De canonizatione sanctorum commentarius, hoc est, De definitione, auctoritate, & antiquitate; deq. causis, & ordine iudiciario canonizandi Sanctos; de miraculis item ac de rebus, quæ veram declarant sanctitatem, necnon de honoribus, qui Sanctis deben

발행: 1601년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

commentarius. Ta

turalem operandi modum&ordinem, uti suo iam loco explieauimus , idq. miracula sunt hunc in mo μdum nonnisi diuina virtute fiunt. Si autem quis morbo aliquo ad inuocationem Dei, Sanctorum a Medicis non destitutus , paulatim liberaretur tunc illud reuera miraculum dici non videtur curationem tamen , siue sanitatem illam diuina Opitulante gratia, Sanctis'. intercedentibus, paulatim recliperatam fuisse omnino credendum est Morborum namquo curatio miraculosa iudicatur, si repentina sit, vel a Medicis iam desperata , temporis'. momento persecte praestetur. Si quis interea tertiana, vel quartana, siue quotidiana febre laboraret post Sancti alicuius inuocationem typus, aut terminus ille febris, statis vicibus euenire consuetus, amplius non rediret; vel si febris continua siet, Sancto iam inuocato, statim evanesceret , ut nuper ex noui Testamenti excin plis vidimus, miraculi in omnino illud est. Eo autem praestantior .cuidentiori, magis l. miraculosa censetur curatio, si morbus medicam omnino subterfugiens artem, principi j natura curari nullo modo queat, cuius-na odi est homo a natiuitate claudus , vel caecus idq. genus alia. Nunc reliquum est, ut sermonem habeamus de miraculis , quae su-

Perant naturam quantum ad operandi modum quantum ad id , in quo est

82쪽

Camnietatione Sanctorum De miraculis naturam superantibus qua tum ad operandi modum, quam

Ium ad id , in quo sit.

Cap. XXVII. OMO, ut Beati Lucae in Achis Apostolicis utar verbis, ex utero matris suae claudus a Beato Petro sanatus fuit hisce verbis ron nomine Iesu cbriseiri adarem surge, o ambula: His deinde

Sanctus Lucas haec statim subneetit

verba dicens Et apprehensa manu eius dextra , alleuauit eum, edi protinus consolidatae sunt bases eius plantae. Et exiliens, stetit, ct ambulabat: intrauit cum illis in templum ambulans, ct exiliens o laudans Deum

Ille item alter, ut ait Sanctus Lucas, ex Vtero matris suae claudus, ad haec Beati Pauli sanatus est verba: Surge super pedes tuos re ius. Et exiliuiti eodem Euangelista teste ambulabat. Homo etiam a natiuitate arcus , vel potius medicamento naturae aduersante, hoc est luto super oculos impossito non virtutem habcnte medicam, sed solum mysterium repraesentant , supra natura facultatem a Christomon in sanatus est, visu recepto ubi primum in natatoria Siloe, hoc est in piscina aut fonte ad Sion montis radicem sito, oculos suos ex praecepto Christi Domini lauit. Haec miracula de claudo , necnon de caeco a natiuitate, postremo loco recitata, quantum ad id, in quo fiunt, non nisi diuina virtute fieri possunt: quia, quamuis, uti diximus, natura visum praestare possit, non tamen

83쪽

Commenta . s s

men a natiuitate caeco quamuis item membrorum rectitudinem dare quear , non tamen a natiuitate claudo illa item miracula paulo superius enarrata, quantum ad modum operandi , hoc est sine medicinmentis, ac me perceptibili fere temporis intercape dine praestita, vera sunt miracula tquamuis enim gri'tudines illae medicamentis .longo temporum inter

uallo curari potuissent illo tamen temporis momento quo diuinitus curatffuerunt, arte sane humana, etiam principij natura medijs , curari nequiuissent : Num vero huius generis aegritudines non a natiuitate , sed ex accidenti contractae, seu subortae , sine medicamentis, illoq. temporis momento, Angelorum seu D in num virtute curari queant, hoc loco disputare neces se est.

An Angelis me boni siue mali sua ipsorum

virtute aegritudines non a natiuitate sed ex accidenti contractas , emporis momento, s sine medicamen

iis curare queant. Cap. XXVIII.

