장음표시 사용
261쪽
nuntiatione per novum , eumque liberum consem
De accessoriis Taris. ACcessoria Pacis primo . Sunt obsides, per quoRintelliguntur personae e numero Civium , alteri parti in securitatem fidei publicae eo fine traditae , ut quamdiu fides liberata non fuerit, ibi perasistant; vel in casu fractae fidei, arbitrio partis laesae, quantum Ius Naturae & Gentium permitti e , relim habeantur. In non subditis requiritur consensus liber, Obsides ut esse velint . Fuga per se videtur obsidibus illicita, quia saltem implicito data fides est; & alias
frustraretur finis, puta certitudo de credito Non thmen in casu fractae fidei vel servitute, vel morte multari possunt, quia eos civitas hac conditione oppignorare non potuit , cum civitati nulla sit in innocentea Potestas, praecipue ut queat in mortem tradere . Quare nullum ius poten colligi ex factis contrariis. Caeterum aequitati est consonum, ut in longum extrahente se mora, per alios subleventur; ut exsoluta fide illico restituantur; re si quis loco personae tantummodo datus sit, hac mortua liberetur . Secundo. Inter materias paci an nexas sunt induciae, quibus indicatur conventio, per quam, manente bello, hostiles actus intermIttuntur ad certum tempus . Aliae dicuntur breves , quia dierum tantum' aut mensium; aliae longae, quae, sublato utrinque appartu bellico, in plures an nos porriguntur. Illas concedendi potestas est etiam penes duces , quia administrationi militari haec quietis
imago inesse creditur: hap veto pangendi ius est penes
262쪽
De jure Belli, O Pacis in Specie. 23Z
Principes Summos Pacis enim naturam participant Induciarum est ectus est obligatio stricta etiam respectu iubditorum. Quoad temporis initium tamen, & finem est interpretationis latioris; quia est in favorem publicum , cum ex utraque parti parcatur sanguini humano. Alter effectus est cessatio ab omni hostili actu, sive in personas, sive in res: etsi haec in induciis brevioribus plerumque restricta sit ad limites, & expressiones factae conventionis , ut propterea , saltem regulariter laquendo , non includat cessationem. illimitatam ab omni prorsus hostilitate, neque vetet, quin submissu intercipiantur auxilia, vel occupentur Ioca derelicta :& sic de aliis . Caeterum Induciae cessant vel lapsa termini, vel mutua partium consensione , vel alterutrius iniuria; ubi parti innocenti liberum est vel paenam exigere, vel induciarum continuationem peteret, vel ad arma redire. Tertio. Est arbitrium, seu con promissum, quo bellantes communi consensu unum , vel plures arbitros eligunt ad controversias belli componendas . Si componant suasive, sunt mediatores; si componant decisive, sane proprie arbitri . Horum est judicare secundum leges, si sint electi ut judices ; si ut meri causae decisores, pronuntiare ex aequitate , humanitate . Post dictam sententiam appellatio compromittentibus est intercisa,ine fiat processus in infinitum . Excipitur tamen casus apertae fraudis . Et si duo arbitri inter se dissentirent, ibi recursus haberi potest
Quarto loco est deditio , qua pars bello fracta sese hostis arbitrio permistit vel absohite absque reservatione, vel conditionate, hoc est, adjectis quibusdam
capitibus taAbsoluta deditio victori tribuit ius universale quoad Personas, rea , α ,hona ; imo spectato Gentium Iure Per
263쪽
permissivo , & quoad forum externum , etiam quo ad vitam & libertatem ; etsi , sublata inter Chri ..ctianos servitute , naturalis sequitas clementiam humanitatemque exposcat . Deditio conditionata restringitur, ad pacta , quibus fideliter debet victor in
Non ulli denique inter pacis accessoria numerandisertem, qua, tamquam fortuito medio , controversim finiuntur . Huius usus satis est antiquatus, nec Promiscuo licitus ; quamquam , deficientibus aliis mediis , in causa nimis ancipiti praestaret fortasse remi incertae sortii committere , quam certa Belli discrimina subire. Huc etiam revocant singulare certamen, quo duo ,. vel plures utrinque congrediuntur ea lege, ut victoria sit penes illam partem , cuius selecti pugiles extitere victores .. Hoc Iure Gentium permissum esse pro- .hatur plurimis exemplis. Absolute licitum suadet exemplum Davidis , qui . cum Goliath Philistaeo congressus est , ct aliorum, Principum Christianorum . Favet etiam ratio , ut nimirum parcatur nimio sanguini Ubi tamen excisPienda Religiosis est causa pro cujus defensiondi cuncta humanae potentiae instrumenta adhiberi , omnes vires exeri, sanguis de vita consecrari debent .
