장음표시 사용
111쪽
Ex EMΡLUM VII. 81 promissis. Igitur viceversa : Quoties Ipec acuanna vindicat Praegnantem a gravi quapiam aerumna , factum est ebdem Pharmacum Antiabortivum: ut patet. 8. Jam vero eximia emolumenta hujus medicaminis, quae nos observavimus in Parvulis, portentum ferm8 sapiunt. Ante quorum recensionem animadvertendum, quod jam pridem querebatur Mag. Syden hamus 1 de suo Cro co metallorum, quo unice utebatur pro emetico ut pote I pec acuanna, aduc ignota, orbatuS , tanquam de reme. dio infido: protestando,, Desiderari tutum Emeticum pro Infantib., eodem saepe indigentibus se 9. Post inventam vero I pec acuannam prudentes clinici promiscue commendant eiusdem usum tam in pueris, quam in adultis: idque maxime post exquisita tentamina instituta a Do. Samuele Pye a) pro tutissimo, simul q. congruo I pec acuannae usu per singulas aetates, incipiendo a recens natis infantibus.1 o. Nihilominus, communiter loquendo, circumspectEnimium agitur adhuc a Clinicis cum hoc praesidio in morbis Puerorum . Sive id sit ob defectum EXperientiae ingentis ejusdem emolumenti; sive ob morositatem eorundem puerorum in hauriendis quibusvis Pharmacis: sive tandem ob murmura Parentum , ne laedantur tenella viscera infantum ab energia Emeticorum ; eisque morem gerere malunt praescribendo remediolum quodpiam, usu receptum; uti Syrupum de Rhab., Rotulam Ca. thanicam , Anthelm inthicamve, aliasq. similes quisqui
112쪽
lias; indulgentia certe inani; uti constabit ex seqq.11. Scilicet nos imperamus I pec acuannam omnium aeta. tum pueris, incipiendo a recens natis, temperando dos ima pauculis granis ad plura , pro ratione aetatis, jubendo superbibere aquam tepidam copiosam per intervalla, cum a progressa reiectione, tum ab angore superveniente,
dirigenda. Quod facimus I. In principiis cuiuscumque
morbi interni, sive continui, sive periodici, sive gravis, sive non : excepta tantummodo Pleuriti de manifesta. II. In omnibus torminib. recentibus. Verbo: in quibusvis aerumnis . ubi deest manifesta, emetico repugnans causa. 11. II l. Omnium praecipue utimur I pecachianna in omni ferme insultu, quorum recensio habetur apud Mag. Boerhav. aphor. l36 . Scit. In naus eis; vomitib.; alvi
fluoribus: animi deliquiis ; pulsib. exilibus, deficientib., intermittenti b.; pruritu narium; insultib. epilepticis ,, Quae Symplomata mag. Vir gratis tribuit vermibus , & gratius adhuc corrigere praetendit exquisitissimis Anthelmi lithicis; ut alibi fusius demonstrabitur. Quibus adde Asthma Convulsivum, non infrequentem in pueris
13. In omnib., inquam, praedictis casib., in populata civium frequentia passim mihi occurrentib., plurib. abhinc annis impero I pec acuannam Parvulis cum eventu sequenti. l. in eorum nullo observavi ullum detrimentum neq praesentis, neq. in futurum expectatae Salutis. II. In omni b., nemine quod meminerim excepto, observavi aliqua em profectum. IlI. Jam vero profectum istum, portenti ad instar fidem superantem, vidi in plurib. centenis
113쪽
casib., ex laud.Boerhav. nuper recensitis: Ubi Pueri cuius. vis aetatis, sive aliquo tantum, sive plurib. simul e ibid. recensitis insultib. correpti; imo facie prorsus Hippocra. tici pene deplorati, vel protinus ab assumpto, & rithfuncto laud. Emetico , pristinae valetudini restituti sunt quod ut plurimum contigit); aut etiam paucos post dies: vel saltem spe diutius vitam adhuc traxerunt; &postea obierunt.
