Clericus Romanus contra nimium rigorem munitus duplici libro quorum uno veteris ecclesiae severitatem, altero praesentis ecclesiae benignitatem a rigidiorum quorundam scriptorum calumniis vindicat P. Baldassar Francolinus societatis Jesu theologus “C

발행: 1705년

분량: 429페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

nia . & saphira hypocritis , & deceptoribus

non cum Simone impostore, sed cum Neophitis . cum Fidelibus, cum Poenitentibus . Duos illos conjuges hypocritas paucis verbis tanquam telo non errante transfodit, Imposiorem verb volantem de Gelo detraxit, dunque erura confregit. At Neophytos Hebraeos quamvis judaizantes toleravit, Neophytos Gentiles onere antiquae legis absolvit, Antiochenos Fideles magno numero praeceptorum onerari noluit, nulli Poenitentium veniam

denega Uit. 1

Haec eadem fuit successorum Petri benignitas, idem tigor , Rigor in Haereticos, hos enim indulgentia audaciores facit, Rigor in Impostores hypocritas, ne diutius imponant, ac decipiant, Rigor in Rigoristas, ne legem Evangelicam vertant in tyrannidem animorum * Benignitas verd in eos, quos rechns ad Fidem mater Ecclesia parturiit, ' quibus lac Praeberi voluere , nempe facilem disciplinam, Benignitas in Populos subjectos, quos novis semper nec penitus necessariis urgeri praeceptis noluere, Benignitas demum in Poenitenistes, quorum, ut pauid ante dicebam, sui e

semper Ecclesia Romana perfugium.. Hanc

32쪽

Hanc Benignitatem tuPre qui Clerici Romani nomen habes.& cupis implere. Cavea Rigorismo, Cavea Rigori ibis, qui de regione longingua veniunt ad Te in vestibus ovium, in fronte modesta, in oculis submittis, in vultu demisso, in gestu composito, in toga decenti, in sermone suavi. Cave etiam ab iis qui non veniunt, sed mittunt ad te Commentarios suos, Summas suas, Instructiones suas , Rigorismum suum . Pudeat Clericum Romanum Romanam Sapientiam dedoceri , edoceri peregrinam , Tuam amittere , admittere susperum , imo reiectam, ex Romano

Clerico evadere Clericum Transmontanum .

At sinquies) quis iste Rigorismus est Qui Rigoristae sunt ξ Qui eorum libri , ut ca-

Vere possim Respondebo. Habent Jan senistae Theo- Iogiam suam speculativam , & practicam, seu

moralem . Speculativa Ian senis mus est , Practica, seu moralis Rigorismus est . Hujus tria principia sunt,Patres j adtare plurimum, Pontifices aestimare parvi, recentiores Theologos nihili. Patribus, ut ab ipsis exponuntur , de re obsequium verum , Pontificibus simula . tum , reliquis Doctoribus neutrum . A Divo

33쪽

Augustino vero aut putato recedere nunquam , nec S. Doctorem ex Conciliis interis pretari , sed ex eo Concilia r Pontificibus ex Cathedra docentibus accedere aliquando, Scid profiteri, si videlicet non adversentur ἔ ah Scholasticis vero praesertim duplicis postremi seculi in controversiis morum , vel in Te, Vel in modo loquendi recedere semper, vρl ne Iegere quidem illos, & multb minus in suis scriptis, vel libris honorifice at legare. Hujus spiritus indoles tetrica est, suspiciosa , artificiosa , ambitiosa , immisericors, tyrannica , uno verbo Pharisaica. Habes ex his unde eos dignoscas, si nosti vitia Pharilaeorum . Quatuor illa potissimum erant, facies simulata, cor durum , animus malignus , vota ambitiosa . Sanctitatem prς seserebant, zelum Iegis, amorem disciplinae, sed tota erat in cute sanctitas , in corde verti durities, quare nihil alienis laboribus , anguinctiis, periculis tangebantur, nihil ad humanae infirmitatis commiserationem movehan tur, hinc illa multiplicandi praecepta facilitas , illa severissima Iegis in aliquibus caeremoniis , aut minoris momenti praeceptis inis

34쪽

libus tributis , vel oneribus cura, quibus siearctam iaciebant viam Caeli, ut clauderent peniti Is . Hanc corum hypocrisim ambitiosam, Sc inclementissimi cordis duritiem saepissime in eis redarguit Christus Dominus, sed praesertim Matth. cap. 23. 'Dicunt, L nun faciunt. Alligant enim oπera eravia, ct importabilia, ct imponunt iu bumeros hominum , diagito autem suo uolust ea m9vere , OAπia Perdopera Da faciunt, ut videantur ab Bominibus. Dilatant enim pbilaileria sua , c, magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in cae

nis , ct primas cathedras in f ynagogis, G falutationes in foro, ω το ari ab bominibur Rab-hi. . . . Vae autem vobis Sribae , S' Pharisaei pocritae,quia clauctis ruum Caelorum ante homines; vos enim non ivtratis , nec introeuntes mitis intrare. Par erat inclementi cordis malignitas animi, ex qua semper inquirebant in

Discipulorum Christi . inque ipsius Christi Domini facta , dicta, & cogitationes ipsas, captios) interrogabant, priora semper suspica

hantur, omnesque nocendi artes praeteXtu tamen pietatis , & amoris tuendae legalis disciplinae excogitabant.

