Castrucci Bonamici de rebus ad velitras gestis anno MDCCXLIV et de bello italico commentarios

발행: 1764년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

221쪽

Liber secundus. 7st trifaue acriter, atque albente jam coelo, Vim villaeus legatus matbus copiis urbem ingreditur. Tuli vero Austriaci novitate rei, multitudine nostrorum con noti, perterritique repugnare diutius non potuerunt, atque in fugam conjecti, nonnullis amissis, in arcem dcccc confugiunt.

Reliqui sese oppido foras Alexandrina porta proripiunt, Ticinumque amnen lapideo ponte trans grelli, qui pons oppidum contingit, ad uos sese

incolumes recipiunt. Postridie, qui in arcem confugerant, se suaque omnia sine mora levillae dediderunt.

Gagius semper, ut videbatur, spectans , si tot diversis itineribus hostium copias diducere

pOiset, per caulam submittendi te viliseo auxilii Silvam castrorum Praesectu In cum cohortibus vii. duabus equitum, totidemque Draconum alis Ticinum statim contendere jubet. Eo etiam confluunt deducti Parmae Placentiaque militeS, qu rum in locum mili a cum Castellarensi legiones duas demonstravimus. Eodem ipse cum universo exercitu agius imminere, .cogitare dicitur. Dies palam dicitur, qua die castra ΟUeantur Vievilizeus, capto Ticino, latius cum equitatu

Vagatur, maximumque toti proVinciae terrorem

infert. Trepidatur Mediolani, sic ut civitas ipsa, miliis ad Vievillaeum legatis, de deditione agat.

Hoc statim per exploratores desertur ad hostem. Sculemburgius his omnibus rebus inVitatus, cum neque tantum sine gravi causa convenire Ticinum copiarum, neque iter tam longe Vertisse

ab hoste agium arbitraretur, Mediolano ti

222쪽

13 De Bollo Italico statuit, retinenteque Rege, negat enimvero serendum isse, ut sedente se, omni Regina Ungariae in Italia 'perio deliciatur Mediolanum hostes non Obicure petere arcem illam neque satis munitam esse, neque paratam ab desealbribus. Itaque Vel ad speciem exercitus, Vel Onti, locoque praetidio cohortibus ad Augustam Batienorum relie is i. ipse cum reliquis copiis Padum transgreisus per Laumellinum agrum Omni incitatus studio Mediolanum serebatur, ut arcem Sc tria adaaan illam onien regionem tueretur, c si deprehensos in itinere orbonios opprinendi daretur occasio, facultatem ne prae

termitteret.

Gagius laetanti jam animo, spe optima

confirmatus, quod perinde, ut in concilio pron uaci Uerat, tandem erant hostes didueti, qua die profectu es culemburgium cognovit, ea die castra movet is dies erat a V kal. Octob. non Ticinum, Mediolanumque VersuS, ut Omnium erat sermo , proficiscitur, sed repente quasi commutato consilio, reVocatis etiam, quas Ticinum lubmiserat, cohortibuS, equitumque aliS, praestidio ponti, quem in Pado fecerat, Ticinoque, Iriaeque oppidis, quantum satis eis Visun est, relicto, ipse, copiis reliquis omnibus contractis cum advesperasceret, regredi Dertonam versus coe sit, namque amnem, ponte minus v. horis facio transgreisus, ea celeritate . circiter malium noctvxbundus viam processit, ut cui lucesceret, ad ranarum e regione Augusta: Batienorum perveniret . Eo etiam transgressi sumen e regione Rivaronis ac Montis castelli, sicum

223쪽

Liber Secundus. ISI sicuti inter eos pridie convenerat, diverso sub iscem item confesto itinere, Philippus, malibu-jus, dato signo, concurrunt Oritur Tanarus ex Apennino, qua proxime pertinet ad Alpes maritimas, torrentibusque a Aus xii tamen neque ea est altitudine, neque

