Andreae Recicii ... Accusationis in Christophorum Sborouium actiones tres. De fide publica. De praescriptionibus ante iudicium oppositis. De criminibus

발행: 1585년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

enim cum actionum genera sint, quae per instigatorem proponi solent, unum in quibus injuria publice quidem ad Regem & remp. privatim autem ad alium quempiam pertinet: alterum quod Rege ipsum aut remp. proprie petit: si clim fides publica mihi data sit, me violaveris,publice quidem ad Regem injuria haec pertine seu quod jus publicum,cujus custos Rex est, seu quod authoritas regia,qua tectissimu me esse oportebat, in me violata sit: proprie tamen in me incurrit. In hoc genere noluerunt majores nostri laxare frenos potestati instigatoriar, ut sine eo, qui privatim laesius esset, reipub. ac legum injuriam persequi possit. Alterum genus est, si ipsius Regis dignitatem,salutem, vitam violes ; in quo dolor quidem injuriae publicE ad omnes: privatim autem ad Regem ipsum spectat.De hoc genere si ista etiam lex agi alterutrum ex eo effici neceL se est, quorum neutrum illi velint; unum quod iam anth effectum est,non prohiberi Regem in sua injuria iudicem etiam esse, aut ut planitis dicam, eunde& delatoris per instigatorem & judicis per se partes

sestinere: alterum vel ut sine delatore c6gnoscere tales causas, & damnare crimen possit. ino enim loco nec se succe resue suos nec capitaneos absente accusatore, seu actore, cujus interest, ullum condemnare debere statuit, de duobus celth criminum

52쪽

. generibus agere se ostendit: uno, quod a capitaneis judicari possit, altero quod non nisi a Regibus. Ad quod cum & hsc sine dubitatione pertineat,qus

in Regem ipsum incurrant,necessario coseqVitur, ut . cu iS cujus praecipue intersit,Rex scilicet,judicare debeat,alius cujus etiam privatim non inteis id est instigator accusare postst: cum quemadmodum supra ostensum est, publice quidem omnium , priuatim nullius alterius in hujusmodi causis inter esse possit. Iam vero quod antea etia quaesiui, cu dejudice ag retur,si nec Rex ipse ad accusandu descedere potest, propter majestatem: nec alius ejus nomine propter injuriam, quae aliena sit, quae igitur injuriae in Rege

persecutio erit Θ aut vero eorum criminum, quae in remp. universam committuntur, quibus conjunctim omnes,privatim nemo laeditur, qvis accusator erit ΘΕtenim resp. tota, si una voce loqueretur, hoc diceret : Quicquid ab impio cive sceleris in patriam admitti potest,id tu Chistophore Sboro in me admisisti, suscepisti, perficere conatus es : capitali hostimeo Mosco tempore belli, operam tuam fidemque contra me addixisti: Regem vita ac dignitate: me mea pace,ac tranquillitate turbare voluisti: quo nomine petenas legibus debitas abs te repeto. si universa, ut dixi, resp. loqui posset, hac Voce uteretur. qVO-

tuam id ipsa non potest, s praeterea nullus in judiciu

53쪽

um vocare aliquem possit, nisi cujus privatim intersit, impune & haec facta erunt. & deinceps fieri ρο- terunt. cam publice quidem ea ad omnes, privatim ad neminem pertineant. In ea Situr rep. in qua pri- vati nullius injuria impunita esse debet, Regis periculum ultorem nullum habebit P ac per quem caeteri salui sunt, ejus salus ipsa ne legum quidem praesidio ullo munita eritὸ impune resp. diripietur, qua eversa nemo salvus esse poterit. Go si nihil potest esse non modo absurdius, verumetiam exitiosius, concedant tande necesse est, aetorem quidem ac accusatorem,qui postulet, agat, accuset semper: qui privatim sita interesse dicat, non semper requiri. In privatorum enim injuriis, ut quis alienam etiam injuriam privatim ad se pertinere possit dicere,contingere potest: Regis periculum non magis ad unum sigillatim, quam ad omnes communiter pertinere potest. Illi enim cum laeduntur, non modo ipsi, vertim propinqui etiam eorum injuriam accipere videntur: itaque & ratione & moribus &jure scripto, cum privatus aliquis injuria assectus est, ut quisque gradu proximus est, ita alienae injuriae tanquam suae persecutio ei datur. Rex dum cum rep. arctissima necessitudine conjungitur,privatas cognationeS omneS exuit ; transit autem, quemadmodum dixi, in publi

