Tractatus de morbis mulierum, in quo solida theoria, praxi certiori & experientiis, comprobata complectitur. Accedit Catalogus cronologicus medicorum, quorum scripta de iis morbis extant. Auctore Joanne Astruc ... Gallico sermone conscriptus nunc Lat

발행: 1767년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

141쪽

TRACTAT Us DE MORE Is MUL IRRUM.

PRimum opus est, molam ab utero distrahere, cum quo eo magis iuncta

videtur, quo vetullior est. Primo enim matrix relaxanda, de emollienda videtur usu balneorum tepentium I aquarum mineralium acidularum parum pumgantium, copiose haustarum; inlectionum emollientium dic. modo satis pateat uteri orificium.

Ab iis remediis per aliquod tempus em menagoga validiora sunt exhibenda sub forma decocti , aut apohematis , vel in bolos subacta , quae ingredi debet

copiosa dosis pulveris Chalybis, AEthiopis Martiatis , croci Martis aperientis , aut Athiopis mineralis per deflagrationem, ut sanguine copiose per nectentes appendices in molam irruente , esusdem portio inter moIam, dc uterum rare cat, quod certo separationem excitabit. Cum mola carpta videatur, necestum est, ut aegra saltet , vel junctis pedibus scalam descendat, ut his succussionibus mola distrahatur. Si hac methodo mola collum versus uteri deciderit, effluet sanguis per a pendices venosas , qui eo magis orificium uteri emolliet, exitumque proin vebit: cruentus tamen fluxus corrigi poterit, si nimius suerit , per remedia in mensibus, aut lochiis immodicis proposita. Hoc primo opere patrato, secundum reliquum' est dissicilius , nempe molae extractio. Ipsa capite metus crastior est, ea proinde dissiculter orificium uteri transabit , nullo proprio donatur motu, ideoque haud valet uterum lacessendo, ipsum in contractionem trahere, ut metus solet. Tandem amplitudo, &rotunditas impediunt , quominus sensorium ipsa attingat, quod si vellicaretur exitum foveret i dc peritissimus etiam obstetricans , quamvis orificium uteri dilatare conetur , frustra tamen id aggreditur, cum dissiculter molam carpat. Sed hoc opus ad Tractatum artis obstetriciae attinet. Hic suffciet monere, Medicos possis Errhina, aut Tartarum emeticum praescribere , ut conatus dia-phragmatis , di musculorum abdominis in uterum lati expulsionem molae s vrant . Hac enim de causa injiciuntur clismata irritantia , confecta ex dec

elione foliorum origani, & calaminthae, in qua ebulliatur drachma una, de s mis pulpae coloquin tedis, linteo implicata, vel remisceatur uncia una , tasemis hierae pictae , tantundemque diaphenici ;- vel eadem clismata conficium ivr ex libra una decoctionis emollientis vuIgaris , additis uncia una diaph nici, & duabus, aut tribus vini emetici turbidi, ut succussionea excitentur , quae diaphragma, dc musculos cogant in uterum agere.

142쪽

DE MORsIS MAMMARUM, ET LACTIS DEFECTIBUS,

t De Structura, sed lisbus Mammarum.

Umerum, formam, positumque Mammarum hic perscrutari nostrum, haud erit , quum haec ignoret nemo ; neqiae communia velamenta describere, videlicet cutim cum adnexis partibus, quae universum corpus undique obtegit . Haec indago Mammarum structuram ne dum respicit , minimeque ad propositam materiam pertinet. Agitur hic de partibus , quae mammas potissimum componunt, quarum disquisitio maxime conducit ad intelligendos Morbos infra explicandos . . I. Prima harum partium , involucrum est mammarum proprium , immedi te cuti substratum, quod mammas cum musculis pectoralibus nectit . Hoc imvolucrum membranaceum , densum , compactumque est , dc quod magis admis ratione dignum, innumeris instruitur muscularibus fibris, per sinum distribuistis, quae pnopterea in contractione ipsum valent in arctum compellere, &su, stantiam mammarum comprimere. Haec contractio crebro in altricibus evenit, quae multo lacte turgent , quando laetis, quo mammae exundant, ubertas, vel , quod frequentius est , quando lactentes titillamentis papillas lacessunt, quibus sympathiae lege crispationem fibrarum Muscularium , tendinearumque erethi .mum in involucro excitanta tunc enim accidit , quod laci ex universo mammarum corpore expressiun , ubertim per foramina papillarum erumpat , tuis astrue de Morbis Multerum . P. II. I teum

