Institutio astronomica iuxta hypotheseis tam veterum, quam Copernici, et Tychonis. Dictata à Petro Gassendo ... Eiusdem Oratio inaguralis iteratò edita

발행: 1647년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

161쪽

AsTRONOMICA Lib. Is isonem Luna, obvertit nobis inter Solem, ipsamque consistentibus, atque a de ipsi ad eandem regionem cum Sole spectatis, totam partem illuminatam , ac integro proinde disco plenove orbe fulgens, Plena

dicitur, Graece, ribu=γ, quasi Tot unis. Notum porro est easdem Phaseis Lunae decrescen . t. sed ordine retrogrado quae sunt increscenti attrita butae, competere , prout iterum sub Trinum ad speiaci una μφίκυρτω- sub Quadratum Δικι- sub sextilem

νηνοειδει, apparet.

Notum eam partem Lunae, qua est umbra, es se semper a Sole auersam ac ipsa speciatim cornua in vetere Luna spectare ad occasum, quae in recente spectant ad ortum. Potest haec Phaseon varietas sequente figura sic repraesentari, quasi Luna a conjiunctione orbem suum percurrens, talis succedenter appareat, qualis hei pexi circuli parteis, albas relictas, exhibetur.

162쪽

IAsTITVTIONI SMoris vero est, ut eadem varietas figura proxime consequente repraesentetur, ut intelligi quadam-tentis possit, quemadmodum circumeunte Terram Luna, Sol quidem ipsius dimidium continenter illuminet . sed eius ce dimidi nunc amplius, hinc mi nus, hunc nihil nobis obvertatur Tametsi semiciriaculi ad Terram , octilumve conuersi concipiendi sunt, quasi semiglobi, curuatura, Miae in plano 1epraesentari non potest , imaginatione supplenda

164쪽

Pauca quaedam heicac noto. Vnum , quando requiritur, Quare, cum Phases Lunae omnes demon strent Lunam easdem semper maculas Terrae obue tere , admittant tamen ipsam volui circa centrum

Epicycli , quo casu pars globi illius antica fiet inopogaeo, deberet postica neri in Perigae, Responsionem esse, idcirco id fieri, quod ipsum Lunae corpus ita reuoluatur circa sui centrum, Ut quantum amotu Epicycli uertitur, tantum a proprio conue

tatur.

Alteriim, Lunam a conjunctione primum appa rere tenuissima falce, aliquando no, aliquando altero , aliquando etiam tertio solum dies quod idem proportione de eius ante conjunctionem occultatione dicendum est in apniam prout est velocior , aut tardior, partim propter Zodiaci situm , partim propter sui latitudinem, nunc rectius, nunc oblita illius occasura post Solem est; aliquando citi sis, aliquando tardius a crepusculi claritate sic eximitur, ut conspicua essici ante sui occasum possit.

Postremum, illani Luculam, quae in Luna noua, Vetereque, praeter argentea cornua est, reliquumque

discum exhibet conspicuum, ac Secundaria dicit hir, Lunaeque natiua vulgo reputatur,reselendam esse ipsi Terra acceptam quatenus Terra reflectente in Solem, regionemque ipsi circumpositam quos ab ipso recipit radios, reperitur Luna intra eam regioneul, fitque illius particeps Argumento enim inter caetera est, qxiod quadraturi ea lux eualiescat, ut Luna

165쪽

nimis procul abeunte, aut nimis procul adhuc absente extra reflexionis illius regionem. Dicendum quidpiam videretur de Phasibus Vene

iis, sed sequente libro de ipsis commodius. CAPUT XV1 I. D Et si Lunae. OV e Graece ui , Latine Defec7us, set Deliquium dicitur in Luna potissimum voca tu praeterea Labor, aut Labores. Est autem Eclipsi Lurice nihil aliud, quam priua-.tio lucis Solaris in Luna, propter interpositana Terram Scilicet, cum Terra sit opacum corpus, non

potest Luna ipsam habere sibi, Solique interceptam, quin Solis luce, ob quam fulget , spolietur,4 obte

nebrescat.

Suppono vero rem familiarem , corpus opacum. sphaericumque projicere umbram in partem alucido auersana; aequalem quidem, seu cylindricam, si ipsum opacum fuerit aequale lucido decrescentem, seu conoidalem, si minus increscentem, seu Cala ithoidem, si majus ne interim memorem opaci di midium in primo casu illustrari: in secundo non ni hil amplius, in tertio aliquamis minus ut vel ipsa inspeetio schematis sequentis manisestum facit.

