Horatii Augenii ... De ratione curandi per sanguinis missionem libri 17. in duos tomos diuisi quorum prior decem, posterior septem continet ... Cum indice duplici vno capitum, altero rerum copiosissimi

발행: 1598년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

521쪽

nae sectionem adhibebimus, interdum purgationem: toto corpore existente plethorico, sanguinei fluente, aut saltem euincente influxione, venam secabimus semel atque iterum, ac etiam si oportuerit tertio, ut omnem prorsusim petum sedemus. Aliis fluentibus humoribus accomodata decerni debet putagatio pro illorum specie. Ideo,inquit alio in opere Galenus, videndum, quili mores aceruentur, nam in quibusdam amara bilis, in quibusdam atra, ac in liis pituita affectum fouet, idcirco idoneum medicamentum eligendum est. Si vero fluxerint humores, ipsi tantum , quae recepit particulae succurendum est, quandoquidem,si liuidum,vel rubeum vel nigrum conspicitur, scarificando,&sanguinem emittendo, mox, ut Hippocratis verbis utar, spongiam magis si ciorem quam humidiorem supcrimponendo: post haec applicando siccantia pharmaca: ab his si res postulet,rursus sanguinem auferendo, ac mox iterum i lia peragendo donec parta omnino sanitas sit. Aliam quidem in Galeni doctrina non inueniemus Methodum, qua ulcera cacoethes sanari debeant.vt igitur in illis venae sectio interdum , atq; interdum purgatio adhibetur pro varietate humorum : sic etiam in aliis morbis malignis eadem omnino vigebit Methodus; propterea no recte concludunt viri doctissimi, morbo existente magno ex su cis vitiosis, sanguinis missionem necessario adhiberi, cum vires validae fuerint: . quia debet illa tuto interdum praetermitti solam purgatione adhibentes.Quaratum vero argumentum quomodo debeat dissolui explicatum fuit, tu in expla- xonationibus lib. ii. de Methodo medendi, tum in libris de febribus atq; in quarto harum disputationum libroad quos locos benignum lectorem relego.

Cur partita vacuatiosit instituta ; an insanguinis reiectatione ulminibus ero conueniat sanguinis misso. OV i A quintum illorum argumetum de partita vacuatione, quae per immera fit, edisserit atq; tum in ea, tum in Galeni exemplo inhaerescit, liceat mihi

parum circa utrumq; digredi non inutiliter quemadmodum censeo. Multis de 3' causis fit repetita vacuatio: quaru prima est ut virtuti aliqua ex parte imbecilla succurramus. Secunda, ut tutior fiat reuulsio. Tertia, ut sanguis in phi gmone contentus vacuetur. Quarta, ut sanguis semimalus prima sectione tractus in venis ex habitu corporis, repetita sectione vacuetur ex venis. Scripsi de hac materia copiose admodum libro quinto demissione sanguinis a cap.

decimo septimo usque ad x s. quaecum sic habeant, duae priores causae nostro inseruiunt proposito. Est autem curatio per u ea, qua paulatim,ac determiunatis vici binstauramus vires,& morbi materiam vacuamus, instituta propter virium conseruationem, cum scilicet illae tantam vacuationem non ferunt,neque eum vacuandi modum quantam vult morbus: hinc paulatim vacuantes,& opaulatim nutrientes, multis vicibus praestamus,quod semel pr stari non potuit. Statuamus corpus plethoricum in synoclium incidere putridam,viress no esse admodum validas, affectus vacuandum praecipit, idq; vel vena incisa, vel pu gatione linquit Galenus) vel utroque remedio: Hatum autem neutram ferent imbecillae vires:quoniam igitur in omni b.eiuscemodi repugnantiis incerta succurrendi ratio est, alias insanabilis omnino affectus relinquetur, alias spatio . Maegre et idque si magnum nactus fuerit Medicum, sanari poterit. Oportetit que ubi indicationes ita inter se aduersantur,re paulatim, quod vitiosum est vacuare, re paulatim inuicem, quod si lubre est, pro eo reponere, M haec proprie a Graecis Medicis sanatio vocaturi in Mu. Haec si vera sunt, mirum profe- s oo videtur mihi, quomodo ex eiuscemodi curatione deducant in omni cac chymia mittendum esse sanguinem: cu ego prorsus colligo purgationem dumtaxat exercenda. Galenus dicit corruptelam humoria ind igere remedio vacu

tionis, aut per venae sectionem, aut per purgationem, certissimum est hanc d heri cacochymiae: atqui imbecillae vires uo ferunt purgationem simultaneam, ei

522쪽

PER MISSIONEM SANGUINIS LIB. VII. sis

ergo per vices adhibenda; non igitur ex hoc praecepto deduci potest aliquando

venae sectione in exquisita Cacochymia salubriter exerceri cum omnino ex ii

tura indicationum, re ex verbis Galeni contrarium deducatur. At vero dicent Galenum dixtisse, corruptelam humorum mi is one sanguinis etiam indigere, corruptela autem cacochvmia est. At certe alio modo res habet, quia cum exigua corruptela adhuc sanguis suam bonitate seruare pot,affectusq; adhuc dicitur plenitudo, non cacochymia vi Galenus ait secundo Aphotis com. I p. huic venae sectio conuenit: at ubi insignis facta mutatio est, ut amplius nutrire non possit, sola purgatio conuenit non venae sectitato Aggredior nunc ad explanationem illustris, (vt illorum verbis loquat illius

