Orbis vniuersi votorum pro definitione piae et verae sententiae de Immaculata Conceptione Deiparae liber 3. Maria Mater Dei et Virgo sine macula originali concepta agnoscitur a Sacro Ordine RR. PP. Praedicatorum et ex eodem ordine D. Thomas de Aquino

발행: 1659년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Probatio 83 Deus q7. Probatio

a. a. ad a.

umere non terrena vita est, sed coelesis. Notemus causa leni ,&habebimus conclusionem Pro Immaculata Conceptione; Ideo congruebat, ut Angelus mitteretur ad Virginem, quia Virginiatas est cognata Angelis. qui, Virginitas ρ illa puto, quae similior operationibus Angelicis: Virginitas animae potius, quam carnis: atqui Virginitas animae est immunitas ab omni peccato, etiam originali; ergo ideo congruebat, ut Angelus miti retur ad Virginem, quia cius animae Virginitas erat cognata Angelis. Et licet S. Doctor comparationem faceret inter Angelos, & Virginitatem carnis, ex iisdem tamen principi)s ab ipso positis sequitur altera comparatio; imo niagis assimilatur Virginitas animae seu immunitas ab omni peccato cum Angulis, quam integritas carnis; ciim Angeli sint spiritus alieni a carne. II. Sequitur ibidcm alius locus. Ad primum ergo dicendum, quod Mater DEI superior erat Angelis, quantum ad dignitatem, ad quam divinitus eligebatur: sed quantum adstarum praesentis vitae, error erat Angelis : quid Er ipse Christus ratione pasibitis vitae moleo ab Angelis minoratus est. Hic non repeto quod alias iam ostendi, &adhuc insta ostendam: ex eo quia DEIpara supra AAngelos exaltata est, & Angelorum Regina dicitur, oportuisieillam omni omnino originali macula carere, & immunem esse ἰcum Angeli tali macula careant. Non repeto etiam arguine

tum a Maternitate Virginis desumptum, quod hic quoque insinuatur ; &, ut alibi dixi, essicaciter suadet Innocentiam originalem Virginis. Hoc solum noto, quod S. Doctor compar tioncm faciat DEIpara: cum Christo, quando dicit quantum ad satumpraesciuis vitae inferior erat Angelis, quid o i e Christus m. ergo non multo minus B. Virgo minorata ab Angelis , quoad statum oraesentis vitae, quam Christus, sed Christus ita minoratus cst, ut tamen esset purus , innocens, & absq; macula origianali, ergo& B. Virmo, diverso tamen modo, quam Christus. III. Ibidem ad a. dicit S. Doctor: Dicendum quod sicut A gustinus dicit in sermone de Assumptione, Beata v irgo MARLA ν ra aestimatione d quibusdam generalibus excipitur,quid nec conceptus multiplicavit, necob viri, id est mariti potestate fuit, qua integerriamis visceribus de Spiritu Sancto Christum suscepit m. objecerat sibi antea, quod convenientius servato communi ordine, secundum quem divina ad mulierem per virum deferuntur, vir quam Angelus annuntiasset Incarnationem Filii DEI: unde respondit

ex Augustino,quod B. Virgo a quibusdam generalibus excipi

tuta i

162쪽

tur. Exceptiones a generalious alibi pertracto , hic solum attingam duas quae a D.Thoma adducuntur. Est autem energia , Probatio Reiponsionis in hoc, quod non debuerit servari cum B. Virgine 2 1. communis ordo, & leges generales, sed longe excellentior ordo, & Privilegia; qui i a quibusdam generalibus excipitur. Quae sunt porro illa gcneralia sancte Thoma ρ Conceptus multiplicare e hoc tam generale non est , quin multae excipiantur maritatae, aliud ergo debet esse generale, a citio per speciale Privilegium

