장음표시 사용
391쪽
dos ejusdem honoris , quo magis dari nihil post e videba
tur , speraperentur. Quae causa Ciceroni fuit, ut Octavio Lepidoque statuas in foro decerneret: nonnulli vero enmortuorum , aut eorum qui abfuturi erant desideriis, ut pleraque omnia apud Aegyptios id primum coepisse tradiderunt, utcunque sive virtus,sive amor in causa fuerit, sive potius utrumque. Certe nihil ab homine majus excogitari potuit adversus mortalitatem suam , dc adversus inisvidiam Deorum. Atqui quod egregiam civium virtutem significare potest, tantus Romae Statuarum, de Privatarum & Publicarum numerus, ut non minor fictus quam
verus populus fuisse tradatur. Principes ip si Mngo ordine suorum imagines, tanquam insigne nobilitatis unicum, Pompa de Atriis praeferebant. Docti vero, atque eruditi, non minus dc ipsi Statuis signisque refertas Bibliothecas suas esse studebant, quam libris. Mihi pol quidem Cicero ipse videtur non tam Verrem accusare , quam praeclaram illam tot egregiorum artificum de signorum rapinam invidere. Sed nunquid priusquam de re ipsa dicere incipiamus, qualem velimus esse sculptorem, breviter ac summatim recensebimus 3 L ΕΟ. Vt libet. RE G. Perge igitur , ac scalptoris tui qualem velis imaginem nobis evinge. Tum ego sic, Primum quidem , ut ab summo capite ancipiamus , nam supremo humili nequis oristus loco recte agat, modo ille traditam dignitatem tueri studeat, hic partam adipisci, minime laborarim. Omnibus enim artibus quantum fieri poterit, instructum, ae plane literatum cuperem, qui scilicet quam plurimarum rerum , d fabularum dc historiarum notitiam habeat . Laudis deinde ac gloriae studiosissimum. Nihil enim video, quid possit eruditio sine laudum cupiditate , Lauridum ipsa cupiditas sine eruditione , ita alterum alterius praesidio semper innititur. Liberalem praeterea ad minime sordidum , qualem superioribus annis Donatellum Florentium fuisse accepimus. Fertur enim ab iis, qui eum noVerunt, pecuniolam omnem in Cistella semper habuis-
392쪽
se, ita ex ossicinae tigno suspensam, ut quando vellet, 'quantam quisque vellet accipere , atque uti frui suo iure Potuisset. Praeclarum facinus, atque ipso Donatello dignum. Prudentem etiam minimeque ineptum, qui scilicet certam quandam in omnibus rationem esse intelligat. Nam cum omnes verbi gratia Statuae, pedestres fiant aut equestres,aut stantes, aut sedentes, aut incumbentes , publicis in locis aut privatis, togatorum hominum aut laureatorum erit diligens in singulis adhibenda ratio, qui ornatus quidve rem quamque deceat. Etenim accommodanda sunt omnia ad personarum , locorum, temporum, ocrei naturam. Nam quod in Graecorum proverbio est, non omnia eodem modo omnibus, cum in eisdem plerunque rebus diversissima esse ratio soleat. Alia enim in C. vei bi gratia, Caesare Imperatore alia in cons. alia in eodem ipso dictatore convenient. Nec Herculem ipsum semper eadem decebunt,vel cum Anthaeo luctantem, vel coelum humeris sustinentem , vel dei avi rae amplexus petentem, vel Hylam quaeritantem.Nam veluti haec fieri eodem uno tempore n5 Potuerunt, ita nec semel eidem poterunt convenire. Non
tamen quin singulae interdum statuae essici non possint, ita variis insignibus distinctae, ut pleraque semel intelligantur. S. Scipio ante aetatem Cons cum Imperio Carthaginem missus. Hasdrubalem praelio superavit. Carthaginem Vicit, devi cha Carthagine triumphavit. Pacem P. R. adtulit. P. Scipionis Statuam ita essingemus, ut & juvenis & cons.& imperat. de Bellator,& victor, deTriumphator, atque etiam pacificator dignosci manifestissime valeat, cuiusmodi fuisse Domitiani Statuam ex Papinii sylva contemplamur, & Paridem ab illo factum, pastorem, Iudicem & amatorem. Antiquarium quoque qui sciat, cur verbi gratia Mars apud Romanos duplex, Gradivus & Quirinus, Alte r in campo olim
extra alter, in foro intra urbem colebatur. Cur & Ue nus apud Lacedaemonios arm ata , apud Archades nigra, apud Cyprios barbara virili Sceptro, muliebrique urnatu. Cur in AEgyra pone fortunam Amalthiae cornu
393쪽
praeserentem Alatus amor ac mille eiusmodi, quorum Omnium causas Sculptor tenere debebit, ut cum quaeratur,
quid sibi velit, ille in Thessalia tres oculos habens Iupiter: Respondeat sic Fertur id signum Laomedontis fuisse