143쪽

isci TRACTAT Us DE MORE Is MULIERUM. teum interdum coIorem praeseserens , quod a Latinis expunctio appeIlatur . II. Detracto hoc involucro, corpus mammarum se offert, ex duplici su stantia conflatum, adipe nempe, di peculiari glanduloso corpore, quod ter ra mammarum substantiam constituit. Circa basin mammarum supra musculos pectorales Iocatur stratum densae pinguedinis, cui supersternitur corpu, glandulosum , nuper enunciatum; alterum adipis stratum hoc corpus superius, Stad latera cooperit . Copia adipis in diversis subsectis variat: mulieres , quae grandiores mammas ferunt , ceteris in hac parte pinguiores sunt . Haec pi Medo nullum specialem in mammis usum habet, nisi valeat mammas ab ictiabus, de compressionibus tueri: advertendum tamen est , in pIerisque mulieriatas intra pinguedinem reperiri grumos quosdam glandulosos, praesemm in s periori parte, di a corpore glanduloso , superius indicato, parum diversos. III. Hoc corpus , sola portio, quae intentum animum mereatur O , figurae circularis est . plus minusve crassum, spissumque , & pancreatis substantiam valde aemulans et hoc viscere tamen solidum magis, densum, magisque compactum observatur, quod ostendit , ipsum compingi a fila mentis tendineis,

quae universum sanum transabeunt . Non abs re videtur , corpus hocce ex

pluribus vesiculis , sive cellulis distinctis conflari , aeque ac pancreas , atque in so plures vesiculae distingui possunt. modo . tepenti aqua maceretur, de tuisbo aer insumetur et quare hac methodo cellulae patebunt , eluae ad fecerne dum, continendumque Iac sunt destinatae, ut similes vesiculae in pancreate lympham pancreaticam separant, atque complectuntur. Exi erti sumus, hoc corpus mammarum in diversis subJectis , de aetatibus divertis varias mutationes pati; in filiabus enim impuberibus exiguum est , quia vesculae pariter angustae, de compactae sunt ; in puberibus vero ingra descit, quia tunc vesiculae magnopere dilatantur; in gravidis denique , ab tricibus praesertim maxime increscit; imminuitur subinde in anubus, & compingitur ita , uti in ipsis filiabus. Huiusmodi mutationes observantur pariterm utero, & reliquis partibus generationi servientibus , quia generatio , &Iactatio sunt functiones, quae nili adolescentia , de constituta aetate exercentur, quo tempore solummodo necessum est, quod hae partes suam perfecti

nem , & incrementum attingant.

IV. Singula vesicula substantiae mammariae duplicibus vasis sibi propriis instruitur . Priora sunt venae lymphaticae , quarum aliae in vesicuis cavitatem non mody lympham ex substantia mammarum deferunt , verum ex thoracis partibus mammis propinquis; aIiae ab eadem cavitate reducunt a Sasam lympham, eamque devehunt in glandulas lymphaticas axillarum , ex quibus huiusmodi Iympha in subclaviam sinistram deducitur per vasa alterius generisImphatica, quae vata rorifera hias appellantur. Ea priora vasa lymphatica , quae lymphas in vesiculas mammarias vehunt et ceteris exiliora sunt , & venae Iymphaticae 'terra ordinis nuncupantur; quae vero ex mammis in glandulas axillares lympham . deducunt, minus,exilia sunt, de vens seeavdi ordinis Imphaticq vocantur que tandem ex glandulis axillaribus in subesaviam lympham deserunt, crassiora sunt, & venet lymphatim tertii ordinis appellantur. U. In mammis praeter venas lymphaticas, quq constantem usum habent, cum in viris, tum in feminis, reliqua sunt peculiaria vasa , que veniunt descrim

