Jacobi Le Mortii Fundamenta nov. antiqua theoriae medicae, ad naturae operas revocata. Superstructa fluido corporum exercitio ..

발행: 1702년

분량: 352페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

collatis Si ad haec sedato pectore respondere , caque diluere dignentnr, offerendo meliores Naturam investigandi vias, pedibus in illorum sententias ire, eorumque methodum amplecti non dedigna

bor is

Verba si inusitatiora , hic proferam , mihi aeque ac aliis hanc concedendam peto licentiam . Res non minoris evadent, ponderis, si ad lancem experientiae trutinentur . Ea accersere coactus fui, quippe convenientia suis effectis quamdiu il la repperi, non erubui a vulgari loquendi modo discedere, prout in omnibus meis liquet scriptis . Nugatoribus haec offendiculo erunt, non eruditis nec exa sciatis Viris, istos autem asperno, hos colo , ac me meaque omnia placidae eorum disquisitioni subijcio, ridens irritum funisgorum conatum. Hanc autem peto aequutatem , ut censorum justitia tanta sit, nihil criticae suae submittere , nisi quae clare & distincte ab ipsis pereepta sint, ex lectura

32쪽

lectura judiciosa saepiusque repetita; dei lame justi arguant, non iniquo , mendaci,& scurrili calamo, aliquid excerpant aliquid omittant, meaque dicta & scripta,

ingenuo non suo modo , proponant &interpretentur, latronum more tyrannico . Primum hunc tractatum, eum in linem reipublicae sacra vi medicar , ut prima inde gustarentur initia rerum practicarum, ex quibus ulteriores Medicinae progressus magis liquere possent, in sequentibus fundationibus & constructionibus aedificii illustris Apollincia me prosequendis . Ad majorem vero elucidationem hujus tractatus, sequentes visum fuit meas intentiones in singulis hoc modo depingere, ut primo intuitu meus appareat scopuS. Vindiciae Chymicae , depellere intendunt calumnias mysochymicorum, abutentium sua auctoritate antiqua, vanaei in posturae innixa. Illud demonstratur ex ipsis adversariorum scriptis, rei netura,

33쪽

& per chymicorum nascentem gloriam , meritis non gratis acquisitam. In hisce etiam, venerandae non infimae sortis viri tanquam homines erroribus subjecti, non tanquam dii proponuntur , ne lectores sub jugu venerationis & adorationis mis sos trahant, ut quibusdam placet nugatoribus . In quo easu, artem nobilem , ab ignobilium temerariis ausis salvare non solum volui, sed homines ad libemtatem veramque doctrina m evocare quantum in me est constitui, absque ullo quod sciam aliorum Opprobrio. Chymiae comparatio, ponderatione

varia, expendit artes medicinae necessi-rias . Naturae opera, per artes essequenda, ibidem judiciosae censurae subijciuntur, ut artis Chymicae honori, nec aliarum debitis encomtis quantum possibile nihil desit. Quid medicina, quid natura , quid Chymia tentent in suis operibus , quid physicae possint contemplatio

nes , quid Anatomia depingat , quid

mathe

34쪽

mathesis solidi demonstret, quid praxis

possit, hie obiter demeatur, non perfecte describitur in omnibus suis circumstanti js. Concluditur autem, circa necessariam fluidorum inquisitionem , quoniam natura in suis operibus a fluido inchoat &per fluidum pergit statum, in suo principio, medio & fine. Philosophiae medicae brevissima delianeatio, disponit animum medicum, ad methodicam illius studii perceptionem , secundum corporum graViorum leges. Hac in parte, nil minus Volo quam contemplationes physicas , nec animus est describere integrum systema philosophicum , nec ad amussim omnes depingere motus intendo , sed ea tantum trado quae nota & familiaria ubivis occurrunt, in praxi medica. Deviare igitur debui, a Physicornm sectis hucusque cognitis, ne cum sisdem motus superiorum nimis abstractae intuens, caecutirem in plerissique inserioribns, in quibus nostra viget ma-

35쪽

machina. Hac autem methodo, dignas non detraho philosophis palmas , quibus facile suas relinquo, dummodo non invideant aliis sua conamina, improbo Iabore digesta. Particulis seu corpusculis tertii elementi , crassioribus scilicet respectu sublimiorum, forsan crassa nimis Minerva , omnem adscripsi impetum motus aliunde suscepti , transitorium

tamen ad mutuas reactiones in occorsu εfluidorum. Ex quibus dein , variegationes tendentiarum deduco, ad suos fines necessario eventu obtinendos . Sanitatis Theoria, contemplatur hominem in suo statu vegeto. In sanita. te actiones blandae, magisque propulsivi quam intestini motus considerantur, hi autem leves tantum apparent, non gravi tendentia fines suos assequenteS. Modificationes humorum, in suis elaboratoriis resenstentur, eorundemque miscetae mutuae quid proferant describitur Relativae actiones , ex appulsu & insi