exempli de reiectatione sanguinis. Expedit locum huc diligenter explanare, ac referre, qliae notaui olim in Methodum in iuniorum gratiam: praesertim,quod mihi haud plane satisfaciunt alii. Summa remediorum omnium , quae in reiectatione sanguinis ex pulmonum erosione fieri debent cosistit in tribus: Nempe in purgatione, secundo in medicamento diaspermato, tertio in proudione, quae adhibetur ipsi capiti. haec tria remedia indicantur a natura ipsius altilis: ac ut alia praetermittam, de quibus nulla controuersia est, purgationem ipsam insinuat mali succi vitium,quod per se pu gationem indicat, hanc extitille G leni sententiam adeo notum est. quam quod notissimum, in fine postea capitis xo inquirit, an venae sectio in hoc affectu conuenialicuius problematis explicatio

nem hisce verbis affert: Caeterum de mittendo sanguine his sciri illud licet: Quicumque parum habere sanguinis videbuntur, iis ad quendam succum probiorem sicuti praedixi) reductis, detrahere sanguine poteris, tum rui ius

reficere, eosdem etiam rursus purgare, ac rursus reficere,denuos, si res suadet, . sanguinem mittere, potissimum quibus veluti limus, vitiosus,dc crassus totus

sanguis est. At qui validi sunt multique sanguinis, iis statim a principio est de , trahendust haec Galenus. Pro quorum dilucidatione sciendum est in principio

huius affectus, ut plurimum non conuenire venae sectionem; quia nullius rei aeque sollicitum esse oportet, quam ut neque tussiant, neque ex capite aliquid 3' defluat in pulmonibus, quae res triplici illo fit praesidiora genere praesertim v ro purgatione haud ab re additum fuit in oratione illud ut plurimum siquidem maiori ex parte & imbecilli sunt, & pauci sanguinis, qui inspurcun sano uinis ex erosione incidunt, aliquando tamen multum sanguinis habent. vaidasque vires, atque tunc statim a principio curationi, pro vacuatione multitudinis, re reuulsione fluxionis. sanguis mittendus est. Transacto autem principio. atque iam sanguinis reiectatione sedata,aliquem usum afferre potest venae sectio ratione praeseruationis, sed non quocumque tempore, quia in Pa cum habentes sanguinem eiuscemodi vacuationem non admitterent,nasi antea instaurato corpore, M sanguine ad quandam probiorem mediocritatem reda-

y cto. Tunc per sanguis mitti potest ac simul etiam institui purgatio.

Remedia, quae proponit transacto principio tria sunt, primum instaurandum, i ac reficiendum esse aegrotu cibis boni succi, secundu vero incidendam esse v na.Tertium instituenda purgationem.inquirenda est omnium causa, ut inueniamus an in hoc ipso affectu sanguinis missio conueniat indicatione sumpta acacoc hymia, an autem ab alio indicante. instaurationem indicabat sanguinis exiguitas, contemperationem vero illius acrimonia, purgationem abundantia mali succi, Veliae sectionem indicabit suspicio futurae eruptionis sanguinis, ex eiusde iri ad affectam particulam fluxione(non illa quidem praesenti quae inchoante morbo adsuit, &occasionem dedit viceri, haec enim fuit humoris a- o crimonia,quam tum expurgatione, tum ex diaspermato pharmaco, tum dinia que ex praeuisione captis. fuisse mitificatam constat quae posset de caeteros cere negotium aegroto ob partis imbecillitatem,etiam pauculo collecto sangusne. Post et enim facile natura ipsa eius onere grauata, rursus ad idem malum reuerti. Porro haec ips affectio est quaedam species plenitudinis, in relatione ad vires. Veram existere explanationem hanc nostram, ex eodem auctores

523쪽

cile probabimus,nam lib.de ratione curandi per sanguinis missionem m. . v luti explicans hunc locum ita ad verbum scribit: Porro qui sanguine ex pectore reiecto in praesens quidem curati, caeterum ea sortiti sunt corporis structuram, in thoracis, pulmonisque partibus ut vel pa culo plus collecto sanguine protinus, aut vasis alicuius osculum reseretur, aut bpsum rumpatur,tis, etiam si nullum in corpore etiamnum symptoma, extiterit, ineunte tamen vere sanguinem mittere oportet, Haec ille. Qua maxime ad proposit iam conferre non dubito, licet hic de praeser

eruatione ineunte Veres cienda loquatur, in methodo autem fere loquitur de praeseruatione curationi permixta. Fuit ergo sanguis missus praeseruationis, ac revulsionis causa, ita iudicante imbecillitate partis solitae tentati a fluxione sanguinis. Quods aliquam indicationem hic praeberet cacochymia, cur non statim sanguinem misisset rdicent habuisse paucum sanguinis. Fateor. Atqui erant vires validae pro pha maci purgantis usu, maxime quidem validi, de catholici quale ibi a Galeno imstituitur, ac etiam cruda e xistente materia, excoloquintide, bdellio, ac alusid genus validis composio. tunc igitur sane urgente cacochymia sanguis mitti debebat, non autem postquam ipsa fuit tum pharmacis, tum victus ratione mictificata. Debebant colligere ex hoc loco, venae sectionem a Galeno misso praetermissam, quod aegrotus exiguum sanguinem habebat bonum , quia si in principio qdiis incidens in hunc morbum , laboret plenitudine, huic ipsi Galenus vult statim ab initio mitti sanguinem debere, hic certe socus quem tanti faciunt isti, illustris admodum est ad impugnandum illorum doctrinam; iam igitur, quia videor explicasse meam sententiam, ad reliqua properandum existimo.