GE LI siue boni, siue mali, quibus pag. 1 .

quantum admotum, ut diximus, res omnes corporeae ad nutum obediunt, tanta omnium rerum pollent scientia, quantam docti omnes , praesertim vero medendi arte bene instructi, haud profecto norunt. Quidquid itaque hoc iacto fundamento longa temporum intercapedin medicinae arte

fieri

84쪽

sis De Coontrarime Sanctorum

fieri potest, illud ipsum , sed multo uberius, mulo

exactius quam omnes , qui edicinam optime ab lant, Angelos omnium Medicorum scientissimos tern-poris momento principij naturae med ij sedere posse fatendum cst. Angeli enim, siue boni, siue mali, exactissuraam omnium rerum scientiam bene penitus callentes, penitissimas l. morborum causas optime cognostentes, materiam sibi subiectam mira facilitate ac , Ieritate ad sanitatem suscipiendam disponunt, impedimentis quae Medici vel ignorant, vel amouere non queunt, amotis quidquid enim natura medicamentis praeuijs ac magno temporum interuallo effecisset, vel ignorata morbi causa, Medicus nunquam eiscere potuisset Angeli, principij naturae med ijs , naturam ipsam adiuuantes, actutum eniciunt atq; hunc in modum sua ipsorum virtute sanitatem conserre dicuntur Huliis generis morborum curationes miracula re vera non

sunt , quia aegritudines illae principijs naturae med ijs curari possunt. Quae autem ijsdem principijs curari non queunt, si sinentur, tunc effectus ipsi miracula re ipsa

dicuntur sunt.

Huc spectare videtur quod Cornelius Tacitus scriptum reliquit de Vespasiano Imperatores, qui monitui I . Set apid j c, quem alibi Tacitus ocat Aesculapium , llistb. in Apollinis filium, ob medicinam ab ipsom et ampliatam: ita in Deorum numerum a Gente superstitionibus addicta,

receptum cuidam oris excremento , alteri vero pedis contactu sum manus , temporis momento , si Tacito

ciedimus, restituit. Ait enim Tacitus hisce verbis

85쪽

Commenlarius. I

E plebe Alexandrina quidam oculorum

tabe notus,genua eius Vespasiani scilicet a uolui litura remedium c citatis exposcens gemitu, m

nitu Serapidis alias Serapis Dei, quem dedita si perstitionibus Gens ante alios colit precabatur 7 Principem , ut genas, oculorum orbes dignaretur res ergere oris excremenIo Alus

manu aeger , eodem Deo auectore , ut pede ac me Igto Caesaris calcaretur crabat UeJUiantis primo irridere , a pernari ait'. illis inflantibus, modo fimam vanitatis metuereri modo

obsecratione ipsorum s vocibus adulantium in spem nauci postremo aestimari a Medicis iubet,

an Ialis caecitas , ac debilitas ope humana sup rabiles forent Agedici et arie disserere. Huic non exesam vim luminis redituram , si pellirentur obstantia is elaps8s in prauum artus si salubris vis adhibeatur , posse integrari. Id friasse coria Deis, o diuino mim Jerio Principem lectum . Denique patrati remedi' gloriam penes Caesarem irriti, LEUrium pontimseros fore Igitur Uellasianus cuncta fortuanae uae patere ratus, nec quidquam fra incredibile, laeto ipse vultu, erecta, qua stabat, MALittudine, iusia exequitur. Slaum conuersa ades et sem

86쪽

usum manus, ac caeco reluxi dies.

Haec Tacitus cui Suetonius Tranquillus in Vespasiano breuiter substribit sanata loco manus, oculis crure sanatis loquitur hunc in modum:

Hebe quidam luminibus orbatus , lem V. . t rc sedentem pro tribunali par,

ii procul Ier adierunt, orantes opem qua Dudin saemomstratam a Serapide per quietem, reniluturum

oculos si in i m et confirmaturum crus, si Lgnaretur calce conlingere. Cum vix des esset, rem et o modo successuram , ideoq. ne experiri

quidem audere, extremo hortantibus amicis, palam pro c0uciom, virum ae lentauit nec euentus fuit.