rapiditate aqua; quin pluribus locis Vado transiri queat; praesertim iudum si diutius fuerit, ut tum accidit atque ubi Tado appropinquat, in quem influit, Alexandriam alluit, non longe a Monte castello, atque Augusta alienorum labitur, quae inter loca, Subalpini atque Austriaci castra fecerant. Castra erant, ut demonstratum 1 ipe est, natura, atque opere munitissima. Alexandria, forumque Fulvii erant, oppida tergo utroque ii latere Sinistra erat Tadus, dextra Tanarus, atque ubi se amnis ipse Tanarus ad angulum inflexerat, ante frontem castrorum fluebat, in eoque amne pons, atque ad capita pontis 3 secundum fluminis ripas perpetuae fere stationes, munitione erant. Praeterea ru- his, sentibusque interjectis Viae impeditae, congestisque saxis, crebris arboribus succisis, atque inflexis aditus praeclusit omnes, ut in penetrari

singulari etiam homini difficillimum videretur

potite, idque ita redie Videbatur, ut, cum asventus Borboniorum Regi Sardinia nunciaretur,

aliquandiu fides fieri non posset: tantam habebat loci fiduciam, sperabatque, si tam arduum

Borbonii facinus auderent, aut tandiu repugnare facile nosse, dum cognito hostium adventu, cu- Iemburgius regrederetur, aut temeritatis piis prίesentem daturos poenam, cum loco iniquo, γ

224쪽

13 De Rello Italicoque ut ipse flumine dimicare cogerentur. Qui

hus dissicultatibus non frangebantur animi O honiorum, sed incitabantur, quo celerius, Vadis repertis, flumen transirent, opprimerentque Sub- alpinos disceis Austriacorum relictos a firmis mo robore Veteranorum militum. Itaque, triplici instructa acie hostibus, Tanaroque appropinquabant Nodiurnum erat iter, multisque anfrae i-hus devium Consilium imperatorum ne esterretur, perpauci tenebant legati Perpauci tes erant itineris duces, hique ipsi eadem consilii ignoratione non omnino locum OVerant, quem petexent. gnari autem militeS, quo ducerentur, partim properabant, partim morabantur,is tormenta ad praelium necessaria ab iis tardius administrabantur, qui ei negotio praeerant, quae tormentis prcesidio erant, Belgarum P etorianorum cohortes dua lentius subsequebantur. At Gagius, qui dextro cornu cum Mutinensium una Duce praeerat, jam cum orta luce ad Tanarum, ut diximus, pervenisset, neque dum ob dissicultates, quae supra sunt demonstratae, reliquae essent copiae consecutae , eas, quod re in celeritate posita esse Videbatur, non putavit expediandas atque ad Subalpinos, qui adversam conse tissimo equitatu ripam obtinebant, dextram intendens, simul proximos respiciens equites regios Habetis, inquit , Equites, eundem in On

ipectu hostem, quem Campos ani Viis p lio si

cistis eandem vos ad Tanarum privstate irtutem, quam ipso me duce, ad cultennam privstitistis jam fugam ille circumspectans, impetum certe Vestrum non seret. Haec quam brevissime

225쪽

Liber Secundusi 183 potuit eloquutus, equo ad milito, in medium ira ruit flumen. Illum primo equites regii statim sequuntur, equitatus nostri pars ferocissima, atque hos pedites circiter mille aliae post aliquanto cohorteS, equitumque turmae conVeniunt

postremo dextera omnis pars reliqua, quae ignorantia loci deerraverat, a Silva castrorum Praefecto, qui partem itineris noVerat , reVocata , flumen jam ingrediebatur; non longo ab ea intervallo paulo supra, quam Tanarus, Padus confluant , Elcerius cum ii millibus partim Neapolitanorum, partim Genuensium, quorum Genuensium, in eo praelio virtus ipsis admirationi fuit veteranis, Tanarum se transjecerat eo consilio, ut Austriacorum in Pado pontem Occuparet, eosque transitu prohiberet. Iam agius apprehenderat ripas, hostibus que submotis, magnam ubique cladem, majoremque multo terrorem intulerat, eodemque tempore ab sinistro cornu in dextram hostium pam

tem Philippus, mali bojus, , qui mediam

aciem ducebat, Aramburus legatus in mediam item illorum aciem, flumen transgressi, impetum facere coeperunt. Qua in re admodum fuit o boniorum Virtus laudanda. Nam cum solo ex aqua capite extarent, ea celeritate, audaciaque ierunt, ut plerique ex hostibus, aut subito, uti noctu conquieVerant, opprimerentur in tabernaculis, aut impedimentis sarcinisque relictis, tumpiter profugerent iique ipsi, quibus animus suis

set ad resistendum, vitamque, quoquo modo seres haberet, ferro reddendam, tamen reliquorum

