Consolationis philosophiae libri V Anicius Manlius Severinus Boethius ejusdem Opuscula sacra cum integris notis Joh. Bernartii, Theod. Sitzmani et Renati Vallini acced. Petri Bertii praef

발행: 1671년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

D TRIN aTATE. 27 IDii cujus conjunctionis ratio est indifferentia eos

enim differentia comitatur, qui vel augent vel minuunt, ut Ariani, qui gradibus meritorum trinitatem variantes distrahunt atque in pluralitatem diducunt. principium enim pluralitatis, alteritas est, praeter alteritatem enim nec pluralitas quid sit intelligi potest.

Trium namque rerum vel quotlibet tum genere, tum specie, tum numero diversitas constat quoties enim idem dicitur, toties diversum etiam priudicatur. Idem vero dicitur tribus modis aut genere, ut idem

homo quod equus quia his idem genus, ut animal vel specie, ut idem Cato quod Cicero, quia eadem species

ut homo vel numero, ut Tulliusti Cicero, quia unus est numero. Quare diverrum etiam vel genere, vel specie, vel numero dicitur sed numero differentiam accidentium varietas facit nam tres homines neque genere, neque specie, sed suis accidentibus distant: nam vel animo cuncta ab his accidentia separemus, tamen locus cunctois diversus est, quem unum fingere nullo modo possumus. duo enim Corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens, atque ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt. II.

Sub antra divini, forma es. AG igitur ingrediamurti unumquodque ut in

telligi atque capi potest dispiciamus nam, sicut optime dictum videtur , eruditi est hominis unum. quodque ut ipsum est, ita de eo fidem capere tentare. Nam quum tres sint Speculativae partes, Naturalis, in

motu, in abstracta, ἀνεπι ρl id est, inseparabilis.

considerat enim corporum formas cum materia, quae

corporibus actu separari non possunt, qua corpora ia

332쪽

BOETII LIBER in motu sunt, ut quum terra deorsum, ignis sursunt fertur , habetque motum forma materiae conjuncta Mathematica, sine motu, inabstracta haec enim formas corporum speculatur sine materia, ac per hoc sine motu quae formae quum in materia sint, ab ea separari non possunt Theologica, sine motu, abstracta atque separabilis nam Dei substantia, & materia dc motu caret. In naturalibus igitur rationaliter, in mathematicis disciplinaliter , in divinis intellectualiter Versari oportebit, neque diduci ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam, quae vere forma neCimago est; dc quae esse ipsum est,et ex qua esse est; omne namque esse, ex forma est statua enim non secundum aes, quod est materia, sed secundum formam,quae in eo insignita st, estigies animalis dicitur ipsumque aes non secundum terram, quod est ejus materia, sed dicitur secundum aeris figuram terra quoque ipse non secundum informem materiam V dicitur; sed secundum siccitatem gravitatemque , quae sunt formae. Nihil igitur secundum materiam ese dicitur, sed secundum propriam formam. Sed divina substantia sine materia forma est, atque ideo unum est, dc id quod est reliqua enim non sunt id quod sunt. Unumquodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est, ex partibus suis , dc est hoc atque hoc, id est, partes suae conjunctae, sed non hoc vel hoc singulariter ut,

quum homo terrenus constet e anima corporeque, corpus dc anima est, non vel corpus vel anima in parte

igitur non est id quod est quod vero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud vere est id quod est: est pulcherrimum fortissimumque quia nullo nititur. Quocirca hoc Vere unum, in quo nullus numerus,nullum in eo aliud praeterquam id quod est neque enim subjectiim fieri potest, forma enim est formae vero subjecta esse non possunt. Nam quod caeterae

formae

333쪽

on TRINi TATE. 273 formae subjectae accidentibus sint, ut humanitas, non

ita accidentia suscipit eo quod ipsa est,sed eo quod materia ei subjecta est dum enim materia subjecta humanitati suscipit quodlibet accidens , ipsa hoc suscipere

videtur humanitas. Forma veris, quae est sine materia, non poterit esse subjectum nec vero inesse materiae; neque enim esset forma sed imago ex his enim formis, quae pricte materiam sunt, istae formae venerunt, quae sunt in materiati corpus efficiunt nam caeteras, quae in corporibus sunt abutimur, formas vocantes, dum imagines sunt assimilantur enim formis iis, quae non sunt in materia constitutae. Nulla igitur in eo diversitas, nulla ex diversitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo, atque idcirco nec numerus. CAΡu III.

