Institutio astronomica iuxta hypotheseis tam veterum, quam Copernici, et Tychonis. Dictata à Petro Gassendo ... Eiusdem Oratio inaguralis iteratò edita

발행: 1647년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

101쪽

AsTRONOMrcae Lib. I. ρIllius modum ut percipias cum memoratus Dionysiius Exiguus ducto cyclo Solari 28 in Lunaremis obtinuisset Periodun annorum 132, quibus exactis isti cycli, qui simul coepissent, simus rursus inciperent', Scaliger hac Periodo in cyclum Inductionum, videlicet is ducta, Periodum quae est ipsa diaci a Iuliana obtinuit annorum 7 8o, quibus exactis tres hi Cycli, qui simul inceperint, simul iterum incipere possint. Et quia,ut iam in usu sunt huiusmodi Cyclis prout

scilicet v. g. numeramus hoc anno ex Solari .ex L

nari is ex Indictionali et . fieri non potest, ut inceperint,incipereve potuerint nempe si fingamus nostri anni formam retro ante Christum productam nisi ante annos i 3 si efficitur, ut coepisse haec Periodus intelligatur ante conditum Mundum. Quare extensa Periodo,deprehendemus Epochen Mundi incidere in annum Periodi Iulianae 76 .

Epochen abonassar in dis . Epochen Christi in

Α7a . atque ita de caeteris.

102쪽

INSTITUTIONIS

ASTRONOMICAELIBER SECUNDUS,

SI VEDOCTRINA THEORICAE

De Phaenomenis variis, quae Secundorum Mobilium Theoria occasionem fecerunt. pars Astion omiae, de qua hactenu', Sphaerica docti in dicitur a Sphaera, cuius betaescio Motus Primiis explicatur Sic ista, quam aggredimur , appellatur theorica, quod per quasdam Machinulas, aut orbiculareis figuras, quas Theorias vocare solent forte , quod quadam scrupulosiore contemplatione indigeant Secundi Motus decla

rentur.

Cum principio porro praenoscenda sint Phaenomen quaedam praecipua, quibus obseruatis homines

103쪽

IssTIT As TR NOMI Iib. II. Fc perunt tam cdghare motus alios, praeter primum, tum excogitareHypotheseis iuxta quas i fieri inteu ligerentur , ideo adnotari haec possunt. Primum uniuerse circa omneis Planetas obseratiarunt imprimis ipsos nunc istis, nunc illis horizonatis locis oriri, occidere', di tib meridianum nunc altius in Boream,nunc humilius in Austrum attolli,

ac trumque quideWycerras inter mellis. II incedere omneis nunc Ocyus, nunc segni is III aliquando inaiores, aliquando minores s etiam citra negotiunt refractionum apparere. IV configurari varie tuns inter se, tum etiam cum Fixis: donec quidem cor junguntur. interdium Fixas ab iis tegi interdium ipsos a se mutuo, e alios ab aliis; non tamen pari ter omneis respectu omnium Terrae incolarum. Deinde speciatim circa ipsum Solem, . Vbi oc

casum subiit, habere ipsu in stellas consi duas post so

occasuras , quae aliquot post d res amplius non appa reant Ac oriturum habere ante se in conspicuas, quae aliquot post dies appaleant praeexoriantur. II. Tendentem solem ab Equinoctio Verno in Atilium Dalebinstimere dies 187,, ab Autumnali in Vernum; non-nisi i 78 adeo ut versetur totos nouem dies 11as: gnis Boreis, plusquam in Austrinis III. Pati Solent Eclipsin interdum totalem,plerumq; partialem dotii Nouilunio quidem dumtaxat , neque tamen Onan . IV. Visum esse maximam Solis Declinationem at miti Boream,quamis Austium decrescere ne ille erum tantam iam, quantam olim haberi. Circa Lunam I. Ex quo notia apparet,ipsam sic die

104쪽

84 qssTITUTIONI stim remoueti a Sole, ut magis magisque versus steula orient aliores semper accedat, quovique circuitum perficiat. II. Ipsam interim variis apparere Phasibus, nempe in crescedo corniculatam, emisectam,Vtrim

que gibbosam. post plenum orbem decrescendo,

iterum gibbosam, bisectam, corniculatam euadere. III. Eclipsin interdum pati, nunc totalem, nunc par tialem, seplanilunio quidem dumtaxata, non omni, verum contingenti fere post sex mens eis. IV. digredi aliquando tam in Austrum , quam in Boream, nunc non-1nihil magis, nunc non-nihil minus, quam

Solem. Circa Mercurium, ac Venerem; I. Eiusmodi pla-

uetas esse quasi asseclas Solis; neque enim ab eo discedere procul sed VeiacremqItidem vix quicquam am- plius, quam .sesqui-signo Mercurium ne signo quidem integro. II. Ipsis aliquando antecederes, aliquando subsequi Solem III. Esse eos interdum Diais flos, hoc est moueri in consequentia, siue secundum seriem, succcssionem-ve Signorum, ut ab inw, in interdum Retrogrados, hoc est mousti in Praece detules, siue contra ignorum seriem , ut ab, in , ara in Q inter itim Stationarios hoc est apparere per aliquod tempus neque in antecedentia, neque in consequentia moueri. IV. Ipsos quoque in Austrum, ac Boream digredi, nunc magi, nunc minus, quam Solem. Circa Martem, Iouem, Saturn im , I. Non esse ip

sos perinde ac reliquos dilos alligatos Soli, sed sta ab eo digredi, ut interdum quoque oppositi fuit,

