Clericus Romanus contra nimium rigorem munitus duplici libro quorum uno veteris ecclesiae severitatem, altero praesentis ecclesiae benignitatem a rigidiorum quorundam scriptorum calumniis vindicat P. Baldassar Francolinus societatis Jesu theologus “C

발행: 1705년

분량: 429페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

miles, in dolentes, paenitentesque,sed eam quae perὸ extitit, seperam citra vim, citra janguinem . Et rursum ita eam laudabium censeo , ut laudabilem etiam praesentem Ecclesiam putem , imo credam, cum

haec diversa , aut disin ab ea non fit, sed temporum diversorum ; scutor , non autem deterior. Patrum iliter scripta plurimi facio, sed non textus Patrum aut

mutilos, aut immutatos, aut ambiσusI.

Uno verbo discedo ab Haereticis, G μ- patoribus . Hi damnare solent Ecclesiam cum qua vivunt, is qua damnari possunt, provocare solent ad Ecclesiam antiquam , ad non loquentem, is qua nihil timent . Ego vero ab Ecclesia peteri non recedo

quidem, sed praesenti me subjicio , qua iudicari possum, G corrigi, ideo me,ta quae scribo, ejus judicio submitto, ut corrigar, si delinquo. Nec castigatus resipam, sed illico quo male scripserim, emcndabo. Hoc ego animo scripsi, simili, aut etiam

22쪽

CLERICO ROMANO.

Ubd Τibi, prae caeteris uniis versae Ecclesiς Clericis, has meas Di sputationes legendas praebeam , non miraberis , si bene nosti Ecclesiam , cujus te servitio dedicasti, nec ignoraS harum mearum Disputationum argumenis

tum a

Nimium hae rigorem in administrando praesertim Sacramento Poenitentiae quotidie magis invalescentem insectantur , ct sanctam benignitatem ab antiquissima priorum seculorum Ecclesia non rejectam , imo in vestam, pluribus ab hinc seculis ab omnibus Orbis Terrarum Ecclesiis adamatam propugnant. Debent igitur legi, & perlegi a Te, qui ei servis Ecclesiae , quam nunquam Rigorismus assavit, quae alios eo correptos ad mitiora consilia revocavit, quae tandem benignitatem in Populos si hi subjectos, & praesertim in Poenitentes exhibuit semper maximam ita, ut

23쪽

Romae sacrae decus fuerit Parcere furie. Hir , ut Romae profanae munus sui thenare superbos . His tribus praerogativis Commendatam semper Romanam Ecclesiam fuisse , Tibi breviter ostendo, ut Ecclesiae tuae decora tuearis , ut hos meos libellos adames, quos soli oderint hostes Ecclesiae Tuae. Alias quidem Ecclesias, nec paucas, aliarumque Ecclesiarum Doctores, Episcoposque nimius quandoque rigor decepit. Rigor Montani Tertullianum corripuit , Virum antea custodem Ecclesiasticae disciplinae . Sc vindicem Religionis; quin & Ecclesias multas, ut refert S. Hieronymus ad Ctesiphontem scri-hens, & ex eo Card. Baron. ad ann. I S. n. 3. Episcopos non paucos circa eadem tempora non quidem rigor Montani multiplicandorum praeceptorum cupidus , sed alter sque damnabilis invasit, quo suadente venia Peccatoribus utcunque poenitentibus negari cepit, praesertim in Aphrica, pri md quidem non omnibus , sed solis lapsis in quaestione fidei ,

aut moechis, inde omnibus, quos mature non poeniteret suarum culparum , tandem omnibus absolute. Primos Rigoristas in Lapsos redarguit Cyprianus epist. s . ad Cornelium

24쪽

Pontificem ut importunos, vel etiam inhumanos censeres . Aliorum, qui in totum Paenitentiae locum contra adulteria clauserunt memini eidem Cyprianus epist. sa. ad Antonianum , uti etiam aliorum inter quos suit ipse, quibus visa fuit poenitentia sera poenitentia nulla . Postremos nempe Novatianos ex Rigoristis Schismaticos . inde Haereticos, aut pritis Haereticos inde Rigoristas sutrumque enim contingit in Parres omnes, synodique perplures

damnarrant .