144쪽

L i s E R IR CAPUT I. II Ebenda, quq nunquam pene in hominibus, in mulieribus vero in quibusdam

occasionibus, linatione praesertim , locum habent. Haec vasa ea alet laetiferi dicuntur, quia in altricibus papillis lac afferunt. Ex singula vesicula unum saltem capillare erumpit ; facile tamen distinguendum ob albedinem, quam contentum Iac ipsi praebet. Haec exigua capillaria vascula consertim jugata crassiores canales efformant, ac post multiplicem conjunctionem in septem , aut octo ampliores truncos abeunt , in papillis patentes . Ceteroqui canalium lacti ferorum amplitudo inaequalis est; cum dilatationi,& irequentius coarctationi , que Iactis cursum retardat, ea vasa sint obnoxia. Sunt quandoque nutrices, in quibus tanta est vasorum constrictio , ut Iac sci. gniter perfluat; ipsumque insantes dissiculter iugant: ex quo nutrices avara appellantur. Alle contra sunt, in quium ampla vasa lactisera copiosum laclis fluxum sinunt, puerique in sugendo nihilum laborant. UI. Neminem autem latebit, mammas prster hi c specialia vasa, alia cum reliquis corporis partibus communia habere, arterias nempe , quae a flerunt , venas, quq deferunt sanguinem post mammarum nutritionem , atque hum rum in i sis necessariam secretionem, simulque nervos, qui spiritus animaIesper illas diffundunt. Arteriq duplicis generis sunt; aliae ex arteria axillari , aut thoracica veniunt, que est axit Iaris subdi visio . Haec arteria distribuitur

per anticam mammarum partem , de artema mammatis exter a dicitur am

mammarum propagines ex arteria subclavia procedunt, dc per sternum reptando, cartilagines costarum transabeunt , feruntque sanguinem in intimiorem

mammarum partem , atque ex his arteria mammatis laterra o uar. Duplex pariter habetur venarum genus , alterum 3 quod ab externa mammarum facie crum rem in venam axillarem , aut thoracicam devehit, in axillarem , de ipsam confluentem , hincque vena mammam externa producitur . alterum resumit sanguinem ex interiori mammarum substantia, transabit cartilagines costarum , de m venam subclaviam influit, ac proinde vina mammar a interaa nascitur . Quoad nervos attinet , qui a quarto, vel quinto pari nervorum vertebralium

proveniunt , distribuuntur ipsi consertim per mammas , atque papillas potissimum , a quibus summum , quo pollent , sensum agnoscunt. VII. Pastilia , in quam grandiores canales lacti feri desinunt , prominentia est cylindrica , quae ex centro mammarum exsurgit , modicae Iongitudinis . atque crassitudinis, quae tamen in diversis subjectis variare solet . Obduciturim tenuissima, & sensibilissima cuticula , a septem, aut octo perfossa canaliculis , ex quibus lac a canalibus Iactiferis allatum defluit . Hi canales paralelli sunt, de interposita substantia spongiosa, quae ipsos a pressione tuetur , valide firmantur. Probabile videtur , papillas pluribus muscularibus fibris instrui, quae ipsas pro opere contrahant, producant, relaxent , aut erigant; quod evenit , quando papillae leniter fricantur , aut ab infantibus apice linguae

irritantur is

vli I. Tandem papilla spatio circulari circuncingitur, quod nutrices cor MN paptiae, Anatomici vero areolam vocant. Hoc spatium aeque ac papilla haut albescit , ut re Iiquum mammarum , sed fusco colore resertur , qui ei

tribuitur , quod varicosa in hac parte venarum culanearum cruore turgentium textura id praebeat; quare hujusmodi color juxta sanguinis speciem variat ; nam in filiabus rubet, in altricibus livescit, de in anubus pene nigrescit. In hac areola exiguae glanJulae repertae sunt , ex quibus nonnulli gut-rulas liquidi albescentis a lacte haud absimilis exprimi crediderunt i alii hu-I X morem

Diuitia sed by Coos le

145쪽

is, TRACTAT Us DE MOREIS MULIERUM. morem sebaceum erumpere autumarunt . Celeberrimus Morgagnius cadi utrumque humorem a duplici organi genere secerni asseruit . Dissicillimum est etesiisdem usum assignare; hoc tamen nos parvi facimus, cum parum institutum nostrum respiciat.

De usibus mammarum a

NUper animadvertimus, mammarias vesiculas duplici genere vasorum emcretoriorum instructas esse: ipsorum alia sunt ven* lymphaticae, quae ibi contentam lympham in glandulas axillares devehunt , ex quibus propriam ci culationis legem ineunt, circa quod consuli potest Tractatus de Tu morbut l. p. e. I. ubi de lymphae circuitu locuti sumus occasione in dematis describendi ;alia sunt ductus lactiferi, qui secreto lacte onerantur, ipsumque in papi Ilas deferunt; mmmae igitur tum lymphae, cum lactis respectu usus diversos prinseserunt, infra sejunctim enuntiandos . I. Prior itaque vesicularum usus ille est, quod recipiant non modo I

pham 1 substantia mammarum secretam , verum eam , quae a Partibus Propi quis transfertur , ut per hanc viam lympha jugiter in glandulas axillares tran ducatur: quare vesiculae mammariae glandulas centrales mesenterii aemulantur , di in hoc consulunt utilitati ceterarum glandularum totius corporis , Pros ctumque promovent , quem lymphae circulus nobis praebet. Hic usus mammarum tum viris, Cum feminis communis est , ac in uir .

que sexu ab initio ad finem persistit. In mulieribus enim sine interruptione

perdurat, quando etiam lac in mammis exuberat ; nam circuitus lymphae trans vesiculas continuatur , cum Iacte limul , cum quo confunditur . Pari rarione

opus perficitur , ac venae lymphaticae abdominis in Pecquetianam cisternam lymispham transducunt in jejunis animantibus, quod minime impedit , hos canales cum lympha simul lac, chilumque ducere , modo intestina eum suppeditare valeant. Lympha , quae chylo in venis me sentericis lymphaticis miscetur , ad vitia

ejusdem corrigenda valde conducit, ejusque circuitum magnopere promovet, simulque lympha cum lacte in mammis permixta tenuiorem , dulciorem lue reddit , ejusdemque circulationem fovete utilitates hujusmodi magni momenti videntur, quia summi Auctoris bonitatem ostendunt, qui nihil pro nostra utilitate reliquit (b N. tura eonsultrix es ty provida utilitatum , opportunitatumque omnium. Omnis differentia, quae habetur inter miscellam lymphae cum chylo , aut eiusdem cum lacte , ea est , quod duo priores liquores cons uncti, in subclaviam sinistram per eantem viam transducantur, posteriores vero humores dividantur, ac per diversum tramitem proficiscantur; nam lac cum pauca lympha superstite canales lactiferos in nutricibus ingreditur; verum lympha cum pauco retento lacte venas lymphaticas intrat, quae ipsam in glandulas avillares deserunt . En nova occasio Dei bonitatem commendandi, qui tali pacto mammarum insertus praeoccupare voluit, qui alias in mulieribus uberiori lacte pra- ditis evenire potui Sent . II. Alter utus mammarum ille est , ut secernant , contineantque lac pro nutritione recenter nati. Hie usus minime continuus est , ut ille lymphae mammariae

quem

146쪽

L iE E R lv. CAPUT I. Usquem supra ostendimus , sed quam plurimis mutationibus fit obnoxius. Per diutinum tempus nullum est lac in mammis; deinceps vero in quibusdam circum. stantiis, sed varia copia mammas lac ingreditur, quod tandem evanescit, nulla ejusdem gutta superstite. Id tamen mirum est in hominibus, qui mammis similiter constructis ac in feminis gaudent, nihil prorsus lactis dari , quamvis tamen quum puberes lacti sint, in similibus circumstantiis ac filiae videantur.

Hae quaestiones curiositatem movent , ceteroqui cognitionem morborum mamismarum , de quibus acturi sumus, non parum enucleant . Quare ipsis satisfacere conabimur.

r. Nullum sane est in mammis filiarum lac usque ad pubertatem , videlicet decimum quae tum , aut decimuim quintum suae aetatis annum . Cum ante hoc temrus in filiabus nulla appareat linus inflatio , dc corpus glandulosum mammarum exiguum , compactumque sit , proinde in esusdem veticulis sola secemnitur lymsha, exigua chyli copia imbuta , lac icinosa hinc, nondum tamen perfectum Iac constituens. Haec lympha satis fluida videtur , ut libere angui os propriae circulationis meatus percurrere valeat , ideoque minime in vesiculis mammarum detinetur , sed pro tenuitate aequali copia , di ingreditur ipsas, & ab ipsis erumpit i nulla proinde fit vesicularum intumescentia , aut

sinus, mammarumque amabilis illa rotunditas. a. Pubertate superveniente, sinus Inflatur, mammaeque tumescunt . En v bis causam

Circa hanc aetatem incrementum totius corporis in filiabus plerunque comis pIetum est , minusque sanguinis tunc consumunt; tamen idem vitae regimen prosequuntur. Gignitur ergo in ipsis maior , quam par est , chyli copia , quae diu sub propria specie in sanguine circulando , facile lymphae mammariae , cum qua maxime Convenit, copulatur: ob hoc connubium lympha magis Iaclea , missiorque evadit , quare ipsa diutius in vesiculis mammariis detinetur, easque dilatat, atque urget, ac ea de causa mammae eleganter intumescunt . s. Hic statu, persistit, donec filiae nubant, aut graves fiant. Tunc mammae magnopere in grandescunt, de multo , densoque Iacte replentur. In graviditate lac uterinum, cuius esiluvium supprimitur , in sanguine suis perest , & cum Iacte mammarum permiscetur . sanguia menstruus de ipse suppressus in sanguine extat, de augendo volumen circulationem retardat , difficilioremque reddit sanguificationem ; quare ob cunctationem pleraeque chyli partes Iymphae mammariae facilius remiscentiar, eamque Iacticinosam magis , magisque spissam reddunt, foventque mammarum intumescentiam , quae in diem ad finem usque gestationis augetur ob Persistentiam, de augmentum earundem causarum .

. Paullo post infantis exitum lac ubertim mammas parturientis ingreditur, ipsasque cum tensione, atque dolare inflat, ac pene semper cum validiori , aut mitiori pirexta. Ea est, quae febris iactea nuncupari solet , antecedentem librum ad eap. XI. ubi de ipsa disseruimus, iterum perlegito. Sat erit hic animadvertere , ube tum huiusmodi tunc Iactis affluxum ab imminutione Iochiorum procedere , quae lac uterinum repellant , quod cum lacte mammario copulatum repentinum tumorem producit. F. Lac continuo, atque ubertim in sinum altricum per duplicis circiter amni tempus transducitur , modo lacten res valide ligant, de menstrua necdum

revertantur

astrue de Morbis Mulierum. P. II. I 3 vivi-

147쪽

33 TRACTAT Us DE MOR Is MULIERUM. Vividi infantes, fortiter sugendo, caniles lacti seros patulos detinent; suppre

sici vero calamentorum, qui ab utero flueret , sanguinem omnem mammas versus impellit. Quare revertentibus menstruis , lac snter uterum , & mammas dividitur, ut hae pro eiusdem inopia flaccescant , senuique cum infantes deis biliter lac attraham, canales mammarii occluduntur ob naturalem elasticitatem, atque ingressum lactis renuunt. 6. In mulieribus aetate constitutis, quae mensibus deficium, mammae coarctimistur, compinguntur, nullumque Iac amplius recipiunt. Hoc phenomenon necessario aetatem consequitur: scimus enim in senectute fibras omnes , membranas, atque corporis totius vasa proprio elaterici comis pingi . Hac est caula rugatum , & crispationum omnium paritum, tum supprestionis plurimarum secretionum , quae tunc temporis cenant. i. Tandem quamvis similis videatur structura mammarum tum in viris , tum in feminis; tamen Iuxta laturae ordinem lac, tempore etiam pubertatis , viariles mammas non tumefacit: quamvis eadem causa in utrisque una ratione

agere, sitnilesque effictus edere deberet. Diiserentia tamen maxima est r in filiabus enim Ivmpha mammaria non parum lacticinosa est , ut nuper monuimus, ac proinde valde disposita ad conis nubium cum chylo ineundum , cum quo sinninam affinitatem habet: in limminibus vero haec lympha tenuissima est, nullum, vel difficile cum chylo connubium contrahit. Quae adhuc allata sunt , absolvunt pIerasque quaestiones ad laetis producti nem pertinentes, ex quibus Consequitur, a. Lac a chylo produci, cum quo perfectam similitudinem ostendit , non modo ob externas sui qualitates, sed potissimum ob globulorum conformati nem in utroque simul imam. Si quis crederet, Iac ex cruore produci, ut veteres autumabam, multiplicaret abs re naturae opera, quia supponi necesse eo set, chylum in sanguinem converti, ut hic deinceps in lac reverteretur. C leritas, qua nutrices post inanitionem mammarum, a pastu iterum lacte exuberant et satis ostendit, minime tot metamorphoses necessarias esse ad lactis reproductionem . a. Lac a chylo procedere , qui in sanguinem transfusus, cum ipso circumactus, cordis, di arteriarum vires subit: qua de causa tenuius, dulcius , Pe

sectiusque factum est. 3. Chylum iis paratum a sanguine separari per modum secretionis in mem- Manis, de vesiculis mammarum, ut bilis in iecore , Se humor pancreaeicas ira

pancreate segregEntur. . Inconsulio nonnullos credidisse , chylum immediate a canale thoracicra in mammas transire, minime animadvertentes, clinum ita imperfectum , nisi

crassum, inaequale , in grumosum lac suppedisaee posse , facile acescens , a proinde praecipuis neces Iariis qualitatibus deficiens. S. Anatomicos pro hac sententia praeoccupatos, diu canales ii stigasse, qui deserrent ex ductu thoracico chylum ita mammas , sed ob experimentorum inutilitatem deceptos , seipsos, & reliquos pro veriori sentemia convictos fuisse. 6. Tandem hunc canalem Iacti ferum Pec eti, quem ipse a ostendit RAvemo PP. Monspessulano in cane Iacte bene alto , circa tertiam superiorum

148쪽

LI AER IT CAPUT I r Iscostarum ascendentem, qui desinebat in mammam ejusdem partis, & lacte r plebatur, minime vas suisse, quod deferret Iac in mammas, ut autumabat, sed venam lymphaticam, quae in axillas lympham lacteam deserebat, a mammis deis sumptam , ut apparet ex ipsa Peeque i descriptione. III. Reliquum nunc est cognoscere, quomodo Iac ex mammis exeat. In plerisque secretoriis organis humores secreti sponte effluunt , ut a jecore bilis , a pancreate pancreaticus liquor , de a glandulis salivalibus saliva. In plerisque simul huiusmodi visceribus auxilia dantur nonnulla , quae meum fovent officium , vi motus alterni diaphragmatis , de musculorum abdominis ad hilam , humoremque pancreaticum facilius secemendum; motus vero maxillae inferi ris, loquendo, aut comedendo . ad excernentam salivam. Haec subsidia omnino deficiunt in mammis, quae . etsi lacte turgeant, nisi per tactionem lac fundunc , modo pro lactis secretione non habeatur expuniuo , de quo supra locuti sumus; sed haec affectio accidentale praebet tantum, & momentaricum eidum rium, quod minime miniae opus implet . Explicare enim oportebit siustionis modum, qui unicus est mammas evacuandi, de quoJ dissiculter concesierint, rei explanationem a Ionge desumi necessum erit

Aer proprio pondere aequabiliter undequaque integrum volumen mammarum comprimit; dum hoc aequilibrium perdurat, pressio aeris supra corpus mammarum, nulla ratione valet superare rustionem aeris supra papillam, ut proinde aliqua gutta Iactis erumpat. Sed res alio se vertit, modo hoc tollatur Rr mentis aeris aequilibrium , & imminuatur pressio circa papillam: lac tunc sponte , atque ubertim emuit, ut passim observatiar . Nutrices, quae infantibus carent, sequenti methodo utuntur ad mammas evacuandas . Sumunt phvalam vitream, cylindricam, satis amplam , fundum ejusmdem calefaciunt , applicant vero eiusdem colli aperturae papillam , ipsique ata haerentem relinquunt, donec phyala frigescat. Prout aer mEgis densatur. relate ad illum rarefactum ope cucurbitae circa papillam , praevalet aeris pressio supra mammam, de lac guttatim exprimitur. Opus acceleratur applicatione linte rum frigidorum, aut alia frigida admovendo. Nonnullae etiam vasa quae Iam ad hoc fabrefacta adhibent, quibus ex una parte papillam amplectuntur, ex altera vasis parte, sive tubulata appendice lac sugum e pro singula inspirationer refit aer in phyala contentus, ac proinde aer exterior validius supra mammam

agit, de lac facile ex papilla exprimitur.

Quod hoc artificio obtinetur, infans recenter natus, nemine docente, Peridietius conficit. Amplectitur ipse Iabiis papillam , & lingua circumcingit qtunc inspirare conatur, ut suistio , quae inspiratio est, perfidiatur . Tunc aer, in ore latantis rarefia s, cedit actioni densioris externi aeris , de lac in os infantis defluit, ipsumque replet , de post ingurgitationem idem repetit infans donec satis altus videatur . Hac de causa latantes pueri libenter lilagunt, dum adolescentes , qui pro remedio lac e mammis sugunt, dissiculter id patrare valante

149쪽

i as TRACTAT Us DE MORE Is MULIERUM.

CAPUT II.

De intumescentia dolorosa mammaram, qua in nutricibui eolostratio dieitur.

Deseriptio. Nutrices haud infrequqnter alterutrius mammae tumore Iaborant raro tamen utriusque, illumque comitantur tensio , dolor , calor , & ruboequandoque. Quando tumor magnus est, tensio , atque dolor usque ad axillam esusdem lateris extenduntur, & manifestantur etiam circa dorsum. Hic affectus plerunque aliquam mammae portionem occupat, & tumor in qualis est , ut facile distinguantur glomi corporis glandulosi mammarum , qui inserti sunt. Quandoque morbus derepente producitur, nullo PIerunque antecedente incommodo , quod eum praenuntiet et interdum tamen aegra ab initio levem rigorem persentit, quem Medici horripilationem appellant r eam subsequitur motus febrilis, plus minusve validus , qui plerunque viginti quatuor horas peris durat, in sudorem desinens, & ephemerae pirexiae speciem refert. In hoc statu dolor augescit, si infanti praebeatur mamma sugenda, quia etsi utilis videatur in hoc casu mammarum evacuatio, nutrices tamen eam insanistibus exhibere , & hi ipsam sugere renuunt, quia nihil prorsus lactis attrahunt. Morbus brevis est , & plerunque a secundo , vel tertio die per resoluti nem abit. Raro enim quartum , vel quintum transabit diem e ultra hunc limitem , facile in suppurationem venit , & abscestus , seu a postema gignitur , aut aliquam duritiem scirrhosam in sinu relinquit. Medici Graii hunc affectum appellarunt aer quod significat glom trameae, di a Latinis Colaratio dicitur , utrique non abs re suasi , hunc mammarum tumorem a spissitudine , dc glomeratione Iactis procedere. Nescio qua de caumta Galli hunc morbum D PbiI appellent; fortasse credidissent , morbum pilam reis tuisse , ab Aristotele sa descriptum , qui putabat, per os pilos assumptos , per stomachum deinde in altricum mammas transire . Si id esset , haec Poit nomenclatura fabulae omnino tribuenda videretur, nam Aristotelis historia nullo certo fulcitur fundamento, de impossibile est , quod ingurgitati a nutricibus pili , in mammas transeant . Quum hic morbus communem nomenclaturam non habeat undique receptam , specialia nomina pro singula regione praesesert . Me latet ejusdem Europea significatio, de quam in plerisque Galliae Provinciis ipsi tribuunt . In incitania tamen Thourar a Thorace , veIetiam arem et, nescio a quo derivatum , morbum appellant. Causae A super-allata descriptione patet, tumorem mammarum nutricum, de qin agitur, ab insertu vesicularum lactearum nimis turgentium pendere , ob congestionem densioris lactis, quot statim cunctando grumatur. Nihil magis evidens est: ex una parte enim leviter manu aegrotantem mammam premendo

distinis

a 3 Hi or. Animalium t. q. t. a.