54쪽

ante iud iam Oppositu. 67co est princeps, amore ac beneficiis parens: hi voluntate ei subiecti, obsequio, fide, cura, ac selicitudine filii. Itaque si privato eo jure iis potissimum actio in Regis periculo dada est,qui cognatione proximi ei sint, omnibus danda est ; ac multo quidem meliori ration quam privato alicui in causa propinqui: qubd hic propinquo violato salvus nihilominus

esse potest: Rege ac rep. sublata,nemo omnium nostrum salvus esse posset. Ad omnes igitur regii periculi propulsatio , salutisque ejus cura pertinet.

quod scilicet & Senatores jurejurando: universa autem nobilitas multis foederibus, maximh autem de proxima electione hac inito, cum sanctissime tuendam defendendamque ea suscepit, testata est. Quods quemadmodum ostendi, resp. universa Vocem emittere non potest, atque idcirco uno actore opus est, quis rectius ad injuriae publicae persequutionem accedet, quam cui more institutoque majorum, ac aliarum rerump. exemplo, ne reip. injuriae neglects snt, publica authoritate accusandi munus delatum est: quid vero illorum interesse potest, ego ne aut alius actorem se profiteatur, climaeque ad omnes haec crimina pertineant λ Etenim quis tandem jure in me reprehendat, si ego non modo regiam causam me recepisse, sed & meam pro mea virili tanquam civem me asterc.& communem suscepisse me

G dicam

55쪽

dicam. Verum video pluribus me agere, cam paucissimis expediri res possit. Etenim extat lex Sigism. Aua. de qua supra etiam mentio a me facta est, de causis regiis. in qua dum ad quoddam tempus quasdam causas instigator evocare vetatur, disertis verbis perscriptum est: neque ad instantiam suam ipsius neque personae regiae, neque ad delationem pamtis sacere id eum debere. Quid apertius esse potest,quam his verbis docetur in causis ad personam dignitatem bona regia mere pertinentibus,instigatorem ut cum delatore, ita aliquando etiam sine delatore agere posseὸ Id enim nisi posset, quorsum haec inter se distingveret, ac segregaret ὸ uno siqvidem

verbo expedire rem potuisset. Iam vero citare eum vetat. ne e adinctantia amin; atoris nimirum

ipsius, neque personae notae. Hoc igitur quando aut in quibus causis fit, ut instigator vel suo nomineri vel regio solo, vel Rex ipse aliquem citetὸIn iis certEquae vel ad fiscum, cui instigatoris munus praepositum est, vel personam regiam, qualis haec est, proprie pertinent. Addit tertium genus causarum: neque ad delationem partis: id quale sit & ante ostendi, & nemo non sua sponte perspicit: usiis ac consuetudo testatuta in quibusinimirum clim privati injuria vel commodo, publica injuria, atque commodum conjungitur. Iam vero mos majorum ratibye- ω citandi

56쪽

ante iud iam οπορα m. citandi per manus ab iis nobis tradita exiguu ne pondus apud nos habere debetὸ extat sormula citatiois, qua crimen majestatis in judiciu vocari jam ante etiasolitum fuit: ex qua consuetudo certh in hujusmodi accusationibus progrediendi certaque & indubitata ratio satis colligitur: eodem libro, quo leges editae stat, compraehensa est. denique apud adversarios le-

. vis authoritas ejus esse non potest, qua paulo ante, cum citatione non ordine a me scriptam docere comnarentur,ipsi contra me usi stat. doceant in hac ulla delatoris,seu accusatoris alterius,cujus intersi quam

regis ipsius atq. instigatoris mentionem fieri.Atiniaqvium atq. durum est, neminem in judicio censi adversarium habere, quo ulciscendo si temerὶ negotiufactum tibi appareat,injuriae tuae dolorem restingvere possis: terreri homines innocentes: raptari ad Comitia: sumptibus ac laboribus vexari ; eaque Omnia

cum sine causa perpessi suerint,ne querendi quidem de tanta injuria locu ullum sibi dari.inae ut Uo inibqua esse concedam,illi mihi multo iniquius este com cedant necesse est, si Rex per se ipsum insidias vitae suae ab aliquo positas deprehendat: tantum scelus literis eius, manu, signo, testibus denique constri .ctum teneat, ac vero propter majestatem ipse accusare non possit, si nec per instigatorem id facere ei licea omnino id impunitum eum relinquere: ac cur

