Fr. Vincentii Fasanellii ... Ars inquirendæ veritatis in usum studiosæ juventutis nova methodo, novoque ordine tradita. Libri 4

발행: 1787년

분량: 394페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

x ARS INQUIR. UERIT.

Mecet nates . Extant ea de re frequentissimae eruditorum querelae , in primis Μuratorii. Malum istuc si per saeculares coetus , maxime per Instituta regularia grassari videtur, in qui- bus literae potentissima plerumque obstacula sunt dignitatibus nanciscendis; adeo ut viri do- qui in illis magna saepe copia efflorescunt, aptare sibi merito possint Iuvenalis illud Sat. VILNos tamen boc agimus : Tenui in pulυere sulcos Ducimus, m littus serili versam:s aratro. Qua de causa fit, ut heic languescant icientiarum studia: illic eruditorum MSS. aranearum telis, pulvereque tabescant: ubique fere Instituta ipsa administrentur praepostere . Nam quod est sapienter a Platone adnotatum, tunc re p. regitur melius , m gubernatur, quum aut Phil sopbi imperant, aut Imperantes philosiophantur. Ceterum non sunt propterea literarum studia abjicienda. Reserantur in Dei gloriam, in societatis commodum,in privatam utilitatem . uae magna praemia, nec ullis unquam cum id genus dignitatibus, honoribusque comparanda I). Quippe quae tot curis implucitae 1 Illustre viri sapientis elogium apud Salomonem Sap. VIII. heic omnino exseribendum : quippe quod ad gloriam, voluptatem , & utilitatem ex Vedira sapientia profici icentem ceteris undecumque Obvenientibus preserendam, valde idoneum aptatum. Habebo , inquit, propter hanc sapiantiam) claritatem ad turbo, m honores apud feniores iuυenis, Murus inveniar. in judicio, o in conspectae poten

tium Diuitiam by Go dile

72쪽

LIB. I. CAP. V. 33

citae , non tam praemia sunt , quam poenae . Praemia tu ne dixeris , quae corpori labores , menti aegritudines , conscientiae pericula plurimaque , . stimulosque perpetuos adserunt 8 . . . .

Quam scite illud dictum : Sicubi quies, sicubi felicitas , in vita 1 ntum acta privates C QA.

tium admirabilis ero , o facies principum mirabun tur meo tacentem me sustinebunt , oe loquentem me respicient , o sermocinante me plura , munus ori suo impouent . Propterea habebo per hanc immortalitatem memoriam aeternam his , qui ρcs me floruri sunt, relinquam. Intrans in domum meam con, quiescam eum sila o non enim habet amaritudinem

conversatio illius , nec taedium conuicius illius , se Laetitiam , audium . Eitae quidpiam quod cum ea sapientiae gloria , decore , & ornamento eou i ri misit λ Haud tam a d :lsimulandum , de eo laapientiae generu Salomoni heic esse sermonem, qua' ut ibidem icribit , eoutubernium habeas Dei , do strix egi disci inii Dei, m electri ου operum illius . Quae ut nativa , vera , ac ga mana sapientia , it in tanto Religionis neglectu , aut etiam contemplunimis rara . QiDppe in quo contubernium palluri praediligitur hujuq mundi, disseminarur disciplina carnis , & opera Oxercentur diaboli. Quae singula verae

73쪽

34 ARS INQUIR. VERIT.

CAPUT VI. .

. . ' ι . .

De tollendo praejudicio quodam pagano, calabra juventuti nostrae summopere noxio.