Di sitired by Cooste

150쪽

LIER R IU. CAPUT ll. is distinguuntur facile lactis grumi tumefactarun vesicularum ex altera, modo felicem morbus finem habeat, lac spissum , & grumosum erumpit ; quale Latini Cosistrum appellarunt. Patet igitur causa morbi proxima, quam Medici omnes cognoverunt. Agitur nunc de antecedentibus causis cognoscendis , sed me innumerae sunt, quas nunc sigillatim enunciabimus. I. Frigus externum , quod sinum corrugat, quando altrices eum patefaciant; ex quo lac in vesiculis mammarum condensatur . . X. Ictus in mammas alte illatus , qui vesiculas collidendo , elaterium earum infirmat, & ad insertum Iactis recipiendum disponit. s. Imperitia nutricum, quae praepostere, aut inconsulto mammas sugentibus praebent, vel sinunt congestionem Iactis in mammis fieri, aut Iactare renuunt ob leviora papillarum incommoda.

. Ubertas Iactis in sana , de juvene nutrice , quod omne debilis infans

non valeat haurire, ut exuberans ipsum in vesiculis morbose detineatur . S. Regimen nutriens magis , & succulentum , quam par est , quod nutricibus permissum, nimium , crassius, spissiusque lac mammis suppeditu i ex eo rusticae mulieres, inter cives alitae , huic morbo magis fiunt obnoxiae, quam

si rure morarentur

6. Prava digestio, quam subeunt nutrices, nimis , vel extra tempus com dendo, ex quo chylus crassior, impersecte subactus, & acescens producitur , qui ejusdem indolis lac suppeditat, & ad in farciendas vesiculas mammarum

maxime idoneum. T. Tandem varia animi pathemata, quibus altrices interdum conflictantur, uti angores, tristitia , ira C. quae naturalem humorum qualitatem , ac proinde Iactis ipsius pervertunt. Quidam opponerent , causas superius allatas universales esse, quae utranque mammam afficientes, universalem in fartum proinde excitare deberent: sed co-Iostratio nisi alterutram plerumue mammam , aut aliquam e uidem partem tantum aggredi solet.Animadvertant tamen ipsi, r. priores duas causas, frigus externum videlicet , & ictus, generales non esse , quum plerunque unam tantummodo mammam , vel ejusdem portionem afficiant. . a. Ceterarum vero causarum respectu , generaliores porro ipsae sunt, sed a peculiaribus concomitantibus circumstantiis specialiores fieri possunt . Sunt enim nutrices , quae arctioribus Iactiferis canalibus in alterutra mamma , vel in alterutra eiusdem parte donantur , ut ea mamma , vel disposita ad aegrotandum portio , solummodo afficiatur. Sunt nutrices , quae raro alteram mammam infanti prahent , quia aliqua ratione circa papillam afficiatur, & haec mamma ob imperfectam suctionem facilius colostrationi fit obnoxia. Dantur nutrices, quae citra specialem alterius mammae a Tectum, solent tamen alterutram tantum mammam exhibere, ut hac ratione neglectam mammam actioni generalium causarum exponant. Tandem infantes ipsi quandoque alterutram mammam sugere fastidiunt, vel quod crassior , aut brevior sit papilla ; ve I pauci ribus hiatibus instruatur, qui idoneam Iactis copiam suppeditent, contra vero alteram exhauriunt; quod maximam differentiam inter mammas parit, & c teris paribus, mamma minus sueta , facilius infarciri debet .

SEARCH

MENU NAVIGATION