226쪽

18 De Bello Italico

mitterent, inque locis consistere superioribus non auderent. Diod Vero plus erant spatii in latitudinem complexi castris, quam quantum copiis explere suis possent, quodque pluribus nostri locis irrumpebant, idcirco ipsi necessario diducebantur ac laxabantur; didudiis cohortibus, i, xatisque manipulis, neque erant, si repugnarent, ad excipiendum impetum nostrorum idonei, neque, si se reciperent, unum habebant omne receptum, cum diversi fugerent, pars Alexandriam, Forum pars Fulvii peteret. Ipsorum autem equitatus, ut peditum suorum receptui, si posset, consuleret, non longe ab Augusta Batienorum leniter accliVi loco, confertiique turmis constiterat ' primo emissis aculis, deinde gladiis districtis, nostros, qui ab dextero cornu su cedebant, distinere conabantur. At equites regii, quos sumen transiste primos dixeramus, indignantes, quod conspectum suum libalpini equites ferre possent , emissis ipsi aculis ad gladios redierant, tantaque V procurrerant, ut eorum nemo consisteret, universique terga Verterent, atque

angusto per colles, saltusque itinere, incitatis equis, fugere perseVerarent. Tum vero, puli e- ciuitatu, omnis Sardiniae Regis exercitus, qui jam inclinaverat, tumultuosius agi, diisparique coepit. Dilli patos, fugientesque Alexandriae, Eorique Fulvii arces vix tandem protegunt. Augimilam alienorum, quam propter loci opportuni, talem tueri paulisper poterant, tantum ut reccipium adjuvarent suorum, indefensam relinquunt. Nonnulli cohortes integrae, ne tentata quidem

defensionis p. abjectis armis, dediderunt sese;

adeo

227쪽

Liber Secundus. 83 adeoque erant omnium fracti animi, atque perculsi, ut nemo esset tam sortis, qui de relistendo cogitaret. Compluribus sustoliis, captis equis, illatisque vulneribus, equites, peditesque illorum

aut cursu Xanimati prosternebantur in Via, aut fugientes obterebantur a suis, concidebantur a

nostris coacervatisque hominibus, umentis . omnia longe lateque tumultus obtinebat, paVOr, caedes. Ipse in fuga postremus, atque in periculo princeps Sardinis Rex, ubi quod in periculo summo obsequium non recipit timor cohortationes, atque imperia negligi sua videt, paucis equitibus, Filioque comitatus magni animi, ingeniique Adolescente, ad Forum Fulvii protinuS, equo citato, contendit atque ibi paulisper commoratus, dum collestum ex fuga peditatum sub ipsis oppidi moenibus consistere,in celeritatem cohibere insequentium jubet , nocturno ipse itinere non intermisso Casale Venit, eoque dissipata conVenire copias, castraque ad oppidum transferri imperaVit. At Sculemburgium properantem Mediolano ferre subsidium, cum jam aliquot in eam arcem cohortes submisiiset, crebri sunt ab Rege Sardinia in itinere nuncii consequuti , adesse omnibus copiis Boi bonios, Tanarumque transire. Quibus ille nunciis incitatus, regredi festinavit,

neque tamen satis mature adVenit propterea

quod fugatis ii suis ad Augustam alienorum cohortibus, de quibus supra dictum est, pontem, quem ipse in Pado fecerat, munitionemque

scerius p occupaVerat, Austriacosque, eos,

qui per pontem sese raptim recipiebant, Meos,

228쪽

185 De Bello Itali oqui cum Sculemburgio ad fluminis ripam adversam sero perVenerant, allatis tormentis duobus, telis aculisque insectabatur; deterruerat etiam , quominus lintres , quibus emciebatur ponS, recuperarent illi, aut id, quod facere jam coeperant, incendio corrumperent. Desperato Sculemburgius transitu incendioque naVlurn, , cum respeXisset, conspicatus in altera Padi parte effuse fugere, Subalpinos eorum accusan ignaviam, quod ne primum quidem 'strorum in petum ex loco superiore utillent, .se a Gagio delusum fremens, secundum ire flumen perrexit, atque opportuno loco e regione Casalis oppidi castra fecit, sic ut suce cum exercitu Regis Sardiniae copiae, facto ponte, conjungerentur. Fusis, fugatisque hostibus, Philippus, eorumque castris, atque impedimentis ferme omnibus potitus, in iisdem ipsis castris concilium statim advocat: magius quidem utendum fortunae beneficio, nullum Vinis spatium dandum censebat Agitare fugam milites eorum, deditionem

