VVillebrordi Snellii Descriptio cometae, qui anno 1618 mense Novembri primùm effulsit. Huc accessit Christophori Rothmanni ill. princ. Wilhelmi Hassiae Lantgravii mathematici descriptio accurata cometae anni 1585. Nunc primum à Will. Sn. R.F. in luce

발행: 1619년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

61쪽

Cur cometarum cauda a sole aves

jaceant, neque tamen id siemper in direritum.

CAp. VIII. Edri illud nobis quoque praeterea est explican-

dum,cur cometarum caulae partem a Sole aver

sam propemodum spectent quae res ab Appiano primulum, ut opinor, notata viros doctrinae fama celebres ad ejus causae investigationem invitavit, quos non tantum non aliis, sed ne ipsos quidem sibimet ipsis satisfecisse existimo. Ego si in re adeo ardua verum non assequar,saltem verisimile aliquid diYisse doctioribus me visum iri non despero, etiamsi quibus ante πω λογῆσαι , iisdem quoque nunc et Di οξολογειν existimabor verum ad illorum tribunal provoco, qui universi hujus mundi complexum Mathematicis vere Physicis oculis contemplantur, neque huic puncto solum quod incolunt, tanquam terrestria animalia adhaerescunt. Sed, iustissimorum auctoritate me muniam, si forte istis intercessoribus impetrare possim, ut tanto aequiora iudicia experiar. Berosus ille, cui ob divinas praedictionesAthenienses publice in gymnasio statuam , taurata

62쪽

iliaurata lingua statuere, quique a Chaldaeorum civitate sive natione progrestus in Asia eam discipli nam patefecit, de Luna eorum sentcntiam ita est professus Pilam esse ex dimidia parte candentem reliqua habere ceruleo colore. Cum autem cursum sui itineris peragens subiret orbem Solis, tunc eam radiis & impetu caloris corripi convertique candentem, propter ejus proprietatem luminis ad lumen, inquit Vitruvius. Quamvis non Chaldaeorum sed Babyloniorum eam opinionem fuisse dicat Lucretius lib. s. Ut Babylonica Chaldaeam doctrina refutansoprologorum artem contra con incere tendis.

Qui e sententia etsi nihil habeat veri, quod maculae in Orbe Lunae semper nobis obveris evidentissime ostendunt, tamen eorum in naturae contemplatione diligentiam di industriam arguit. Vtpote qui vim illam mundi magneticam απάντων διανουμένην iam tum quoque senserint. Magnum in hac mundi universitate mysterium, cujus manifestissima exempla nam ignobiliora transeo in magnetis nostri terreni conversionibus d motu quotidie experimur. Existimo utique illis Natura rationes meliusquam nobis fuisse perspectas Neque enim temere est, quod singulis planetis suas quasdam qualitates atque effectus primi attribuerint: quidem ita, ut vix

63쪽

Vix potuerit aptius. Quamvis enim planetas ipses motus suos pro solis accessu, aut ab ijsdem discessu

componere an Imadverterent, forsan his maiora, quae nunc obliterata iacent tamen ex sola, nuda των φαννομενων α ηρήσει haec ab ipsis investigata, mihi hactenus persuadere non possum. Habuerunt omnino doctrinam uti ο asAMν, quam non omnibus sui ordinis hominibus verum primariis, ut opinor, desingenio praestantibus, tanquam ειυς υρν permanus tradiderint, quosque ipsi tanti arcani capaces existimarent. Nam si verum est, quod Iosephus in originibus Iudaicis scriptum reliquit Ze- tum posteris praedixisse terram hanc scine diluvio, iterum incendio perituram, non tam prophetico spiritu actum, quam naturae secreta interpretatum existimo. Quorsum enim a Divino Mose res adeo illustris tam alto silentio esset transmissa. Neque mirum tam longa in aetate adeo multa excidisse, cum a Babyloniis agyptiis non omnia ad Graecos pervenerint, a Graecisi Romanis ad nos, ueplurima interciderint saepe etiam praestantissim, excellentissima ingenia sua inventa vulgare nefas existimaverint, ne monstra hominum,in portenta potius quam homines, iis ad suam, aliorum e niciem abuterentur cum horum scienria humani generis saluti, non internecioni Linalis artibus debeatur.