I . Quare autem haec ita eveniant, ratio duplex esse videtur: Prima: Insignis favor naturae Puerorum, rejiciendi vomitu quaecumq. vel copia , vel qualitate stomachum gravant; uti evenit cum lacte in Infanti b. Secunda: Quia Parvuli prae adultis, morbosis aerumnis, a Caco-chylia, quam vocant, Gastrica provenientib., ac proinde a solo Emetico facillime corripiendis, sunt maxime obnoxii. Quae ipsa progerminant ex duplici alio capite, i. e. tam ab eaeimia voracitate, quam ab insigni laxitate compagis, huic aetati prae alia peculiaribus.
De Valeriand , atq. Cicuta quaedam Experimenta . . 1. AD haec firmiora reddenda meminisse oportet quod monitum est ad Elem. Critic. n. 42. scit. Legitime satis explorari a viris prudentibus, caeteroquin sanis , praeten fas insignorum medicamentorum vires; ut inde vel ea .dem confirmentur; vel melior adhuc ejsdem utendi me
114쪽
8 NUMgRATAE E YPERIEN. thodus detegatur; vel land δm fucus ostendatur. Qia, circa praelusionis loco enarrare juvat quod nodis contigit abusq. tyrocinio medico, cum audiectamus institutiones rei herbariae sub dodi s s. Praeceptore ad amplum urbis hortum Boiani cum . Incidit stata lectione , quod fieret ostensio Plantae, vulgo Toxico dendron , a Linnaeo vero F bus appellatae: De qua traditur a variis A A. quod in. caute tractata inducit iurii acute tenus stigmata, aliaq. damna se Miratus tantam infamiam ad ij plantam, ramum
frondosum mani b. arripui, attrivi, ore sumpsi, mastic
vi , succum q. non ingratum deglutivi: At in minimum inde motum persensi. Iimilia tentamina in varijs aliis plantis , fossi lib., animalidusq in posterum feci, quae utpote aut levia, aut ab alijs pariter tentata non sunt hujus loci. bit itaq. a. Primum Experimentum a nobis institutum. De vir, bus Radicis Valerianio Si: vestris: Cujus celebritatem e cineribus suscitavit Do. Tissot I), ad .ersus Epilepsiae
morbum, ex inventore Fabio Columna sa). Re autem vera quid sibi velit haeccine planta, paucis accipe. Par vi laudatiss eius extractum cum omnibus cautelis, a Do. Tissot requisitis in copia quatuor circiter unciarum. De voravi totum hoc extractum quatuor matutinis, altern b
interpositis, sub finem Junii, & initium Julij anni Domini
1779. stomacho plurioas horis ante , ac postea jejuno;
t Tract. de Epileps. artie. XXV. Praefat. ad Phylobasan. edit. Neapolit. x syr. . Ubi tantum in genere laudatur pro emendanda debilitate nervorum .
115쪽
ῖ x p M p Ε υ M VIII. 81eorporis temperie valdh irritabili ; attamen mente tran . quilla. Devoravi, inquam: copi I mane singulo e1 ratione partiti, ut quarto, & ultimo duas circiter simul uncias insumpserim: Dosim videlicet decies saltem excedentem illam a Do. Tissot laudatam . Uuo omine putas Θ Nullo certe memoria digno: maxime in dosi parva, puta Sem. unctiae, in priorib. tentaminibus hausta. Nequidem in
extrema, & maxima. modicam Si excipiaS, nauseam, modo plus modo minus molestam, ac protinus assumpto consueto prandio . e PaneScentem.