In disinasubstantia non es numerm. Eus vero, a Deo, nullo differt, ne vel acciden- 1 tibus , vel substantialibus differentiis in subjecto positis distat , ubi vero nulla est disserentia,

nulla est omnino pluralitas quare ne numerus. igitur unitas tantum. Nam quod tertio repetitur,

Deus quum pater c Filius de Spiritus Sanctus

nuncupatur, tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsae sunt; si advertamus ad res numerabiles, ac non ad ipsum numerum illic enim unitatum repetitio numerum facit. In eo autem numero qui in rebus numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime facit numerabilium rerum numerosam diversitatem. Numerus enim duplex est, unus quidem quo numeramus alter vero qui in rebus numerabilibus constat etenim unum res cst unitas, qua unum dicimus duo rursus in rebus sunt,

ut homines vel lapides; dualitas nihil, sed tantum dua litas

334쪽

27 BOETII LIBER litas qua duo homines vel lapides duo sunt de in citeris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit pluralitatem in rerum Vero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio; velut si de codem dicam, gladius unus mucro Unus, cratis unus potest enim unus tot vocabulis gladius agnosci, haec enim unitatum repetitio iteratio potius cst, non numeratio velut si ita dicamus, ensis, mucro,

gladius, repetitio quaedam est ejusdem, non numer tio diversorum velut si ita dicam, sol, sol, sol non tres soles effecerim, sed de uno toties praedicaverim. Non igitur si de Patre ac Filiori Spiritu Sancto tertio praedicatur Deus, idcirco trina praedicatio numerum facit.

hoc enim illis, ut dictum est, imminet, qui inter eos distantiam faciunt meritorum Catholicis vero nihil indifferentia constituentibus, ipsamque formam, ut est, esse ponentibus, aeque aliud esse,quam est ipsum quod

est, opinantibus, recte repetitio de eodem, quam enumeratio diversi videtur c sic quum dicitur, Deus pater, Deus filius, Deus Spiritus Sanctus, atque haec trinitas unus Deus veluti ensis atque mucro, unus gladius;

velut sol, sol, sol, unus sol. Sed hoc interim ad eam dictum sit significationem demonstrationemque , qua

ostenditur non omnem unitatum repetitionem, numerum pluralitatemque perficere non vero ita dicitur, Pater ac Filius cipiritu Sanctus, quasi multivo- cum quiddam iam mucro: ensis,4 ipse est de idem. pater vero ac filiusti Spiritus Sanct us, idem equidem cst, non vero ipse in qua re paulisper considerandum est requirentibus enim Ipse est Pater qui Filius minime, inquiunt rursus, Idem alter qui alteri negatur. non est igitur inter eos in omni re indisserentia, qua subintrat numerus , quem ex subjectorum diversitate confici, superius explanatum est. De qua re breviter considerabimus , si prius illud , quemad-

335쪽

on TRINITATE. 27smodum de Deo unumquodque praedicaturi, praemiserimus.

IV. Auomodo Deus sit in praedicamentis. DEcem omnino taedicamenta traduntur quae de rebus omnibus universaliter praedicantur; id est, substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando; habere, situm esse, facere, pati. Haec igitur talia sunt , qualia subjecta permiserint nam

pars eorum in reliquarum rerum praedicatione substantia est , pars in accidentium numero est atque haec quum quis in divinam verIerit praedicationem, Cuncta mutantur quae praedicari possunt. Ad aliquid vero, omnino non potest praedicari; nam substantia in illo non est vere substantia sed ultra substantiam item qualitas taetera, quae evenire queunt. quorum, ut amplior fiat intellectus, exempla subdenda sunt. Nam quum dicimus, Deus, substantiam quidem significare videmur, sed eam, quaesit ultra substantiam quum vero,justus, qualitatem quidem, sed non accidentem, sed eam quae sit substantia, sed ultra

substantiam; neque enim aliud est,quod est,aliud quod justus est;sed idem est esse Deo quod justo.item quum

dicitur magnus, vel maximus, quantitatem quidem significare videmur, sed eam quae sit ipsa substantia talis, qualem esse diximus ultra substantiam idem est enim esse Deo, quod magno de forma enim ejus superius demonstratum est , quoniam is sit formai unum vere, nec ulla pluralitas. Sed haec praedicamen-ra talia sunt, ut, in quo sunt, ipsiim esse faciant quod dicitur, divise quidem in caeteris, in Deo vero conjuncte atque copulate, hoc modo nam quum dicimus,