64쪽

8 EsCRΙΡΥIO beatur. Cum igitur de genere hoc adeo sint multa, non est mirum idem quoque istis evenisse. Et certe etsi ab que his esset, tamen sola etiam Tanti avi longinqua 'Dalet mutare eluctas. ut maximarum rerum solas umbras possideamus. non advocabo huc spissima ignorantiae proximorum seculorum tenebras, quo argumento Ocemur Summum EvM nostram socordiam adeo gravi vindicta ultum tanto insin tunio mactavisse. Verum ne adeo acerbus casus, tanta calamitas huic deinceps fundo ingruat, a nobis absit, in spem haud vanam tres novae stellae intra tres triginta annos conspecta omnino me erigunt modo ipsi

nobis posterisque nostris ne desimus. Haud dubie enim sublimia ingenia splendidissimo illorum siderum jubare ad veritatis investigationemi naturae arcana eruendum excitabuntur. Neque enim unquam temere nullove effectu tanta moles in summo aethere exoriuntur, GaDeo Opt.MaX. tanquam signa ad bene sperandiana in ipso caelo omnium oculis exposita eriguntur. Verum enimvero ut e re

deam unde digressus sum Sol ille, quem physici

Veterrimi Cor caeli vocitabant, non tantum quod dierum noctiumque inaequalitatem dispenset totius anni gratam vicissitudinem temperet, planetisq; omnibus suam lunam foeneret verum etiam quod ipsorum cursus moderetur ac regat ita dictus.

Ipso

65쪽

ambiunt Etsi reliquos superiores idem quoque facere, sed amplissimis conversionibus quibus terram quoque includant, non inepte Tychoni sit visum. Sole inquam horum motus regi nemini intelligenti dubium esse potest. Hac eadem insita Solis vi istas cometarum caudas ita dirigi, ut a Soles versa jaceant, omnino mihi persuadeo si quando non ad amussim respondeant, atque nonnihil inlatus obliquentur, id cui imputandum sit non perinde dictu est facile , quod insita illa qualitas nobis nimium sit ignota nam ad tantorum inquisitionem aetas una non sussicit dicam tamen quid mihi in mentem venerit,dum altius horum causam repeto Vix anni quadringenti sunt, cum magnetici lapidis ad borea conversi, inclinatio est ob servata tot retro seculis altissimis ignorantia tenebris ea vis involuta acuit nemo aliud magnetem posse existimavit, quam serrum ad se trahere id

Herculem deprehendisse proditum est,i inde ab

illo ei etiam nomen, quod ad humanae vitae usum perparum proderat novisse hujus tamen autor de inventor celebratur illud autem quod oportunis simam commoditatem rebus maritimis attulit de

66쪽

vastissimorum marium trajectionibus, qui primum indagarit, investigarit, eruerit, non magis tu quam si natus nunquam esset, cujus tamen Omen aeternitatis memoria celebrari erat dignisJ1mum. Et quidem aliquamdiu haec sententia obtinuit, magneticam acum suis conversionibus recta in septentrionem de meridiem contueri succedens aetas, postquam novos orbes uerras non aversas solum, sed etiam nobis adversas petimus, illud notavit, non semper istam lineam spectare, sed aliquando immane quantum hinc abire,&, aut 3o graduum intervallo in ortum aut occasum alta quando declinare, idque perpetua fere differentiamno aut altero duntaxat in loco ossicio suo fungi hinc ab hominibus nimium otiosis, ad singendum proclivibus fabulae istae confictae, propter Septentrionem montem esse magneticum vastissimum, hunc polum ab acu ubique spectari, eum autem montem non sub ipso polo, sed ad latus positum, senescio qua portenta in Mori τε mi ableganda. Inventus tandem est vir sagacis ingenii Guillelmus Gilbertus Anglus, qui oculos cornicibus configeret. Is primum longari diutina observatione, diligenti investigatione docuit, aliquando magneticae acus ossicia impediri a magno magnete tellure, vere magna Matre, in cujus visceribus