AF p E R v N et sexto Ioco historiam extenuatissimae mulieris, cuius meminit s

Galenus libro sexto de morbis vulgari. sectione tertia comentat ior'. it P- ponentes nullam habere dubitationem,quin illa,cui Galenus copiosum sanguis nem mist, notabili cacochymia laborauerit, sane dignum est admiratione, cur eam fecerint hypothesin, quam omnino si rei naturam considerassoni, non po- terant statuere, atque posito etiam id verum esse. magis mirum, quod ex Galeni lectione, in qua exercitati sunt, non cognouerint, sanguinem Luisse milium ob plenituis nis affectum: declaro utrumque; Carnem habuisse exiguam eam mulierem certissimum est, quemadmodum etiam neminem ambigere scio, carnis molem non esse plenitudinis signum cum possit plenitudo consistere cu multa,Cum pauca,cum mediocri carne,cuius rei extat libro de plenitudine Ga leni testimonium aduersus Erasistratum disputantis, quod etiam in commentario proxime citato idem auctor manifestissime declarat, ut parum pollea eius verba ta asterentes, de explanantes docebimus. At ex hoc ipso colligere, quod earnem habuerit exiguam, notabili cacochymia laborasse non videtur minit tioni consonum: cum enim a rictum non facit inopia carnis, sed excrementorum & humorum a sanguinis natura distantium, tum copia, tum mala qnalitas: quorum nulla mentio fit a Galeno in eo commentario: imo vero neque etiam possunius aliquid probabiliter coniectari. Sed iam demonstremus aegrotum plenitudine laborasse, quae res ex verbis illius facile constabit: Primum qui- .dem, ne videretur carere multo sanguinei quod habitus corporis attenuatus iv esset. declarare statim voluit ceu dubitationem solues corpora gracillima multum habete sanguinis, cum ita scribit: Multi itaqu*yon patum sanguinis ha- hent, qui tamen maximopere graciles sunt suemadmodum alii crassi quidem nec tamen nisi pauco sunt sanguine praediti l haec Galenus. Quae certe quotidiana experientia verissima esse docet cum videamus, quotidie graciles muli

, . v

524쪽

res longo maiore sanguinis copia cumulare qua quae crali e m nt, ut ex am plitu-- dme venarum, tentione , ac ex menstrua purgatione copiosiori facile innotescit. voluit accommodato exemplo quod dixerat illustiare, hisce verbis: Et equidem mulierem, cui iam per octo menses suppressae erant me struae purgati Des, quaeque attenuatissima erat, copioso sanguine detracto, breui tempore ad suum piistinum& proprium statum restitui, oec secus etiam quainplures aliasa Huic certe non detraxisset Galenus copiosum sanguinem ii eo non abundasset. Audiant signum aliud plenitudinis certissimum quod sumitura tentione, ac tumore. Porro(ait illi venae extensae erant,quae sanguine videbantur repletae, ' liuentes J apposite dixit sanguine repletaei non flatu, ac rursus dixit: Liventes, ut ostenderet natura sanguinis in illis contenti, qui erat crassius,&niger,q, euenistus postea confirmauit. Nam secto, inquiti vase sanguis atrii pici tum colore tu cosistentia similis estiuebat iob id ipsum largius vacuare decreuit,quia certe plenitudine sanguinis melancholici nullum magis accommodatum inueniri potest remedium: quam venae sectio: praesertim in mulieribus, quibus purgatio destitit menstrua. Etenim Galerii consuetudo est retentis mens bus, si mulieres sanguine tenuem coaceruent, scarificare crura,si vero melancholicum de clas sum eum ipsum secta vena vacuare, ut docuit libro de ratione curandi per sanguinis missionem, de libro primo ad Glauconem. Aliud postremo plenitudinis in ea muliere signum fuit, quod octo iam exactis mens bus destiterit purgatio ex utero,ex qua suppressione no modo probabile, sed necessat tum omnino fuit plenitudinis affectum generari. Quamobrem, quoniam eorum, quae a Galeno - in commentatio dicuntur, nihil prorsus cacochymiam adfuisse indicat sed mnia in unum plenitudinis affectum conspirant, recte videor mirari, cur illi in eam opinionem venerint. Caeterum, quae de iistericis, spleneticis elephanticis, Gallicisque dicunt, eandem cum superiori b. habent explanationem, nos enim etiam contendimus,atq; profitem urin illis sangui vis missionem interdum conciuenite si adfuerit plenitudinis affectus aut sanguinis fluor: at citra alterutram causam omnino abstinendum ducimus :quaere praeter quam quod ex iis, quaeso scripsimus, dilucidissima esse potest, in particulari medendi Methodo fuit mihi adeo sussicienter explanata,vt in iis immorari amplius superuacaneuincenseam.

