Fr. Vincentii Fasanellii ... Ars inquirendæ veritatis in usum studiosæ juventutis nova methodo, novoque ordine tradita. Libri 4

발행: 1787년

분량: 394페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

21 ARS IN UIR. VERIT.

hauriamus , ac in tanta delicatiorum ciborum copia glandibus vescamur,& herbis. Quo quidnam stultius, ac scientiarum progressibus insensius Τ Late hoc vitium etiamnum grassatur in quibusdam claustris: satius fortasse extra claustra . Undenam alias illi Carthesiani , Ne- Οutoniani , Leibnitiani, Franklinians R. . . . EX-tant in idem vitium & illustrium virorum querelae, Tullii, Senecae , Lactantii, Μelchioris Cani, sexcentorum. Nec immerito. Enimvero non minus quempiam philosophantem ab erroribus eximere velle, ridiculum quam aliis corrigendi jus adimere , iniquum . Scilicet ut non errandi nemini jus a natura tributum ita nec emendandi alicui denegatum . Iuvenes igitur nostri viros magnos magna in existimatione &obsequio habeant , eorumque labores ceteris

praeserendos putent. Sic tamen eorum io studio, & lectione exerceantur, ut errata plura, ac falsa cum 'veris immixta eorum in operibus esse non dubitent; ideoque ut aurum a sterquilinio nimis caute secernant. XXXII. Inde indolem m nus aptatam. Ut unus idemque cibus non eumdem saporis

sensum in omnibus excitat : ita nec idem gustus in juvenibus omnibus unius ejusdemque disciplinae. duo fit, ut alii ad eam perdiscendam promptissimi, valdeque idonei sint, ac ingentes, eximiosque in ea progressus breviem ciant; alii contra tametsi insenio praestantes, discendique avidissimi, operam in ea perdant & oleum Puto , non sine occulta, sa . pien

62쪽

LIB. Ι. CAΡ. IV. 23pientissimaque id Dei providentia fieri; ne

scilicet si una esset eademque omnium indoles .a lue propensio, major disciplinarum artiumque pars sine cultoribus conticesceret . non siis ne magno societatis detrimento . Iuvenes igitur nostri si delibare quidem id genus disciplinas velint , ad quas perdiscendas minus sunt natura idonei ; ne scilicet plane hospites ac peregrini in iis videantur; non repugnabo.

Verum studi tam omne , attentionemque suam in illas serio convertant, in quas natura viis

dentur procliviores, magisque aptati . Auctor scilicet iis fuerim , ut sequantur Ciceronis ad filium scribentis in libris de Uciis monitum,

ne quidquam unquam aggrediatur invita mia nerva, reluctante ingenio. Quod & ipsemet vie summus opere complevit, dum musis omnibus in quibus excolendis minus erat a natura paratus , vale dicens, totum se mineris dicavit. Ciceronis carmen vulgo notum : O fortunatam natam me consule Romam l Iuvenalis non minus, quam Martialis velut ineptissimum irrisere . XXXIII. Tum memor am aut labdem, aut contumacem. Animi vis illa, qua-praeteritarum rerum ideas retinemus, revocamus prolubitu , revocatas recognoscimus , memoria a pellatur. Ea in quibusdam adeo felix ac prompta, ut simplex oculorum excursus satis sit iis retinendis, revocandis, ac recognoscendis, quae leguntur. Contra in aliis infelicissima,& contuma XI adeo ut vel nihil, etiamsi centies re-Petatur , excipiat , vel magno labore excepta

63쪽

statim obliteret. Quod quantum & tironibus taedio, & scientiis ipsis detrimento esse soleat,

nemo ignorat. Tantum enim scimus , quant*mmemoria retinemus ' quod est sapienter Aristo. teli adnotatum, si recte memini. Medebuntur autem huic malo juvenes exercitatione assidua. Est enim memoria habitus. duum autem omnis babitus assidua exercitatione contrahatur, augeatur in dies , tandemque perficiatur ' ita &memoria . Saltem id omnino frequens exerci- tatio essiciet , ut sin minus Verba , Verborum saltem sensum retineamus : quae haud parva compensatio , & ad eosdem progressus siciendos valde utilis , ac fortasse utilior atque commodior ' quemadmodum ego quidem haud certe serrando putarem . Non enim verbis