3. )uid inde, inquies 3 Respondeo Extractu in Valerianae nullatenus videri nervis amicum. Quippe quod in parvi dosi, puta unius, & adsum. duarum drachmarum, ab auctore proposit1 , nihil habet amplius , qui malia radix cujusvis plantae, v. gr. Altheae: in dosi autem
exorbitante, a me forsityn uno tentatum , videtur potius nervis inimicum : excitat enim Ventriculi nauseam : quod idem longe abest a relevandis Epilepticorum miserijs. q. Haec autem leviora; qumquim satis probata . Gra-Vius mehercule est, quod nullum hactenus novi Epilepti- cum chronicum, qui post negotiosam quamvis remediorum machinam non evaserit miserabilior, quam antea fuerat: Cum contra noverit in plures, victu salubri, corporis motu , & abstinentia omnium remediorum, optim8
servatos . Neq. id novum: jam etenim ab aevo Julij Caesaris , referente Plutarcho in ejus vita, heros ille debellavit Epilepsiam , cui erat obnoxius, impigro labore , ac rigida institutione vitae. Quare integer Epilepsiae tractatus, pro
116쪽
pro qua debellanda tanta commenti sunt graviss. AA. . hoc brevi sermone continetur si Est morbus ignotae indolis, salva tantum sontica irritabilitate musculorum ; uni-cεq. ex Legit. Experientia notum eSt, maximum ejus praesidium esse Regimen vitae, atq. Gymnasticum , simul cum abstinentia omnium negotiosorum remediorum is s. Alterum Experimentum de Cicuta 'in . Hic proserimus quae acta sunt a nobis de Cicuta Storcxiana; ita dicta, quia Do. Ant. Storcx Cel. Archiater Caesareus exacta admodum describit primum hujus plantae laudatiss. sp ciem , vulgo Cicutam majorem; indeq. mirum in modum extollit eiusdem vires adversum pessimos quosq. morbos; uti videre est in ejus libello, imo libellis huic argumento dicatis. Nequa autem supersit rima cavillis, referam exacte quaecunquia expertus sum egomet de Ci
6. Vertente Junio Ij9o. paravi Fg tractum laud. Cicutae , quam colligi curavi in vertice montis ad meridiem
vergentis , cum omni b. cautelis, a Do. Storcg requisitis, in quantitate aliquot unciarum . Uti erat recentissimum die 19. praed. mensis valde mane, septem circiter horas ante, ac totidem post assumptum consuetum cibum, devoravi drachmam circit8r ad quam unica vice propinandam nunquam pervenit, ni fallor , Do. Storch laud. Extracti puri puti, seu absq. ullo vehiculo intermixto, nec simul, nec postea; ut sic energia medicaminis sincerior resulis Nota est vulgo de hae planta Venenosae ejusdem indolis infomia ; inde maxime, ni fallor, tracta, quod omnes Bestiae abhorIent
117쪽
sultaret. Easdemque cautelas in seqq. experimentis reli. giose observavi. Duabus transactis horis, cum nihil perciperem novi , deglutivi aliam drachmam ; inde tamen aeque nihil novi animadverti in ulla consuet1 .itae functione . 7. Biduo postea , i. e . die a I. ejus d. mensis , eadem hora, iisdemq. cautelis devoravi si mihi septem circiter drachmas , audacia fortassis unicὶ ; tanta mihi erat indagandae veritatis cura . Post unam prope, ac dimidiam assumpti medicaminis horam , turbari primum aliquantisper caput, inde visum, tandemq. incessum animadverti . Paulo post nutare adhuc amplius caput, oculos, genua percipiebam. Tandemque accessit insignis debilitas, atque vertigo genuum, capitis, & oculorum . Interea lethargi , aut veternosi nihil omnia vertiginosa tantum , seu quasi Apoplexiae praeludia parebant: nausea nulla aderat οῦ mentis acies integra erat: aegros pro more tum baculo .cum sedili innixus invisebam , tractabam In his turbis transactae sunt circiter horae tres; post quod temporis spatium evanuerunt: nullo nec in pulmonib., nec in ventriculo, aut intestinis , nec ad articulos inflicto sensibili damno. 8. luoniam vero haec omnia improviso casu contigi ae prudens quisq. suspicari poterat, instituere placuit no-Va tentamina. Paravi propterea novum Extractum sub si nem seq. Julij, servaviq. loco idoneo uSq. ad 2 . seq.
Septembris. Quo die valde mane, ijsdemq. su p. ena ratis cautelis, devoravi sim sit decem circiter drachmas laud. Extracti: postea exivi domo, obeundo ex more vi.