substantia, ut homo vel Deus ita dicitur quasi illud, a de

336쪽

276 BOETII LIBER

de quo praedicatur, ipsum sit substantia ut substantia,

homo vel Deus. Sed distat, quoniam homo non integre ipsum homo est, ac per hoc nec substantia quod cit enim, aliis debet, quae non sunt homo Deus Vero,

hoc ipsum quod est, Deus est nihil enim aliud est, nisi quod est, ac per hoc ipsum Deus est. Rursus, justus, quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo praedicatur id est, si dicamus, homo justus, vel Deus justus; ipsum hominem vel Deum justos esse propo'nimus sed differt,quoniam homo alter,alier est justus; Deus vero, idem ipsum est, quod est justum Magnus etiam homo vel Deus dicitur, atque ita, quasi ipse sit

homo magnus vel Deus magnus sed homo tantum magnus, Deus ero ipsum magnus eXistit. Reliqua vero neque de Deo, neque de caeteris praedicantur et

nam, ubi, vel de Deo, vel de homine praedicari potest; de homine, ut in foro de Deo, ut ubique sed ita, ut non quasi ipsa sit res id quod pi dicatur, de qua dicitur non enim ita homo dicitur in foro cse, quemadmodum si albus vel longus, nec quasi circumfusus de determinatus proprietate aliqua, qua designari secundum se possit, sed tantum, quod sit illud aliis informatum rebus, per hanc praedicationem ostenditur. de Deo vero non ita, nam quod ubique est, ita dici videtur, non quod in omni sit loco omnino enim in loco esse non potest, sed quod ei omnis locus adsit ad cum capiendum, quum ipse non suscipiatur in loco: atque ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubi-oue est, sed non in loco. Quando vero, eodem praedicatur modo, ut de homine, heri venit; de Deo, semper

est. Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum, de quo hesternus dicitur adventus, sed quid ei

secundum tempus accesserit praedicatur quod Verode Deo dicitur, semper est, unum quidem significat, quasi omni praeterito fuerit, omni quoque modo sit

337쪽

praesenti, omni futuro erit quod de coelo dc de caeteris immortalibus corporibus secundum Philosophos dici potest at de Deo, non ita, semper enim est, quoniam, semper,praesentis est in eo temporis tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod est, nunc interest ac divinarum, quod nostrum nunc, quasi currens tempus facit di sempiternum; divinum vero nunc permanens neque movens sese atque consistens aeternitatem facit cui nomini si adjicias semper facies ejus quod est nuncjugem indefessiamque ac per hoc perpetuum cursum, quod est sempiternitas. Rursus,habere vel facere, eodem modo dicimus enim, currit vestitus, de homine de Deo, cuncta possidens regit. Rursus nihil de eo quod est esse de utrisque dictum est sed

haec omnis praedicatio exterioribus datur, omniaque haec quodammodo referuntur ad aliud cujus praedicationis disserentiam sic facilius internoscimus; qui homo est, vel Deus, refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo vel Deus qui justus est, resertur ad qualitatem, qua scilicet est aliquid ,id est justus, qui magnus, ad quantitatem, qua est aliquid, id est, magnus. Nam in caeteris predicationibus nihil tale est . qui enim dicit esse aliquem in foro,vel ubique,refert quidem ad praedicamentum quod est, ubi sed non quo aliquid est, velut justitia justus. Item quum dico, currit vel regit; et, nunc est, vel, semper est, refertur quidem vel ad facere, vel ad tempus si tamen interim, divinum illud semper, tempus dici potest, sed non quQ, ut aliquo, aliquid est, velut magnitudine magnum nam situm passionemque requiri in Deo non oportet neque enim sunt. Jamne patet quae disserentia sit praedicationum quod aliae quidem quasi rem monstrant, aliae vero quasi circumstantia rei quodque illa quidem ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant: illa vero, ut non esse, sed potius extrinsecus aliquid UO

338쪽

quodam modo assigant. Illa igitur, quae aliquid esse

designant secundum rem , praedicationes Vocentur, quae quum de rebus subjectis dicuntur, vocantur a cidentia secundum rem; quum vero de Deo, qui subjectus non est, secundum substantiam rei praedicatio

nuncupatur.

