Opuscula medica

발행: 1793년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

Ex EMPLUM I. Figum pridem ordinavi processum , quem tamen hic omititere satius duxi, cum quia eruditis notum, tum quia eo. rum diagnosis, atq. medela , antehac enormiter diffluens,

post impigerrimos Sydenhanai, Trilieri, Clinicorum q.

prudentiorum labores, pressior in dies, certiorq. evasit. s. Nihilominus infortunia nimis crebra, quae vidimus, incitarunt nos ad procurandam certiorem adhuc viam. 6. Princeps venae sectionum auxilium omnes prudentes praedicant; certum vero tenendi modum haud facile in. venies . Reliqua autem praesidia, vulgo usitata, uti potus

calidus, decocta pectoralia, Oxymellita, &c. noxia potius mihi visa sunt. T. Acta sunt ferme tria annor. lustra, ex quo accidit mihi talis suspicio: cuius momenta antequam producam, rese ram et ego infortunia, quae toto hoc tempore mihi con. tigerunt in promiscua aegrorum turba .

, 8. Et primo quidem talium morborum duplex genus expertus sum. Alios videlicet exquisite inflammatorios, nu mero z. mox designatos; de qui b. potissimum agitur. 9. Alios complicatos; ubi scit. praeter signa inflammationis aderant pariter & alia pravae cujuspiam acrimoniae, puta Erysipelacae, Scorbulo-Rheumaticae, &c. ex cor rupto aere, potu, cibis: aut etiam labe insigni, in pulmones aliunde retropulsi. Quod ex tacito virium collapsu, alVO , respiratione, & pulsu inordinatis; dolorib. tam situ , quam sensu vagis . aliisq. aerumnis , etiam post celebratas aliquot venae sectiones, adhuc obstinatis, suspica

bamur.

Io. In hoc posteriori genere, a Peripneumonii nothi,

82쪽

sa NUMERATAE EXPERIEN.

sive etiam epidemica, vix alieno, ubi venae sectionib. pro more indulgere me non posse, indeq. ancipitem futuram praevidebam aegroti fortunam, adhibui saepe methodum

operosam vulgo receptam : i. e. potiones pectorales tepidas, Oxymel, nitrum , camphoram, lamenta, chlysmata, vessicantia : non omisso, quoties casus ferebat, emetico .

Saepe pariter adhibui & nostram, jam jam tradendam.

11. Attamen vix unqu. observare potui ex tali variatione variatam aegrorum Q rtunam : modo enim servatos Vidi ; modo secus. Unde nihil certi habeo de therapeia horum morborum : de qui b. proinde non agitur modo .ia. Ex priori genere inter infortunia recenseo: I. Quorum veram morbi naturam , idoneo saltem curationis tempore, ignorabam : eo quod praeter alia pulsuum, tussis, sitis , vultus larvata signa, dolor vagus modo ad medium Sternum, simulabat cruditatem stomachi; modo hinc inde subtus costas sparias, Hae patitidem , Splenitidem v e; modo ad lumbos, Lumbaginem ; &c. : Cum tamen aeger vera Peripneumonia laboraret; uti postea rubor genarum , dolor pone dorsum jam figus, sputa lurida, praecordiorumq. anxietas ostendebant. Unde praecipuum Venae sectionis auxilium vel parce nimium, vel nimis sero adhibebam : errore vix in posterum emendabili: quod maerens

recordor.

13. II. Senes, vel aetate, vel aerumnis decrepitos, debitis ferendis Venae sectionibus impares. I . III. Qui in teterrima Peripneumonia, ex inolita consuetudine potionib. calidis , apogematibusq. oleo-mellitis abutebantur: ex quo pariter venae sectioni b. necessarijs reddebantur impares. II.

83쪽

EXEMPLUM I. 33 17. IV. Qui vel casu, vel repugnantia sive omittebant,

sive notabiliter procrastinabant urgentem quampiam Venae sectionem : idest, sive primam ab inuente morbo, sive etiam in morbi ferocia , quartam , quintam, &c. comminatione , expressa summi ex negligentia discriminis, a me imperatam . 16. In praed. inquam, casibus non raro vidi morte sublatos aegros, atroci quapiam pectoris inflammatione codireptos .