mox & Priami regis in medio Aulae sub divo sacratum, Quod & noster Maro innuit, AEdibus in mediis nudoque sub aetheris axe Ingens ara fuit ad hoc ipsum cum a Graecis Troia caperetur , cum Hecuba uxore , ac natis frustra
confugerat. Nam a Pyrrho interfectus illic tamen est, mox deinde id signum a Stheleno Capanei Larissam , translatum. Quod autem quisquis ille fuerit artifex tertium in fronte oculum fecerit, puto ob hans causam, ut triplicem Iovis potestatem significaret, duobus terram& mare altero coelum spectat. Itidem rogatus, quid faciant in Lysimachi regis fronte Cornua. Quid in C. Caesaris vertice stella, In M. Bruti pileolus , ac duo pugiunculi,Rationem reddens dicat, illum de Alexandri sacrificio, solutis vinculis elapsum taurum ambabus manibus comprehensum tenuisse. In alterius caede Cometem apparui Gse. In hujus autem praeclaro facinore Pileatam plebem, libertatis enim signum pileus, per urbem eXcursitasse , visamque Bruti & Cassii Pugionibus libertatem restitutam fuisse. Sed enim cum Equestres potissimum ponantur Statuae, si modo rusticano Equitatu Equitem deformare noluerit, Nonne optimum insessorum eum esse oportebit aut saltem equitandi rationem ipsam tenere 2 Ea autem quando vix est&nostris militibus cognita duplex. Vtinam haec mihi contigisset , interpretari potius quam edocere. Nam Sarmonis olim nihil, & si quaaPolluce tradita praecepta sunt ad rem nostram nihil. Altera quidem , qua levites vehimur, cujus ratio & caeteris qui equo vehuntur communis. Altera qua scutati in
proelium ducimur. In illa assidentis species est, in hac verbastantis, Curvabuntur illic poplites, hic intendentur , Pedes illic planam habebunt firmitudinem, hie digitorum extremitatem deflexam , qualis esse solet contra
innitentium , ad equi aures directam, ne stimuli semper
394쪽
ilibus admoveantur. Quod quidem facilius siet, si illi ead equitis sesqui cubitum, heic ad bi cubitum protensis stationibus ossirmati pede fuerint. Illic molliter supinaeervice pectus ostentatur : Hic fortiter declinato vertice sinister humerus praefertur. Illic levem interdum virgam habere d mira solet, Hic hastam , ensem, aut clavam gestare , laevaque regendis nunquam cessabit habenis. Nam qua moderandus sit arte: equus, cum jaculatur, quid cum punctim caesimve feritur observandum rut sit Clogmo ad cursum sonipes excitandus. Interdum & Poppismo inhibes dus, paulo remotiora, Nec plus id doctrina quam exercitatione comparabitur. Nos vero ad nostrum Sculptorem, scilicet quam maxime ευφαν σόατα esse debebit, qui videlicet dolentis, ridentis, aegrotantis, morientis, pericli-hantis, & ejusmodi infinitas animo species imaginetur, quod etiam Poetis ipsis & Oratoribus quam maxime ne cessarium. Nec tamen nisi quatenus ipsa rei natura patietur, ne velut aegri somnia vanae fingantur species, dolentis illud, Excussi manibus radii revolutaque pensa, Morientis hoc, Sternitur in elix alieno vulnere coelumque aspicit, de dulces moriens reminiscitur Argos. Vt reliqua omittamus, quorum exemplis refertissimus est idem Poeta Quid Nonne ipsos ante oculos vestros habere videmini, Consternatam audita morte fili j mulierem, atque ipsam pere. rini hominis moribundi mentem Z Quid velo & illud
Pulchrosque per artus It cruor, inque humeros cervix col- Iapsa recumbit. Item, atque illi in partibus aequis huc caput atque illuc humero ex utroque pependit, Corruit in vulnus gemitum super arma dedere, Sternitur inscelix Acron & calcibus atram Tundit humum , expirans. Ac mille ejusmodi quae apud hunc Poetam invenias. Praeterea & καυληπτικος, hoo est, qui Omnium quas exprimere
voluerit rerum conceptas animo species contineat, reddatque. Sed nunquid rerum omnium concipiendae Sculptoris animo speciest Plane omnium, sed ut Philoso
395쪽
que cognoscat, Medico succorum vires, ut hominem sa net, Civili Legum atque actionum scientia, ut hominem in ossicio contineat: Ita Sculptori rerum omnium species comprehendendae , ut homInem ponat , quo tanquam propositum tota ejus dc mens, & manus dirigenda, quan- quain Satyriscis, hydris, chimaeris, monstris denique , quae nusquam unquam viderint , fingendis ita praeoccupantur, ut nihil praeterea reliquum esse videatur , Dii Deaeisque omnes neminem unum esse, qui quo sibi pioficiscendum sit videat, qui ad finem respiciat. Supreme parens Iupiter , ita ne nos miseros mortales in Cebetis tabulam relegasse , ut qui sanus inveniatur sit nemo, ut qui ab Α- pate ebriacus factus huc illuc non rapiatur sit nemo. Et tamen sibi quisque sapimus omnes. Nec vero solum nostri Sculptores , quibus iam ob ignaviam ignoscendum, spumantem ab illa pateram hausere. Verum & isti , quos tu festive gregarios appellare soles, Philosophi tui Leonice, ita sese madidos proluere , ut nulli mortalium deerrent magis. Nam cum omnia m. τἐλω dic aut . illum tamen quom sequamur , ipsi finem non vident . sed esto jam hoc nostrum in parergis insectandis parer-gon, nos ad Sculptorem nostrum revertamur. Abesse quidem ab eo omnis debet κολοικειοι, hoc est, ne quid formae supra veritatem adjiciatur. Quae cum caeteris in