57쪽

ante iussicium ci postu. niis rebus, quae prolatae contra eum fuerunt, iam a te etiam censuit. Verumtamen quis est, quin duplici serh nomine in judiciis regiis quae ad delationem cujusquam suscepta sint, delatorem praesentem requiri intelligat; partim quidem ut cum, cujus potissimuintersit: partim qui juramento reum convincat. in hoc igitur judicio si cujus intersi quaeritur, Omnium interest Θ si ut juramento aliquis reum convincat,iurabit non unus,sed tot alii homines honesti nobiles, qui testimonium contra eum serent. Cujus enim magis quod sepe iam dixi, interesse potest singulorum,

non violatam Regis salutem atque dignitatem esse, quam conjunctim interest, universorum. non modo

quod ipsius salute reip. salus,hujus singulorum contineatur: sed quod eodem etiam sanctissimo laedere omnes obstricti ei sumus,ut qui eius salutis inimicus

fuerit,eum omnes pro hoste habeamus. Vnius aute, qui rei suae causa ad accusandum descenderit, juramentum si reum convincere potest, quanto plus tot aliorum valere debet, qui non privato compendio,

sed Qta reip. causa ac religione ducti, jurati testimonium dixerint Θ Quibiis igitur rebus reus fretus, judicium hoc evadere se posse sperarit,videtis: in quiabus ne plus quam in sua quisque innocentia praesidii habere debeat, habuisse videatur: & cum causam innocentissimi homines aliquando dicere coga

58쪽

si me crim M. . tur, nocentissurus suo arbitratu eludere judicium possit, vestrae iusticiar est facere.

ANDREAE RECICII

INsTIGATORIS REGII V. NOB.

accusanonu in Chri ophorum norotium actio tertia

De criminibus.

Voties animo mecum reputo, S renissime Rex,amplissimi ve Senatores , clim libertatis nostrae, tum temporum horum statum,non casti aliquo aut humano consilio, sed divinitus factum existimo, ut tantis talibusque Christophori Sborovii criminibus patefactis in judicium adductus is sit. inis enim est,quin videat, talem & a majoribus nostris libertatem nos accepisse, & ea seperioribus temporibus tentata es.se,ut non tam de ea amplificanda,aut contra potentiam principum munienda,quam contra tacitii quorundam scelus defendenda nobis sire Nam & ita c5stituta est, ut nulla sere ad eam accesito fieri posiit:& ita munita, ut nullius vim pertimestere in ea de V beamus:

59쪽

cia nescio quomodo, non satis tuta hactenus suisse videtur. Nihil in omni sere libertate praestantius qua juris ac ipsius libertatis aequitas est. quae chim in omnibus rebus omnium debet esse par, tum vero in maxima, interregnis nimirum ac de Regum creatione suffragiis. quae quomodo superioribus temporibus ad paucos ab omnibus non modo transata, verum turpissime ab iisdem vendita sint, a me dici necesse

non est: eo sceleris,quo nunc ob easdem res descensum est, nemo tamen progressus adhuc fuit. Fuerint sane reperti aliqui, qui de re sanctissima, communi Oe omnium jure nundinarentur: magnum naufragium libertatis communis: ingens reipub. periculii: gravis ad exteros infamia. ut quis ob cupiditatem sitam,publicum hostem in regnum inducere vellet:aut quo denuo, ad quem videretur, regnum transferre ipse posset, ab omnibus electum regem interimere, omnemque reipublic. statum evertere in animum quis induceret, inauditum adhuc fuit. Nunc ita accidit, ut superiora cum libertatis aliqua iactura ferri tamen potuisse videantur ; haec cum libertate tauiatem ipsam petant. Tali igitur tempore haec potissimum crimina in judicium adducta esse, divina planEvoluntate factum existimare debemus; quae & ita

manifesta sint, ut negari ; & ita atrocia ut negligi

60쪽

14 erismi Limpunitaque sine summo reipub.exitio relinqvi non possint. Quid enim Θ mediocre sortassis crimen in judicium vocoΘtale quo & esse nullum majus possit:& in hac repub. nullum immanius extitit.At ita sortassis obscura, ut negari: vel ita non manifesta, ut

dissimulari possint plurimis iisque fide dignis testibus, multorum hominum conscientia ipsius denique rei literis, manu, signo,consessione denique sere testata. nihil hic est, in quo quisqvam haerere vel clementiae aut dissimulationi sine siimmo reipub.exitio locum esse posse existimet. Etenim non desertur ia, vertim publice sub omnium quasi hominum oculos atque conspectum hujusimodi res a me in judicio pro sertur, quae si perfecta fuisset, non modo judicium nullum, sed etiam respub. nulla jam esset. sitis in hoc misericordes: si sine summa crudelitatis nota tali in re misericordis opinionem quaerere quis potest: ine ab ullo injuris genere metus judiciorum,paenarumq. retinere posthac poteritὸ Hac igitur in causa etsi cur

quenq. injudiciu vocem, rationem reddere non debeo: quod munus mihi impositum omnem hujus rei ratione sustinet:tamen si ego ut hoc munus mihi impositum non esse reip. causa ad accusandum descendere me dicerem, ut partem ejus maxime aegram tanecessario temporepro mea etiam parte iuvare,qVis

tandem id in me reprehendat ξ Ego autem hoc non modo

SEARCH

MENU NAVIGATION