17. Haec infortunia si excipias ex aegris n. a. designatis, tempore n. 7. definito , tractavi mille Soo. circiter; eriqIlib. neminem reminiscor, aut esse mortuum , aut etiam tussi, molesto sputorum excreatu, alijsq. aerumnis, horum morborum pedis sequis, vexari perrexisse ultra II. Vel 16. morbi, etiam teterrimi, dies. Quonam pacto id a me fiat, en methodum ingenue pro positam . 18. Vocatus ad aegrum, de recenti aegritudine n. a.) ad Thoracem querulum, exploro pulsum arteriae: quae si se TO-ta, rudius , atq. Vehementius, quam in sanitate, trudit comprimpntem digitum se appello pulsum Sanguini-petam, in inflammatione horum viscerum peculiarem: contrarium vero Sanguini-fugam ) . 19. In primo casu impero Venae sectionem ex brachio vix unquam alibi): cui & adsum vel semper, vel saltem quoties urget malum : ut observem in aegro, cum respia

Interea nullam novi pulsuum doctrinam, quae non peccat, yIs ter intimam experientiam 3 ac d maris, peculiare Nianen , quod alijspliis, alijs mimis favet.

84쪽

3 NUMERATAE EXPERIE N.

rationis & vultus, tum maxime illuna arteriae collapsum, inter mittendum Sanginem natum, unde conjiciam i im de Successu morbi, quam de tempore opportuno revisendi

aegrotum, pro sese venae sectione; Quod pluries ad horam redit. 2O. Quam suspendo in contrario pulsuum statu: Quod idem non semel contingit in prima visitatione ad aegrum , ex tolerato diu morbo feroci, nimi lim fractum : quo casu

ante omnia instauro labefactas vires, neutiquam pharmacis, sed praelibatiss. alimentis, paulo infra recensendis.

Additis fomentis laneo-calidis ad artus corporis sive dolentes , sive frigidos, & omnium maxime ad pedes. Inde aggredior venae sectiones. 2I. Suspendo pariter sanguinis missionem ad omnia lucida intervalla; quae in his morbis eo reperi frequentio.

ra , quo malum est gravius: ubi passim evenit, per integrum biduum abire me, atq. redire in casum ad visendum aegrum ; attamen die postero, &saepe morbi ultimo, bis, ter, imo quater instituere venae sectionem .aa. Sic pergo tis q. ad ultimam morbi principis, i. e, febris horam. Neglecto prorsus quocumq. dogmate, vulgo allegato, puta provecti nimis morbi, doloris jam emendati, sudoris, sputorumve, Vulgo criticorum, Scc. Quin ad ci rationem horum morborum, praesertim lethalium, ritδ d

rigendam invenerim tutum praeceptum, praeter mOX eXpO- itam pulsuum, atq. Venae Sectionum cynosuram.

23. Verbo: Sive hoc, sive aliud accidat novi, si tamen pulsus trudat digitum modo n. 18. indicato, mitto Sanguinetin quocumq.morbi tempore, usq. ad collapsum arte.

85쪽

E X E M P L U M I. I riae r confortando interea aegrotum, quoties metuitur, ne deficiat animo , haustu aquae frigidae; vel potius aceto amicto ad nares , os, tempora , &c. Certo metuens, eae Dein

glecta hac medela futurum immedicabile malum. et . Ad haec autem utiliter praestanda duob. indiget primdens Clinicus. Primo: oculatis, quasi dicam, digitorum apicibus, pro discernendo pulsu Sanguini-peta a contrario. Secundo se Ab uno medico multos non posse Curari; eum q. idoneum esse qui non multum ab aegro recedit se quod universim ajebat Celsus Lib. III. cap. q. et S. Quoad methodum nostram vicariam, & signate

quoad interna praesidia , fateor sane, novam videri. Sive enim recogitem barbaros Indos, a certa medicae artis ope alienos, sive Clinicos ubivis terrarum laudatissimos, unusquisq.pro suomet ingenio, adversus morbos, de quib. agitur, quandam adhibet remediorum , quasi dicam, a chitecturam . Ego nullam : praeter cos sueta alimenta SDnitatis . 26. Nimirum: Tam poculenta, quam esculenta, aegris gratissima : Qualia sunt l. Aqua fontis, pro conditione locorum saluberrima. a. Fructus sive recentes, sive passi, pro anni tempore praelibatissimi; uti fraga, cerasa, po ma, aurantia dulcia, pruna, ficus, uva . 3. Juscula eae o ptimis carnibus. q.Acetaria gratissima ex inlybo, lactuca, etc. Verbo et quodvis, ad instaurandas tantum, non Veroad medicandas infirmas xgrorum nostrorum vires accomno datissimum.