rebus improbe fiat , tum vero in Sculptura improbissime, ut quae non unum semel eblandiens fallat, sed frustre t rur perpetuo cunctos. Ad summam , nisi quis praeter dex-l teritatem ingeniosissimus sit, ad Sculpturam venire neminem permittamus. Nihil autem, ut saepius eodem reis volvamur , sine literis, sine eruditione , Literas ve i o atquc eruditionem cum dicimus, illarum potissimum disciplinarum cognitionem intelligi volumus, quae a Graecis μα- Θηριαlα dicuntur, Arithmeticam , Musicen, & Geometrisam sine queis perfecti quidem esse nihil potest. Non tamen qui prorsus ego inficias ire audeam non inveniri, aliaque extare quam plurimos, qui ct si illiterati, excellenter tamen multa Neq; enim idcirco quenquem vituperamus,
396쪽
hortamur potius omnes , commonefacimus omnes , id
quod certi stimum, id quod & optimum sit sequantur. Novi equidem plures, quibus si qua supra adcessisset doctrina, haberemus sane nunc quos cum antiquioribus ipsis comparate possemus , ita ad eam, de qua nunc agitur, rem , aptissmi sunt visi. Neque vero ferenda hoc loco nonnullorum ignavia , qui cum in hunc sermonem mecum incidissent, non veriti sunt dicere, conferre quidem si adsint, sed non omnino necessarias Sculptori literas. Satis ei esse, ut a junt, artificium, & quatenus licebit naturam sequi. Recte id quidem, sed ubi rogo istud invenietur
artificium t Num quotidie in templis, in porticibus, in plateis in foro stupescentes astare, in privatis cerdonum aedibus versari. Refertas omnibus signis cellulas habere, gypso plenas arcas custodire, mirari rursus spectare, inhiare, quod belli apparuerit imitari, in vestrum opus xransferre. Dicemus id esse artificium 8 Dieemus id esse naturam sequi 3 Atque id quidem non multo secius est, quam si quis Poeta aut Orator foris futurus , hinc atque inde de Vergilio Cicerone que verba suffuretur, ignarus quoque quid tum agat. Sed non possum equidem non mirari, cur tamen ipsi sua ratione nequeant, quod olim Phidias, Polyclerus , Lypsius, Chares, quodque nuper Dona tellus. Nempe quia quibus illi excellebant, doctrina omni & eruditione carent, quia & Donatelli abacum non habknt. Scitum quidem est , quod fertur de Donatelli abaco. Is cum rogaretur a M. Balbo nobili viro , inspiciendi sui abaci copiam faceret.Respondit, postridie mane domum ad se veniret, idque sequam lubentissime facturum. Ille ubi venit, prandioque susceptus est, praeter hunc quem hic vides, inquit Dona tellus, nullus est mihi Balbe alius aba. cus , nisi quem soli mihi contueri licet, quem nullis impedimentis, nulla sarcina mecum ipse semper porto. Si tamen videre quid cupias, afferte huc Pusiones cum stylo papyrum , Illic et depromptam abaco quan cunque historiam dimirabere, sive Palliatos sive Togatus, sive &Nudos spectare libuerit. Sed prorsus jam valeant, qui non
397쪽
censent oportere Sculptores literatos, hoc est ingeniosos esse: Etenim cum nihil plane quicquam effici possit, quod notione prius atque idea cognitum non fuerit. Quo me melius feram, si quis a me Colossus effabricaretur, quam ad Vergilii Polyphemum , illum quem mecum ipse vehementer mirari soleo, Monstrum, horrendum, informe, ingens, aut ad Homeri hunc'. Και Θαυρι ἐτετυκτο πελώριον-ἐώκει Ἀνδριγεσι Το φαγω οἰλα ρίω υληεντι
Amabo vos, nunquid vivaciorem intelligitis, ipsum Do natelli Equum , quo nihil quidem perfelitus esse volunt An hunc qui conterranei mei Poetae verssibus sic exprimitur fAt Sonipes habitusque animosque imitatus equestres, Acrius attollit vultus, cursumque minatur, Cui rigidis stant colla jubis. vivitque per annos Impetus, &tantis calcaribus ilia late Suffectura patent, vacuae pro cespite terrae Aenea captivi crinem tegit ungula Rheni.