Ut Aphricanam Ecclesiam ita Graecam nimius quorundam rigor non semel perturis havit . Primi fuere Pharisaei quidam Anti cheni ad fidem conversi, sed Legis Mosaicae, S paternarum traditionum vindices importuni , quorum ea perpetud in auribus Gentilium Neophytorum vox resonabat, nisi tamcumcidamiui , secunum morem Modisii, non potestis salsari. Husdem sarinae doctores perturbavere Galatas , quorum meminit Paulus ad hos scribens cap. I. Nisi fuat aliqui qui Φοιeonturbant, ta volunt convertere Evangelium Chrisi ex levi jugo in onus praegrave , nec humanis viribus attemperatum. His Ecclesiarum perturbatoribus exturbatis, ct circumcis

25쪽

sione penitus abrogata cepit aliquibus rigide,& subtiliter religiosis displicere Baptismus ab

Haereticis collatus , vel non placere penitus, ejusque valor in dubium revocari. Haec enim.

semper fuit Rigoristarum indoles , anxia , addubitans, inquieta. Quot autem Episcopos, quot egregios Doctores, quot Synodos totas haec dubitatio quae religiosissima videbatur, cum de valore & fructu sacramenti maximi necessarii ageretur, aut a res ta Fide,aut a Romani Pontificis obedientia , aut saltem a vinculo pacis abstra Xerit, resert idem Baron. ad ann. ass. His quoque aut abscissis, aut ad concordiam revocatis, Eustathius quidam Rigoristarum facilc princeps utpote qui consilia omnia Evangelica verterat in leges severissimas & gravia praecepta, Paphlagoniam aliasique Asiaticas regiones in magnum amittendae Fidei periculum adduxit , effecissetque quod intendebat , nisi Gangrensis Concilii

Patres impiis ejus conatibus obstitissent . Aliquorum interea Episcoporum opera eousque pervenit in aliquibus Orientis Eccle- sis , & praeserti in Constanti nopoli rigor Poeni tentiae, ut sedandis populis nimio rigore

26쪽

plerosque abrogare successores Episcopi, praeeunte Nectario, coacti suerint, ut satis innuunt Socrates lib. s. cap. I9. & Sozomenus lib. . ca P. I 6.

Ab Aphrica,& Graecia in Gallias, & finitimas regiones rigor iste nimius transmeavit et Inde ut ex infra disputandis constabit) fuit aliquibus etiam morientibus negata venia delictorum, aliis negata Communio, aliis nimis dilata, innumeri paenitentiis praegravati, demum acta adeo exosa poenitentia, ut per vim fuerint aliquandili Fideles ad eam compellendi ut ex libris Capitul. plurium Imperatorum constat) ac tandem suerint, oblata relaxatione sevcrissimae poenitentiae, ab desperatione , in quam plerique prolapsi erant, ad spem salutis erigendi. Soli Romanae Ecclesiae nunquam spiritus rigoris imposuit. Non semel is ejus finibus admovit copias suas, nempe dolos, quos solet adhibere virtus palliata , hypocrisis studiosa , sed fuit semper rejectus eo Stephani Pontifi cis responso, Nihil innovetur, quod traditum est servetur , eo Innocentii l. epist. 2. cap. a. Non es neganda paenitentia postulauti, eo Leonis epist. 89. In dispensandis Dei donis non dς-

27쪽

Quin ipsa caeteras Ecclesias , labe nimii rigoris insectas, purgavit . Tertullianum excommunicatione perculit Zephyrinus Papa , ejusque in eo Rigorem proscripsit. Novatianismum Cornelius, Inde Innocentius epist. 2. cap. 2. Gallicanum Rigorismum C testinus ad Exuperium scribens . Foroiuliensem, & postea Samniticum, Campanum , & Picenum , & iterum Gallicanum confixit Leo, ad harum Ecclesiarum Episcopos scribens , omnes demum Ecclesias ab hac peste cavere monuerunt B. Pius V. aliique inde Pontifices & novissime Alexander VIII. dum Baianas, Ianserianas , aliasque ab his impuris sontibus propositiones collectas damna

runt.