264쪽
De Are Belli, , Pacis in Specie. 23sDISPUTATIO U.
De mutua hominum Caritate. CAPUT UNICUM,
TEnemur legis naturalis praecepto dilrgere proximum , sicut nos ipsos ; quia hoc dictat rationaturalis , & quia nihil est magis necessarium ad generis humani conservationem, ad pacem, di iustitiam tuendam. Si tenemur diligere, a sortiori tenemur proximum non laedere : & quidem non laedere Proriimum in re aliqua, ipla invito; quod spectat ad iustitiam: sed neque ipso volente, ut in spiritualibus, quod pertinet ad caritatem. Praeceptum naturale diligendi proximum obligat adactus internos, quando illi necessarii sunt; vel ad opus externum, di beneficium proximo praestandum, vel et-am ad vitandum odium, di o'nsionem proximi. Quare praeceptum hoc obligabit , quando occurret necessitas misericordiae, ad quam spectat, tum affectu, tum etiam effectu sublevare pro viribus miseriam proximi, seu malum ipsius in voluntarium , sive in ordine ad animam, sive in ordine ad corpus. Ad animam pertinet fraterna correctio , quam cognovit Aristoteles lib. o. Ethic. cap. 3. quae est adhibenda , ubi de crimine satis constet , ac sit spes fructus & emendationis ;Ne scilicet correctio sit temeraria, & rursus actus sit otiosus . Obligamur autem , quando proximus indiget, nostra correctione , ct sit opportunitas illud co rigendi. Ad corpus pertinet naturale praeceptum Eleemosy
265쪽
nae , quod respicie praecipua pars caritatis proximi Hoc vero obligat tempore necessitatis. Atque huc refertur sepelire mortuos , licet cadaver non sit capax miseriae ; sed tamen homo , cujus est corpus illud , manet in memoriis hominum , ct corpus habet ordinem ad animam , cui gratum est & illud ossicium ;quod ipsi etiam prodesse potest propter suffragia, quae
in locis Sacris fiunt. Ex lege naturali iubemur non odisse homines eratam improbos . Isti enim proximi sunt : & proximorum odium est intrinsece malum, utpote odium rei bonae, & per se amabilis. Non est contra legem naturae optare proximum malum temporale propter bonum finem, nimirum ad eius resipiscentiam . vel ad vitandum malum, si nimirum alia via provideri non possit. Ex lege Naturae tenemur diligere inimicos . Tum quia inimicus est proximus , respectu cuius praevalet illud: quod tibi non mis fieri , alteri ne feceris : Tum quia vindictam sumere ab inimicis propria auctoritate est contra rationem naturalem . Ergo & appetitus vindictae, cui contrarius est hic amor. Tandem hic amor est maxime necessarius ad conservandam iustitiam, re pacem inter homines . Patet etiam ex praecepto expressio in Lege Evangelica , ubi nulla de novo fuere imposita praecepta moralia positiva praeterea, quae sunt Sacramentorum. Vocat autem Christus suum hoc praeceptum , ut explicet maximam necessitatem & obligationem: dc ut ostendat, falso Pharisaeos Legi veteri , quae Levitici cap. io. hoc tantum habet : Diliges amicum tuum sicut te ipsum, ea verba addidisse: odio h bebis inimicum tuum. Quam sententiam ex Pharisaeis in vulgus profectam Christus reiecit. Ex lege Naturae tenemur inimicis amoris signa prae bere
266쪽
De jure Belli, , Pacis in Specie. 2 r
bere eo tempore ac modo , quo nos genere solemus circa alios homines . Caeterum in iis ossiciis habenda est ratio circumstantiarum, unde indicari possit inter num odium, ex quo aliorum offensio oriatur. . Respectu omnium tenemur Lege Natutae non mentiri . Mendacium enim est valde dissonum naturae rationali , quia evertit ordinem eius, di est contra finem & uecessitatem verborum , seu Iocutionis ratio
Ad hoc enim est a natura institutum verbum externum ut per illud significemus internum & ita possit esse inter rationales naturas societas ct fidelitas , seu fiducia . Quare sequitur , numquam posse honestari propter bonum finem , fi retineat rationem mendacii: nec faciendum est malum, ut inde eveniathonum, teste Paulo ad Rom. cap. 3. Sine causa Iegitima uti amphibologia est contra virtutem veritatis. Quoties enim necessitas non requirit