C A p. IX. sangui imi sumis con uisus. Aeet avus decac hymia in uniuersum diximus: nunc vero ligillatini

de unaquaque disserendumspecie . quia vero de sanguinis constitutione ex quatuor humoribus, qui tractant hoc argumentum, disserere cosueuerunt, ego etiam hic quid sentire mei debeant tyrones, quorum eruditionis causa haec seribo, nunc breuiter explanabo. Constare sanguinem ex quatuor humoribus T . . . Unon Galeni modo, ac Hippocratis, sed omnium est Medicoru consensus: sunt utem hi humores. Pituita, bilis flaua, bilis atra, sanguis ipse: quibus inui-ee tecta proportione permixtis resultat natura sanguinis, ita ut tres illi humor et languinis partes propris sint Rc iungantur eode ossicio nutriendi, augendi, ac fouendi naturalem calorem, quo pars illa quarta. quam per excellentiam n mine sanguinis appellamus fungitur : ut libro harum disputationum tertio ex plicui acetiam,libro de missione sanguinis ,ideoq; non distant colore, quia mnes rubedinem habent,non sapore quia dulcedine participant no fibris quia se tum quarta pars elaboratissima, tum alia tres suis fibris ornatae sunt atque extra venas locumque proprium concrescunt ingrumos, perinde autem habere via detur mihi. atque in vino, in quo hae quatuor visuntur partes vini appella.tione insignitae. Porro vocantur sanguinis partes excrementitiorum lium disium nomine ob similitudinem, quam cum illis habent,ut pals massae huius te,

. . m. . .

.. '. uuior, tapinguior Raua bilis, crassior ta socculentior, . atra. crudior, piru

525쪽

tuita: similitudo vero consistit in qualitatibus. M aliqua ex parte in colore. E enim Iicet omnes partes rubeae sint, omnesq; & forma, & temperie, partici dent sanuuini : tenuior tamen pars tubedinem habet flauiorem, crassior nig rem citidior albidiorem. c alidam&siccantilauiorem:inagis melancholicaam frigidam, & siccam, humidam & frigidam, crudiorem dicemus, relatione auo uai tam partem, quae in mediocritate cons stit: sed si considetentur secundum

se totae, vel in relatione ad humores excrementitios, aliter sentire oportet: halibi explanata, hic sint loco suppositionis. Porro cum Galenus dicit, idem elle

sanguinem, quod humores omnes, de alimentariis duntaxat locutus est, ni lic-nim quispiam excipiat excrementitios, salsam illius reddet sententiam, de quare diximus libro secundo de missione sanguinis. Simul cum sanguinein venis

duo naturaliter periniscentur: serum &cruda quaedam subitantia. Serum evehiculum sanguinis, quippe quia non posset aliter permeare uniuersum corpus.Cruda vero materia est chili pars, quae iniecinore sanguificationis otticium subterfugit, quae non potuit elaborari, ut sanguis ideoque cruda pe rmanensia venis, potentiam proximam habet ad transmutationem in sanguinem,quia noest omninochilus : quod aliquam elaborationem habuit in iecinore, sed non tantam, ut potuerit transmutari in sanguinem, quia vero proxima est materia illius idcirco sanguis est in potentia. Differt a pituita quantu chilus di IIert,qui omnes continet humores in potentia, cum ex ipso fiant oc alimentales, re excre- tometitii, at a pituita solum fieri pituitosum sanguinem par est,quae licet vera lint, non tamen reclamabo, si quis veteri consuetudine humorem omnem crudum appellandi pituitam. dcchilum Ac crudam venarum substantiam,& sanguinena minus elaboratum eodem nomine appellauerit,quemadmodum docuimus libro tertio de ratione purgandi. Haec profecto est naturalis constitutio sanguinis invenis, quam qui non distinguit, passim aberrae. Continentur praeterea

cum sanguine iiii mores excrementitii sed quidem no estn essarium quia n

tura, ut fecit venas pro sanguine, sic ipsam chistim felleamque vesiculam probile. Lienem pro melancholia: ventriculum Scintestina,ac alias fortastis partes pro pituita,ut sanguis purus sincerusi redderetur. Ex horum mistione & confusione fit in venis cacochymia, cum satis magnum incrementum est, aut ma gna illorum malitia (neque enim leuis misceta hunc affectum faciti utrumque

enim ad illius constitutionem interdum coneutrit, atque interdum ait crutrum . .

Est duplex eiusmodi cacochymia, simplex una, alia vero non simplex: si cura sanguinis incrementum fuerit, simplex erit si cum incremento, compost La , ut libro seeundo dicebam, de missione sanguinis, nomenque sumet a .

cente, cognomen ab alia, ut Galenus affirmabat. nomen vero nondum est in ditum si fuerit aequalis vitiusque poctio. Iam quidem constitutionem Laris ii-nis docui tum naturalem, tum quae a naturadeflectit: maximum j ac vere fi mum posui pro hoc aedificio fundamentum,ex quo aduersariorum omnes cor- .. mcnt machinae. CAP. X. De mittendo metuinem cu/chymra recentum. i

viri scripserunt de mittendo sanguine in cacochymia venarum, at ne- mo meo iudicio diligentius Ioanne Fernelio, qui libro secundo Methodi

medendi, hanc materiam dilucidam reddere conatus est. Postea quidarn recentiores eunde voluere lapide voluerunt.Quid ego de opinione celli eam Fernelii videor diligenter explicuisse libro quarto de ratione curandi per sanguinis missionem capite secundo. Hoc igitur loco aduersus alios disputo, at prius ex- sopedit afferre illoria sententiam. Dicunt no nulli manifestum no esse aperta vena non unicum, atq; sincerum Ruere sanguinem, sed omnes humores simul co- fusos&permixtos ut in eis reperi utur, at si Galenum id testatu reliquisse. huicque rei fidem coparari ex experietia, quias dictuin sanguinem inspiciamus cormpore quo concrescit, ac subsidet, inspiciemus singulotum humorum in-

