipse cum reliquis copiis subsequitur, in noctemque conjectus, cum non longe abesset ab oppido idoneum nactus locum, ibi consedit, ignes que fieri prohibuit, nequa sui adventu procul significatio fieret Flobertius nolle intempesta

silentio accelserat ad portam, quae occurrit Cremona Venientibu , eamque contra, atque explOratores ad legatum detulerant, custoditam offendit. Nam quod erat nostris incognitum, mille quingenti Austriaci milites legionarii ab Scu-

lemburgio submissi ea nocte in urbem intraVerant, erantque propter hostium propinquitatem .suorum auctum numerum in custodienda γbe paulo attentiores. Itaque Vigiles , portaeque custodes mature sentiunt, clamore sublato, jacula conjiciunt; neque tamen, quid rei sit,eXplorant, aut caVent incredibili socordia. At Hispani pedites, ubi praeter opinionem , quosarhtusimo somno oppressi, languere crediderant Vigilare, c propugnare vident sit improvisis homines rebus facile exterrentur primo Vehe-

irier perturbantur, deinde terga subito Vertunt,

220쪽

178 De Bello Italicotius, quidnam Vererentur paucos esse intus V lites, non, quamVi senierint, ausuro prorumpere simul duccntos a porta patius subiistere in ipsa via jubet, dum paululum digretius ad Cenia accedit ipse speculandi causa. Ille omnia circumspectans antimadvertit, muri partem quamdam exesam Vetustate corruere, eminentibusque ex ruina saxis non dissicilem dare ingredientinus adscentum. Hac explorata re, accurrit ad suos; quid

viderit, quid fieri velit, ostendit dubitantes

confirmat, proedam steritat. Quibus rebus inVibtati pedites eundem regrelsi sequuntur ducem tibneriS, qui erat agminis, occultatique fossa, subnubita nocte ad locum pergunt. Ibi Flobemtius pie, caeteris audaciam ut adieret, saxi nixus eminentibus, primas inurun ascendit inde, traditis per manus armis, alii alios exceptanteS, ascendunt omnes, perque aggerem progressi munitionis, orbe facio, in stationem irrumpunt, quae erat ad portam collocata, ipsamque, custodibus obtruncatis, portam refringunt. Mittit Onfestim Flobertius, qui rem gestam levillaeo nunciet. Uie Villaeus, qui longiore mora distentus, spe metuque estuabat, statim cum nuntio proficiscitur. Interea e clamore, fremituque concursantium tota urbe rumor percrebuit, e

pugnari oppidum , veniis hostes. Quo in tumultu dum oppidani semili,mnes stupent, Austriaci milites, arreptis armis, procedunt in mediuiti, viis atque angiportis occupatis, Elobertianos tere conantur. Committitur praelium Ioi tu consulto a luber io cedendo, relis ten- . usque producitur. Ecce autem, iunantibus

tris

SEARCH

MENU NAVIGATION