cipiatur DEIpara & sola quiuem, sicut sola doceri debuit per Angelum de divinis mysteriis. Sub viri potestate esse e hocpcnerale non est; nulla Virgo sub viri est potestate; non igitur est speciale Privilegium DEΙparat , non esse sub potestate Iosephi. At inquies Virgo nupta, est sub potestate viri; DEIpara1uit Uirgo nupta, & exempta ab hac sub ectione; hinc speciale Privilegium. Fateor Κui egundes, Delphinas Virgines fui sie nuptas, & sub potestate viri; si ergo DEI para immunis a potestate viri, speciali gaudet Privilegio ; excipitur, sed nona μι-busdam generalibus : unum tantum hoc cit gcnerale. Plura e specto lo. Thoma. Puto ego S. Doctorem tacite insinuaro,

quod alibi saepius facit, Beatam Virginem ab eo, quod est maxime generale, exceptam & Privilegiatam Maxime generale toti humano generi elh concipi cum peccato originali : Beata Virgo a quibusdam generalibus excipitur, & cxcellentius cum illa agitur , quim cum coeteris hominibus, ergo etiam ab illo generalissurio excipitur, & excellcntius in utero matris concipitur, qua nacoeteri homines, coeteri cum peccato, ipsa sine pec

cato.

IV. Age vero melius expendamus illa generalia Ndec comeeptus muli luamit. Ad foeminam dictum est post primam

praevaricationem e Multiplicabo aerumnas tuas ct conceptus tuos, Gen. ,

in dolore paries silios tuos. quae alibi expendens S. Thomas statuit D. Tho. inquatuor poenas originalis peccati, quas mulieres sustinere de- Gen. bent. Prima es multitudo inopia, σ miseriae, unde dieit Multipliacabo aerumvas tuas. Secunda est poenalitas gravidationum, o minpraegnationum G. Vnde Hieronymus dicit, quod ubi nos habemus aerumnas tuas, σ conceptus tuos, septuaginta habent tristitias tuas, o gemitus tuos. Tertia poena est dolan parturientium, a maxima

est. c. In dolore paries filios tuos. QuartaZoena est servilis subie-mo eius ad virum, unde dicitur: sub viri potestate eris. Ab his pcm Probationis omnibus libera fuit B. Virgo, tanquam ab eflectibus origi- 86. natis

163쪽

s. Bem.

Caiet. in eap. 3.

Epist. ad

nalis peccati, unde S. Bemardus ait: In his quoq; si serrum plane irradiat decus , quod Virginitatis primiceria , quod fine corruptione faecisada, quod fine gravamine Iravida , quod fine dolore pucupera. ereto fuit etiam libera a causa istarum poenarum. conie q. Prob. quia Innocens puniri non debet ut docent leges. Cum ergo B. Virgo non sit punita his poenalitatibus, colligitur a posteriori eius Innoccntia , & immunitas ab originali peccato , quod est causa illarum poenalitatum. Enimvero ut ait S. Cyprianus: non sustinebat iustitia ut illud vas electionis communibus lassaret, iniuriis, quod plurimum d coeteris disterens , natura communicabat non culp.r: quasi diceret : In MARIAE partum nihil de peccati Iege manavit, ergo communis illa peccati contrahendi lex illam minime comprehendit.