amphibologiam , debita est nostro sermoni simplicitas in sensu usitato , di intellecto ab audiente : & tunc dessectus simplicitatis in illo sensu est vitiosus & conistrarius veritati. Si datur. necessitas, tunc ille defectus simplicis & clarae expressionis potest suppleri ex adjunctis & circumstantiis locutionem complentibus: &sic non est vitiolas, nec mendacium, cum detur verus sensus accommodatus locutioni.Assertio alicujus de re facienda , vel de beneficio praestando includit intrinsece ex vi veritatis tale propositum , quale requirit illud opus , quod praestandum , seu essiciendum asseritur: respectu vero futuri operis non requirit veritas hujusmodi assertionis, ut postea illud opus omnino executioni mandetur. Veritas enim assertionis non exigit perseverantiam in tali
Proposito, ut patet; quia haec non asseritur. Si vero A. P. Const. Sur iacti O. M. Thei. H h asi
267쪽
assertioni adiungitur promissio ex voluntate se obligandi , nascitur naturale debitum essiciendi veram assertionem de futuro , scilicet praestandi id quod pro mittitur. Obligatio haec oritur ex fidelitate. Infidelitas autem maXime repugnat rationi, di convictui humano: di pro materiae, ac personarum gravitate potest moraliter reputari lassiciens ad violandam charitatem. Si promissio inducit obligationem iustitiae donantem alteri ius, tenetur homo ratione iustitiae naturalis complere promissum . Hoc utique intervenit in commerciis, contractibus, ct caeteris, ubi voluntas hominum non sistit in mera obligatione essiciendi veram assertionem de futuro , sed praeterea transit in debitum iustitiae . Obligatio ex iustitia inducit debitum restitutionis, si violari contingat. Rursus fundat ius in conscientia vindicandi sibi propria auctoritate rem, si aliunde in iudicio repeti non possit . Ac propterea ius transit etiam ad haeredes.
De mutuo v iorum concursu.CAPUT ULTIMUM.
IN omnibus ossiciis Deus est semper super omnia diligendus . Idem dicas de Christo Domino , qui
est Deus homo, di ideo magis, quam caeteri, diligendus . Quare in concursu ossiciorum ex Lege Na- rae debitorum Deo cum aliis ossiciis , illa sunt istis praeferenda ex recto 'rdine rationis . Quod patet in qualibet culpa , qua creatura praefertur Deo . Rurissus ossicia majoria obligacionis erga Deum ex eodem
268쪽
De iure Belli, , Pacis in Specie. E I
ordine praeferri debent officiis minoris obligationis Eadem est ratio de praeceptis Iuris Naturae respectu praeceptorum positivorum Ecclesiae Possunt etiam concurrere ossicia hominis erga seipsum ossiciis erga proximum. Quoniam vero ossicia hae et respicere possunt sive bona spiritualia, sive bona temporalia ; idcirco in triplici concursu considerari potest homo. Primo, quando concurrunt ossicia de bono spirituali sui ipsius cum ossiciis de bono spirituali proximi . Secundo , de bono temporali proprio cum bono spirituali proximi. Tertio, de bono temporali pro
prio cum bono temporali proximi. Possunt etiam concurrere ossicia erga unum proximum cum ossiciis erga alium: ct hic sui pro singulis dantur Canones j xta Legem Naturat In bonis spiritualibus simpliciter tenetur homo se magis diligere , & propriis eiusmodi necessitatibus subvenire, quam aliorum . quia potius debet homo sibi velle
beatitudinem aeternam , quam aliis e & potius debet velle a se Deum amari, quam ab aliis, iusta rectum ordinem Caritatis . Nemo tenetur, nec potest aliis subvenire cum detrimento sui spirituali , quod culpam includit; quia culpa includit ostensam Dei, quae vitanda est plus quam omnia mala creaturarum . Nemo tenetur, nec potest aliis subvenire cum detrimento sui spirituali, quod minuat caritatem, vel impediat augmentum ipsius , re meritorum . quia Caritas maxime inclinat ad sui perfectionem . Ergo non ad id . quod hane perfectionem impedit . Si concurrit detrimentum spirituale proprium, mere extrinsecum & accidentale , cum salute aliorum, solet eligi illud potius ad hanc obtinendam . Sie Moyses egit Exod. 32. Dimitte eis hane noxam , aut dele me de libro