Haec Taciti atque Tranquilli verba si perpendantur , annonem ob facilem superstitiosorum hominum credulitatem sub Serapidis nomine in Vespassiano, dum caecus, manu seu crure laestus curantur, operatum esse, illa l. opera, etsi mirabilia, miracula tamen non fuisse , quis fateatur necesse est aegritudines namque illotestimonio cdicorum, ut ait Tacitu S, pe humana his crabit c erant, hoc si curabiles, impedimentis, quae a Dae mone. fortasse non a Medicis , noscebantur, amotis Curationes autem fuerunt mirabiles, non quantum ad substantiam facti, nec quantum ad id, in quo praestitae fuerunt , scd quantum ad modum de ordinem operandi, hominibus tantum ignotum, non ina-Par. 8.&turae quia hoc modo fui si et saliena miraculum illud, quod niter miracula infimum tenet gradum, uti suo iam

loco explicatum sui . Quamuis nim in Vespatii ani

87쪽

sputo calce virtus sanandi egritudines illas reueranon fuisset caecitas tamen, manus siue cruris debilitas sine intrinseco medicamento per amotionem immpedimentorum praestito curatae non fuerunt 'impedimentorum namque anaotio intrinsece non euidenter, aut non visibiliter operata , medicamentum quoddam est. Hunc in modum oculum equi cuiusdam viri, nomine Lenari, dextrum ictu quodam Iarsum, issicio suo priuatum , a Demone sub Serapidis nomine restitutum in pristinum fuisse censendum est, ut Aelianus in libro xi. de animalium natura testatur . Is enim ultor post multas equi laudes enarratas , ac studiosissimam Lenae precationem Serapidi habitam ; equum, ut ipsius Aeliani via verbis , eximium , sed oculo laesum , eo l. captum, sementis denique ad Serapidis iussum redintegratum fuisse narrat hisce verbis T um Deus, utcunque magnus . non negle Aelian's

xi neque contempsu brulum mulum ' ammai:

N pariter ipsius supplicantis misertus, remedium dictat iubet . oculum equi, non quidem perfundi liquido et eo remedio, sed fomentis per meridiem in ambitu templi cales eri. His peractis, qui oculus redintegratus II, s Lenae sDeo, ut gratum se declararet, sacri cauti.

Equus iam integer allabat, s hinniebat circa templum, iam grandiora formosior virilia

tur seq. velut ostentans ad aram non sine ambiflone accurrebat: cuique circa gradus

88쪽

s, notitati,ne Sanctorum tristia se agere prase erilat.

Haec de mirabili Serapidis , seu potius Daemonis

opere non sine medicamentis extrinsecis vc ctiali fortasse in trir secis prae lit0 Quae autem diuinitu fiunt , siue a Sanctis , siue amatis liominibus , ad inuocationem tamen nominis Dei Pag. t . c. iuXta circunstantia suo iam loco enarratas , nulla penitus re, neque intrinsece neque extrinsece morbis adhibita solo iussu, temporis momento funes, ut videre si in illis hominibus a natiuitate claudis nam ad A,' sola liae verba : In nomine Iesu Christi Nudarem surge , di

ambula . Et Surgesi per pedes tuos reclus lanibo exili uerunt, Act.1 . et ambulauerunt laudantes Deum.

Siqua vero corporea res adhibeatur , illud ad mysterium repraesentandum factum dicas oportet, sicut in homine illo a natiuitate caeco actum vidimus mam, Io-n ' Beatus Ioannes Euangelista testatur, Christus Dominus in caeco sanando, expuit in terram, ciuium ex sputo fecit, liniuit lutum super oculos caeci, inde oculos in natatoria silo lauari princepit . Hinc

.. Augustinus in hunc locum ait : De salina sua feciti. Iul. m , quia verbum caro factum est. Vel, ut indicaret se se qui ex limo terrae hominem formauerat , ut ait sanctus Tho-

16. Chhys mas, colligitur ex Ioanne Chrysostomo in Marcum,

k apud quem sit menti de illa altero caeco per sputum

et ea med item paulatim sanato, quem , t dicit Beda, uno verbo, i tμν-- - 4 po ci ut, palitatim curat, magnitudinem cricitatis ostendat, quae vix quasi per gradi ad lucem redeat O gratiamsuam nobis indicet, per quam singula perfectionis ad ι-S.Th. -p stat incrementa. Vel, Id factum fuit propter imperfe lavi ipsim. ' ί is caeci olf reutium iacm, Vt inquit sanctus Thomas ex Ioan- Marc. c. 3. ne Chryl Ostomo, alijs, qui locum Marci commem ratum interpretantur. Haec hactenus, ut ad ii:biles Vc-