V. cum dicat S. Dodior d quibusdam generalibus excipitur, licet tria tantum ibi enumeret plura supponit , quae inter est illud , quod non sit incinerata. Vnde pari ratione a posteriori arguere licet : non est in incrata, ergo non est originali peccato infecta. consequentia tenet , quam videtur advertisse B. Albertus Magnus, qui statuit poenam peccati seu conversionix ad bonum commutabile, sive ad nihilum, incinerationem sive a redactionein ad nihilum. Ex conversione autem ad nihilum inc est in necessitatem redeundi in quasi nihilum, id est in pulverem. Hinc Bbsumit de DEIpara : Sed Beat sima Virgo nunquam con versa fuit actualiter ad quasi nihilum , ergo non debuit incinerari. Hoc idem est acsidixisset B. Virgo nullo unquam peccato etiam ori ginali , cu;us proprie poena est in cineratio ) conversa fuit ad nihilum , ergo non dcbuit incinerari. His silmlia scripsit ad Commilitones suos Ambros. Catherinus. cujus illa sane elegantia praeterire non Possum , quibus DEIparam loquentem actsuos Commilitones inducit: Sancita est lex in omnia corpora mortalium, in qua dicitur Pulvis es, ct in pulverem reverteris. Si contra legem ab ore Altissimi prolatam Augustinus meum corpus prae servat, nec audet id dare epeam vermibus ς curvos animam meam. quae tanto est nobilioridatis escam Diabolo si xelatis legis observantiam, nonne Augustinus Zelotypus erat legis non violanda O t men in mei corporis honorem id loquitur , quod vos pusillanimitate eordis ne alivd dicam de anina meae salute, non modo non dicitis, 'sed bene dicentibus obstrepitis. Sic Catherinus,qui alib etiam dixerat in eundem sensum et Ab ipsemet Augustino instructι respondemus, quod a plerisq; d quibus solis Christus excipitur, etiam ima S. Virgo

164쪽

LIBER III. CAPUT III. g. 26.

Vir o in imo Christo exceptos excepta intelligitur, v. g. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem Haec postrema utrumq; admittunt sensum, & quod non fuerit Virgo corrupta in corpore seu incinerata ; & quod fuerit incorrupta in mente & anm leu immunis ab omni macula, etiam peccati originalis L X X I I I.

D. Thomas docuit B. Virginem sine labe

originali Conceptam. Ex eodem Τomo XII. Operum.

Locus 49.&s . O Vadragesimus nonus locus est in eadem summa Parte 3. q. 32. a. a. Ad primum ergis dicendum, quod illa Cone pilo tria Privilegia habuit , scilicet quod esset sine peccato originali, quod esset non puri hominis, sed DEI hominis ; item quod esset Conceptis Virginis : σ haec tria habuit d Spiritu Sancto. Et ideo dicit Damasten. quantum ad primum, quod Spiritus Sanctus -- pervenit Virgini, purgans ipsam, id est praeservans ne cum peccats originali conciperet. Hic, si unquan alibi, clare satis S. Doctor asseruit puram, & omnimode Immaculatam DEIparat Conceptionem ab instanti infusionis animae , quod priusquam ostendam: Noto, quod Conceptio hoc loco duplicem sensum hahere possit; activum & pamvum. unde quaeri potest cuinam Conceptioni tria illa Privilegia conveniant, seu utrum illa Privilegia spectent ad Concipientem Virginem, vel potius ad Conceptum Christum, cum de Conceptione Virginis activa, & paLsva Christi sit sermo in articulo. & dico : Tria Privilegia, quorum hic mentio fit, sunt Privilegia Concipientis Virginis,& non Concepti Christi , adeoq; Conceptioni activae D. Thomas attribuit dicta Privilegia. Ratio est quia I. esse sine peccato riginali non est Privilegium Christo, sed natura. Cum enim. culpa originalis licet traducatur per naturam , afficiat tamen personam, & Christus, qua homo non subsistat alia personalitate quam verbi , propter unionem hypostaticam hoc habet. quod nullum peccatum contrahere possit adeoq; per naturam

X est

a. a. ad I.

165쪽

est immunis ab illo, & non per Privilegium. a. Non video, cpi

modo possit vici Christi Privilegium, quod est concipi DEUMee hominem; cum Christus dicat duas naturas humanam, & divinam hypostatice unitas, & consequenter aliter concipi non