269쪽
Et Paulus ad Rom. cap. 8. Optabam ego esse anath ma a Christo pro fratribus meis . Ita exponunt Patres
ac praecipue Chrysostomus Homil. a. & 3. de laudibus Pauli Simpliciter & absolute tenetur homo magis diligere proximum in spi ritualibus , quam se in corporalibus ; quia secundum rectam rationem est amabilior anima proximi , quam corpus proprium . Tenetur quoque subvenire proximo existenti in extrema necessitate spirituali, etiam cum evidenti periculo mortis ; quia hic ordo caritatis cadit sub praeceptum. Ergo maxime in extrema necessitate . Sic esset in parvulo moriente, qui esset etiam cum periculo mortis bapti Eandus . Extra casum vero necessitatis extremae
spiritualis, non otiigat caritas per se ad subveniendum
privato proximo cum periculo morali mortis corporis; quia tunc non est maxima necessitas: Ergo nec oblia gatio perdendi summum bonum corporale, cuiusmodi est vita . Si autem sit bonum corporale commune sexempli causa divitiae , sufficit gravis necessitas spiritualis, ut illud periculo exponatur, exempli causa ob grave periculum Religionis Christianae . Ut si sciam
ab aliquibus haeresim esse praedicandam , teneor metillis opponere, etiam cum periculo rei domesticae: idque ratione caritatis et Episcopus vero , & Parochus ratione officii & iustitiae ex tacita conventione tene--r etiam in gravi necessitate cuilibet de suo grege .. In gravi necessitate spirituali proximi obligat caritas cum aliquo etiam damno temporali proprio; quia gravis necessitas spiritualis proximi est praeferenda ex ordine caritatis alicui damno HSprio temporali; Extra casum vero talis necessitatis non est gravis obligatio. Deinde praecepta affirmativa solum obligant in casu ne
cessitatis . Hinc licet sit laudabile subvenire proximo
270쪽
De iure Belii, , Pacis in Specie. 2 s
in talibus circumstantiis , non est grave praeceptum extra necessitatem. Gravis autem necessitas prudenter est, ct cum proportione iudicanda . In temporalibus tenetur homo potius communi bono, quam sibi subvenire . Nam commune bonum praeferendum est privato, cum sit universalius; & quilibet est pars boni communis et pars autem debet praeferre bonum totius bono proprio. In quacumque corporali necessitate potest quilibet licite sibi potius , quam alteri privato subvenire . In pari necessitate nemo tenetur diligere proximum plus quam se . Contra vero si proximus sit in necessitate vitae, ego vero in minori necessitate; vel si proximus fit in gravi necessitate , non item ego . Multo magi gsi comparatur gravis necessitas vitae proximi cum bonis superfluis, vel etiam necessariis ad statum Haec enim omnia minus sunt diligenda, quam vita proximi. Non tenetur homo in necessitate vitae , etiam extrema , sibi potius semper subvenire, quam proximo alicui, puta amico; quia licet nemo possit se occidere , tamen non tenetur semper omni medio & ratione servare vitam, etiam in concursu sibi carissimi: multo magis in concursu Patris. Potest aliquis in extrema necessitate negligere se , ut alteri etiam extraneo in simili necessitate subveniat. Hoc autem , spectata dumtaxat caritate. Si alia vero adsit obligatio justitiae vel pietatis , ut in patrefamilias , qui debet curare salutem suam , ut ex iustitia ac pietate filiis suis attendere queat, tunc non potest extraneo subvenire . Generaliter autem potest aliquis amittere vitam ob finem honestum: di conservatio vitae proximi est bonus finis, in eoque elucet honestas .caritatis, fortitudinis, aut alterius virtutis.