526쪽

pER MISSIONEM SANGUINIS LIB. v I t. tir

esse portionem. Cum igitur (addunt vacuatio pervenae sectionem, proprie,s loqui velimus, verius omnium humorum quam unius sanguinis vacuatio diaci possit,illil simul effluant,non magis frigidi,quam calidi cui potest mirum videri eiusmodi vacuationem morbis tum calidis, tum frigidis prodesse nequa

dubitationem facit quod licet omnes humores educantur,maiorem tamen copiam sinceri sanguinas, quam aliorum humorum educi appareat, quasi quod si

caeteri humores reddantur longe deteriores, sequantui el; plurima incommoda. Quia hoc inquiunt, patui faciundum est. Nam detractis omnibus sucincis seruata inter eos proportione, quam habent in venis, ut natura deinceps vi-

' res acquirat,& quod superest melius gubernet,necesse est. Quauis neq: id se

te sit temere concedendum, maiorem semper meri, bonis; sanguinis copiam vacuari cum ille vel Galeni testimonio primo de hominis natura commentario 3 o. sit naturae familiarissimus, oc ab ea quam pertinacissime contineatur, id quod praecipue demonstrant nimiae purgationes, quibus sanguis omnium post temus duci cosueuit. H; quidem illi, quod attinet ad sanguinem permistum

cum cacochymia. Deinde vero disputant subtiliter ostendendo in cacochymia crudolum humorum, in alia quae fit a calidis humoriae interdum saluberrimum esse mittere sanguinem. De quibus omnibus particulariter dicendum.

In carachbmia venarum citra linitudinis assectum,aut sanguinis fluvionem

magnitudinem morbi minuantemsanguinem non esse mutendum.

VT nullam omnino dissicultatem habet, interdum etiam si nulla pleni udo

adsit,imo vero si corpus cacochymia insigna laborat erit, magno imminente morbo a sanguis fluxione concitando, mittendum esse sanguinem, sic profecto maxime controuersum est, imo maxime falium, ac perniciosum videtur mihi, in cacochymia citra eiuscemodi periculum venam pertundere. Ac primum certe, prodesse hoc nequit remedium incacochymia extra venas 3 o congesta, quia malus humor non debet misceri sanguini, ut educatur: qu.d . n. prohibebit, quin sua vicinia de contactu labefactet totum sarguinem 3 hoc fuit Galeni consilium, dum praecepta tradit conseivandae sanitatis perniciosam csio venae sectionem, si crudi humores inica ventriculum proximas ve parte, extimierint mulli: veretur enim illorum attractionem in venis, sed quid, si fuerint hcres, si putrefacti,si corrupti, siue alia ratione pessimi Adde Medicoru axiomas in vacuando scilicet noesseducendum humore per partes nobis es.Tu vero audebis circa ventriculum, intestina, me senterium, pancrea, bilem flauam aut a tram ducere apertis venis contaminare totum corporis habitum Praeterea quorsum tentabis eam perd.ffcilem viam & longi stimam, cum breuiorem se habeas facilioremq. Postremo quam certitudinem habere potes malum hunc humorem tractum in venis de iam sanguini confusum vacuari atq; si retineatur ibi quanta contingent mala tmulto certe quidem deteriora, quam ea sint.quae reformidare solebat Galenus,de semimalis, ac semiputridis ex corporis habitu sanguinis missione attractis. Porro de ipsarum venarum cacochymia citra Pl nitudinem sic urgeo.Venarum cacochymia sanguinem coinquinans emendatur pharmacopurgante: non igitur venae sectione indiget.ita enim pulum,atqisncerum reddi sanguinem Galenus ipse scribit, ut supra diximus. Amplius, propositum Medici est,tuto, cito, de iucunde sanare. at vero qui mittit sangui- De in tiuscemodi affectu,nes tuto,cito,neq: iucunde sanat. Tuta non es mediat o ca i , qu vacuat eum humorem. qui non debet vacuari, Ac qui magnam toto corpori facit utilitatem qui utilis est ad superandum morbum 5 in quo natur

iis calor Conseruatur: deniq; ex cuius vacuatione vires non mediocrem cons

qui debilitatem possunt. Iam si sanguis nullam patitur putredinem, liquantitat c non facit negotium, cur vacuandus Dicent fortassis, quia limul va cuatur malus humor, qui cum eo permistus est, de qui nequit alio modo

527쪽

vacuati. At demus vacuati simul vitiosum succum (ostendemus enim infra ecse id aliquando impollibile, aliquando dissicile ac semper incertum quae ratiomedendi est haec, pro uncia, ut sie dicam, bilis flauae, boni puri i: sanguinis atq;aliorum humorum vacuari libram 'sed cur, si alia via id fieri potes , qua solum noxius purgetur humor conseruato sanguine. id fieri non debet 3 Cur, si seini;

putrido, ac simul multo existente sanguine Galenus non vult tantum illius vacuati, quantum postulat morbus, sed aliquid vult reponi ad corporis nutritionerat linquam bonum existentem, quo nutriuntur omnes corporis paries,edu- eemus 3 Sanguis deinde tamquam amicus & familiaris naturae, tum quatenus conseruat vires,& spiritus, tum quatenus calidum innatum auget, morbi ipsus, propulsationem adiuuare no mediocriter poterit a quacumq cacochymia fieri ipsum contigerit, suo enim temperato calore potest unicuiq; humori malo su uenire. Quorsum praeterea ipsas vires reddere imbecillas ex sanguinis vacuatione tentabimus ergo non sanat tuto, qui sanare contendit hoc modo. Addo 'iis curationem interdum fieri tardam, ac fortassis impossibilem: sic cacochvmia in venis pulmonum, aut thoracis, aut ventriculi aut ce ebri, quomodo earn venae sectione vacuare poterunt na m antea quam per successionem illae exinaniantur venulae, oportebitob distantiam non semel modo sed etiam admodum frequenter sectionem ipsam repetere: eadem est disicultas in ii flammationibus internis, s admodum vicina secari non possit vena, cuius rei hoc signum io