trossit: uuam DEUS & homo: Privilegium autem supponit a-iquid aliud, praeter id, quod alicui de iure competit. 3. Non video etiam quomodo Cnristo, qua Christus est, Privilesium sit concipi a Virgine, licet sit Privilegiu qua homolesti quia d hetur DEO homini Mater nobilissima, & purissima ; quae licet Virgo sit, non tamen adaequat talis fili; dignitatem, ergo Christum habere Matrem Uirginem, non est sinere talem Matrem per Privilegium. Restat igitur, quod illa tria Privilegia ex mente S. Thomae ad Uirginem Concipientem pertineant. Hoc posito, illa S. Thomae verba hunc senilim habere coneludo: In Conceptione Filii DEI MARIA tria habuit Privilegia r. fuit Innocens ab omni, etiam originali, peccato. a. fuit Mater DEI hominis. 3. fuit mater Uirgo : & hinc clare probo adstrui a Divo Thoma Immaculatam Conceptionem. Primo. sicut aia serit L Thomas DEIparam fuisse Virginem in Conceptione activa, ita asserit fuisse Innocentem in eadem Conceptione activa, sed DEIpara fuit Virgo, ut nec ante, nec post in minimo laeserit Uirginitatem; ergo ita fuit Innocens, ut nec ante, nec post in minimo laeserit innocentiam; quia aequaliter cle utraq; Vi tute loquitur S. Doctor I imo utraq; aequaliter decebat Filium

DEI, qui concipiebatur. II. Secundo D. Thomas exprimit primum Privilegium illis verbis, quod esset sine peccato originali. haec simpliciter, & sine

restrictiome prolata, vel sonant cotraxisse peccatum originale, re ab illo mundatam esse, vel sonant nunquam contraxime λ fisecundum, habeo intentum: si primum, nego id esse Privilegium respectia temporis quo DEIpara concipiebat Christum, pro quo tempore privilegium illi tribuitur, quia nos omnes contrahimus originale, &postea ab illo mundamur: & tamen non

dicimur per hoc privilegiati. Si dicas intelligi Privilegium,

quia statim post animationem in utero matris fuit emundata ab originali: Contra est, quia S. Thomas hic simpliciter asserit: quod esset sineIeccato originali. Esse autem sine peccato originali sonat absolutam immunitatem sine ulla limitatione. Nec videtur illud dici posse privilegium ; contrahere peccatum ac

maculari ab illo; & deinde mundari. Nam si Privilegium quod apud

Di iti

166쪽

LIBER III. CAPUT III. g. 23. apud antiquos diccbatur lex privatis facta hodie vocatur privatio legis, exemptio a lege, immunitas a lcge; ad hoc ut dicatur B. Virgo privilegiata, & exempta a lege insectionis peccati originalis, debuit semper immunis fuisse ab illo, nec unquam infecta ab originali. Lex est: omnes homines ab Adam scinianaliter generati maculentur peccato originali, & quidem e ipso instanti, quo incipiunt vivere, & esse homines: exemptio

igitur ab hac lege, & privilegium non potest esse aliud, quam, ut is, qui privilegiatur careat insectione peccati originalis quando incipit vivere, & esse homo. Si ergo B. Uirgo ut asserit S. Thomas habuit privilegium quod esseisine peccato originati, necessario sequitur, quod debuerit carere, & caruerit in ipso vitae principio, leu instanti animationis. Quodsi iterum dicas, Iegem esse, ut qui nascuntur ab Adam contrafiant originale, nec mundentur ab illo nisi nati ex utero: proinde cum B. Virgo adhuc in utero matris mundata sit, licet illud ante contraxerit. habuit privilegium, quod sit nata sine originali. Sed contra est, quia hac ratione B. Virgo non eximeretur a lege, quae respicit infectionem originalis culpae simpliciter, non pro hac vel illa differentia temporis. Et quale hoc esset Privilegium alicui, ut eximeretur a solutione teloni3, & nihilominus tantundemiaeberet deponere, quantum alio, qui non sunt exempti, cum

hoc solum discrimine quod ipse citius solveret, quam coeteri

Sed ulterius. III. Tertio probo praedictam veritatem. I. Thomas ibid.eitando S. Damascenum ait: quantum ad primum quod Spiritus s. supervenit Virgini, purgans ipsam, id est ρr emans, ne cum peccato originali conciperet. Hic primo praeservari non dicitur ab ori