36쪽

nuatione aliorum corporum Ormlidae , in nostra machinae affectione viria, e

penduntur & proponuntur. In hac etiam doctrinam naturae secutus, ab ovo & si mine vivificante exordium sumo , ubi in tenellis solido-fluidis corpusculis, prima observo dispositionis mechanicae &motus determinati rudimenta egregia , eousque duratura , quamdiu regiminis moderamina , penes ipsas perstabunt solidas partes rite constructas, balsamico humore nobilitatas . Anatomicas autem observationes sedulo omisi , ne falcem meam in alienam messem immitatere aliis videar, quamvis eas magni ponderis aestimem, & absque iis Medicina manca foret, sed hane ea in parte versatissimis Viris spartam colendam relinquo , meis contentus pomoeriis . Si vocabulis non semper medicis utar, VOniam facile mihi impetratum iri credo, ab aequis rerum, non verborum , aestumatoribus. ubi viderint me ipsas sun-ctioin

37쪽

chiones corporis humani , non Omnes pede presso velle sequi per singulas minutias , sed easdem principes tantum facultates, sensui & motui imperantes &ministrantes. Hasce Operationes, consueta actione naturali prosequi mihi propono, non diu nec anxie in contemplationibus haerens, quamvis haec & reliqua extensione amplissima ornare po- . tuissem. Verum intendi haec via. M thodice leges Naturae demonstrare absique ambagibus; tam in sanitate, quam in Morbis & remediis. Theoria morborum, functiones proinsequitur lasas oetonomiie humanae. Ipsas morborum denominationes nullas trado , nisi eas quas ab effectis sortiuntur . In hisce, quamvis a Practicorum methodo declinare visus fuerim, attamen hanc ab ipsis utplurimum calcari res ipsa demonstrat, in eorum Morborum deferiptione illis usuali : Sic omnes Mor

bi definitiones ab effectis , id est apo

sterio

38쪽

steriori proponuntur, cum a priori causas rerum non possimus deducere , ea in Parte caecutientes, ut in praecedentibus

indicavi. Ex: gr: Pleuritis , est dolor lateris punctorius, cum respiratione difficili, tussi, febre continua, sputo nunc

Cruento nunc purulento. Omnia autem

haec effecta possunt adesse , membrana ipsa illesa, ut saepissime cadaverum inis spectio Medicos edocuit, singula etiam

effecta occurunt, in plurimis aliis morbis. Medicus enim, in auxilium aegri , non sani, advocatur , ubi adsunt praesentia morborum esseba , ex quibus suam carpit notitiam medicam , gradatim ab inferiori loco , morbi principium, medium & finem contemplans, eaque cum aliis comparans , causas saepissime abstrusas, incertas, imo ignotas, tandem pro notis fingit & summa cum ratione per experientiam solidam judiciose concludit, quid sit sperandum, metuendum , agendum. Eo magis hanc

39쪽

amplexus methodum sui , quo judicia.

riam tyronibus nulli bi faciliorem posse tradi statuebam;ingenue enim confitendo, Praeceptorum & Magistrorum , sibi Maliis arroganter imponentium , superba est vanitas altum velle sapere , ubi de natura tanquam de re perspecta humanaeque sapientiae subjecta differunt gloriolae avidi Non foret ipsa Medicinae tam curta in scientiis supellex , nec remediorum frequentiores infidi successus,

nec pharmaceutices tanta dissensio, nec de operationum modo & eventu tantae inter Medicos rixae & lites, tam quoad Morbos quam remedia Morborum, passim occurrerent, si ab primis causis , eLfectuum fulturorum scalam dimetiri &eonscendere, cum ente nostro ctai tante nobis liceret,sed haec nondum liquent. Effecta & distributiones classium g neralium Morborum , absque ordine certo recensui . Impossibile enim est , haec ita disponere secundum leges quasc

40쪽

PRAEFATIO

dam, ipsa natura viam non monstrant,

ubique in aliis sibi similem ; claudicans

enim in hac parte Vulcanus , id est motus , conspicitur . Ideoque haec , cuicumque visa fuerint melius digerere, ei hoc integrum esto . Plura potuissem cotilexisse symptomata, morbos ipsos con- comitantia , vel ex ipso Morbi motu pro deuntia, sed ea reservare proposui, adsequentes Morborum hi storias, in aegrorum motuum tendentiis , exarandaS .Effecta enim progrediantia in aegro corinpore, sunt tot tempestates nostri microcosmi, ignem . spiritualem & Aerem commoventes , ad quarum nutum reliqua percelluntur fluida, & quibus tandem parere coguntur solida . Haec ill strata & nota , constituunt prudentem Medicum , ipsumque distinguunt a m dicastro quovis, quemadmodum praeviis tempestates Nautis prudentioribus minus nocent, sic & Medicum honestant

praesagia & directiones, ex hisce hausta

SEARCH

MENU NAVIGATION