Prosperitatis Germaniæ quarta pars, in quâ multa praeclara, utilia, patriaeque commodo inservientia arcana revelantur, & efficacium, atque metallis depromptorum, usiusque medico destinatorum condimentorum, ut & aurearum potionum confectiones & praepa

발행: 1659년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 약학

41쪽

Pars

Aurum Purgan S.

PRimo para fortissimum Nitri spiritum ex cal-

cinati Aluminis, & boni Sali spetrat partibus aequalibus immissis Retortae luto bene munitae, ex qua pedetentim & per gradus in receptaculum admodum capax retortae collo aptatum Spiritus vitrum illud appositum rubro splendore replens eliciendus est. Eo toto elicito ignem sua sponte extingui permitte, ac Receptaculum tamdiu relinque, donec omnes Spiritus resederint, & ipsum receptaculum penitus clarum fuerit. Lutum , quod Receptaculum Retortae Jungit, aqua macerato, & in demendo receptaculo ipso apprime caveto, nequid de luto decidat in spiritum, quem forti vitro infusum probe cera obturabiS, ne ex halet ; admodum enim fortis est, ac instar sangui nis rubet, quia nulla aqua in Receptaculo ipsi apposita est. t

Hujus Spiritus sortis uncias duas affunde uni unciae Butyri Antimonii, quod mox in i ubram solutionem abibit, cui imponenda uncia una Auri puri, ut solvatur solutione superante ipsum sanguinem rubore suo. Aqua Communis in eam infusa Antimonium & Aurum in purpureum praecipitabit pulverem , qui aqua eluendus, & exsic

candus est. . A .

Dossis ejus est a grano I, a. ad sex, habita ratio- aetatis & personae, atque Vino, cerevisia, aqua,

42쪽

2 Prosperitatis Germania

aut quovis alio liquore, qui pro vehiculo erit, propinatur. Sine omni periculo , prae cCeteris cunctis Purgantibus , tuto dc jucunde omnes noxios humores, ex corpore humano educet.

Aurum Diaphoreticum.

SI modo dictae Solutioni rubrae aqua praecipitationis causa non affundatur, sed fortis ille Spiritus Nitri per Rctoriam eliciatur, Antimonium purgante & Vomente sua virtute spoliat , ac ipsidia phoreticam vim conciliat. Purpureo Pulveri exempto ex vitro nulla prorsus elutione opus est, quia z. 3. . s. aut I O. granorum do si exhi bi tus tuto admittitur, & sudorem concitat: ideo in omnibus morbis , qui per sudorem expellendi sunt, admodum utilis, imo in lepra, podagra, hydrope, morbo Gallico, peste, Scorbulo , &cunctis febribus, summa cum admiratione ossicio suo fungens, utpote qui Auro , quod conti ne i , & sudorem promovet, Corporis vires

corroborat.

Prior pulvis , sive Aurum purgans, &Luna vel Saturnus purgans aequali pondere in crucibulo colli quati in rubrum lapidem aut vitrum abeunt, de quo iterum tabulae aliquanto majores piso fundi, & rcservari pbssimi. Ubi igitur purgatione opus est, una ejusmodi tabella aliquot vini cochlearibus imposita per noctem relinqui tur, vinumque sequenti mane ebibitur, plane eo modo,

43쪽

modo, quo purgantia coetera adhiberi solent. Ex vitrea enim tabella tantum virium a vino extractum est, ut aliquot inde sedes oriantur. Si una tabella non sum ceret, ascendendo una altera, aut tertia plurei e adjungi possunt, per noctem in vino relictae , ut vinum majore essicacia operetur, si opus fuerit. Ipsae tabellae diu bonae manent, &multoties ad eundem illum usum adhiberi

queunt.