XLV. TEntum ad Disciplinarum impedi-V mentum postremum , quod quum non aliarum sortasse nationum , sed ealabrae tantum hujus nostrae juvenes . seientiarum candida os spectet, peculiari ob id capite evolvεndum , ae , si fieri quidem potest, eradicandum putamus . Nam sve patriae amor . qua nihil earius; sve beneficiorum vis, quae bruta etiam animantia ad gratitudinem provocare solet; sive intimioris amicitiae leges; aut sublimiorum denique praestantia, ac nobilitas ingeniorum ad ossicium istuc nos alliciat ; praeterire omnino illud , ae posterorum memoriae detrahere , &occultare nec possumus , nec debemus . XLVI. Consentia citerioris Calabriae urbs est in gradu 34. min. 28. longἰtudinis septen- νionalis , latitudinis vero gradu 39. min. 26. ad orientem Μediterranei I 5. circiter milliaribus sita . Est rerum ad victum praecipue spectantium seracissima . Tum Μagistratus , Sedinque Archiepiscopalis honore clara ; necnon nombilium virorum coetu , atque eruditorum , do storumque copia illustris. Hinc duabus Academiis , Constantium scilicet , & Cratνllidorum ,

74쪽

LIB. I. C P. VI. 3sac regia scientiarum Universitate conspicua . Ex oppicis praecipue , pagisque conterminis in eam confluunt juvenes fere omnes studiorum causa, de quorum tollendo praejudicio heic sermo . h. XLVII. Horum itaque praejudicium paganum appellamus, propterea quod ad pagorum praecipue juvenes j pectet , per Urbis hujus nostrae territorium prodigiosissima multitudine in montibus, collibusque circumfusorum . Est autem in eo constitutum , ut per solam hyemem, vixque dimidiam anni partem Disciplinarum ii studiis in Civitate imcumbant ' tum vix Iabente. Majo, aut Iunio ineunte, nescio quo, panico per aestatem aegrotandi timore ad pagos, studiis omissis, turmatim revertantur , in Urbem non redituri , nisi post nives , ac mense Decem. bri . XLVIII. Porro haec tam longaeva studio. rum interruptio quantum eorum progressibus noxia sit, Viv, ac ne vix quidem dici potest. In primis enim quum in pagis optimis praeceptoribus destituantur ' libris, eorumque lectio.

ni vale dicunt: ac ita domesticis c is, & relaxationibus dumtaxat intenti , emim etiam , quae per anhi dimidium in Civitate didicerant, obliviscuntur . Scilicet scientiae adquisitio , &subsequens ejusdem oblivio quum quotannis sese mutuo perimant, vel etiam clavorum instar

quodammodo ejiciant ' fit , ut iidem juvenes , licet ingenio de more acutissimi , ac praestantissimi, eodem fere in ignorantiae statu perse

75쪽

36 . ARS INGUI R. UERIT.

tantoque cum Di scipli narum , bonarumque artium detrimento . I

. . . .

XLIX. Quod si aliquibus in pagis optimi& praeceptoribus fortas e muniantur , atque sub eorum disciplina scientiarum studia persequantur ; valde paucorum ea sors est ' nec simul integra . Nam quantum obfit scientiarum progrenibus frequens praeceptorum permutatio, nemo ignorat : eaque de re longiori fortasse calamo mox disseremus cupite sequenti. Tum congressus Academicos , publicas concertationes , domesticam eum tot viris doctis consuetudinem , tot etiam juvenum scientiarum studia persequentium semulationem , pleraque demum alia addiscendi meis

dia , quae Civitas haec nostra florentissima suppeditare illis de more possset, qua, quae sis, ratione compensabunt in desertis pagis juvenes pagani Z Quin nullis studia persequendi stimulis excitati , nullis aliorum exemplis incensi , nullisque plausibus illecti, in quidvis aliud animum attentionemque intendent, puta in venationem , ludos , relaxationes , cetera.