est, quod secta interiori dexti i cubiti (quod exempli satis dilucidi causa prepono) ut sanguinem in phlegmone occupante dextras superiore, costas. vacu mus, Galeni testi ironio. prima vice fieri plerumque non potest, vacuatio cacochymiae ibi existentis, cum particulari plenitudine coniunctae, ideoque secundam fieti sectionem iubet,ut quinto libro de missione sanguinis expliciti. Propterea tum Hippocrates,tu Galenus docet, colotis mutationem signum e se vacuatum, vel non vacuatum fuisse sanguinem in phlegmone contentum ego dico illorum imitatione, signum vacuatae cacochymiae equidem apparere in emisso sanguine debere: quod tamen non apparere docet ipsa experientia, quae rerum magistra est: Cum etenim in artis operibus insenuerim, atq: incisio- s onem repetitam non modo bis, sed etiam tertio viderim,vidi tamen raro eiust modi mutationem coloris, noviqi; passim in hac re aberrasse multos, qui putant,

mutationem ex nigro ad rubeum, ex crasso ad tenuem eam esse, cuius meminerunt illi auctores, visitur autem haec frequenter, illa aut raro, aut numquam,

scilicet ex flauo,& rubeo ad maxime rubicundum vel ad liuidum, ut praecipiebat Hippocrates. Idem modo fiat iudicium decacochymia existente extraphlegmone: si haec venae sectione vacuari deberet,aliquod signum praeberet vacuationis suae: atqui nemo demonstrabit mihi colorem hilis flauae ex illis venualis derivatum, quantumuis sectionem repetat. Videbimus quidem interdum pauescentem aliqua ex parte sanguinem, serumque ipsum nonnihil eiusdem coloris ostendentem,sed ista non est bilis in venulis cerebri aut pulmonum existentis coniectitra, sed biliosi sanguinis, aut etiam excrementitiae bilis in magnis ac in omnibus venis contentae: igitur si viribus existentibus validis, quae tot serre possit sectiones, ex illis venulis educi malum succum in eorum gratiam admittamus, illi pariter credo admittent mihi, sanationis hanc viam este tardam, ac longe citiorem pharmaco purgante institui posse. Quid di eam de ipsarum virium futuro periculo neque enim omnibus robur in est idem , ideoque si

forte prorogatur morbus, ad extremum factae imbecillae . vel succumbunt ae

groti vel nisi longissimo tempore recreari poterunt. Ex iis id sane conc ludi

posse citra controuersiam video, tutum non esse, nec breuem, nec iucundam foecurationem cacohymiae simplicis per venae sectionem. Amplius sic insto. Natura venarum cacochymiam segregatam a sanguine vacuat: ergo eandem segregatam a sanguine vacuare debet artifex: consecutio necessaria est. quia Medici munus est natura bene operante imitari, antecedes probatur ex operib. naturinde ex Hippocratis,ae Galeni auctoritate. Bile tu venis existente natura expurgat

528쪽

perdiarrhsam, per dysinteriam per urinam per sudorem. non vacuato sangus-ne,sed ipsum in venis conseruando fieri hosce affectus natura expellente bilem cum sanguine antea permistam in venis, pollea vero segregatam, adeo verum,/ atq; certum apud omnes Medicos, ut nemo sit, qui hac de re dubiter Galenus lib. ommentariorum in Aphorismos Hippocratis duhanc senis enarrat senatentiam Causo ne habito, rigore superueniente fit solvito,ita ad verbum inquit. Post rigorem, & alii soluuntur. Ac sudores, & vomitus biliosi superueniunt: bile igitur,ex qua febris ardes habuit ortum expurgata soluitur febris. Nam febrem ardentem fieri nouimus aestiuo tempore, quando venae exsiccatae atros ac bilio-to sos ad se liquores attraxerintl ecce igitur naturam ipsam segregatam bilem,non

confusam cum sanguine vacuate. Propterea cum natura a causis morbum fi

cientibus aggravatur,& humorum adest cruditas, aliquid bene vacuari (dicebat idem auctor est impollibile: si quidem oportet coctionem praeire, subsequi vero discretionem, & postea vacuationem, ut bona fiat crisis siue iudicium. Haec autem ipse docuit Hippocrates. in primo libro Epidemioru ita inquies,

Coctiones iudicii celeritatem .securitatem salubrem indicant; cruda autem Mincocta ad malos abscessos concur sus, iudicationis carentiam vel labores, vel tempora,vel mortes, vel eorundem malorum reditus. Quae si vera sunt,quis audebit bilem sanguini permixtam, ut vacuet, simul educere inculpatum dc optimum sanguinem cum spiritibus copiosissimis vacuare F Cacochymia igitur ve narum sola debet expurgari conseruato sanguine, quem hac ratione d utaxat,ut ex Galeno dicebam supra, purum ais sincerum reddimus. Nunc perlustremus, quod a recentioribus dicatur. Aperta vena sanguis protinus siue supra veterem proportionem adauctus, siue motu vehementi agitatus, educitur simul conmius ac permistus cum omnibus humoribus. Hanc hypothesin concedo illis li- henter quia ex hac ipsa non video, quomodo insequatur, in cacochymia ven rum, ( nam de alia nulla est controuersia o sanguinem fore emittendum. Euacuabitur,inquient, facto emissatio bilis simul cum sanguine, dc spiritibus, ac ita sanabitur morbus. Egregia deductio. Non debet spectari, quod vacuetur hu-δ ' mor morbum efficiens sed an recte vacuetur,an solus iuxta praeceptum Hippocratis.& Galeni, an tuta vacuatio sit, an modo fiat conuenienti. uniuersaje es in omni vacuatione praeceptum Hippocratis, inanitionem vasorum talem fieri debere, qualis confert, & facile fertur, ut Galenus ait tum primo lib. tum quat-- to Aphorismorum, atque admodum egregie libris de facultatibus medic