Si quis adhuc melius eodem labore defungi cuperet, ex alba terra sibi poculum parvum conficiendum , & dicto vitro intus & extra.obducen dum dare posset. Duo enim aut tria vini cochlearia tali poculo infusa,per noctem relicta, ac mane sequenti ebibita eodem plane modo operationem purgantem essicere possunt. Hi horum Purgantium in Medicina sunt effectus : In Alchymia quoque aliquid boni praestant, si omnia tria, nempe ex Saturno , Luna , & Auro, in vitrum fundendo redigantur, quod Philosophica coementatione tractatum, aliquid de Argento, Plumbo, & Antimonio cmendatum, & ab Auro in Aurum conversum exhibebit.

Optio tibi hic datur , Amice I cctor, eligendi& utendi ex his, quibus tibi opus erit. Mercurii quoque hic mentionem facere debuisse me quem tamen studio praeterii, ob quod non adco facile,& prompte, ut alia Metalla, in tutum medica . mentum redigi possit.

Valedictionis loco haec habe: Si Deus Apollo C 6 Medi -

44쪽

Prosperisatis Germania

Medicinae inventor suum alicui lumen largiri &calidis suis radiis indomiti, fugacis, & patri suo

Daedalo in obediciatis X ex insula Creta per mare Icarium fugientis filii Icari cereas alas liquefacere vellet, ut in dulce & Sulphureum mare Solis de .cideret, & in eodem submersus moreretur, ex mortuo ipsius corpore, quod nulla alia ratione debellari solet, praestantis lima Medicina parari posset. Quacunque enim ratione alias tractetur , ac sive in album sublimatum mutetur , sive in Isavum aut rubrum praecipitatum redigatur, semper tamen corrosivus est, & manet, malitiamque innatam adeo firmiter retinet , ut plus damni quam emolumenti afferat, atque ideo jure ac me

rito vitetur.

Aut si modus nobis notus csset ipsum figendi sine ulla corrosione .ch tres illas totius Medicinae

columnas primarias, Vitriolum puta, Sulphur, &Antimonium, in omnium morborum cura proculdubio absque omni metu adhiberi, S magna etiam praestare posset. Non enim vulgari more tot purgationes, & salivationes vehementeS, atque alia symptomata noxia excitaturus, sed operatione leni per sudorem , & urinam aegro auxilium celerrimum laturus, & Medico maximam laudem conciliaturus esset.

Hoc velim quisque sciat , penes Sulphur esse potestatem omnia corrosiva occidendi, & ad dulcedinem redigendi, sive illud sicca, sive humida via perficiatur. Ex omnibus Sulphuribus aptissi

45쪽

mum est vegetabile Sulphur, qnod inflammabili

sua natura liberatum unius horae spatio corrosiva quantumvis maxima ad dulcedincm reducere

potest. Imo quodvis Metallum prius in cjusmodi

corrosivis solutum cum iisdem dulce medicamentum evadit. Sic quando Aurum in Spiritu Salis, & Argentum, Stannum, Cuprum, Ferrum& Plumbum in Aqua Forti solvuntur , & corrosivum illud solvens a Sulphure dulci mutatur, c venit, ut Metallum una cum illo Medicamentum fiat, & potabile cvadat. Tales Metallorum, Auricumprimis, & Argenti liquorcs potabiles , &omni corrosione carentes in meo pharmacopolio offendes , qui aeque ex Argento, S Cupro quam Auro rubri existunt. Auri liquor Auri Potabilis loco usurpari potest , & Mercurium cum reliquis mctallis deaurat, sicut Argent cus liquor Mercu

rium & Argentum argenteo, Cuprcus Mercurium Ferrum cupreo colore obducit. N B. Aurora Jovis amore inflammata, eundemque secum in coelum subtrahente, si a coeteris Diis uterque rursus in mare salsum deturbantur, & praecipitantur, ex hoc balneo adco pulchri&albi emergunt, ut illa Dianae, hic Apollinis

pulchritudinem referat, nondum tamen in igne constantes. Sed tempore balia candi clapso Mars in litus maris veniens utrumque in siccam Insulam , Ferream a ferro de hominatam cxtrahit, ubi adhuc semel a Vulcano, Saturni opera tuente la 'vantur lavacro sicco longe accuratius quam sal-