27. Quoad externa auxilia i I. Fotus adhibemus loco olenti ex laa; ad ignem c lidi vidq. sive a latere tantum,

86쪽

NUMERATAE EXPERIEN.

sive retrorsum , uti ad scapulas, dorsum , &c. minimξ vero antrorsum versus Sternum . II. Clysmata ex aqua siniplici, decocto hordei, aut jusculo altilis: idq. solummodo ubi impotens alvi fluxus resistit venae sectionibus, alias nequaquam .

28. Ita pariter utimur, licet raro, vessicantibus: Ad crura quidem, quoties refracto venae sectionibus pulsu, turbari incipit sensorium commune, unaq. gravari pergit respiratio ad pectus: Ad locum vero doloris, in duob. oppositis casibus i. e tum quando pristinus dolor prorsus evanuit, residuo adhuc morbo: cum quando, relevato etiam morbo, i. e. Febre, impotens dolor iam Rheumaticus 3 adhuc saevire pergit. 29. En totam methodum, qua servantur vix non omnes aegroti nostri a quovis teterrimo pectoris morbo . Quod

Vero Summum est operis pretium, adeo optatissime se Vantur, ut viX unum numero inter 3O. noverim, qui

aegrotaverit ultra octavum a decubitu diem: viae unum inter viginti, qui omnium Symplomatum , vulgo alias , etiam devicto morbo , superstitum, puta Tussis, Sputorumque isnori, non valedicat uno, vel duob. diebus antequam ipsius febris oneri. Certe inter aegros operosa medela, vulgo recepta, tractatos, novi admodum paucos aeque fortunatOS. 3o. Quid quod eadem methodo , eodemq. eventu tractamus, tam senes vegetos, quam pueros; tam puerpera S, quam praegnantes . Imo quosvis , alienae indolis morbo,

puta Quartana, Hydrope, Asthmate, Epilepsia, diu vexatos : ubi venae sectio Pleuritidem v. gr. supervenientem

87쪽

ΕXEMPLUM I. ue invictE corripit; morbum vero alienum ne unguem divertit .

3I. Loco Appendicis addimus. Primo: Fadem methodo vicaria, i. e. praelibatissimis alimentis, et aqua frigida opportun8 hausta, rite tecto corpore, praesertim pedibus adversus aeris injurias; non nunquam una, vel altera Venae sectione, mederi nos frustissime simplici pectoris Catarrho, a tussi crebro fatigante, molestissimo, hyeme praesertim in populo familiari. Morbo nimirum , inde uti reor, infami reddito, quia methodo potionum calidarum, pectoralium , &c. vulgo recepta, viX emendatur, donec taedio animi, derelicta hujusmodi medela, redeant aegroti ad

consuetum vivendi morem.

32. Secundo. De Pleuritide vulgo 2Estiva , expertus sum seqq. I. Adest dolor modo ad latera , modo ad sc putas, aegrum angens acerbius, quam febris, cum pulsu raro saltem constanted pleuritico; . ac proinde Rheumaticus potius, quam Pleuriticus. a. Quandoq. propensio ad vomitum, a vitio primarum viarum. 3. Pluries neutrum : i. e. neq. ulla febris, nec ullum praed. viiij argumentum . In primo casu, si uni, vel alteri venae sectioni non cedit, sed magis exarcebatur malum, certum levamen vidi ab uno vessicanti ad locum doloris. In altero, emetico ex ipec acuanna . In tertio tandem, uno panno ex lan 1 exacte calidii, ad locum doloris mordicus applicato, ibidemq. retento. 33. Tertio. Quod calido regimine tam potus aquae, quὶm conclavis, atq. stragulorum, tandiu utimur et nos

in his morbis , quandiu , α ubicunq. durat in aegrotis sen

88쪽

68 NUMERATAE EX P LRIE N. satio frigoris: ut puta donec pertranseat rigor paroxysmi; et non amplius. 3 . Quarto. Argumentum mihi certius, quod hi morabi sincere denuntiant sui vel terminum , vel saltem inducias , esse tria simul praesentia. Nimirum: Laxam pulsuum demissionem: Diminutam praecordiorum anXietatem r& vultum aegri pallidum. His contraria, simul cum sputis luridis, densε rotundis, dissicile excreatis, inevitabilem mortem praenuntiant; etiamsi pulsus videantur sanorum similes.

Horum ratio.