89쪽

Commenlarius. Iles Vespasiani curationes, unde digressi sumus, eucr-

Aegritudinum itaque curationes, ut finem huic rei

imponamus' a Daemone sub nomine es pasiani, Seras dis monitu aut consilio praestitae, miracula re vera non sunt, quia egritudines illae iudicio Medicorum , ope humana curabiles erant . Quamuis interea temporis momento curatae videantur. praeuias tamen dispositiones, impedimentis amotis, aliqua item tempOsis intercapedine,, non sine aliquo medicamento intrinseco sensim factas fuisse credendum est. Aegritudines igitur ex accidenti contractae, principijs autem naturae curabiles quamuis curatu dissicillimae, a Iedicis desperatae a Daemone tamen curari possunt , ita vero repente , absque ullo medicamento extrinseco , aut morbis apto, congruent , ut curationes ipsae miracula videantur. Huius generis fuerunt curationes illa a Vespasiano Imperatore d a Serapide, arte tamen Daemonum eXhibitae; quas non sine medicamento extrinseco , aut saltet intrinseco sensima facitas suisse dicas oportet. Altero item istorum illem modorum curationes a Medicis forsan ignotatas , ac desperatas , a Da mone autem omnium Medicorum scientissimo cognitas, in Aesculapi Templo ut falso siue ficto Aesculapi Dei nomine praestitas fuisse censendum est, sicut

Graeca inscriptio marmore incisa , in eodem l . Ollir Templo , ad insulam Tyberinam, ubi remedia moiborum , vel gratiae impetrata scribebantur , ita nunc vero in antiquarum totius Orbis inscriptionum Libro

quem Martinus Sinctius edidit , Graece ac Latine implessa in superioribus annis in Aedibus Bernardini Car-d malis Mastaei Graeca extabat, in hanc ipsam verborum testitur formati e Graeco ad verbum Latine reddita

90쪽

HISCE DIEBUS CAIO CUIDAM . CAECO ORACVLVM . EDIDI rVENIRET AD. ACRUM. ALTARE ET GENvFLECTERET PARTE DEXTERA VENIRET AD LAEUAM ET IONERET . QVINQU DIGITO A psi . ALTARE ET ELEVARET MANUM. ET . PONERET SUPER PROPRIOS OCULOs ET REcTE VIDIT . POPVLO . PRAESENTE ET CONGRATULANTE OD GRANDIA MIRACULA FIERENTsU . IMPERATORE . NOSTRO . ANTONINO LUCIO AFFECTO LATERI, DOLORE ET MEsPERATO . AB OMNIBVS HOMINIBVS ORACULUM REDDIDIT DEUS VENIRET ET . EX TRIBOMO . TOLLERET CINEREMRT UNA . CVM VINO COMMISCERET ET PONERET SUPRA LATUS ET CONVALUIT ET PUBLICE GRATIAS EGIT . DEO ET . POPULUS CONGRATULATUS . EST ILLI SANGUINEM. REVOMENTI. IULIANO DESPERAT . AB OMNIBUS . HOMINIBUS EX. ORACULO RESPONDIT DEUS VENIRET ET EX IRIBOMO CAPERET NUCLEOS . PINIET. COMEDERET. UNA CUM . MELLE . PER . TRES . DIES ET CONVALUIT . ET VENIENS . PVBLICE GRATIAS EGIT PRAESENTE . POPVLO VALERIO 'PRO MILITI CAECO . ORACULUM . REDDIDIT DEUS VENIRET ET ACCIPERET SANGUINEM . EX GALLO ALBO ADMISCENS MEL ET COLLYRIUM CONFICERETET. TRIBVs DIEBUS UTERETUR. SUPRA OCULOS ET VIDIT ET VENIT. ET . GRATIAS . EGIT IUBLICE DEO

Caium

SEARCH

MENU NAVIGATION