46쪽

46 Prosperitatis Germania

sum mare , sordes eluente , cum cluendo & pur cando non ce flet, donec cunctae sordes ab utro Que corpore separatae fuerint, & ipsi Dianae& i Apollini constantia & pulchritudine conformes facti sucrint. Mars videns, quod soror sua Venus, & frater Iupiter tanta pulchritudine ex mari salso emerse- rint, in idem insiliit, ut aliquot tempus lavando iconsumens nigrum suum corpus nigris illis sor- dibus eluendo purgaret. Tanta Verd sordium co- lpia elota totum mare Viride, & dulce reddidit, lipsumque Martem jam valde diminutum abscon- ldidit, iti ut nunquam ex isto mari evadere potuis- set, nisi Sol ipsius misertus aquam Maris exsiccasLset, ut Saturnus claudicando ad ipsum pervenire, iut miserum ex luto eximeret, potuerit, quod etiam fecit . . Sed quia luti erat copia tanta , ut gratiis pedes claudos sustcntantibus perlutum redire nequiverit , una cum Marte eidem luto inhaerens vita su a excidit. Ex utrius oue Martis videlicet & Saturni icorporibus mortuis Vulcanus tandem unum con- ,

flavit caput habens duabus faciebus aut duplici lvultu ex Ornatum , uno Apollinem , altero Dianam resere te, unde & Jani Bistontis nomen ipsi1 l ulcano impositum fuit. Ex his paucis, & brevibus operationibus Processibus unicuique similes alios plures fingere, & cxcogitare licebjt. Mihi hac vice integrum non lest similium rerum prolixiore enarratione mir l

47쪽

Pars maria. - 47i ipsi negotium facessere , qui jam his, quae dixi,

i id ingratis patefeci, modum me nimis t ansgres sum esse arbitror. Eligat ea qhiisque quae sibi com- moda fore putaverit , ac ea det spicere omittat quorum sensum capere nequiverit. Vulgari Proverbio dicitur, quod deliciarum exquisitarum nobilis vini haustus comes esse de

beat.

Quoniam igitur tribus condimentis praecedentibus palato delicias praestantes exhibuimus, par est ut & tres haustus delicatos eidem exhibeamus,& quidem ex Metallorum optimis , Auro videlicet & Argento petitos, quandoquidem ipsa condimenta ex iisdem composita fuerunt. Haustus illos Veteres illi Majores nostri Nectar, sive Deorum Potum nuncuparunt, hodie Auri & Argenti Potabilis nominibus notos. De his multi quidem ignorantiae Fratres multa

blaterant, & falsb jactant, quod sine Philosophorum lapide nullum verum Aurum Potabile parari & esse queat. Effatum enim hoc a veritate peni tus abludit cum Aurum & Argentum quis facile potabilia reddere possit, licet Universalis Medi cinae nullam plane cognitionem habeat; quod ita intelligendum, nempe quando Aurum & Argentum vel sola, vel conjuncta in suavi, di non corro-sivo menstruo solvunthir, & apta redduntur, ut in aqua , cereVisia, vino, aut alio liquore aegris propinari queant. Etenim Solutiones ejusmodi pro

'Simplici Auro &Argento Potabili accipi possunt.

48쪽

8 Pro seritatis Germania l

Quod autem aliquis Aurum in corrodente il- i lia Aqua Regis , aut Argentum in Aqua Forti solvere, S cogitare velit, quod Aulum & Ar-

oentum Potabile habeat, toto coelo errat, Pota-

bilia quidem sunt, ut pote quae instar aliorum li- , quorum bibi possent; Sed quia ejusmodi Solu- itiones cuncta corrodunt & maximum damnum liniarunt, jure ac merito repudiantur : idque eo lmagis quod in vinum aut cerevisiam in suis ea- idem turbant, & foedant, quod nullum verum lAurum Potabile in menstruo non corrodente so- llutum non facit, sed clarum ac limpidum manet, iquando vino, cere visitae, aut aquae miscetur. Prae- terea verum Aurum Potabile ita comparatum les. debet, ut nullum Aurum corporale in con- ispectum producat, & nihilominus minora Me- italia, sit in ipso cocta fuerint, ut & Mercurium laurea natura induat, aut in crucibulo per siccam lviam in aurum coagulet ,& transmutet, sive cum llucro fiat, sive etiam sine alicujus commodi per- ceptione efficiatur. Haec enim tingendi virtus

