Prosperitatis Germaniæ quarta pars, in quâ multa praeclara, utilia, patriaeque commodo inservientia arcana revelantur, & efficacium, atque metallis depromptorum, usiusque medico destinatorum condimentorum, ut & aurearum potionum confectiones & praepa

발행: 1659년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 약학

21쪽

Pars maria. 2. Iassequetur, nec ut assequatur, magni etiam interest; Deus aperiet iis oculos, quos tantis donis dignos judicabit: Superbam vero & impiam hominum turbam eadem celabit. Absoluta hac τυροποιία & βουτυροποιία, in Nomine Domini aliud opus mulierum , aliumque tu sum puerorum exordior, qui Culinarius labor &

ca & hactenus descriptae praestantia, & nobilitate multo antecellit, licet Musdem illius Salis auxilio peragatur. Nam sine Sale nullum Metallum imperfect um emendari realiter potest, testante ip tius artis titulo usitato , qui Alchymiae nomine notus, nil nisii Salis fusionem denotat, quid autem quivis Sal hic intelligendus sit, non dico, sed illud duntaxat testor , quod Inferiorum metallorum transmutationes per Salem sic ridebeant. agoniam igitur hic meus Traietatus priori de

Solium Natura, ut audi arium quoddam , accedit, omnino etiam necessarium est, ut ad haec mea condimenta apparanda , fructuum & sacchari loco , Salia & Metalla adhibeam. Et cum condimentorum ex saccharo conssistiones non ad sequiorem duntaXat seXum , verum etiam ad potiorem pertineant, atque ipsa operatio tamen nil nisi mera lotio sit, ac coctio, opusque vere mulierum , etiam sub nomine

operis Muliebris, & Lusus Puerilis eam hic inicenam descriptione nostra producem US. Si Mulierum opus redie inspiciamus, & no H

22쪽

La. Pro steritatis Germania

strum Metallicum laborem cum illo comparemus , maxima utriusque convenientia se nobis offeret. Mulierum est coquere & lavare ; Cocturae ollas igni apponunt ; Carnem totam sale &aromatibus conspergunt, eamque in ollis affusa aqua , Vino, aut aceto coquunt, donec mitescat,& cdendo aptum c vadat. Ignem ad coctionem necessarium appositione lignorum alunt, uc in ardore conservato nihil impedimento esse que ais Atque hunc in coquendo modum & ordinem lMuliebris Sexus observat. In linteorum & vesti- mentorum sordibus eluendis calidam aquam aD fundendo mulieres primo crassiores sordes remo- ven , ad reliquas tollendas aut lixivium acre adhibent, aut smegma, aut etiam utrumque simul, iut omnes maculas, & sordes eluant : Smefima ivero & lixivium rursus aqua pura & calida e- luunt: Odorem a Smegmate residuum, qui nulli ielutioni, quaecunque etiam,& quotiescunque re- petita fuerit, cedere solet,tollendi causa in aprico lcampo linteamina sua pura aqua conspergunt, & lhumectant, iis hie a Sole, aese,& vento eXssiccatis ltoties laborem iterant, donec totus S megmatis lfoetor a Sole & aere extractus meliori & salubriori odori locum cesserit: Tandem aeri & Soli exposita exsiccant, exsiccata componunt, & complicata in arcis , & armariis ad usum custodiunt. Eodem plane modo & ratione Metalla tracta mus, quando ipsa sordibus suis elui mus , & c' quendo in salubres cibos aut medicamenta muta: a mus,

23쪽

Pars Euarta. a 3lmus, non tamen aceto vulgari, Sale vulgari, & aromatibus vulgaribus utentes, sed Malcralia aut Metallica lubiecta, ut & duplicem igno in usurpantes, secretum videlicet, Philosophicum, humidum, frigidum , di vapo: Osum uia Um , ac alterum Elementarem , & vulgarem, quo priorem I bilosophicum ad vires suas expromendum movemus, & cssicacem reddimus. Elementarem ignem lignis, carbonibus , aut oleo excitamus : Agens Universale , sive Philosophicum, frigidum , humidum , digerentem ;penetrantem, mundantem, emendantem, &non comburentem, sed conservantem & vapori

rosum ignem in Sale quaerimus, &Soli atque aeri vivificantibus operationem permittimus, qua bene peracta mirabiles plantas , & cssicacissimos vitae cibos, aut condimenta nanciscimur. Quoniam igitur Propositum meum eo tendit, ut hic de Metallicis, & Medicamentosis ejusmodi condimcntis agam , in Nomine Domini eorun dem nonnulla hic subjiciam, quae tanquam CXem

plaria sibi proposita in similibus componendis &conficiendis unusquisque pro lubitu suo imitari poterit. Aliquid boni confici cndi viam dilucide S clare, quantum quidem mihi licuit, a me sibi

hic monstratam inveniet ; clarius & dilucidius eam monstrandi potestas mihi non fuit. Propter ea quemvis rogatum velim, ut praesenti aequi bo-- nique consulens , imposterum quaestionibus noni necessariis mihi negotium faccssere desinat.

24쪽

χ4 Pro peritatis Germania

Itaque de Metallicis condimentis hic acturis

etiam opus est: Metallico saccharo & aromate, quod vulgaris loco nobis exhibebit Saturnus, cu)us opera Solem & Lunam , tanquam praestan tissima aromata , in cfficacissima medicamenta

redigamus.

, Quod Plumbum hic Sacchari loco usurpem, nemini mirum videri debet, cum intimus succus Plumbi dulcedine sua quodvis saccharum lon- issime superet, quod Isacus Hollandus in tra- et itu suo de Saturno admodum dilucide testatur. Vulgo Chymici ex Plumbo per acetum destilla tum Salem dulcem eliciunt, ac Saturni saccha

rum nuncupant, satis compertam exploratamque

habentes Plumbi dulcedinem , quae in nullo alias metallo se offert. Ex eo igitur ad nostra Metallica condimenta conficienda saccharum nostrum ita parabimus. I. a. aut plures libras cinerum plumbi, quibus in forti olla spulina , probe vitreata affun- deS acetum vini, cere visite, aut mollis destilla tum , ut trans veris manus latitudine cos su peret: Ollam carbonibus impone , ut acetum ebulliat.

N B. Cineres inter bulliendum lignea spathula sine intermissione agitandi sunt, ne in integram S solidam massam concrescant) Postquam aceturri per dura id iam circiter horam c bulliendos avedinem , & sacchari dulcedinem contraxit, id a cineribus est undendo separa, aliudque aliunde,& ite-

25쪽

Pars a s& iterata ebullitione novam dulcedinem extrali citotiesque eundem laborem repete, donec acetum nullam amplius dulcedinem extrahere possit. Omnia haec aceta coniuncta iterum sensim effundendo a se cibus suis in fundo vasis sedentibus segrega, & segregata per fit rum , aut chartam empore uticam trajice, ut clarissima evadant, & dulta cedinem Plumbi, quam continent, separatione reddere queant.

Claris igitur , devasi vitreo immissis scias in infunde Spiritus Salis Rectificati tantum, ut si avum

acetum in album lac convertatur, & hoc instar casei coagulati sensim ad fundum eat, a quo acetum jam clarum effundendo removendum est. Caseum Saturninum lineo alicui panno impossi tum , & superius fortiter colligatum residua humiditate exprimendo liberabis, exsiccabis, & ad usum repones. Tenerrimus csst pulvis , niveo colore splendens, & omnis saporis expers , cd quod in praecipitatione omnis dulcedo per Salis Spiritum intro conversa se occuluit, quae postea, ubi in condimentum massa illa redacta fuerit, se rursus monstrat, & saporem priorem ostendit, ut

mox audiemus.

Amicus Lector sciat velim , quod in animo non habeam multas, & diversas operationcs hic in medium producere ob temporis angustiam , quae nos prolixioris descriptionis ambagibus su- aer sedere jubet: Aliquot saltem proponens, uni cuique reliqua, & quidem tot, quot, & ex quibus

t B ue sub ectis

26쪽

26 prosperitatis Germaniae

subjectis voluerit, condimenta aut medicamenta ad praescriptos modos pro lubitu conficienda ¶nda relinquo. Si post Salem etiam condi menta & bellaria me appositurum non pollicitus estem, facile labore tanto carerem, & quidem non sine magni momenti causis, quae me ad hoc faciendum impellerent. Quid commodi mihi asia ferunt tot praestantissima secreta ingratismimo subsannatorum , & scurrarum vulgo revelata , quae ipsorum scurriles sugillationes, & aculeata con- vitia non vitarent, licet vel decies, aut centies

meliora essent. Satius itaque est facere & silentio cuncta involvere , quod me facturum polliceor. Ut autem haec de condimentis in compendium contraham , satis constare arbitror, quod condimenta, & bellaria secundis mensis eum in finem apponantur, ut aut stomachus claudatur, & roboretur, aut instantibus Bacchi imbribus facilior in stomachum descensus hujusmodi vehiculi; sternatur. Id tamen non spectat propositum meum, Ut talia condimenta hic facere doceam, quae vinum

inutili prodigalitate in stomachum invehant, Jccorpus ipsum damno assiciant; sed is potius meorum condimentorum scopus esse debet, ut malum vulgaribus condimentis, & nimia vini ingurgitatione in humano corpore excitatum semoveant, stomachum , cor, cerebrum , &coe' tera corporis membra corroborent, laesas partes

27쪽

Pars maria. 2 7

restituant, ac tandem quasi manu ductione quadam ingenia mortalium eo deducant, ut ad Universalis Medicinae cognitionem faciliore via pervenire possint. Ut igitur in Nomine Domini exordiar, ex fruinibus saccharo conditis nullos gratiore sapore palatum meum assicere fateor, quam berberi des,& Ribes, seu S Johannis uvas, ut vocant, qui fructus saccharo conditi non solum stomacho appetitum conciliant, Verum etiam sitim sedant, dc omnem internum calorem nimia ingurgitatione accensum exstinguunt. Simile Condimentum Metallicum ita parabis. Chalybis limaturam apud eos, qui ac US conficiunt, venalem cape, ejusque tantum , quan

tum vis, solve in Rcctificato Spiritu Salis, quae solutio viridis erit, & dulcem saporem exhibebit. Insipidum Phlegma abstrahe : Insipidum inquam; Nam quamvis Spiritus Salis admodum fortis fer

ro affundatur, non tamen ipse Spiritus, sed insi pidum Phlegma tantum abstrahendo , & destillando elicitur, ac ferrum omni aciditate Salis secum retenta ruber , dulcis , ac astringens succus manet. Hmus, & pulveris Saturnini, quem modo conscere docuimus, aequale pondus immitte in retortam probe luto munitam , in qua Saturni saccharum Chalybis succum mox absorbebit. RetΘrtam vasi arena impleto impone, &sensim. ignem auge, ut insipidum Phlegma omnino ab

' eat. Post hujus discessum , quando guttae acidae

28쪽

et 8 Pro seritatu Germania

incipiunt decidere , apponendum erit receptaculum vitreum , ignisque pedetentim ita augendus, ut Retorta plane candeat, & per horam , aut sal toni semihoram ita relinquatur. Hia ratione Spiritus Salis , qui Chalybi adfuerunt, fere omnes in receptaculum abeunt, ac Sacchari Saturni ni, & olei Martis secum avehunt sub specie rubri Sublimati se in Retortae collo colligentis , quod, Retorta refrigerata, & confracta, ex eiusdem collo cximes , & conservabis ab aere , in quo

paucis horis dissolvitur in rubrum , dulce , & astringens oleum haud exiguarum in Medicina &Alchymia virium. In Retorta colliquatam inve nies massam haematiti aspectu similem, quae ab omnibus sordibus segregata rubrum , fragilem, fusibilem , SI aliqua ratione adstringentem lapidem exhibebit, magnarum in Medicina virium , proculdubio etiam in Alchymi si prius constans in igne redderetur. Hunc etiam ab aere conserves nece fle est , utpote Salibus adhuc impraegnatum , ac solutionem facile ea de cat sta admittentem. In usum Medicum adhibiturus hunc lapidem , particulam ejus in tenerum pulverem contero , non enim alio sale durior est , id coque contritionem facile admittit. )Hic pulvis tam internis, quam externis laesionibus, & ulceribus medetur, a , ,q, 3, 6. aut plura grana pro aegri aetate & conditione, commodo, &conveniente vehiculo hausta maxime sanant , &s anguinem iistunt. Externe vulneribus alligatus '

29쪽

Pars 29

mirabiliter sanationem promovet, Omnia symp- romata impedit , & ex fundo exsiccat & curat omnia ulcera N: fistulas, si externe & interne adhibeatur. Omnibus mulierum profluviis sanguinis tutissime , & certissime medicatur , in dysenteria , Lienteria, aliisque ventris effluviis adco lpraestans est medicamentum , ut ipsi simile non treperiatur. Habemus igitur Antiquorum Medicorum Haematitem illum Verum , & genuinum , de quo tam multa scripserunt, Medicorum tamen sequutorum incuria , & temporis diuturnitate penitus amissum, cujus loco hactenus insolubilis& durus ferri lapis usurpatus est. Veteres suis magni momcnti medicamentis imposuerunt nomina a similitudine petita, ut cernere est in nostro hoc vivo, & vulgarium Medicorum mortuo haematite , qui ex Pharmacopo

liis petitus, & aegris sanguinem sistendi causa propinatur. Nihil autem est aliud nisi lapis ferri,

S minera hoc metallo ditissma, cujus fragmenta strias hastatas ostendunt, aut lapidum scissilium figuram exhibent. Eadem forma noster haematites ,

ille vivus in conspectum prodit solubilis tamen,S

pergrata, ac astringente dulcedine pollens, ac vires in omnibus profluviis sanguinis tam externis quam internis sedandis effcacissimas occultans : 'Alter vero ille vulgaris , & notus majores vires

non possidet , quam scobs illa ferrea, quam fabri ferrarii colligere solent. Sublimatum vero illudi rubrum, quod in Retortae collum ascendit, du

30쪽

3 o Pr eritatis Germania

plo majores in enarratis morbis debellandis vir tutes obtinet, sed saporem minus suavem habet, quam ipse lapis, qui ua fundo retortae mansiit. Externe adhibitum in veteribus ulceribus fistulosi purgandis & mundandis multo fortius operatur, quam haematites ille noster, qui haustu suaviore

in defectibus internis propinatur. Qui pluribus lsolutionibus, & coagulationibus hunc lapidem

in igne constantem , reddere noverit, medica

mentum longe praestantius consequetur, de quo in sine hujus tractatus pluribus agem US. Hoc condimentum , quibus bonus Medicus lac Chirurgus jure ac merito, in omnibus profluviis, & ulceribus tam veteribus quam novis maximi facere debet, si honoris , quem Venatur, particeps esse cupit. Magnis enim viribus pollet,

cum e contrario Acaciae Succus, vulgaris haemati tes , & Crocus Martis , si cum ipso comparentur, pro mere mortuis medicamentis habenda sint.

Rubri Sublimati vires plures enarrare possem, &praecipue quod nec illigatus, nec etiam haustus, sed sympathetice tantum , & absens quaecunque sanguinis profluvia curare queat: Sed haec silentio ut praeteream satius est , cum maximae imperitorum hominum parti non modo mira sed etiam impossibilia esse videantur.Tam praestantissimum tamen medicamentum in omnibus internis δίexternis profluviis sanguinis, vulneribus, & laesionibus, ut & omni bias lienis, hepatis, aliorumque in corpore membrorum obltructionibus de meliori nota unicuique commendo. Tali q

SEARCH

MENU NAVIGATION