ginali, qui contrahit originale, & deinde ab ipso mundatur, sed

qui nunquam Icl contrahit: si ergo B. Virgo secundum S. Th mam est praeservata ne cum peccato Originali conciperet, nunquam contraxit peccatum Originale. a. Illa veroar ne cum peccato originati conciperet vel respiciunt tempus quo B. Virgo Christum concipiebat, ita ut tunc immunis esset ab Originali, quando concipiebat, vel respiciunt omne praeteritum tempus

excepto primo instanti animationis, vel deniq; respiciunt om-M tempus includendo etiam primum instans quo B. Virgo fuit in rerum natura Z Non primum: quia hoc non foret Privilegium Virginis, cum etiam aliae matres caruerint originali quando concipiebant, di fic caruit S. Mna eius Mater. Non secundum.

X a quia

Probatio

167쪽

Probatio

Probatio

sa o

Locus Io. a. q. ad I.

Probatio

quia sic non fuisset absq; originali aliquando habito, adeost:

cuin peccato originali concepisset: ergo illa verba respiciunt omne praeteritum tempus, quo B. Virgo fuit in rerum natura, ergo etiam primum initans intusionis animae. 3. Esse sine pe eato originali, vel significat contraxisse aliquando, & postea mundatum elle abilis, vel significat nunquam contraxisse λ Si primum, hoc habuerunt omnes ali1, & aliae, qui per caeremoniisus legis mundabantur, proinde non fuisset Privilegium Virginis: si secundum; habeo intentum; &dico hic clare adstrui a D. Thoma Immaculatam Conceptionem B. Virginis, non tantum activam, sed & passivam. Quarto combinando hunc articulum . q 3 a. in 3. parte summae, cum alio de eadem materia i a Mag. Sententiarum, apparet quod hoc loco S. Thomas consulto me tionem secerit immunitatis ab originali, & piae Sententiae adhaerere voluerit. Nam scribens in Magistrum proponit hanc quaestionem Vtrum virgo aliquid actis ad Christι Conceptionem oper ra fuerit. Et pro assirmativa adducit et S. Ioan. Damast. D masenus dicit, quod non tantum dedit Spiritus Sanctus Virgini ρ tenetiam receptiνam verbi , stdsimul etiam generativam oec. Et elim postea pro negativa se dcclarasset, respondet ad primum equId in Conceptione Christi fuit duplex miraculum: unum quod fammina concepit DE UM, aliud quod Uirgo peperit Filium. His tam relatis correspondet articulus,quem hoc loco discutimus; Nam quaerit in illo virum B. Virgo aliquid active egerit in conceptione Corporis Obristi pro assirmativa adducit Damascenum sicut supra: Dicit enim Damasenus quod viritus Sanctus supervenit Vim Iint, purgans ipsam, oe virtutem susceptivam Verbi DEI tribuens, pinus autem, e generat,am e Postea in responsione ait: Ad primum ergo dicendum , quod illa Conceptio tria Privilegia habuit, scilicet quod esset sene peccato originali , quod efet non puri hominis . quae initio hujus S. retuli. Ecce scribens D. Thomas in Mag. Sent. nullam facit mentionem de immunitate ab originali. sed alia duo Privilegia vocat miracula. Si ergo verum est ut volunt Divi Thoma discipuli quod S. Thomas kimmam ultimo loco scripserit, aperte hic ad ecit, quod in Magistrum Sententiarum ominiserat, recensendo inter miracula, & Privilegia Vimpinis concipientis Christum, etiam immunitatem ab origina irre non qualcmcunque immunitatem; sed omnimodam , ita ut nunquam originale contraxerit B. Virgo ; quia contrahere di mundari ab illo, nec est miraculum nec Privilegium, ut dictviri;

168쪽

LIBER III. CAPUT III. g. 2 rs

sed in ipso initanti animationis fuisse immunem, Ac liberam ab originali: hoc prae er rerum ordinem, hoc miraculum, hoc speciale Privilegium est, Prius nulli, nec postea puro homici concessum. Licet autem in allegato loco S. Thomas non me minerit Privilegia seu exemptionis ab originali, nihilominus, in illo etiam favit piae Sententiae , asserendo quod foemina concepit DE UM, ct Uirgo peperit Fitium. ubi a Maternitate Uirginis , &Virginitate Matris duplex est pro praeservatione argumentum. F. x x I V.