105쪽

sos quotannis promotiores versus stellas orientaliores;verum feri quoque aliquando irectos,aliquan- Retrogrados, aliquando Stationarios III. Tum constanter Retrogrados esse ac simul celerrimos, adspectu maximos, cum ipsi Soli opponunturi h alium retrogradationis competere amplius Marti, quam Iovi, Iovi, quam Saturno Tenapiisque econtra retrogradatiotiis competere amplius Saturno, quam Iovi, oui, quam Marti. IV. Et ipsos denique nunc magis , mmc minus, quam Solem digredi in

Austrum, ac Boream.

Circa Fixas denique Non tueri eas semper eandem a punctis Equinoctialibus distantiam , sed tendere quoque lentimine in consequentia, ut visum ubdem aliquibus est inaequaliter, hoc est nunc velocius,

nunc segnius. Nam Spicati , v. c. quam Timocharis non longe ab obitu Alexandri obseruauit praecedere punctum AEquinocti Autunuaalis octo gradi bus obteruatam esse ducentisicis a is ab Hipparches, praecedere tantum sex se a. 6o post a Ptolemaeo, non multo amplius gradibus tribus te adjiciam hoc tempore, seu annis isoo post obieruari subsequi ipsi ii ii idem punctum gradibus prope

Quo modo quoque Stella prima Arietis,quae Timocharidis tempore distabat olum ab quinoctio Verno duobus gradibus, deprehenditur iam distare vltra gradus 28. dictum ant obiter et stellam in

extrema cauda Cynosurae,polarem vocatam, distarcsol in iam a Polo duobus gradibus, cum paullo, D

106쪽

g. INsTIT Trou Issiius semisse, quae tempore tamen Hipparchi dasta bat ultra . tque ita de caeteris.

HAE igitur sunt, aliaque id genus, quae qui

fieri possent, apparerentve, Ut explicaretur, Vardi varia commenti sunt.

Vniuerso lipposueriint omnes Pythagora Vero.'ac Plato imprimis tametsi nobis caelestes motus inaeqtiabiles, irregularesque appareant, debere tamen aequabileis regula reisque secundum se esse piaeque enim difformitatem aliquam competere posse cor- .poribus caelestibus, immortalibus, ac diuinis. Quare vi quaesiere quomodo pc motus circulareis aequa bileisque saluari apparentia possent. Et quia generale fuit, ut id conarentur vel ex sup posita quiete, vel ex supposito motu Terrae, sicque haberi potest duplex uniuerse Hypothesis: idcirco cum sequente libro de posteriore leti iuxta quarnis Terra mouetur' dicendum sit, cognoscendum pau- cis heic est, quam mul iplex facta it prior. Suppositi ergo Telluris quiete , Hypothesis pri- ina fuit Anaxagorae, Democriti, quorumdam alio rum, qui censuerunt Astia moueri liberrimis spatiis, ac nullas proinde esse Sphaeras solidas initibus alli gemur; nullum Primum Mobile, a quo oripiamur uuliuin Motuna secundum , quo reipsa cranruxi

107쪽

Asrno Nourcae Li L. sonum; sed competere solum ipsis motum simplicem

in occasum ac illa apparere moueri in ortum, quae seruntu segnius in occasum sicque cum Stellae Fine ferantur omnium velocillime in occasum, circuitum- me absoluant itura horas a. 4. Lunam, C. ferri mnium segnissime, non absoluentem puta circuitum, nisi intra horas proxime s. Atque adeo non ipsana proprio motu moveri versus stellas orientaliores sed deseri potius a Stellis magis occidentalibus: Neque rem carere exemplo in jsi, qui ad eandem metaininaequali cursi contendunt. Hisce adstipulati sunt recentiorum quidam, qui u addiderunt feri motus Siderum, ac Errantium pro sertim, non directe, seu per circulos parallelos versus occasum, sed oblique, siue pex Spiras in ex ioc esse,

cur ex Austro in Boream, ex Borea in Austrum sena .sim promoueantur. Debuerunt autem etiam addere Planetas clim re trogradi, V. c. apparent , debere . cursum intendere, limoueriVe celerius,quam Fixa tunc apparerem,

iores, quod cursum d emittant, siue Propius Terram serantur aliaque id genus similia

Altera Hypothesis eorum fuit ulti celisithreastra illigata ,seu quasi implantata esse Sphaeris solidis, ad

quarum motum circumferrentur,i una cum ipsis

obriperentur si in inferioribus quidem sorenda M. bili supremo, seu prin)D. N. Atquie hi quidem proprie faere, qui inuexet esse .cundos motu i supponentes nempe non posse uni, is eidem mobili duos per se motus computere Mi

108쪽

8 INsTIT WTIONIS solum, cum unus per se fuerit, competere posse alium ex accidenti, siue ab extrinseco .vidum Nauta a prora in puppini, idqu v. c. in austrum mouetur per se nam interim ex accidenti, seu ad motum nauis mouetur in partem contrariana, videlicet in septentrionem.