L. V que istaec tantum mala sunt eorum progressibus mi literarum , bonarumque artium studiis adversa. Nam semestri otio expleto, ni- .vibusque sussicienti copia ad refrigerandum , purgandumque aerem circumquaque per montium saltem cacumina lapsis , Civitatem quiridem remeant studia resumpturi ; verum tunc nova illis malorum genera superioribus fortasse pejora . Enim vero conscedentibus illis ad pagos labente Majo, eorum praeceptores scien-

76쪽

LIB. I. CAP. VI. 37tiarum in Civitate curriculum juvenibus aliis indigenis ad autumnales usque ferias pertequuntur. Quare fit , ut resumere illa cogantur per saltum , perque fragmenta ac illas Disciplinarum parteS, quae per aestatem, menseque Novembri, ac Decembri explicatae fuerunt, ac traditae, Omnino praeterire. Ita eorum studia abrupta omnia,

hiantia, perturbata . Fingi ne nunc aliud obsta. culum potest eorum progressibus, ac Disciplinarum incrementis magis noxium, & adversum LI. Adeamus nunc in civitate pertem aegrotandi timorem ipsum , ex quo tot ma la in scientias , earumque cultores paganos Obo riuntur . Principio diuturna jam experientia compertum , quousque calor constans, & aequabilis perseverat, morbos Consentiae prorsus conticet cere , nec incipere illos , nisi circa autumni

initia i menseque Septembri. Deinde illud etiam

laepissime observatum, morbos per haec tempo-r4 acutiores esse, magisque exitiales per pagos,quim in Civitate , ubi mitiores longe obser-Vantur, ac placidiores . Quocirca per aestatem

aegrotandi timor iste vere panteus est' ideoque paganae juventuti generose in posterum eXcutiendus' nec amplius e Civitate illi ab edendum , nec disciplinarum studia interrumpenda,

praeterquam. communibus autumnalibus feriis , ac labente Augusto tum resumenda statim illa ineunte Novembri circa solemnia S. Caroli Borromaei , quo tempore sat refrigeratus aer , sat de more defaecatus.

LII. Nec quidquam est , quod his repo-

si a nant

77쪽

38 ARS IN UIR UERIT. nant juvenes nostri pagani quin immo plurima

eaque invictissima, ac vulgo nota exempla habeo, quibus idem ipsorum aegrotandi timor puerilis levitatis magis magisque revincitur, ac vanitatis. In primis vero id genus locupletissima exempla sunt Archiepiscoporum, vicariorum generalium, regitque Magistratus: tum tot Monachorum, tot Iurit consultorum', aliorumque virorum docto. rum , totque archiepiscopalis Seminarii alumnorum e tot praeterea scribarum , tot mercatorum, tot militum, totque, tantorumque aliorum alienigenarum, qui per aestatem e Civitate hac nostra minime abscedunt , quin propterea in morbos incidant , nisi aliquando forte fortuna . Id quod & in pagis quoque accidit , &sub quovis vel placidissimo climate, ac sub quavis vel persectissima aeris temperie . LIII. Quae quunt ita sint , juvenes hos

nostros, quorum nobilissima adeo, ac perspicacissima ingenia , dc quibus haec pagorum cou- sentinorum regio plusquam Italiae , ac Europae fortasse totius alia circum quaque abundat, enixe priecor, obtestorque, ut excusso panico hoc aegrotandi timore , propulsoque tam puerili praejudicio , lacrymabiles hujusmodi studiorum jacturas non amplius patiantur. Morentur heic, quaeso, Consentiae usque ad communes autumnales ferias, atque scientiarum curriculum perpetuo neXu ,& imperturbato ordine cum ceteris candidatis persequantur . Pudeat, inquam, cum Achille muliebri velle vilescere in pagis, interea dum ceteri

78쪽

LIB. I. CAP. VIL . 39teri commilitones cum Ulysse acerrime pratis liantur in Civitatet . . .

CAPUT VII.

De vi mdrum Praeceptorum delectu I deque mu. tuis eos inter ac tirones essetis.