Age si quempiam fabricari equum velletis, propositis hisce duobus tanquam modulis , Vtrum potis imitandum Pomponio juberetis Θ scilicet videbunt plus isti, quain Deus ille Statuariorum Phidias, qui quum Olympicum Iovem perfecisset, fassus est, se non alio illic magistr qu-sunta, quam his Homeri versibus.
Annuit, & totum nutu tremefecit Olympum, quid ma ius vel dici, vel intelligi potuit Z Nonne ipsum prope Iovis imperium Majestatemque verbis ipsis effinxisse videtur Habetis igitur, qualis esse debeat is, qui optimi Sculpto-l ris nomen sit consecuturus, non quidem Platonis nostri civitatem, aut Ciceronis Oratorem, sed qui facillime &inveniri & extare possit. Si vero haud satis probabili tec
a me dictum esse videbitur, expecto quid & vos sentia
398쪽
tis. Nihil etenim mihi certius videri poterit, quam quod vobis placuisse cognovero. REG. Recte mihi quidem
omnia. Et profecto simul tantum dignitatis atque auctoritatis adjecisti, ut quae antea diligere videbar. nunc deamem. Sane quidem sic res se habet, ct tecum jam sentio, non modo Sculpruram sine literis , sed ne literas quidem sine Sculptura consistere posse. Atque ut necessariam Oratori Iuris Civilis scientiam Fabius, ita & ego caeteris scriptoribus necessariam existimabo. Sed amabo te inquit, quandoquidem multum ocii nobis hodie datur, at quo hujus novae artis avidi facti sumus. Sequere, fatis quidem & laudata a te Sculptura est, dc optimum Sculptorem e finxisti, qualem te esse & verbis, ut inquiunt, ct rebus significasti. Aggredere igitur & reliqua . ut cum artem ipsam demonstraveris, nihil plane huic sermoni nostro defuisse videatur. Tum ego, libenter inquam, ac postquam ultro non invitati ad prandium nostrum venistis, faciam qualitercunque , ut nunquam hodie a me, nisi ad plenum exaltati recesseritis. Itaque tum id illis expectantibus , jamque ad audiendum apparatioribus, coepi ego sic. Fieri quidem Statuas ex diversia, uti ct nanc maisteria, semper consuevisse , notitsimum. Ex ligno . Gens
primum truncis ac duro robore nata. Ex Ebore, ex Argilla, ex Gypso, ex Lapidibus, &ex Metallis. Qui Ligno
Eboreve Statuas conficient, Desectores vocentur. Qu3 Argilla. Graeco vocabulo πλῶςαι, a nobis Fictores nominabuntur. Qui Gypso, si placeat , qui Lapidibus , quos video a quibusdam appellari, moniam praecipuum ac peculiare magis marmor, Marmorarii, Itemque a Scalpendo Scalptores, qui Metallis γλύ- σῶαι, a nobis Sculptores. Excussores enim aerarios quos Graeci vocant, eos dicemus , quicunque vasa aut quid tale fabricantur, Statuariorum vero appellatione, quos οἰγασμιατοποιουs illi appollant, generaliter omnes continebuntur, qui quovis pacto Statuas essingent. Statuaria igitur omnis in quinque distincta species est. Cum Ligno Ebor eve tractabiles, ab abscindendu το dicetur. Cum
399쪽
33SCum Argilla, quoniam figulorum est, πλασική nomina bitur. Cum cypso, quod eo typos imitamur,
κην nos Exemplariam appellare poterimus. Cum La pidibus , ubi scalpello utimur, a percussione sive Sculpturam. Cum vero Metallis γλυφικη , hoe est Sculpturam. Cujus quidem ratio duplex, Nam aut cera fabricantur. & a deducendo ἀγωγικήν. Aut informantur. ct a fundendo ; ικη enuncupabimus. Hae autem ita inister sese omnes junctae conneXaeque sunt, ait cunctas novisse videri poterat, qui unam earum aliquam noverit. Sola enim circa quam versantur materia differunt, arte vero ipsa atque intentiore conveniunt. Ex quibus quoniam