mentorum purgantium, non est vacuatio, recte instituta,non tuta,cum vacuetur sanguis, eiusque partes, ac spiritus, qui non debebant vacuati, deinde quia non fit conuenienti modo vacuatio,etenim sanguinis inquinamentum factuma cacochymia. non potest emendari sanguinis missione, sed purgatione, ut Galenus inquit libro de facultatibus medicamentorum purgantium. Deinde com siderare oportebat,non fieti aequalem vacuationem omnium humo lum,namque in vacuanda plenitudine aequalis fit, eademque seruat ut proportio naturae . conueniens ac salutaris, in hac vero cacochymiae vacuatione secus habere mstendunt multa, primum educitur exigua quantitas humoris bilios. magna vero sanguinis vulis,atque spirituum,deinde ratione quantitatis diminuitur proportio naturaei supponimus enim sanguinem nec quantitate, nec qualitate. praeternaturam esse affectum: sed solum pati inquinamentum ex misceta mali humoris. at tu, qui in hoc casu vis sanguinem vacuare, diminuis petperam hanc quantitatem sanguinis. natui aeque optimam proportionem deuastans, tu inniam in corpore imbecillitatem inducis. Praeterea, suis fel et hanc illoruin

Q consequentiam, cum dicunt: Cui potest mirum videri eiusmodi vacuati nem morbis, tum calidis, tum frigidis prodesse Nili certe maxime hoc ipsuin videtur mirum , primum quod putem nullam humano generi magis perniciosam opinionem inueniri posse. Deinde vero quod necessarium non habet ex supedictis consequutionem. Ex eo enim quod aperta vena sanguis vacuetur biliosus, melancholicus, pituitosus, de vere temperatus atquem

529쪽

sao HOR ATII A vGENII DE CVRATIONE

diocris,non potest deduci, venae sectionem utilitatem afferre frigidis morbis,iamo vero potius contrarium summa ratione deducitur. Siquidem cum sanguis secundum se totus calidissimus sit,excepto corde, ac spiritibus, omnium qui inhumano corpore insun huius ipsius vacuatio simul cum spiritibus, qui cum eo semper insunt, uberrimi, magis refrigerando, & corpus de humores frigidis ac sectibus summum inferret detrimentum,ac illius praesentia utilitate maximam. Exitum considerent huius rationis. Sanat venae sectio fiigidos morbos,ergo calefaciendo prodest.cur igitur.vbi de febrib.disputabatis, contendistis, omnem venae sectionem refrigerare Dicent: Constat saliguis ex pituita, constat ex in

lancholia, qui humores frigidi sunt,& a qui b. frigidi morbi fiunt: quamobrem iovacuatio eorum sanare poterit frigidos morbos.indignum est hoc argumentutis, qui veram profitentur medicinam. Dixi cum de constitutione naturali sanguinis loquebar, pituitam. dc melancholiam in sanguinea massia existentes. sane excrementitios non esse humores, sed sanguinis habere formam mustam, impositum vero fuisse id nomen ab antiquis a similitudine. Praeterea si omnes morbi frigidi in venis consisterent, fortassiis haberet opinio probabilitatem aliqua, at maior illorum pars ex humore fit extra venas existente, que vacuando neqvi debemus attrahere ad venas,neq; et plerumq; possumus,atqicu possumus tuta medicatio non est. Postremo, i, pertinet ad eius modi consecutionc, placet adiicere, quod omnium Medicorum illustrium sententia de morborum hi- gidorum curationibus omnino subuertitur, ut ex eorum lucubrationibus constat . ac ex iis, quae de morborum curatione scripsi mus, set etiam sequenti disputatione lucidissimum. Quaedam ex iis quae diximus nouerunt Medici r centiores incommoda, atque euitare illa conati sunt dicentes . quod detractis omnibus succis seruata inter eos proportione, quam habent in venis naturam vires deinceps aquirere, Ac quod superest, gubernare melius. Sed a via longis.sime aberrant.Quia cu naturae proportio coli stat de in qualitate, de in quantit te: naturali quantitate remota, quacum illa suas exercebat operationes, noupotest nisi maxime reddi imbecilla: praesertim cum vacuetur ea substantia queqnon debebat vacuari; ideoque quod superest, putres et a natura non guberna solum,ut conueniebat. Est etiam magna consideratione dignum, quod postremo loco addunt, non educi e venis sectis maiorem portionem puri & in ei i sanguinis , quod ille, ut puta naturae amicissimus, retineatur quam tenacis lime, ut o- stendunt super purgationes. Hoc enim contradicit primum ei, quod posuerunt fundamento: sed fortassis id non curant. Atque etiam ex illorum sententia Galeno contradicit, qui omnes humores simul mixtos, de consumse venis educi voluit: at si sanguis quam tenacissime, ut dicunt, retinetur, omnes humores simul permisti, &confusi non retinebuntur, sed soli humores m li, singuine retento vacuarentur. Verum quoddam simile somnio videtur mihi, quod imaginatione assequi aliqua ratione noqueo, cacochymia scilicet ex- istente in venis. Solam illam vacuati retento sanguine. Quis enim quaeso vidit hoc miraculum, rupto dolio non effundi vinum incisis venis no profluere sanguinem 'inquient sanguinem malum solum et fluere, intus contineri bonum Sed quis quaeso est sanguis hic malus,cu supponamus totum sanguinem,&qu litate ,& quantitate bonu permixtione duntaxat flauae bilis aut alterius excrementi malum, sola haec permistio remouenda ut diximus. Quis unquam secta vena id animaduertet e non sunt, quae sensibus, experientiaeque apparent cui- dentia, sine valida ratione pronuncianda. Quod de superpurgavonibus dicunt, quam male cum istis conueniant, nemo videt: si dederis mihi purgatione fieti secta vena, dabis etiam velis nolis omnem sanguinem invenis existentem ex socoorificio deduci. Tandem vero, quam fallax tit hoc argumentum de uniuersali vacuatione sanguinis, de omnium humorum, demonstrati ini fuit li-

