Simonis Caulerii Rhetoricorum libri quinque. ..

발행: 1600년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 연설

581쪽

quod, atque in vestrae seueritatis iussi cium, adducitur: sed tenentur ij, qui ad , urbis incendium , ad vestram omnium caedem, ad Catilinam accipiedum Romae restiterunt, tenenturiitterae, signa, , mamis, denique uniuscuiusque consensior sollicitantur Allobroges , seruitia excitantur, Catilina accersitur. Item: Clodiam necare voluit Caelius, quaesiuit venenum, sollicitauit quos potuit, parauit locum, constituit, attulit.

RHETORICORUM LIBER

sime, aut redemptori con ara tatam, aceruatamque materiam,

politos lapides, ligna dedolata caementi copiam ab ude, qui seposuit aedificationis autor, in hoc est: Vt metatus aream, & Operis uniuersi partes,conc

582쪽

13o RHETORICORUM

ptam animo ideam exprimat, expres samque oculis exponaz non secus ego, postquam libris institutionum Rhetoricarum quatuor,ea suppeditavi, a quibus instruehus Orator idoneum scitae o. rationis corpus compingeret liacisceptae praeceptionis extrema parte forma& charactere oratorij operis,& struct rae ostendam. Et sane,qui avet pervidere, & contemplari structuram, & artificium coagmentatae orationis, aciem oculorum in exemplar urbis ornatae intendat,& circumspiciat aedificia eorum

quaedam publica, in olis magnitudine,& operis magnificentia inueniet, quae suspiciat, templa,p orticus,theatra: quae dam cernet priuata,& ad usum necessarium sic comparata; ut nil addere, nil demere queas, nisi familiae, rerumque domesticarum commodis ossicias. Ataque uti publicorum partes , & velut membra omnia ampla, grandia , excelsa videntur: ita priuatorum pro re familiari decentor commensurati esse debent singuli parietes, tecta, portae, triclinia, cubicula. Sunt inter haec,quae

nec publica sunt prorsus, nec clausa

583쪽

omnibus, praetoria, Principum domus,& diuitum. In his multa, non sotrim, ad usum quotidianum priuatae rei instrumentis similia apparent: at ctiam

patent porticus, Vestibula, fornices, a-

ditus, in quibus publicorum species.

Et sunt, quae nec priuatis , nec publi- cis prorsus distant, de contemperatam

mediocritate referunt maiestatem. Nodispar orationis ratio. Prima nam qui animo concipitur idea, &spccies orationis ex modo personarum, & argumenti, vel ampla, grandisque, vel mediocris , dc apparata, Vel tenuis, posita, quae prudentiae plus, quam ruperbiae spirat. In grandi genere dicendi omnia sic fere protenduntur mem bra, ut magni ambitus longis distinactionibus, quasi altis sustineantur columnis, cum res magni splendoris, dignitatisque sunt. Tenuis, & callida oratio , nil magnum spirat , contenta tenuibus verbis , dc minoribus particulis sine cultu. Haec sit prima membrorum ratio, quam sequitur proxime numerus , & harmonia quaedam paruum , A membrorum dimensio,

584쪽

quae partim ex syllabae cuiusque quantitate, pedumque proportione uimitur: partim ex numero dictionum, ataque similitudin Q partim ex tono, oc γpta, decentique omnium istorum mitatione. Sunt quippe in oratione numeri quidam stabiles, qui grauitate sua

tarditatem, dc molem addunt: alij volubiles , qui celeritatem. Et ne alij dam- entur, aut aliis postponantur: aliis flumen verborum, volubilitasque cordi est , qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam: distincta alios,&inte , puncta, interualla, morae, respiratio nesque delectant. Haec, ut accurate tra dantur, prius de collocatione, tum denumeris, denique de figuris dicendi

praecipiam. 2. . Ollocatio cst dictionum nume- i---- rosa compositio,& artificiosa concordia,quae vinctam orationem efficit, Omlusiis. & lenem,& cohaerentem, & aequabili ter fluentem. Compositio autem elementorum, syllabarum, dictionum, di GHi , Etionisque consequentium intersepositione conficitur. His adiungitur clau fila uniuscuiusque orationis, aut mem

585쪽

bri numerosa dispositio. Atque ex obsediuatione collocationis, atque clausulae pedum, consurgit numerus, atque orationis plena, re sonora concinnitas, id modulatio. Collocationis sunt partes,

ordo, Iunctura, concinnitas, numerus.

ordo cstapta verborum simplicium, colunctorum dispositio. Haec praecipit, Ordo quid' ut in simplicibus leuiori subiiciatur grauius, cum oratio amplificatur: cum imminuitur, ut grauioribus leuiora succedant. Debet enim sententiae ita crescere,& insurgere,ut augeri argumentum, non deficere videatur. ut, Tu istis fati

cibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate &c. Sic a me Co-sul designatus defenditur: ut eius nulla fraus, nulla auaritia,n una perfidia,nulla crudelitas, nullum petulans dictum invita proferatur. Hoc enim, & si minus est petulans di ctum) quam crudelitas, auget tamen sententiam, & insurgit cx rei tenuitate. Nam, ut prouidendum est ubique, ne decrescat oratio: ita siquod verbum vehementius infigi iis nimis audi tium cupis, illud in clau-

586쪽

sialam reijcias oportet. Proprium est huius loci, rerum natur 'em ordinem pro dignitate causae seruare. vi, Viros, & foeminas ; diem,& noctem; ortum, & occasum dicas potius,quam secus. Verbo sententiam claudere , si compositio patiatur, est optimum. id si asperum erit , decori orationis potius consulendum. vr, Commoditati ingenium, grauitati aetas, libertati temporassent impedimento. Quaedam ordine permutato simi superuacua: ut filius priuignus. Iunctura eleganserit, & concinna,si verba extrema cum

consequentibus primis ita iungamus:

Vt nec aspere concurrant, nec Vestius

diducantur. Tum enim facit, ut leui cursu, S: facili lapsu profluat oratio.