γλυφι L uti subjecta materia, ita S artificio multiplicior
est, eam expediamus. Ac primum =r boωγ se. Neque vero expectetis a me, ut dicam quo in cera, quove in creta sit temperamento utendum, aut quam in omnibus diligentiam adhibendam. Non enim nunc ποος την πρακτι κην. Cum voletis autem ego vos ad officinam vocabo Cera tamen ad id quod volumus medicabor, quam commodissime πιοποι σφαλτω , quam vulgo alii ex vocabulo Graecam, alii ex loco Hispaniam Picem vocant, si prius oleo aut pauculum sevo colliquata fuerit, quarta portio. ne. Medicabitur & caeteris Resinis, praecipue Terebiniati, Piceae, ac Lentisci. Nonnulli eam quae deraditur enavibus Picem probant, ct qua ferrum vernicatur. Sea
hoc non nisi in iis, quas manere Voluerimus typos . Terebintina autem , Piceque & Armenio rectius. . usos eo
plurimum in signis veteres animadverti. Quod si duria cies expetatur, in Sigillis, Cera Punica ubi delicuit, cel russae pulvisculum bibat, ferme ad aequale pondus. Ea
sic de niveum candorem aemulabitur, & marmoreum ni torem praestabit, sed hoc non erat propositum. Ἀγωγική igitur, quam nos Ductoriam vocemus, duabus hisce consumitur rebus, γρασχικη &ψοχικῆ, Graphicen vero, quam nostri inscriptore descriptionem. in Pictore & Sculptore designationem vocaverunt. nam Lineationem quae γ e--μαἐ dicitur, Mchixsisto damus, uaque adeo necessa
400쪽
tiam Sculptori judicavit Dona tellus. Sic enim accepimus, ut plerunque discipulis dicere solitus fuerit, uno sverbo Sculptoriam artem cis omnem traditurum , cundicebat,Designare,&c. Et profecto id est totius Sculpturae caput ac sundamentum Ea vero duabus etiam hisci rebus maxime constat, συιιμιτρω: quae nondum sibi Romanum nomen invenit, nisi inrtaste Latinam linguanaugenteis, ut Cicero ait, commensurationem dixerint. Ei lo πτι η quam perspectivam appellant. De Symmetria igitur nunc pauca dicamus. Qua in re illud a tua philosophi Enon alienum Leonice, considerandum, hominem ipsum quem praecipue dimetiendum suscepimus, materia constare & forma. Formam autem hic nunc eam intellige. mus faciem, qua hunc ab illo discernimus. Materiam vero corpus ipsum. Corpus autem omne in treis dimen siones partiri, in longitudinem, amplitudinem, profundi. tatemque. Formam vero ipsam lineamentis compre. hendi. Quare de corporis Symmetria primum, mox de ii
neamentis. Mensuram igitur, hoc enim nomine Symme. triam intelligamus, cum in caeteris omnibus quas natura Progenuit rebus, tum vero in homine ipso admirabilis. limam de contemplari dc amare debebimus. Ita enim undique exactissime dimetiatis partibus compositum est nostrum hoc corpus, ut nihil plane aliud quam Harmonicum quoddam omnibus absolutissimum numeris instrumentum esse videatur. Sed age, Non enim de Timaeo Platonis, qui dc a Cicerone Latinis explicatus est literis, hominem ego vobis referam , quod ad nostrum hunc institutum sermonem attinet, eum longe aliter quam Architectus, vivum stantemque dimetiamur, scilicet in novem de longitudine portiones. Ita etenim hominem ipsum solers natura formavit, ut faciem hanc summo loco spectandam proponeret. CaetEraeque totius corporis partes comniensum inde susciperent. Constat autem ipsa tribus pariter dirimensionibus una erit ab summo frontis,
qua capilli nascuntur, hic ad intercilia, Altera hinc ad imas nares, ultima, δb naribuo hic ad mentem, Prima δε-