populares omnia repentino terrore prostrata jacere. Quocirca standum perterritis, inermibus, fugientibus neque arduu . quicquam existimandum victoribus, iique militibus, quos nulla flumina, nullae unquam munitiones, aut difficuli

teri tardaverint, nunquam, insecta re, arma O

suerint. Contia ea alii jus, satis ad lo

riam, atque ad utilitatem prosectum eo praesio, neque ultra, quam satis esset, temere audenddicebas multorum millium iter noctu confecti trajectum Tanarum, propulsus hostes, castra cupata, atque horis hac acta omnia minus i

229쪽

Liber secundus. 87 decim quare tam defatigatis militibus parcendum esse, ne, consumpti Viribus, animum in victoria ipsa despondere cogantur. Fortunae Vero quatenus credendum quoties esse perculsos insequentes a fugientibus quoties victis cessisse vidiores multa quidem in bello existere improvisa propter ignorationem maXime locorum, ignorationem hostium. Subesse arces non tam manu quam natura munitissimas, itinerum angustias,

persequi quae fugientes prohibeant denique hostem subelle, cujus in pla fuga consilium aliquod

callidius ne lateat, magis Verenduim quam i-umphandum, quod in pugna perterritus fugerit; cum presertim incolumi adhuc Xercitu, atque integris Austriacorum auxiliis non fugisse, sed locum belli gerendi mutalle Videatur. Proinde

etiam, atque etiam considerarent , quo progrederentur, ne inconsulte progressis gravius etiam ex commutatione rerum , quam si nunquam Vicerint, dolere contingat.

Haec valuit sententia, frustra quanquam ei refragaretur Gagius 42epe, ut dicebatur, querens ad eorum sibi ite bellandum voluntatem, qui victoria uti ipsa aut nollent, aut certe nescirent. Erat sane occasio bene gerenda rei, idque cum reliqui duces , tum milites ipsi videbant qui mirabili ardebant cupiditate insequendi hostes magnaque erat omniurn admiratio, querela, peccari adeo in hoc bello tarditate, ut parta jam praesensque Victoria quodammodo X-cideret e manibus. Qua in re illud maxime admirandum videbatur, quod Galli, quorum generi bominari innata esse dicitur alacritas quaedam

230쪽

183 De Bello Italico celeritas conficiendi negotii, ubi valde erat opus properato, ibi insisterent, mispanos ipsos cundiatione Vincerent. Ipse imprimis male audiebat vulgo alibojus, atque apud Hispanos potissimum offenderat, quorum ipse cupiditati

moras interponere omnes credebatur. Erant etiam,

qui aliqua fortasse suffusi malevolentia adderent, atque affingerent, quod res poscere Videbatur: longius non sine causa bellum duci, exhauriri ducendo bello provincias, imperatorum autem domos repleri. Qui ero se minus maleVolos, paulo diligentiores existimari volebant rerum investigatores, Veterem Maliboj cum Rege Sardiniae amicitiam, inegis in eum beneficium,

quod erat maximum, commemorabant. Namque is sub finem proxime recentis Italici belli deprecatore usus Rege Sardiniae, Magisterium arat adeptus Gallicae militiae. Itaque nimium illum Ile gratum dictitabant, nimiumque memorem. Nobis, cum nihil horum perspicuum sit, neque constet inter omnes, indignum videtur incertis rumoribus obterere famam fortissimi viri: praesertim cum hujusce arduatis , qua praecipue factum esse dicitur, ut nihil tantis viribus in Italia praeclarum orbonii egerint, auctorem utile Philippum Argensonium quirendo reperimUS. Argent inius gratia, .consilio apud Regem Galliae plurimum poterat, exteris apud illum

praeerat rebus. Huic erat exemplo maxime prinximi superioris belli persuasistimum, ad prospe-

Tam Versamve armorum in Italia fortunam

omnino interesse, qualis uerit Sardiniae Rex,

SEARCH

MENU NAVIGATION