amplius supereste, quod sit in haere

controuersum.

Insim

530쪽

rasimplici catachmi huius non conueniresumis

missionem.

IN hoc genere duo relinquuntur examinredae Dum,an in cacochymiapitula

Itosa.&in cruditate humorum sanguis mitti debeat: alterum vero, an in cac

chymia illi aduersa qualis est, quam flaua bilis concitat, idem remedium sit administrandum i De utroque hic edisseram breuissime: quia alibi, quantu opo xv tere iudicaui, videor dixisse. Primo igitur loco, quod attinet ad eos morbos,

qui a pituita fiunt q aosti: nobis obiiciunt,cuiusniodi sunt apoplexia, e pilepsia, vertigo, carus, lethargus, ac alii eiusdem generis, nihil inuenio quod facere difficultatem possit, si legavi ut, quae scripsi lib. quarto demissione sanguinis c. 8. ta is . in quibus ex proposito docui, quando in hisce morbis liceat sanguinem mittere: quia veto fortassis non habent omnes eum librum,hic breuissime de singulis repeto, quid sentiam. Apoplexia duplicem ortum habet. tum apiatuita admodum viscida; tum a sanguinis multitudine. non conuenit sanguinis missio in priori, sed duntaxat in posteriori, Hippocratis, & Galeni testimonio libro quarto de rati victus in morbis acutis, comm. x s. Et libio de ratione cu-as randi per sanguinis missionem capite sexto. Idem sentire oporiet de epilepsia eiusdem Galeni testimonio. eodem libro quarto acutorum, in quo etiarii syncopis meminit caldiacae. Legito qua seripsimus libro quarto harum disput tionum, dum de ipsis viribus agebamus,& de venarum, ut auctor illius quarti appellavit. De vertigine ab illis etiam mentio. Nam Galenus libro tertio de locis astectis,ca. .arteriarum sectionem admittit, quia dicit non iuuari vertignotas omnes, sed eos duntaxat, qui ex spirituoso sanguine de feruenti smo( qualem existere alteriosum nemo est qui nesciat fluente ad ventriculos cerebri petrarterias iugulares extet lores,in vertiginem incidunt, at non iuuari si fluxio fiat per arterias interiores: causa vero ob quam sectio arteriatum ali-3' quando conuenit, est reuulso sanguinis fluentis spirituosi ad cerebri ventriaculos : propterea si quispiam hoc in casu relictis arteriis venas incideret, aut uiis hil prorsus, aut parum iuvabit, quippe quia morbus ipse non fit per venas, nec ab omni sanguine, sed solum ab arietioso,& per arterias Ruente. Noli dico alia ratione fieri non posse vertiginem,sed de illa sermo mihi est,in qua sola conuenire arteriomatiam profiteor. Nam ab inaequali intemperie cerebri siue calida (aqua tamen frequentius fieri docui alibi , siue frigida concitari solet quo in casu perniciosam este venae sectionem putauerim, quod etiam Galenum temsisse puto, libro eodem tertio, de locis affectis. Statim enim postquam docuit vertiginosos omnes non iuuari ex arteriatum sectione, pone aurem, haec o seribit verba: Sed constat non omnes huius auxilii seneficio fuisse cu

ratos.

Etenim aliae arteriae iis maiores ad cerebrum ex ipsus bas pet tetiformemplexum ascendunt per quas huiusmodi passionem fieri rationi consentaneum est, elato per ipsas vaporoso, calidoque spiritu,atque implente cerebrum. A que fieri etiam potest, ut inaequetiis cerebri intemperies huiusmodi spiritum producat. J Haec ille. Quae postrema verba addita sunt ut opinior, non alia de causa, nisi ut ostendat inutile esse secare arterias ubi ab inaequali intemperie cerebri ipsa proficiscatur vertigo. Ex iis deduco dupliciter aberrare quosdam nostri tempotis Medicos: primum quod in omni vertigine missionem sanguis ' nis consulunt: secundo , quod pro ariettomatia putant substituendam esse venae sectionem, quorum utrumque falsum est, ut ex Galeno proxime demonis stratum fuit, atque multo apertius, ubi de particularium morborum curatione tractaui. Legant interim studiosi Paulum Aeginetam libro tertio capite dum decimo, qui Galeni sententiam videturmihi diligentissime asseeutus. satis do

SEARCH

MENU NAVIGATION