Et quidem adeo Rigoristis insensam se

praebuit Ecclesia Romana, ut aliqua,quamvis non essent mala, reiecerit aliquando, eo solo nomine , quod ab hoc hominum genere Pr ponerentur . Haec suit sinquit Card. Baron. ad ann. I 3. num. 3. & ex Baronio Sponda nus) causa rejiciendi ea nova jejunia , quae ad optimos fines proponebat Montanus, ad auertendas videlicet imminentes clades, & tentationes, itemque ad exercendam sobrietatis, &absti-

28쪽

abstinentit disciplinam, ne scilicet spiritum

Montani comprobase diceretur. Veriim non fuit solum hujusmodi im- . moderati rigoris inimica Ecclesia Romana. sed amantissima benignitatis, & quidem abortu suo. Benignissimus ejus scindator Petrus, primb ex indole sua nihil anxia, nihil trepida, nihil morosa , S ad commiserationem facta . secun db ex suae infirmitatis reperimento. Tettib ex henignissimi sui Institutoris exemis

piis . inar id ex praecepto quo Christus ipsum

obstrinxerat, exhibendi se septuagies septies Peccatoribus indulgentem . Hanc ille henignitatem velut optimi sui Parentis , & Praeceptoris hereditatem transmisit in successores suos: hinc benigni omnes usque adeo , ut quamvis non fuerint, visi fuerint esse justb benigniores. Zephirinum Pontificem nimiae benignitatis in moechos. & reliquos delinquentes insimulavit Tertullianus sactus eAEcclesiae Doctore Procli Rigoristae discipulus. Cornelius quem Cypr. defendit ad Antonianum scribens. nimis benignus visus est aliquot Aphricanis Episcopis, quhd Trophimum Episcopum desertae Fidei cum suo po-Pulo reum, inde cum eodem suo populo poe-

29쪽

nitentem absolvit statim , Sc in gratiam recepit , Liberius Pontifex simili ex causa nimis henignus visus est Lucifero Episcopo Calaritano, ut aliqui reserunt apud Card. Baron. ad ann. 362. Nimiae similiter benignitatis suspieionem incurrit apud Felicem Episcopum Siculum Gregorius Magnus, ut eX ejus ad eum epistola constat ., Reliquis demui Romanis Pontificibus eandem nimiae benignitatis notam inusserunt multaru Catholici Or his regionum Episcopi perplures, quod

Poenitentes nimium severe habitos ab Episeopis suis, S ad Romanam sedem recurrenistes amanter eXciperent, & aut tota, aut parte saltem impositae paenitentiae misericorditereXonerarent, ut constat ex tot Pontificum ad

praedictos Episcopos literis, ct plurium Synodorum non usquequaque justis querimoniis . Majorem eidem Pontificum Romanorum hu-nignitati invidiam conflare conati sunt recentiores decimi sexti seculi Novatores s atque utinam idipsum n5 faciant modo rigidi Censores non pauci in quod ex Ecclesiae thesauro misericorditer Divinae justitiae pendant, quoa Poenitentes in poenae sibi debitae remissionem persolvere debui Tent. Hi ac illae in Pontificiam

30쪽

elam aut potestatem , aut prodigalitatem , ut ipsi dicebant, sacrilegae investivae. Sed hos aut rigidos fratres , aut rebelles filios, aut invidos hostes audiere nunquam , rejecere semper , &silere jusserunt Romani Pontifices, non ignorantes ejus se locum in Terris tenere, cujus benignitas semper Pharis os offendit, quique hae lege Romanam Eeclesiam landare Petrum voluit, ut ipse, eiusque successore S a maiarent oves suas, easque iterum atque iterum amarent, perditas quaererent, nec redeuntibus imponerent onus pre grave Praece Ptorum , aut poenitentiarum , sed ipsas imponerent humeris suis, & per quandam benignitatis amabilem violentiam ad caulas reporta

rent .

Habeant igitur reliquae Orbis terrarum Ecclesiae laudem suam, decora sua. Benignitas fuit semper, eritque Ecclesiae Romanae praeconium , non ea quidem quae semper fuit inutilis , aut etiam perniciosa , quae videlicet Haereticis, aut simulatoribus, aut contumacibus .impenditur, sed quae Fidelibus, quae lubjectis,

quae Poenitentibus exhibetur, dicam brevius, quam Fundator tuus exhibuit. Benignissi mus quidem Petrus suit, sed non cum Ana

nias

SEARCH

MENU NAVIGATION