dochi efficincur, sed verborum sensu , sed sententi is , sed rebus. XXXIV. Et vim imaginatricem, sive phantasicam . Hac animi vi absentia corporatamquam praesentia,& immaterialia velut corporea imaginibus quibusdam nobis repraesentamus. Magnum ea sane Dei donum, si intra vationis limites coerceatur : quippe quum ab ea proficiscantur artes omnes, in primis archia ιactura , sculptura , pIctura, poesis, mechanis universa, tum L lemata se Da, macbinae omneS,& instrumenta artium ' ex quibus incredibilis utilitas & commodum in societatem promanant. Contra si nimium incalescat, ut in delirantibus, mentecaptis, phanaticis, similibus. Quo in casu tetra adeo caligine rationem obnubilat, ut in veri a fallo discrimiae omnem ei aditum

64쪽

V LIB. I. CAP. Iv. 23

praecludas, nubemque saepe ostendi pro Iunone. Quod quantum scientiis obes e soleat, nemo ignorat. Salubrius autem adversus phantasae illusiones remodium fuerit , si sub rationis imperium illam coerceamus: atque tunc solum ejuSdem re. praesentationibus adhibeamus fidem , quum earum conformitas cum natura rerum clare, di ostincteque ostensa fuerit. 3. XXXV. Μedia autem pLantasiain subrationis imperium coercendi multiplicia sunt, Potiora, quae sequuntur ' si nimirum I. servi.

dum corporis temperamentum arte medica re

fraenaverimus : si a. devitaverimus speliacula , quibus ablormiter incendi ea solet, ac pertur bari : si 3. a comoediarum , ic tragoediarum , nec non a romanensium fabularum lectione nimis:adsidua , atque a phanaticorum homi num eonsuetudine abstinuerimus . A quibus tanto lubentius ac sollicitius abstinendum , quanto ipsa per se se etiam gustum germana sapientiae intercludunt , quum modum excesserint.

q. XXXVI. Et nimiam ἰn voluptates propensionem . Hoc vitium sive a molli educatione inductum, sive a temperamento prosectum, sive a pravis exemplis mutuatum, late grassa tur in juvenibus' eosque ut laboris reddit impatientes, ita & a seriis disciplinarum studiis avertit. Eos autem heic monitos volo , ut serio apud se recogitent, voluptatem, quam cultoribus suis virtus ac doctrina parit, longe jucundiorem esie ac praestantiorem quibusvis rela

65쪽

Δ6 ARS INQUIR. UERIT.

xationibus, oblectamentis, & illecebris unde- eumque profectis' homineque praeterea gravi , honesto, a liberali dignissimam . O si scirent, quam dulce sit dicier: HIC EST, digitoque mou-Braris Quod de viris doctis scite est a Iuvenale adnotatum s I) . Scripto etiam proditum de Pythagora, eX novae Veritatis inventione, de aequalitate scilicet quadrati super bisotenusam triaululi

rectanguli cum quadratis aliorum laterum ' lais Iein ac tantam voluptatem , tam suave , tamque dulce oblectamentum animo concepisse, ut lecapombem propterea diis immolarit. XXXVII. Et lectus effraenes, nimium. que concitatos. Sunt assectus quaedam animi commotiones ex repraesentationibus bonorum , malorumque excitatae, atque cum praeternaturalibus quibusdam motibus corporis, irritationeque telae nervo ae conjunctae . Hos ex ea tan istum facie heic spem mus, qua magnam cum disciplinarum studiis relationem habent ' quate. nus vel promovere ea possunt, ac imo solent, Vel retardare; ut amor , odium , admiratio, ceteri , qui ex horum temperatione varia oboriuntur . Hi igitur , si rationi pareant, spectari veluti totidem υectes, & elas a possunt disciplinarum studiis magno cum fructu , ac semliciori cum successu promovendis ac perdiscendis. Quorsum enim operam studiis navamus, nisi

ex scientiarum, earumque cultorum admiratione, ex

amore veritatis, ex odio errorumΤ Hinc Philosophia

amor

i Pra egantur heie, quae in subiecta adnotatione d)ximus ad subsequentem XMv.