Cum ipsi porro Sphaetas totaleis singulorum Pla

netarum in plureis Sphaeras, orbeisve partialeis subdistinxerint , aliqui tamen fecere omneis istos orbeis κέ:ηους Concentricos, hoc est idem cum ipsa Terra, siue Mundo centrum habenteis, aliqui vero aut ex toto, aut e parte κλ έντρους Eccentricos hoc est centrum

extra, seu aliud habenteis, quam Terram aut Mun

dum.

Hypothesis Concentricorum indues a. fuit ab Eudoxo , a Calippo autem, aristotele atillificata. Nam Eudoxus primum, praeter Sphaeram Inerran tium singularem , attribuit Soli Sphaera partialeistreis Lunae totidem , singulis aliorum Planetarum quatuor Et ea quidem lege, ut suprema quaeque in omnibus Planetis sequeretur motum Sphaerae Iner 1antium, siue primi Mobilis sineque enim aliud ab ea agnoscebat succedens ferretur in orthim secundum longirudinem , tertia faceret varietatem latitudinis quarta, quibus adesset, faceret libratione quadam di rectionem, retrogradationem. Ille proinde Sphaesas Planetarum et s. numero fatuit.

Calippus autem nullam quidem Sphaeram adjunxit in Saturno , a Ioue , sed in ipsis Marte, Venere, ac Mercuriossiuagulas in Sole atq, Luna binas. mo

109쪽

AsTRONO Mici Lib. II. hsilio reticent omnes Ille proinde Sphaeras Plac

netarum 33. numero fecit.

Aristoteles denique singulis Planetarum Sphaerli,

quae non sequerentur motum Inerrantium , adjecit alias totidem, quas aeuoluenteis vocavit, quod caeteras reuoluerent, easque Inerrantium motui conformarent nisi quod Lunae, ut infimae nullos Reuo uenteis necessarios censuit. Quare valippicis super addens Σ2 constituit Planetarum Sphaeras nume- .ro 1J. niuerse caelesteis Sphaeras adiuncto primis Mobili, seu Sphaera nerrantium numero 6. Cum dici inter caetera ex hac Hypothesi non posset, quorsum Planetae nunc maiores, nunc minore comspicerentur neque enim motu ipsorum exsistente concentrico explicari res soluit per minorem, maioremque a Terra distantiam' censilit , qui superiore saeculo reuocauit Concentricos , ipsosque Circumducenteis, Circitores, Anticircitores, Colatravectos appellitauit Fracastorius censuit , inquam, posse id saluari dicendo Planetas maiores minoresque appa jrere pro conditione partium eaeli, quas pervadunt , quaeque refractionem, instar vitrorum varie figurato rum, sic variant o vestalem magnitudinis apparentis varietatem inducant. Omitto autem ipsum multiplicasse Sphaeras Plane tarum ad usque 3 attribuentem nempe Soli .Lunae . Martiis Saturno io. Mercurio, Veneri, ac Io

vi, singulis j praeter Sphaeram Inerrantium , adjecisse, ad variandum ipsius motus Pac insuper ο-

110쪽

83 INsTITUTIONIS Jbile primum , adeo ut ex eius sententia sint caelestea Sihaerae numero O. Hypothesis Excentricorun videretur quidem referenda esse ad Pythagoreos; sed quia illi ea, si sum ad motum Terrae explicandum , idcirco quod spectat ad communem sententiam, videtur omnino au'stores habere lim Hipparchum, quatenus illam HO' Inocentricolum serraginem ferre non potitit i tum Ptolemaeum maxime, quatenus Planetaruna Theoriam per Eccentricos declarauit.

CAPUT IL

H pothesis Ptolimaica, si commum , qua est per

Eccentricos, eripi cos.

A fuit quidem Ptolemaeus ea moc eratione

ut contentus fuerit describere Planetarum vias per circulos Eccentricos , atquia inualescente opinio ne de soliditate Sphaerarum caelestium, requirebatur sollicite, thii star earum soliditas Cum ccccntricitate possct ideo a zoo iam annis coepit cor ius Peur hachius taleis Sphaeras excogitare. Est hei Sphaera quaepia na totalis, v. c. ipsius Solis, qua centro Musidi, Terraeve exsistente A, coincentrica sit tam secundum extimam conuexamVosupersciem. D, quae ambitur a Sphaera Martis, quam secundum intimam , siue concauam F, G,

H, I 'μλ 'ibit phariani Veneti . Astumatur punia uum Κ, ix ipso, ut enim, conceptoque aliunde Sole

SEARCH

MENU NAVIGATION