LIV. π ΥΤ scribendi , ita & docendi ea

coethes multos extimulare fo-let hoc potissimum aevo nostro , in quo saepe cathedras moderari , docendique munus exercere videas nonnullos, qui disciplina adhuc egent

praeceptoris . Quo nihil funestius studio in juventuti accidere solet, nihil luctuosius. Nam quod ipsiusinet divini Μagistri ore prolatum

in Evangelio : Si eaeeus caecum ducit , ambo in foveam cadunt . Nolo rem hanc diducere , ne cuiquam data opera invidiam conflasse videar . Sat parentes monuisse sit , ut pro recta in literarum studiis liberorum suorum in stitutione, Praeceptores illis eligant quamopti mos, Omnique exceptione majores ' si quidem prudentes rei familiari ceconomos, utiles patriae cives, ac pios Religioni eultores, prout oportet, dare voluerint. Erunt autem quamoptimi Praeceptores, si his potissimum dotibus claruein rint, quarum I. est doctrina, a. arS commen

tandi , 3. deligendi judicium , 4. graVitas , s. morum probitas . o. religionis amor, p. d si cenae

79쪽

o ARS IN UIR. VERIT.

cendi diligentia , 8. tandem identitas , ac per petuitas unius ejusdemque Praeceptoris . Evolvamus singula .

,LV. Principio tironum Praecep res , quo suo muneri plane satisfaciant , Diiciplinarum , quas illis lucubraturi stat G& explanaturi, de bent esse callentissimi , ac peritissimi . Alioquin . quomodo aliorum Magistri esse poterunt, ventes ipsi praeceptore Θ Erunt autem hujusmodi, si nedum proxima, & peculiaria, sed & remota etiam, & universalia illarum principia

probe noverint . Si nexum sciverint horum principiorum cum suis. respective consectariis . Si partium ordinem, ac relationes mutuas quum internas, tum externas cum scientiis ceteris minime ignoraverint. Si prae oculis rationes, ac fundamenta habuerint veritatum omnium, quae in eisdem demonstrantur. Si harum veritarum usus ac sinis pro hominum utilitate & commodo eos minime latuerint. Sique, ut cetera mit-lam , falsas in oppositum opiniones , & erro-Tes omnes nedum internoscere , sed & perspi .cua , solidaque solutione refellere potuerint.

Quibus & discriminis quoque cognitio addenda earum rerum, quae certae & incommutabiles, quae t probabiles tantum ac verisinites, quaeque demum dubiae fuerint. Qui talia noverint, Viri docti, & ad docendum idonei centeri possunt.. LVI. Deinde artem quoque callere debent scientias commentandi, & evolvendi. Quare esse debent in em exendo ordinati I adeo ut pro be sciant , quae ad veritates demonstrandas ac

80쪽

LIB. I. CAP. VII. Istabiliendas necessaria sunt, quae supervacanea 'quae lucem aliis adferre possunt , quae secus 'quae idcirco praemittenda. quae debent subsequi. Tum in demonfrando solidi, as nermioli inconcussa nimirum , atque perspicua adhibendo principia, certas instituendo adplicationes , legitimasque illationes deducendo. Inde in expli- eaudo dilue di : quod fit proprietate verborum,

clara evolutione nexus, & ordinis eorum, quae enucleantur ' atque exemplorum usu , quae ad rem faciunt. Praeterea in scribendo, dicendoque culti, elegantes , ornati ' ut quum docent,

delectare etiam possint. Ad haec in judicando cauti: opiniones scilicet ad criticae leges exigendo , atque pro rationum , quibus innituntur , pondere de iis judicia ferendo. Tandem ii sint , oportet, ubique breves g nori ea qui dem brevitate , quae obscuritatem inducit , sed quae res involutas ipsa in lumine collocat . Scilicet vitanda aeque illis nimia brevitas , ac nimia prolixitas: ambae oscuritatis fons, &scaturigo . Nec praetereundum , rem studiosae juventuti utilissimam se facturos Praeceptores, si

Disciplinas italieo id omate jam ditissimo , &venustissimo, & elegantissimo edocerent . Ita quippe & eas adsequeretur illa promptius, ac facilius '& multo quoque citius, quam damnabili ludi magistrorum ignorantia , incuria , aut malitia modo fiat , earumdem studia adgrederetur. Atque ea quidem de caula in his conscribendis elementis diu ancipites suimus, quO- nam idiomate, italico ne an latino, melius,

SEARCH

MENU NAVIGATION