118쪽
Sendorum aegrorum muneri . Ad o. circitξr ab hausto Pharmaco horae minuta, mOX enarratas turbas sensim in. gruere pe rcepi: Nimirum, caligare oculos, caput vertigine obrui, genua, pede Sq. nutare . Ita ut hora una, ac dimidia post haustum Pharmacum , si vellem tuto incedere , palpare proximos parietes cogerer, ob caligantes Oculos, atq. labantia genua ; prorsus ad instar temulenti: Nente tamen , ac loquela omnino compos eram . In his pariter turbis transactum est ferme tri hortum : Post quod subacta videbatur Pharmaci virulentia : residuo tamen adhuc post multas horas aliquali stomachi fastidio , & in. signi animi maerore ; imo sub vesperam parvo urinae a dore: Quae eadem in praeced. tentamine, lices obscurius, accidisse suspicabar. 0. Haec satis videbantur: nihilominus tentare perrexi, lices mutata vice . Scit. triduo postea , seu die a T. ejus d. mensis , e 1d. hora , iisdemq. cautelis , hausi drachmascuatuor laud. eX tracti. Inde tamen nullas turbas, nec albud quidquam novi percipere potui in consuetis functioni b. vitae, praeter mox indicatum animi maerorem, Ventriculi fastidium , & urinae pruritum ; etsi leviora, quam in praeced. Experimento. Io. Qiuae cum ita sint, fateor, me nescire, quam pra
beant Auxilii spem in debellandis pessimis morbis paucula grana huius medicaminis a Do. StorcK laudata '), ad
- Henric. Ioseph Collin in suo Anno Medico , atq. observationib. Storchio adjectis To. II. enixe prosecutus est eandem Cicuta: iam S confirmavitq. unius, & o. morborum historijs : In harum nQnnullis aucta quidem est Cicutae dosis: verum non ideo mimis ac
119쪽
plures menses quandoq. protracta; atq. tum ex se se, cum ex aliorum consortio elaetissima reddita. Interea totus est laud. A. in cohortando clinicos se Ut mordicus re. petitis de cicuta Experimentis, inveniant amplius adhuc quantae sint ejus d. vires adverstim morbos se Unus ego satisfeci tanti viri votis, & inveni; Has vires esse nullas; saltem bonas: quin imo malas : opprimunt enim ; non vero eXcitant, uti oportebat, Vim vita . II. Quo modo autem eludantur tot curationum ostenta , qualia profert L. A. in suis de Cicuta Commentariis, ad Praeiacta Elem . Crit. Exper. medicae factum est satis. Sicuti satisfactum est ibid. de multis similib. ostentis, quae in praegressis aetatib. allegabantur adv. eosdem , vel similes morbos. Haec autem a me allata sunto; non ut aliorum laborum censuram habeam; sed ne in posterum in fidis occupati medicae artis documentis, animum ad meliora vertere negligamuS .
reliquae videntur mihi subdolae . ex eo capite; quod Cleutae auxilium uultibi prostat expletum sine subsidio aliorum. Vid. Elem.
120쪽
PARS IVDE TRIBUS MEDICORUM PRAESTIGIIS .
OUam longε progredi possit hum. mentis infirmitas
in fallendo sese, & alios, manifeste patet ex trib. argumentis Seqq. Nihil audacius in arte medica, quam statuere dies, atq. momenta morborum motibus; & tamen id auctorem habuit Hippocratem . & plures in posterum patronOS. Nihil magis iniquum, quam criminari vermes, Seu Lumbricos ut causam vulgarium morborum, maxime infantum ; quia nempe hi erumpunt susque deque in morbis popularibus: & tamen criminatio isthaec plures adducit testes, duce Boerhavio . Nihil antiquius in omni fere pago cu)usvis regionis, quam consuescere plures sodales cum eodem Phthysico; Phthysi tamen corripi pro uno sodali plures longe positos . Nihilo minus morbus Phthysicus accusandus fuerat de Contagio.