166쪽

INsTITUTI NISNimirum exinde intelligitur , cum Terra minor. Sola siti, conoidalem, seu turbinatam umbram in partem a Sole auersam continuo projiciat; csse qui deni Lunam immunem defectus, si dum est Soli optaposita,extra hunc conum umbrosum sit , sed necessa

Ho deficere, si intra ipsum immergatur. Constat vero debere Lunam esse Soli oppositam, siue per ipsum Plenilunium , quoniam alias Terra non potest ipsi, Solique interij ci Constat ipsam non ideo in omni Plenilunio de sicere, quod projiciente semper umbram Terra in

Eclipticam, Luna plaerumque ob deflexionem orbitatae suae ab Ecliptica latuit dine ius modi sit, ut talemvmbra ua nunc versus Boream, nunc verius Austrum praeterfugiat. Praeterfligere autem vix potest senis quibusque

proxime meiasibus quod Sol percutiens Eclipticam bis in

167쪽

Asτno No Mi Cis Lib. II. 143bis in anno transeat per Nodos, seu semel per Caput, δ semel per Caudam Draconis, ac tum Sole versante prope num Nodum, vix fieri possit, quin Luna ipsi

Opponatur nunc amplius nunc minus prope alterum; sicque in umbram plus, aut minus, vel ad Boream, vel ad Austrum Eclipticae, incurrat. Vix autem, dico quia raro quidem, sed interdum tamen contingit, ut Luna umbram praeterlabatur intemerata penitus , etiam per annum integrum

quemadmodum speciatim anno ab hein quinto

eueniet.

Dico praeterea nimc plus, nunc minus quoniam , si exstiterint quidem Luminaria in ipsis Nodis, aut proxime illos tunc uota Luna immer gitur in umbram, creatuique proinde Eclipsis Totalis, totiusve disci; Nora intra tenebras major, aut minor est, prout centrum Lunae per centrum, siue axem Vmbrae, aut propius, aut remotius transit ut taceam huc quoque quidpiam facere velocitatem,aut

tarditatem motus.

Scilicet, cum diameter umbrae sit, habeaturve propemodum ti iplo maior diametro Lunae, occupet que adeo unum prope gradum cum semisse, qua Luna transit idque aliquando altius, aliquando humilius, prout Apogae , aut Perigae est ipsa aliunde Luna non pervadit, nisi unum gradus dimidium intra unam circiter horam.

168쪽

Potest porro Eclipsis Totalis, centralis quident proxima, Figura intelligi ut in qua sit At quidem Ecliptica x D orbita Lunae E Luna primum

ingrediens in umbram F Luna ultimum egrediens, Luna in ipso umbrae centro. Non centralis autem ex consequente, ut in qua Nodus non sit in centro umbrae, sed extra vi-puta in H, ac idcirco Luna per centrum non transeat.

169쪽

AsTRONOMICAE Lb. II. 1 fidota vero Eclipseis Totaleis, quae maximae sunt durationis etales autem sunt praesertim centrales vigeucis minutis quatuor horas excedere, ac saepe conia Iistere infra, tuo motus Lunae per id tempus non sit semper tardissimus. Notam dimidium pene huius temporis consumi in mora intra totaleis tenebras scilicet tempus Incidentiae s hoc est ab inhio Eclip seos, ad usque Immersionis, obscti rationisve tota lis momentum non nisi untiis plus minus est horae; ac tempus Regressus hoc est a moment primae Emersionis, recuperationisve lucis ad ipsum usque Eclipseos finem consimiliter. Si fuerint autem Luminaria remotiora a Nodis itunc potest pars dumtaxat Lunae per ipsam umbram

transcurrere, sicque fieri solum Eclipsis Partialis ripsaque seu maior, seu minor, prout distantia ab ipsis

Nodis minor, maiorve fuerit, ac propitis adeo, ressio-tiusve ab umbrae centro Luna transierit. Et cum Lunae diameter intelligatur diuidua in duodecim uncias, seu parteis aequaleis, quas appellant Di- tos; solet defeetus Quantitas per digitos ac digi

torum etiam mintua repraesentari maior, minorque haberi, quatenus plurium, pauciorvin .digitorum fit obscuratio. Potest vero etiam Eclipsis Partialis exsequente uno, alterove schemate intelligi. Repraesentatur autem in utroque duplex Lunae orbita, ut intelligatur quamobrem Eclipsis nunc in Austrum, tinc in Boream fiat cum prior aliunde insinuet descere interdum Lunam, priusquam ad Noduna peruenerit posteriori

SEARCH

MENU NAVIGATION