3 F.Adeo prosperis n. 29 seq. perpetuo mihi succeden tib., taediosa devenit longa providentia remediorum adversus gravia accidetitia his morbis familiaria, quae prostat apud gravissimos eorum tractatores: Qui, dum in Hippocr. , Galeno, &c. eandem quaerunt, aegri vero non ideo minori numero periclitantur, varias induXerunt causas, atq recessus aerumnarum; singulisq. dicarunt singularia

remedia; cum qui b. princeps venae sectionum auxilium ita confuderunt, ut paene virib. expoliaverint . Uti videre est apud Ballonium, Martianum, aliosq., non excepto cl. Baglivio. Idem contigit olim , i. e, ante inventum corticem Peruv., cum febrib. Periodicis tunc Malignis vocatis , hodie vero Perniciosis. De quo infra seorsum. 36. Proinde, contra methodum nostram non facit, quod nova sit; summis in arte Magistris Hippocrati, Boerhario, alijsqu. ignota, opposita, adeoq. vix crederda. Sio quidem plura, alq. majora supersunt detegenda in arte

89쪽

medic I , quana valeat suspicari Clinicus prudentissimus, nisi propriis videat oculis . Ita nec nos credebamus initia

nostrae palaestra: Clinicae, potiones calidas, Oxymel, apo. Zemata cuncta, pro morbis pectoris a celebb. viris laudata , fore modo noxia, modo vero supervacanea, donec propriis , auasi dicam , tetigimus manibus. 37. Nec item facit, quod multi pariter contraria nobis methodo serventur ab hujusmodi morbis. Hoc unum, quod nemo tantorum virorum, qui diversa tradiderunt, proferte ausus est hactenus ex catalogo aegrorum Suorum, numerum servatorum adeo ingentem, simul & faustum, qualem nos proferimus. Quae est summa meta, a Clinico desideranda; Idq. maxime quando supersunt palmaria momenta; Qualia sunt

tu Sanitatis est veluti gaza, non frigoris, sed caloris; cui temperando deperit idem cum aerem , tum aquam frigidiusculam: maximξ si accedat calor auctus reliqui corporis ex labore, itinere, &c. Quid ni hoc ipsum depereat homo in aestu morboso , qualis habetur in Pleuropneumon ijs 39. Mirum, ad haec non animadvertisse Hippocratem, nec alios in succedenti b. aetatibus , qui calidas potiones adeo commendant in morbis pectoris , prae aliorum viscerum . Macth novimus, extrema sive frigoris, sive caloris, esse ubivis noxia, & maximit pulmonib. ; sed longε abest ab utroq. potus gratissime refocillans aestum Pleuro-pneu.

monicum.

o. Hallucinatio sita videtur in confundendo causam, horum morborum occasionalem, siape jam prAteritam,

90쪽

cum actuosa, ac mordicus praesente, quam debellaret

oportet. Scit. Frigida bruma infligit plerumq. tussim,

catarrhum, pleurit idem: attamen catarrhus,pleuritis, &c. posthac non est frigida temperies, sed contra nimius calor universi sanguinis , & maxime pulmonaris . i. Secundum: Methodus optatissima medendi pulmo. num inflammationi. tria praestare debet: primum, & m, ximum, moderare nimium aestum universi sanguinis, ac proinde pulmonaris. Alterum: Arcere, quoad fieri potest, a pulmonib. stagnationem sanguinis, lymphae, humorum cujusvis ordinis ; sin minus, derivare eosdem a canalib. sanguiferis in aereos; ab utrisq. minorib. ad majores usq. ad bronchia ; ubi adipiscuntur molem sputorum ; i. e. laticis glutinosi, vario pro varietate vasculorum obstructorum distraetorum q. colore. Tertium tandem; urgere pertrachaeam, indeq. expellere per os laticem hunc, mole atq. calore loci, vitae munijs infensum . Quae functio vocatur Anacatharsis. 2. Inter haec duob. prioribus egregie satisfit Venaes ctionibus : ultima vero functio, sive Anacatharsis , ut Sit optatissima in his morbis, oportet, quod sit, , Rara , facile functa , brevi q. defuncta sputorum cruentO-mac ratorum , ex fundo mali erutorum, excreatio se cavendo in eisdem, sicut in toto reliquo vitae tempore, ut raro tussiat homo, raroq. expuat, sed energice ; eaque lege, ut excreare, atque tussire desinat, antequam febris de- Sinai num.29.). Exauctorata ab inopportunis encolniis sputorum horum coctione ; multoq. magis laxitate illa,nς cio qui, pulmonum, cum decoctis tepidis, syrupisq.

SEARCH

MENU NAVIGATION