66쪽

LIB. I. CAP. IV. 2 amor Dp entiae, proindeque & inspientia odium, dicta. Quod si rationem , uti saepe fit, subegerint;

turbabuntur omnia , atque ea tantum vera

putabimus, quae nobis, nostrisque placuerint 'ac ceteros insanire arbitrabimur , quacumque nitantur ratione. Ita omnis Verae, germanaeque

sapientiae spes evanescet. Ergo juvenes scien tiarum studios veri quidem Jciendi cupidine , ad falsi resus endi odio incalescant: nullius au

tem tenacius complectantur, aut refugiant opinionem , nisi ejus veritas, aut fallitas certoe fuerit , evidenterque demonstrata .

q. XXXVIII. Et denique praecipitationem mentis , O J9diea'di intemperantiam , qua sine maturo examine judicia ferimus. Incredibile dicta est, quam virium istuc veri inquistioni, ac disciplinarum studiis adversetur : propterea

quod mon alia via ex ignorantiae, errorum quo tenebris in veritatis lumen transire ValeamuS , praeterquam praevio eorum examine rite, matureque instituto . Tum maximum quoque dehonestamentum est naturae humanae ' quum eVidens argumentum ea judicandi intemperantiast superbiae, aut levitatis ejusdem. Opportumnum autem , illudque facillimum remedium fuerit , si ex perpetua methodo judicia suspenderimus, qnoulque veritas pleno in lumine constituta fuerit. Quo spectat aureum Tullii monitum in priori de GDiciis o suod vitium, inquit, effluxere qui volet somnes autem velle deis bent ) adb bebit ad consederandas res miteminpνs diligentiam . Sed de intestnis scientiarum obstaculis huc uique. Nunc de externis . C

67쪽

De repellendis in eumdem Inem obsaculis

externis .

XXXIX. Λ . B internis progredimur ad scien- I x tiarum obstacula externa, quo rum potiora sunt, I. infantiae praejudicia, a. avaritia parentum , 3. rectorum oscitantia, 4. compendiorum lectio, s. praemiorum desperario. Nam de praeceptoribus dicam inferius capite peculiari. Exordiamur a praejudiciis. XL. Horum causae praecipuae sunt, nutrices, parentes, populus, ludi magistri , atque si I ullio fides in TQ ulanis , poetae. Quum

enim ea in aetate examen de rebus instituere1psi nequeamus , horum opiniones velut oracula spectamus, excipimusque. Ea tam altas postea in animo radices temporis diuturnitate figere solent , ut sere in naturam transeant ' magno.

que propterea ad scientiarum adquisitionem contendentibus impedimento sint . Plura a viris doctis ad ea deponenda, & eradicanda proposita media . opportunius , mea quidem sententia , longeque facilius fuerit, si ad optimorum Praeceptorum lucubrationes accedant prudentes,sollertesque juvenes quadam animi aequilibritate, & indifferentia: tum quae in rationum pondus, qui bus oppostae iis veritates sensi in sensimque philosophando demonstrabuntur mentis aciem,attentionemque sedulo, acutiusque intendant. Ita quippe fiet, ut veritate per solidas demonstrationes

pervi

68쪽

LIB. I. CAP. IV. 2'perspicue cognita , praeludicia ipsi tamquam falsa , & commentitia semet corruant , Sc col-

dabantur.

XLI. Ad haec quum parentum avaritiam scientiarum studiis obesse dico , non de iis parentibus loquor , qui ob nimiam egestatem aemiseriam liberorum sub optimis Praeceptoribus institutionem praetermittere coguntur. Eo enim in casu summi Imperantis est malo huic per publica Collegia occurrere' ne id genus juve nes; quos velut reip. semina spectare, ac revereri debemus, sibi inutiles , aliis oneros adolesoant. Loquor autem de illis , qui damnabili avaritia eam liberorum institutionem negligunt eosque auro potius , tamquam si muta juventa serent,

onustos, quam sapientia exornatos relinquere malunt . Velim autem praeclarum Poetae monitumii' animo recogitent et Gratum 6ι , quod patriae civem, populoquo

Si facis , ut patνne fit idoneus , utilis agris, Utilis i bellorum, paeis rebus ingendis. Plurimum enim intererit , quibus a tibus

quibus hunc tu

Mostibus iust tuas . . . .