Omia Deus in Relatione. AG nunc de relativis speculemur , pro quibus omne quod dictum est, sumpsimus ad disputationem maxime enim haec non videntur secundum se facere praedicationem , quae perspicue ex alieno ad- Ventu constare peripiciuntur Age enim , quoniam dominus ac servus relativa sunt, videamus utrumne ita sit, ut secundum se sit praedicatio, an minime. Atqui si austras servum,abstuleris δέ dominum; at non etiam

si abstuleris albedinem, abstuleris quoque album Sed interest, quod albedo accidit albo, qua sublata perit nimirum album at in domino, si servum auferas, perit Vocabulum quo dominus vocabatur sed non accidit servus domino, ut albedo albo, sed potestas quaedam

q- serVus coercetur, quae quoniam sublato deperit servo, Constat non eam per se domino accidere, sed per servorum quodammodo extrinsecus accessum. Non igitur dici potest praedicationem relativam quicquam retrae qua dicitur secundum se, vel addere,vel minue- Te,Vel mutare quae tota non in eo quod est esse consistit, sed in eo quod est in comparatione aliquo modo se habere; nec semper ad aliud, sed aliquoties ad idem. age enim, stet quisquam, ei igitur si accedam dexter, crit ille sinister ad me comparatus; non quod ille ipse sinister sit, sed quod ego dexter accesserim rursus ego sinister accedo, item fit ille dexter, non quod ita sit Per

339쪽

DΕ TRINITATE. 279:r se dexter, velut albus ac longus, sed quod me acredente fit dexter, atque id quod est, ame&eXmest, minime vero ex sese. Quare quae secundum rei ilicujus, in eo quod ipsa est, proprietatem, non faciunt praedicationem , nihil alternare vel mutare queunt, nullamque omnino variare essentiam. Qu9-

circa si Pater ac Filius ad aliquid dicuntur, nihilque aliud, ut dictum est, differunt, nisi sola relatione relatio vero non praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsi siti secundum rem de qua dicitur, non faciet alteritatem rerum, de qua dicitur, sed, si dici

potest, quo quidem modo id quod vix intelligi potuit,

interpretatum est personarum. Omnino enim magna

regulae est veritas. In rebus incorporalibus, distantias cssici differentiis, non locis neque accessisse dici potest aliquid Deo, ut pater fieret, non enim coepit esse unquam pater,eo quod substantialis quidem ei est productio filii, relativa vero praedicatio patris ac, si meminimus omnium in prioribus de Deo sententiarum, ita cogitemus,processisse quidem ex Deo Patre Filium Deum & ex utrisque Spiritum Sanctum hos, quoniam incorporales sint, minime locis distare, quoniam vero Pater Deus: filius Deus d Spiritus Sanctus Deus , Deus vero nullas habet differentias quibus differat a Deo, a nullo eorum differt disterentiae ve' ro ubi absunt, abest pluralitas ubi abest pluralitas, adest unitas nihil autem aliud gigni potuit ex Deo, nisi Deus in in rebus numerabilibus repetitio unitatum non facit modis omnibus pluralitatem. Trium igitur idonec constituta est unitas. VI. uomodo unitas ct trinitas in Deo.

SEd quoniam nulla relatio ad seipsum referri potest, idcirco quod ea secundum seipsum est praedicatio quae

340쪽

quae relatione caret, facta quidem est trinitatis num rositas in eo quod est praedicatio relationis servata vero unitas in eo quod est indifferentia vel substantiae et operationis vel omnino ejus, quae secundum se dicitur, praedicationis. Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem atque

ideo sola sigillatim proferuntur atque separatim quae relationis sunt nam idem Pater qui Filius non est,nec idem uterque qui Spiritus Sanctus idem tamen Deus est, Pater Filius&Spiritus Sanctus ridem justus,

idem bonus, idem magnus, idem omnia, quae secundum se poterunt praedicari. Sane sciendum est, non semper talem esse relativam praedicationem,ut semper ad differens praedicetur; ut est servus ad dominum, differunt enim nam omne aequale, aequali aequale est;

simile, simili simile est in idem, ei quod est idem,

idem est. similis est in trinitate relatio Patris ad filium Mutriusque ad Spiritum Sanctum; ut ejus, quod est idem, ad id, quod est idem quod si id in cui

ct is aliis rebus non potest inveniri, facit hoc cognata caducis rebus alteritas nos vero nulla imaginatione

diduci, sed simplici intellectu erigi, dc, ut quidque intelligi potest, ita aggredi etiam intellecti toportet. Sed de proposita quaestione satis dictum est nunc vestri normam judicii exspectat subtilitas quaestionis:

utrum recte decursa sit, an minime, vestrae statuet pronuntiationis auctoritas. Quod si sententiae, fidei fundamentis sponte firmissimae, opitulante gratia divina, idonea argumentorum Humenta praestitimus, illuc perfecti operis laetitia remeabit, unde venit effectus. Quod si, ultra se, humanitas nequivit ascendere, quantum imbecillitas subtrahit, vota supplebunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION