Prosperitatis Germaniæ quarta pars, in quâ multa praeclara, utilia, patriaeque commodo inservientia arcana revelantur, & efficacium, atque metallis depromptorum, usiusque medico destinatorum condimentorum, ut & aurearum potionum confectiones & praepa

발행: 1659년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 약학

51쪽

Pars suaria. I It vires vehementer dejectae & debilitatae sunt, usuriat patum Opem praesentem ferre solet, mirum in i modum corroborat , & Omnibus Animalibus, li Mineralibus & Vegetabilibus fertilitatem conci liat, quod unicuique facile innotcscet, si semen aliquod Vegetabile eodem maceraverit , quod

terrae mandatum longe celerius crescet, & maturescet, quam reliqua semina facere solent.

Aliquoties tritici, hordei, pisorum & consimilium frumentorum semina per noctem illo ipsis

liquore maceravi, atque ita macerata purae arenae insevi , quae longe celerius maturitatem suam

consequuta sunt, qutin illa , quae bonae & pingui

terrae insita fuerant, quod multos homines in summam admirationem rapuit, cum viderent, etiam in arena nuda sine alia terra & ullo sino frumcntum crescere , 5 ad perfectam maturitantem pervcnire posse. Sunt plures alii Sales magni non constantes , &magna copia se Offerentes , quibus frumentum maceratum , & terris vilioribus , nulloque fimo pinguefactis mandatum ctiam maturescit, quod non semel sed saepius expertus sit, ac etiam, si Deo

placuerit, in posterum in hisce Provinciis Unitis publico ffectui dare proposui, quem in finem

harum Provinciarum Potentissimi ordines Generales & Provinciales mihi in mi illos annos Pri vilegium largiti sunt , quo sine meo permissu &consensu tali ratione viles, arenosas , & fimo noni pinguefactas terras conserere prohibetur. Totius D 2 rei

52쪽

ue et Prosteritatis Germaniae i

ret fundamentum est Sal Marinus , qui copiose in thisce locis haberi, facile parari ac loco fimi ad lViles, aridas terras pingue faciendas adhiberi lpotest. Inter omnia autem consimilia medica- imenta eminet, & excellit Tinctura Nitri, faciens Ut ex uno grano plures culmi exeant, & millecuplus friuetus prodeat. Nec avibus solum , sed hominibus , atque animalibus terrestribus , & ipsis in aere vivontibus avibus fertilitatem confert. Pari ratione etiam fieri potest, ut & Metalla ejusdem adiumento multiplicentur, ut mox insequentibus de moniti abitur. Ambo haec vina , sive potus effcaces probe cum Metallicis condimentis conveniunt, corpus calefaciunt , stomachi concoctionem promovent , spiritus corroborant , bonum nutrimen tum exhibent, supersua excrementa debito modo per secessim & urinam ex corpore exturbant, hilaritatem afferunt, valetudinem prosperam largiuntur , speciosam formam conferunt, & complexiones in optimam , dc sanguineam mutant, quibus in rebus cunctis ossiciendis pura illa & aureum colorem obtinens Tinctura Nitri excellit.

A proposito ut parum hic digrediar nec sie est, 3c aliquanto dilucidius , & clarius ob oculos ponam quatuor primarias Complexiones, ex quibus coeterae mixtae oriuntur, prout homo vel hujus vel illius magis particeps est. Quantuni igitur ad Complexiones attinet, Vete-

53쪽

Veteres Medici ex crinium forma & colore judicarunt , & opinati sunt , Sanguineam omnium purissimam rubros crines, & albam cutem par Vis,& flavis maculis distinctam producere. Tal homines calido , humido , dc sanae constitutionis sangu me praediti diligentes sunt, docti pii, ad Venerem natura proni, ingeniosi, hilares , ac ple- .runque diu viventes, sed calidis morbis, ut se bribus, pesti, similibus obnoxii, ac inter Planetas Soli, inter Metalla Auro natura sua rei pon

dent. . . i

Cholerici nigris admodum crinibus vcstiti, lcutemque stib flavam habentes fervidum dc sic- cum possident sanguinem , dc sunt iracundi, liti-

iosi, sortes, audaces, bellicossi , meretriciis a

moribus dediti, callidi, impii, falsi, a misericordia abhorrentes, aliorum malo laetantes, ut in bello fieri solet. Astuosis febribus vexantur, ut de fellis exaestuatione, ac4nter Planetas cum Martis , & Veneris, inter Metalla vero cum Ferri, &Cupri natura conveniunt. Melancholicorum crines ut plurimum inter nigrum & album colorem intercedunt, & cutis

alba est : Ipsi vero frigidae & siccae naturae, 'uieti, laboriosii, meditabundi, industrii, sitnceri , pii, & misericordes , ad fletum potius proni , quam ad risum , si quid de adversis casibus inaudiverunt, )ustitiae student, ac sine Hypocrisi , aut hominum testimatione Deum timent. Omnis ge- . neris morbis subjecti , debilitate membrorum

54쪽

s Proseeritatis Germania

affliguntur , atque cx Planetis Saturno Jovi, cx Metallis vero Plumbo & Stanno comparan

tur.

Phlcgmaticis natura & proprietas est humida, frigida , crines , &cutis alba, ingenium crassum, indoles somnolenta , negligens , de nullis rebus solicita, pertinax , invida, pigra ,& crassa ac indocilis , corpusque membris cras storibus constans , quod scabie, uic cribus, & frigidis febribus vexari tolet. EX Planetis Luna, ex Metallis Argen cum haud multum ab eorum indole abludere censentur.

Hae complexionum in hominibus, de animalibus notae esse creduntur. Hoc tamen sciendum est, unam complexionem solam raro in homine aliquo absolute primas tenere , sed ex ipsis ut plurimum mistam existere . atque a prae dominante nomen sibi acquirere. Homine ex sanguinea& Phlegmatica bipartitam quasi Complexionem obtinente , & color uterque ut & nomen dividitur , ita ut ex rubris & albis sitivi crines oriantur,

re ipsi homines bonae , t cmperatae, & fcrtilis sint naturae, quod di de aliis commistionibus intelligendum cst. Cum vero pura & Sanguinea Complexio optima, & saluberrima habeatur, Veteres Me dici superfluum alicujus Phlegmatici scabiosi Phlegma, & aquosum sanguinem , aut Melancholici lii stes & anxias cogitationes, aut Cholerici furens cerebrum curaturi dicere solebant ;Ex

55쪽

Pars Suarta. I S

Ex hoc Phlegmatico, Melancholico, aut Cholerico Sanguineum, i. e. salubris & puri sanguinis hominem faciamus. Hinc Universali suae Medicinae hoc adscripserunt, quod non solum omnes imperfectas, ut Cholericas, Melancholicas , &Phlegmaticas hominum complexiones in Sanguineas commutet, sed etiam omnia imperfecta, immatura, crassa, & ignem fugientia Metalla in lpurum Aurum transmatet. Si enim Medicina laliqua tantarum est virium , ut omnes Complexiones in Sanguineam convertat, necessarib etiam omnia imperfecta Metalla: ut Saturnum, Jovem, Martem, Venerem , Mercurium, & Lunam in

Aurum transmutabit.

Quandoquidem vero experimentis sepius factis comperi, dictam meam Medicinam sive Tincturam Nitri omnis generis pilos, ut albos, fu scos , nigros , nigros inquam , quod multis impossibile videtur, tamen verum est: Nam albos pilos flavo colore obducere vulgo notum est;

Nigros vero colore favo , aut rubro tingere magnum est secretum ) & etiam alios colpres nudis exceptis, aureo colore imbuere soleat, & quidem adhuc immaturam N fugacem naturam obtinens; mihi tandem persuadere ausus sum , si ad fixam& constantem naturam deduceretur , fieri non

posse, quin etiam imperfectis Metallis Auream

perfectionem& naturam collatura esset. Sed ob nimis teneram ejus naturam , ignis carbonum maxime impatientem , accuratius rem pensitavi,

56쪽

s 6 Pro 'eritatis Germania

dc animadverti, quod quidem feri possit, licet nunquam mihi illud perficiendi tempus commo dum haetenus oblatum sit. Qtio autem pacto ii lud persci posse putem , non possum , quin

Christiano amore motus Proximo meo patefa

ciam.

Qtiam diu non consideravi verba Angeli in sepulchro Christi dicentis , quid vivos apud mortuos quaeritis , atque ideo foetida sepulchra per vestigavi, in quibus vitam reperire non potui 'Deus tandem clementibus & misericordibus suis oculis me respicere dignatus est, & in re et aniviam deduxit, ut sepulchris & mortuorum monumentis relictis vitam apud vivos, & non apud mortuos inquirere coeperim. Deus solus unica est , & aeterna vita, 'Vae no his exoptatum Solem , tanquam Dei ministrum aeris auxilio largitur. Coquamus, assemus, eli Xe-mus, & laboremus , quantum, quocunque modo velimus, vivi tamen aliquid nunquam inveniemus, nisi ex Sole Dei omnipotentis servore ministro , aut instrumento. Paramus nobis Modicamenta viribus destituta , externis coloribus splend cntia, intus mortua , & veneno plena, quoniam a rebus vita carentibus nihil auxilii cxpectandum erit.

Siquidem igitur nobis ipsis vitam non dedimus , nec eandem sine unica illa Vita stiperne ad

n OS Veniente contra mortem tutari possumus, par quoque est , ut foetido sterquilinio omisso,

57쪽

omisso, nos ad purum, & vivificantem fontem

Dei, tanquam omnis vitae centrum recipiamus, dc vitam a Sole , tanquam Universalis Aulae creatae Magno Magistro petamus. Modum hoc ess-ciendi paucis revelabo. Si ingenii nostri viribus adhibitis totum hoc

negotium accurate perpendamus , ante oculos versari cernimiis, nullam alibi vitam aliam reperiri, quam Universalem illam , quam Deus Soli indidit, & Sol aeris adjumento ad nos emittit. Periculum quis faciat, quibus unque modis vo luerit , hoc ipsum verissimum comperiet. Si herbam aut animal in clauso vitro , quo aer penc trare non potest , putrefacere volucris, in putrefactione quidem vermes nascentur, sed vita tam diu carentes , donec vitro aperto ex aere vitam & mO- tum accipiant. Herbas , aut animalium carnes concisas, aut contusas vitro si incluseris vitrumque in calido fimo equi, aut etiam calida aqua aliquandiu conservaveris, herliae, aut carni S pro prietati convenientes vermes nascentur, sed tamen vita destituti, qui aperto vitro se movercincipient, atque vita accepta pror Cpent, maJO- res evadent , atque alias formas aut figuras adsci

scent. Repone alicubi in loco calido doliolum vino semiplenum , aperto supremo soramine, ut putrescat, & acescere incipiat : Vapor adscen-dcias in tenacem se colliget materiam circa fora men illud , daturam parvCs vermiculos, illis, qui 'ex caseis prodeunt, non absimiles, qui tandem

58쪽

ue s Prosperitatis Germaniae

ob calidum aerem vivent, & prorepent. Si operculo foramen texeris , Omnes vermiculi rursus morientur, quia privantur aere, ex quo vita oritur. Operculo rursus dempto , aereque recepto iterum prorepunt, & aerem sequentes ex dolio evadere conantur: extra quod si aliquod saltem horas morati fuerint, ac plenum aerem senserint, adscita alia forma alas nanciscuntur , atque avo lant , quod sine aere fieri nequit, cum sine eo vitam habere nCqUCant. Terra seminibus consita tegatur, ut aer ipsam penetrare nequeat: Hoc excluso nihil proferet.

Esto planta aliqua , quae ex terra crescendo jam emersit ; Si aerem ipsi ademeris , a crescendo desistens plane evanescet, & pessum ibit. Unde satis superq; patet, omnis vitae ortum aeri acceptum esse fercndum, quam vitam illam ipsam

prius in aere Sol operatus est, ac ars iterum eX CO-dem magnetico quodam modo extrahere, ac visibilem , palpabilem, dc sensibilem reddere novit. Non omnis aer mera vita est, sed vitam hanc ipsam in se disperiam continet, sicut aqua multa quae parum Salis complectitur, ipsa visibilis,& Salin ipsa invisibilis existcns: Pari omnino ratione in hominum , & coeterorum animalium corporibus vita dispersia, & invisibilis in sanguine domici lium susum habct, adeo ut sine ipsa totum corpuSimmobile & mortuum es et,& maneret. Quando autem homo aut animal aliud in libero aere versatur, per attrahentem spiritum magnetica &

59쪽

Pars arta. Sysympathetica quadam vi, & virtute aeris tantum quidem attrahit, quantum cordi, tanquam cen i tro , receptaculo, seu domicilio vitae, ad spiritua-l lis vitae nutritionem opus est: sed quod reliquum, & inutile est , per cffantis spiritus vires Antipa- theticas rejicit. Sic nullus homo, nullum animal, nulla herba, nullum minerale, si hic vitae cibus ipsi subtraheretur, vivendi, & crescendi facultate frui posset. Quod cum ita sic habeat, ac aliter esse nequeat, necessarib consequitur, quod in nul lis clausis vasis , ut plerimque vulgo fit, vera Uni versalis Medicina parari possit. Aspiciatur quaeso Sali spetrae Ortus & generatio , cujus corpus nihil aliud est, nisi Vegetabilium, Animalium, aut Mineralium Sal i s sentialis,

qui ex aere ignem ad se attraxit, ut vulgo notu est. Quia igitur omnes Sales, ignis & aeris ope, in ardentem & vivum Salem petrae converti si lent, idemque sine aere nemo cssicere valet, me rito nobis inde tantum addiscendum esset, ut di

nostra medicamenta per aerem viva reddere conaremur. Nam medicamentum vita destitutum

pari ratione morbum debellabit & destruet, qua Sal communis montem de)iciet, & ex suo loco deturbabit, nisi prips aeris ope quasi animatus, &in ardentem , ac vivum Salem petrae transmutatus

fuerit. Vere igitur & per caeperientiam dico , quod omnis crescendi facultas, omnis transplantatio , & omnis vita aeri ortum suum debeat, δρ' sine hoc cumsta mortua sint, dc maneant.

60쪽

6o Pro peritato Germaniae

Aera Sole vitalcm cibum accipit, & Sol a Deo omnis vitae Centro, Principio originem ducit. Quando igitur desiderium nos tenet vitalem illum cibum artis opera ex aere extrahendi, & invisibile corpus redigendi, Magnetem quendam exponamus neccile est , qui eum ad se trahat, sensim eodem augeatur, & quantitate ac viribus accrescat, quemadmodum herba ex terra , aut antimal ex cibo S potu incrcmcntum sibi capit, roboris magnitudinis augmentum sibi adjungit, atque tandem sui simili te associat , genusque

suium multiplicat. Homo quidem sine intermissione aerem pulmonis opera ad se attrahit, sed cor cibum vitalem tantum ex eo retinet, ac reliqua omnia tan lyam CX crementa rejiciendo remittit. Corpus ipsum ctiam quotidie cibum per os asium it, sed stomachus nutrimentum ex eo separatum ad hepar, ut in sanguinem & carnem redigatur, trans inittit; excrementa vero , Ut stercus, urinam , sudorem ,3 similia per consuetos meatus ex corpore ablegat. Ita etiam cum Medicamento nostro comparatum est. Pro ut Magnetem exponimus , pro

eo etiam sibi simile quid ex ac re attrahit, ut sibi vitam, vires, & potentiam comparet. Fieri autem nullo pacto potest , ut vitalem illam virtutem & facultatem solam puram & mundam extrahat. Sed una etiam inutilem & aquosam quandam clientiam illi astaciatam sibi dsciscit, quae, ut superfluum excrementum, rursus discedat, &solam

SEARCH

MENU NAVIGATION