Ut praeteream , opes , etiam si Cresi thesauri fuerint, sub prava liberorum institutione flatim perituras ' quemadmodum contra liberi bene instituti vel eas brevi comparant, si paupere ;vel, si divites, in immensum adaugent. Quod in hac civitate nostra saepe factum , ac nostris etiam sub oculis quotidie fieri laeti observamus.

9.XLII. Praeterea nec minora obstacula sunt, quae

69쪽

so ARS INQUIR. UERIT.

quae ab iis, qui parentum loco existunt, quanis doque objiciuntur . Taedet autem , in eum locum inscio fere calamo me incidissse, qui odibilis mihi semper visus est , & invidiae plenus. Ceterum dicam liberrime , quod sentio: quippe Non ego ventosae plebis si1fragia venor. Itaque videmus saepissime juvenes nostros & generosos, Ze ingenio praestantes , & perspicacissimos nunc vilioribus , ac moiosioribus coenobiorum ruinisteriis destinatos: nunc stupidorum quorumdam praeceptorum curae in parui S conventibus traditos ubique fere sine studiorum adjumentis cruda,& inhumana Rectorum barbarie derelictos: adeo ut & charta quoque saepe careant, &oleo, & plerumque calamo i Quo fit, ut qui Oedi.

nis decori & ornamento , ae rei p. praeterea bono, δc scientiarum incrementis nati erant, eorum, qui praesunt, sive malitia, sive oscitantia& incuria, cum florentissimi alias Instituti ipsius

probro ac detrimento marcescant ' atque ex illorum genere adolescant , de quibus Poeta :Nos numerus sumus, oe fruges consumere nati . Est ne detestabilius, ac perniciosu3 malum aliud, quod sollicitiori Majorum cura, Zeloque ardentiore coercendum sit, ac severe puniendum P Sed suid obferatis auribus fundis preces' Non saxa nudis surdiora navitis Neptunus alto tundit hybernus salo. ., lx LIII. Rursus blasiothecin portatiles, dia monaria , δε entiarum compend a dubitari nequit , quin viris doctis magno adjumento sint , dum

70쪽

LIB. I. CAP. V. 3rparvis indiciis, quae longa meditatione di.

dicerunt, in memoriam ea illis revocant. Ue. rum longe majora detrimenta sunt, quae studiosae juventuti adferunt. Principio enim desides illos , ac laborum impatientes reddunt . Tum a magnorum operum lectione, ac sontium originariorum consultatione avocant. Postremo illud emciunt , ut superficiali rerum notitia imbuti, nil quaerant amplius . . Quare

fit, ut non solidae, sermanaeque doctrinae cultores adolescant , sed centones tantum , scioli ,

indicularum doctores , fuci. Quod quantum ipsis, ac scientiarum incrementis detrimento sit, quis pro merito dixerit Τ Ergo Iuvenes nostri, si quidem viri docili, non doctorum larvae esse velint s velle autem debent), quousque in disciplinarum studiis non fuerint valde attriti, easque ordinata methodo, seriisque meditationibus per propria respective principia

plane non didicerint, id genus compendia, atque disciplinarum artiumque transumpta cane pejus refugiant, & angue. Hoc unicum , illudque idoneum tanto malo, tamque longe l*teque grassanti occurrendi remedium . XLIV. Tandem sua quoque, eaque satis valida, scientiarum studiis impedimenta opponit praemiorum defetitus , ac desperatio ..Nam ea nunc I tali te praesertim huius nostrae lacrymabilis conditio est , ut praestantissima ceteroquin illius ingenia ad scientias promovendas . ac perficiendas nullis praemiis, nulla praemiorum spe alliesantur , etiamsi summos acie ant

SEARCH

MENU NAVIGATION