non a corporali S mortuo, sed a Spirituali, vivo& tingente Auro proficiscitur. Si igitur vulgaris & corrodens Auri Solutio pro Vero Auro Potabili non potest haberi , &Spirituale ac tingens Aurum, sine omni corrosione solutum in hunc censum etiam venire non

deberet, unde quaeso illud petendum, & ubi quaerendum esset P Equidem mihi facile persuadeo, si Primum Ens Auri ita lavare & purgare sciremus ti

49쪽

i ut in liquorem sanguineum conversum per Alem-l bicum , aut ex retorta se expelli pateretur , quodi melius 'urum Potabile habituri cssemus. Sed ubi talem artificem reperiemus , qui talis Auri Potabilis parandi modum nos doceat ξ Par est igitur ut tamdiu iis quae in promptu habemus,

contenti simus donec Deus nobis meliora largiatur. Hoc etiam credo, si tale artificium nobis innotuis et , quo Mercurium ita lavare dc purga re , ut in ponderosam & dulcem aquam abiret,

eique fermenti loco aliquid Auri puri adjungere

possemus , ut una se attollant, atque iterum contantia& fixa evadant, quod ex ipsis ruber & so lubilis Carbunculus, aut verum Aurum Potabile oriundum foret. β cd hae sunt cogitationes & meditationes mea simplices, salvis iis, quas alii hac de materia conceperunt. Alias Spirituale Aurum, Spirituale Sulphur ex vite, si Salis auxi lio conjungantur bonum exhibent Aurum Potabile, quod Aurum potentia, non autem ipso actu aut forma continet, ut videre est in meo tractatu de vero Auro Potabili, quod instar aquae limpi dum, & clarum Aurum Potabile albi vini loco meis condimentis appono. Sicut vero Vinum album eb magis flavescit, quo diutius custoditur, & conservatur: Ita etiam album meum Aurum Potabile ultra duos aut tres menses alborem suum non retinet, sed magis ac magis flavescit, ac tandem , retenta sua facultate

'tingendi in ruborem vertitur. Qui igitur vini,

50쪽

so Pr eritatis Germaniae

aut Auri Potabilis sapore minus delectatus fuerit, tamdiu expectet, donec inveterata flavescant, aut rubescant. Ita enim ipsi melius sapient, iitpote lquae longo temporis progressiti sulphureum suum lsaporem amiserunt.

Qtio autem pacto Aurum illud Potabile, ut & laliae omnes injucundae, fugaces , & immaturae lpotiones Metallicae, ut Liquores jucundi, maturi, fixi de suaves reddendi sint, postea revelabitur.

Porro boni haustus loco hic appono aurei co loris animam, aut Tincturam meam ex Nitro pa- iratam , de qua in II. parte meae Pharmacopoeae lSpagyricae agitur. In Medicina non minoribus lviribus pollet, quam illud ipsum Aurum Potabile, cujus modo mentionem fecimus : Sed in Alchyrnia aut Metallorum mutatione nihil prae stat. Quid vero facturum esset, si fixum , & in igne constans effceretur,li adtenus mihi non constat, qui ad eum terminum illud nondum per duxi : Quomodo autem fixum reddi queat, mox etiam indicabitur. In eo, in quo Versatur, gradu, Tinctura illa ipsa, grandes in Medicina producit effectus, imo majores illis ipsis , quam eam producere in II. Parte Pharmacopoeae Spagyricae praedicavi. Sapore suavi palatym asscit, jecoris, pulmonis , & splenis obstructiones removet, urinam

promovet, calculum expellit, excrementorum

obstruetiones prohibet, sine omni periculo a se

nioribus &Junioribus, imo etiam illis, quorum Vires

SEARCH

MENU NAVIGATION