D. Thomas docuit B. virginem sine labe originali Conceptam , Ex eodem Tomo XII. Operum.

OVinquagesimus primus locus est in eadem summa P.

3. q. 3 s. a. s. ubi quaerit S. Doctor Utrum Christus fuerit natus sene dolore Matris. & pro negativa adducit primum argumentum. Sιcut enim mors hominum subsecuta est ex pec-σato primarum 'rentum csecusum illud Gen. a. quacuna; die e mederιtis ex eo, morte moriemini ita etiam dolor partus, 'ecundum illia Gen. 3. In dolore paries filios. Contradicit deinde: sed contra est , quod Augusti. dicit in sermone de Natis Itate alloquens Virginem Matrem: dilec in Conceptione inquit, inventa essene pud re, nec in partu inventa es eum dolore. Et demum respondet: Ad primum ergo dicendum , quὸd dolor partus consequitur in muliere sommmonem virilem. Vnde Gen. 3. postquam dictum est In dolore

paries, subditur. Et sub viri potestate eris : f sicut dicit Augustia Mus inserm. de A fumi. Beata Virginis, ab bac Sententia excipitur Virgo Mater DEI , qua quid sine precati eolluvione , ct sine virilis admissιonis detrimento Christum susce e , sine dolore genuit, σβne integritatis violatione, pudore Virginitatis integra permansit. Hic plura sunt consideratione digna. r. Fatetur D. Thomas,quod sicut mors hominum originem habet a primorum parentum peccato. ita dolor parientium. Fatetur etiam ab noc dolorc

169쪽

Ib. ad 3. Locus 33 Probatio

liberam fuisse B. Virginem ἰ ergo cum non contradicat huic argumento suo, saltem tacite insinuat B. Virginem caruisIe priamorum parentum culpa, cum caruerit poena, ut antea Prob

tum est, sequi. Quod quidem alibi clarius expressit cum docuiti

ex primo parentum peecato subsecutas poenas, quae ad omnes pertineant. Mulierι quidem attributa est mna. c. Primo quiadem quantum ad taedia, qua sustinet portando prolem coneeptam, hoc significatur cum duitvir Multiplicabo arma vas tuas,σ conceptus tuos. Et quantum ad dolorem, quem patitur in pariendo, quantum ad boc dicitur: In dolore paries. erc. Similia rotuli supra ex Co mentarus in Genesim, sed hic subdit: Quaecunq; enim mulier eon cipit, necesse est, quod Erum spatiatnr, ct cum dolore pariat, praeter B. Virginem, qua sine corruptione concepit, eT sine dolare peperita

quid eius Conceptio non fuit secundum legem natura d parentibus d rmata. Locum hunc adduxi sup. g. I 3. sed non expendi et hie vero observo, quod dicat S. Docior, quia eius Conceptio non fuit secundum legem natura a parentibus dermata. Si hic accipiat Conceptio pro Conceptione activa, causalis no habet vim pro- ut jacet. Non enim loquitur ἰ quod quae non concipit secundum legem naturae eoipso libera sita doloribus partus, quia potest ὀari Conceptio activa praeter leges naturae, & tamen partus subsequens non esse liber a doloribus sine speciali miraculo. Quod probo : non implicat mulierem aliquam conciapere absq; commistione virili, si Dcemon virile semen sussur tur, & clam eius utero infundat; tali casu mulier cum conc perit, non erit libera a partus doloribus, & tamen eius Conceptio activa non erit secundum legem naturae, ergo non sequiatur, quod eo ipso, quae non concieit secundum legem naturar ω