Quos igitur deprehenderis in facie sanctos

35쪽

ctos modestos, compositos, Ecclesiastice in toto habitu comptos, sed habentes semper quid interrogent, quid inquirant, quid du-hitent,quid obiiciant, quid non probent,quid resecent, quid restringant, quid addant,quid

emendent, semper mussantes, semper deflentes nostram aetatem , nostros mores, nostram doctrinam , habentes nunquam quod excusent, quod indulgeant, quod laudent, nisi

aut sua sint, aut suorum, quos evehere cuineant , ut evehantur ipsi, ct dominenrur in Cleris , aut protegan rur, habe illos, ut nα.

strorum temporum Pharisaeos , ct veri nominis Rigori stas . Eorum verb libros secith dignosces ex Authoris regione, Academia , familia , libri prima facie , modo probandi assertiones suas , allegationibus Sc. Nosti regiones occulto morbo laborantes, Academias , Familias, Collegia. Haec suspicionem faciant. Ea verbeelebris in fronte libri promissio tradendi doctrinam sacrae Scripturae Conciliorum, & Ρatrum , suspicionem augeant* non enim , ut olim, promissio nunc est in recentibus his compendiariis dogmaticis, moralibus ac te

ualibus Theologiis, sed est protestatioquet'

. . dam,

36쪽

dam, qua Author significat, se scholasticaruviam in probando , confirmandoque assertiones suas non insistere , non speculari, non rirari , sed textus congerere veterum Doctorum , recentiorum nunquam , seque so lum proinde velle eri veterum Scriptorum.& Canonum interpretem: sibi credendum , non Caietano , non Adriano, non Soto, non

Suario, non Vasquio, qui pleni sunt textibus scripturarum , Conciliorum , & Patrum sed eos conferunt ad invicem , ct eX recepta Ecclesiae doctrina , ac Pontificiis definitionibus exponunt. Si tandem advertas aut eos

nihil meminisse Decretorum Pontificum in

materia, in qua essent asserenda , aut eorum

solum meminisse, quae fuisse putant minus benigna , vel sibi haudquaquam adversa , Rafferre in calce sui operis eorum decreta, non autem B. Pii V. & Succetarum Constitutiones contra Bajanas multas propositiones, nec Alexandri VIII. contra similes affertiones de cretum , ut facit auctor recentissimae Theologiae , quam paucos ante dies legebam, suspicare vehementer , ne Auctor ex illis sit, quos describebam anica, manifestos Recentiorum, occultos Pontificum conlcmptores , S solius Augu

37쪽

- Augustini, ut ab ipsis exponitur , nempe sui solius judicii adoratores,quique nisi timerent sibi. candide dicerent Tibi, Ubi inveneris Doctrinam tu Augustino elare fundatam, illam absolute potes tenere, O docere, non respiciendo ad ullam Pontificis Nnllam. Hos proinde librosa ice , aut si Theologicis institutionibus ex principiis D. Thomae aut D. Bonaventurae vel Scoti, es bene Sc altum instructus, lege, ut resellas, & abjicias. At qua ratione refellamὶ sinquis). Nunc intelliges , inutilem Tibi nen futurum laborem meum, quem his meis Disputationibus concinnandis impendi. Rejiciunt illae rigidiorum hujusmodi librorum doctrinam, & rationem facilem praebent,qua eam ipse rejicias, subruendo videlicet quadrupleX ejus fundamentum , salsa videlicet quatuor praeiudicia, seu persuasiones, quibus praedicti Doctores decipiuntur ipsi, & alios decipiunt. Putant

enim veterem Ecclesiam fuisse severissimam in Poenitentes & canones, ut id probent, asserunt, qui sunt totidem in eam calumniae. En prima eorum persuasio. Putant praesentem. Ecclesiam esse nimis benignam in Poenitentes , id que aliquibus assertionibus exponunt,

38쪽

T XVII b

que simi totidem in eam calumnie. En altera aeque falsa eorum persuasio, eX qua utraque oriuntur illa rigidiorum Doctorum praeconia, illae querimoniae, illae severissimae leges ;preconia quibus antiquam Ecclesiam celebrant, querimoniae quibus praesentis Ecclesiae benignitatem deflent, leges quibus arctari Poenitcntes cupiunt. Putant ab antiquis Doctoribus totam dominam moralem tradi di. stincte, plenδ, ac diserte . En tertia eortam spersuasio . A recentioribus verb Scriptoribus passim confundi, laXari, corrumpi. En quarta demum persuasio . Ab utraque autem oritur ille solius antiquae Patrum doctrinae amor,& celebratio, recentiorum verb Doctorum despicientia , ct vituperatio, hinc amor rigoris , cui illos suffragari putant, hinc odium benignitatis , cui Recentiores favere viden

tura

Harum quatuor persuasionum salsitatem , hi duo libri, quos tibi praebeo , dein

monstrant, aut saltem demonstrare conantur,

ut ex Indice Calumniarum, seu Disputationum , quibus confidiar in utramque Ecclesiam calumnias detegunt , ac refellunt, facile colliges. Librum accipe. Indicem quem sta

39쪽

lim subtexo, perlege, & incipies, ut spetro mihi gratias habere, quod iaciam , ne Te decipiant rigidi Doctores, nec desinas besse qui semper esse debes , Clericus Romanus. IN

40쪽

INDEX

PRIMAE PARTIS TOTIUS OPERIS ,

SEU PRIMI LIBRI,

Qoo veteris Ecclesiae Severitas a Crudelitate per duodecim Calumnias ei attributa per totidem Disputationes vindicatur.

Calumnia I.

Clericis, presertim majoribus in qusdam scelera prolapsis vetus Ecclesia veniam

- negavit. Disputatio I.

. . . , - . .

Calumnia II. uibusdam criminibus, nempὸ aposta- fiae , homicidio, G adulterio nunquam . fuit per aliquot secula data venia . Disp. II. . Calumnia III. Bi qui sudiosὸ di orant ad extremumpitur paenitentiam, ab Ecclesia veteri

SEARCH

MENU NAVIGATION