67쪽

partes aliae aliis magis esketae sint, aut longius pro pter immensost vastissimos oceani alveos disparatae, quaeque ideo vim suam inaequaliter diffundant, ad quarum potiores partes dum se acus inclinat,a vero Mnaturali situ sua sinis, tantillum abducitur. Memorat Tycho cometam illum qui anno septimo septuagesimo supra sesquimillenimum exarserat, ita sua caudae positum composuis se, ut semper a Veneris stella aceret aversa. Id ille certissimis observationibus, accuratissimis demonstrationibus comprobavit. Sed ille sub ipsa ecliptica exortus, zodiaci extremos limites, quanta planetarum ab ecliptica maxima digressio est, nutquam excessit, cum intra tricesimum latitudinis gradum semper constiterit,& in consequentia a Sole properabat vespertinus Noster quoq; quamdiu ecliptica propinquus constitisset, intra tricesimum gradum omnino caudae situm a Solis situ obliquum habuisse videtur nam ad cauto usque decembris id quidem mihi liquido constat, atque jam tum habuit latitudinem quasi 1 cri graduum. Non ausim de caeteris diebus quicquam certi pronuntiare, nam caudae positum non ea diligentia observavi, quam quidem nunc ipse desidero neque enim existimabam tanti referre, cum ista quae nunc scribo ex oblata hujus cometae in i spectio-

68쪽

spectione mihi demum in mentem venerint. Ego istius minutulae ut videbatur negligentiae, o quod videretur sine magno dispendio negligi posse, satis magnas poenas perfero, με μελειαν. Neque tamen minus publicandum, de monendos ac rogandos omnes mihi duxi, ut observationibus accuratioribus veritas tandem in apertam lucem proferatur. Omnino necesse est aut hanc, aut assinem aliquam subesse hujus obliquationis causam. Nam quae de refractionibus per ipsum cometae corpus proferuntur, cum Veritates principiis opticis pugnant Et nescio quid Lynceos Apollinis mystas submussitantes audio, qui mihi in Sole Zonam quoque triginta graduum latitudine a suo maximo circulo utrimque his macularum obnubilationibus obnoxiam e secretissimis suis aditis prodiderunt quorum mystcriis mea sententia de caudarum positu α ροσνιο se mirifice illustratur. Verum omnia haec dies tandem in lucem extrahet,in per successiones longas ista explicabuntur, quia rarum in terris spectaculum Cometa est.

69쪽

COMETAE ANNI 16I8. 13 A P. VIII.

De cometarum materia, qui in Solis vicinia non exarserunt. SEd omnem dissicultatem, utut haec de cometarum quorundam exortu verissima sint, nondum videbor expedivisse, qui duntaxat ostende rim, quosdam cometas sub sole nasci. Atq; ut istos illic natos his legibus teneri concedi possit, quid illis fiet, qui sub alto septentrione aut odiaci plaga Soli opposita primulum exarserunt. Sub Claudio cometa exortus a septentrione in orientem

contendebat sub Nerone cum eodem e loco caepisset in occasum serebatur. Eidem plagae cometa anni 16o suo natales debet, qui anno 18o fulsit initio propemodum e diametro soli oppositus constitit atque γύμα motum suum instituit. Et is qui anno I 181 eodem pene loco, quo iste antecedens desierat, exortus, itidem fere in plaga Soli opposita exarsit de istorum materia dubitati possit, cum omnes istos maximi circuli tram1-tem institisse, duos etiam novissimos in summo

aethere extitisse, eorum, qui istos observaverunt testimoniis constet. Horum itaque ortum&mate

70쪽

14 DESCRIPTIO

riam non absimilem antecedentibus existimo. Nisi quis a reliquis etiam sideribus Jusmodi quoque exhalationes excernit eructari contendat. Ego utique magni existimo referre in re nova lactenus incerta aliquid vero assine excogitause, donec ista crebra, diutina observationum historia aut approbet, aut refellat pertinaciter enim suam sententiam invitai reluctante experientia tueri est suis testibus tantum fidem habere,, iisdem importune insistere. Ego argumentis evidentioribus lubentissimei animo aequissimo cedam , nam Veritati tantum litare didici, quae palma semper omnibus ex aequo in medio fuit proposita Meam autem sententiam his argumentis muniam, quae omnino refelli necesse est priusquam ea cadat. Principio universum aetherem frigidissimum si tuo, nisi quatenus ad certum definitum intervallum Solis siderumq; calor potentius circa suos globos dispargitur, quemadmodum apud nos hic in terris e foco aut flagrante materia multa ad hanc rem argumenta proferri positant, ut ne ovum ovo magis simile esse queat. Quin imo si solis ad nos calor tantum remisit, ut nisi multiplici rener cussit auctis viribus admodum inestica sit, quid

quaesi, censendum erit de opposita eclipticae pla a, quae duplo intervallo a caloris sonte distat, ubi nil la sint

SEARCH

MENU NAVIGATION