libera sit a doloribus partus: ergo illa causalis Divi Thomae iaalio sensu intelligenda est; lad non potest intellisti in alio lanis,

nisi dicatur S. Thomas per nomen Conceptionis nic intellige Conceptionem passivam B. Ut inis, ergo ita sentiendum: de consequenter dicta causalis aeqv valebit liaice quid B. Virgo non

fuit concepta d parentibus secundum legem natura id est is ut co traheret , secundum legem naturae corruptae, peccatum Origia nate. Et certe rectὰ sequitur ex hac causali liberam esse a d Ioribus partus. Nam siquis ita formet argumentum et Ideo mulieres patiuntur dolores in partu, quia contraxerunt peccatum originale dum conciperentur, cu)us poena, & essectus lanx

dolores in partu, sed B. Uirgo non contraxit originale pecca

tum Diuili eo by Corale

170쪽

LIBER III. CAPUT III. I. 24. rs

rem dum conciperetur, ergo non est passa dolores in partumon video quomodo posset negari causalis; praesertim cum S. Th mas auoi asserat, quod in statu Innocentiae, primo homine non peccante, fuisset generatio per coitum. 8c ad pariendum non des ris gemitus, sed naturalis impulsus foeminea viscera relaxaret. ergo

ideo procise , quia peccavit primus homo, & mulieres ab ipso propagatae participarunt de Illo peccato, dolores patiuntur in partu, ergo si de peccato non participent, liberae sunt a doloribus in partu et ergo ne dicamus S. Thomam minus apte Iocutum, intelligi debet de Conceptione passiva non activa , loqui

loco sup. citato. a. Alterum hic consideratione dignum est, quod dicat S. Doctor ad mentem S. Augustini et ab hae Sententia excipitaer Virgo Mater DEI. quae est illa Sententia λ In dolore paries, , & sub viri potestate eris. hinc arguor Sententia fertur reos,ergo cum B. Uirgo excipiatur ab hac Sententia, signum est non fuiste ream hu)us sententiae, ergo nunquam contraxit peccatum originale propter quod lata est illa Sententia. 3. Addit S. Doctor duplicem causalem quia sine peccati collurione, ct sinem filis admissiovis detrimento Christum suscepit. per peccati coli vionem non potest aliud intelligi, quam insectio originalis peccati; tu' primo, quia hic duo d istinctarer particulam copulavit S. Doctor, de alterum foret superfluum, si idem signim carent; tum secundo, quia virilis admistio, fieri potest sin peccato , & defacto iape muli res concipiunt une peccato, nec tamen sunt liberae a doloribus partus : igitur illuci sine peccati colluvione referri debet ad immunitatem ab originali peccato , propter quam B. Virgo non est passa dolores in partu.

Vnde hic cluae sunt rationes affertae hu)us exemptionis. I. Immunitas ab originali, expressa illis verbis sine peccati collarione. a. Conceptio miraculosa, expressa illis verbis: sine viritis admiasionas detrimento. ita ut altera sine priore non sit sussiciens ad liberandam B. Uirginem a doloribus partus, sine novo miraculo; prior tamen ex natura rei ipsam eximit a doloribus. II. Quinquagesimus quartus locus est ib. q. 3T. a. . ubi S. Doctor quaerit: Vtrum Mater DEI convenienter ad templum puraganda accesserit. & respondet: Dicendum , quodsicut plenitudo gratia d Christo derivatur in Matrem, ita decuit ut Mater humilitati Hu3 conformaretur: humilibus enim DEUS dat gratiam cte. addit postea et voluit . Matrem suam implere legis observantias, quibus tames non erat obnoxia. Et iterum: primum ergo dicendum, , quod

Probatiq

Locus Diuiti eo by Coral

SEARCH

MENU NAVIGATION