Nam vitat hiantem concursum Voca

lium, & asperum concinantium-Iustitiaque dedit sentes fraenare superbas. Iliantem, ab nisque pronuntiationem efficiunt, & impediunt os, cui & laborem quemdam afferunt, voca- es, quando multae, vel eaedem, vel di uersae connectuntur, dc fisquentantur.

587쪽

Qmppe resistunt pronunciantis ori, &initrumenta impediunt, & vocem abire volentem retinent, & sua duritia aures delicatiores offendunt. Atque oris partes, labia, dentes, lingua, palatum,& guttur , pronunciationem , aut suavem,aut ingratam pro sermonis habitu prompto, aut difficili , reddunt. Prima namque vocalis. A.toto proferitur ore: altera. E. sicut figura secatur, ita os ipsum dimidiat. I. contractis iam penὸ omnibus partibus, ViXenascitur. O. sicut pingitur, ita in orbem inflat buccas, & dinςnditos uniuersum. Postrema. V. conum facit acutis labris, &conniventibus. Quamobrem hiulca est oratio , in qua magna: Vocales occvrunt sibi, vel alias vocales praecedunt immediate . Arma armis pugnent . Arma amens capio , Sermo oris indiserti, Classis soluo oras. Non' est mollis alterius cum altera occursus: In Actaeo Aracyntho . Suavior est concursus, cum ipsae alias praecedentes subsequuntur . Vt, Praeterea,

mente acerba: floret gloria: loqui alios oportet: Cornu ad pugnam proludit,

ia iiij

588쪽

Praecipuus hiatus earum, quae cavo, patulo proferuntur ore: Sensu humanitatis: E, plenior littera est: I, angustior, ideoque in his obscurius vitium, si committatur. In summa omnium lit-xerarum concursus in iunctura vitandus es: ι nisi hoc ipsum assectatione negligentiae , aut studio asperitatis fiat.

Nam crimen nefandum non est, Voc

les vocalibus comitii. Etenim dubium est, negligentiane, an solicitudo sit peior. Nec se est enim, ut hic metus im- . petum dicendi retardet, & ab his, quae Potiora sunt, auertat: Quare, ut hegligentis est oratoris hiulca subinde oratione uti : ita humilis, & angusti est animi, ubique hoc perhorrescere. Hia'

tus certe ,&concursus Vocalium moti

te quiddam habet, quod indicat non ingratam negligentiam hominis de re magis, quam de verbis laborantis. Sic in diligenti argumento videri voluit

negligens Cicero. Ego omni officio,ac potius pietate satisfacio omnibus.Item: Temeritatem concitatae multitudinis autoritate publica armare. Itaque aliquam orationem decet negligenxia,alib

589쪽

LiBER V. 337 quam diligentia, & cura. Vitanda est

assiduitas eiusdem vocalis : AE aeque insula Circes.Nam a, dc o frequentatae, aut vastam, aut grandem faciunt orationem : Principio delubra adeunt, P cemque per aras EXquirunt, mactatit lectas de more bidentes,&c. E autem,&i exilem faciunt. Erit ille mihi semper Deus, illius aram Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. A o, & e, Ora tionem in qua dominantur, &iucunda varietate consonant, reddunt suavem. vi, Bellum in Gallia maximum gestum est: domitae sunt a Caesare maximae na tiones, sed nondum legibus, nondum iure certo , nondum satis firma pace deuinctae. Optima compositionis ratio, in qua vocalis occurrit consonanti,cum ipsa iis fine dictionis praecedet iis, d consonans in principio sequen-'tis, aut secus, sic apte cohaeret, ut hiatum non admittat. Haec ratio suauit tem eloquentiae Ciceronianae, & laudem sempiternam comparauit : com

parauit dc Virgilh carminibus, & O-

590쪽

p. stis ι onsonantium quaedam sunt aspe-e Uonamis rae natura, Ut R,& S: quarum illa :caninum quid sapit. vi, Irritat ira feritatem. Haec agrestem sibilum refert: ut, Sale saxa sonabant. Proinde,si crebrius occurrat, molesta est: propterea cam minibus adimebant finalem veteres poetae, nisi dictio exciperet, cuius in, tium vocalis esset.Qine ex ea fit,ess pr nunciatu ditacilis. Rex Xerxes:&eXer- citus Artoxerxis. Aspiratae simul om- nes conatum proferunt, proinde mobliores sunt mediae. Sunt & aliae natura lenes, facilesque prolatu,quae aliorumtamen adiunctione asperatur, dc rixan- tur , quod in yniuersum accidit, cum illae, cum quibus iunguntur, habitu o- ris proferuntur sibi contrario inae, ut

. o facilius consequamur, naturas littera-

milis i. rum inspiciamus, oc oris habitum cum

sin gulis conformemus. Semivocalem S fecit inter dentes, cum sibilo, qu dam pressiis spiritus: mutas ex singulis oris partibus genuit natura. Ete- , nim primum B in labiorum separa, tione inueniemus: C in palati, &lin-

suae : D in dentium , & linguae. F, '

SEARCH

MENU NAVIGATION