장음표시 사용
231쪽
De effectibus Beci , primario , e secundario
EFfectus Belli primarius est ius occidendi hostem;
cum fine, hoc est Bello, , concesso , necessaria media concedantur. Excipiuntur imbelles, quales infinies; imbecilles, quales flaminae, nisi di ipsae pugnent , inermes , quales personae sacrae; utiles incommune , quales agricolae, mercatores, & universe omnes, quorum vitae genus abhorret ab armis Acco.dunt primo Capti, cum, teste Pyrrho apud Senecam
in Troadibus. dimere Capto vitam respectus metet ex qui , pudorque. ' . a. .
Secundo vitam paciscentes armis .depositis , quia se Sopatre A uctore, moris est in Bello servare supplices . Tertio se vici ori dedentes. Nam trucidare deditos, satum esse Tacitus dixit Annalium lib. I a. idque contra Ius. Belli pugnare censuit Livius. Quarto ad Bellum coacti, deque Belli a victore illati iustitia persuasi; modo, coactio a victo Principe illata militibus , de persuasio victori innotescant; quia in coactione , aut persuasione Justitiae nulla est culpa supplicio mortis luenda . Qui noto innocentes non sunt directe interimendi , repugnante divino Iure Naturali . Huic exceptioni exempla contraria apud Crotium nihil assiciunt , neque probant licentiam occidendi ex Iure Naturae , vel Gentim permissi vo , sed impunem tolerantiam: fortasse quia noluerint etentes hostili fu
232쪽
De jure Becti, O pacis in Specie . . Eo
rori metas praescribere, quas in tanta nocendi proclivitate observare difficili mum foret, ne bellum ex Belis
Neque ius talionis habet hic Iocum . Non enim
permissum est a natura adversus innocentes , licet sint membra communitatis nocentis , quippe qui succedanei non fiunt ad poenam mortis. Nec quidquam evincit victoris utilitas , quae capi possit incutiendi terroris morte innocentium . Etenim terror incuti potest aliis modis , quam saevitia in innocentes ; nec pertinacia in resistendo; quae potius in hoste laudanda est. Hinc Alexander cognomine Magnus, cum aliquando acrius resistentes, deinde victos iussisset interfici , visus est. Indis bellare latronum more . Quocirca malam veritus famam , victoriis deinde coepit uti clementius. Multo minus est justa deditorum caedes ex vehementi dolore propter cladem acceptam et quemadmodum legimus Achillem, Aetneam, Alexandrum captorum sanguine, aut se dedentium amicis suis parentasse. Ad inodum quod attinet tollendi hostem , Iure Naturae, ta Gentium vetita est sicariorum immistio. Hinc Alexander Darium coarguit apud Curtium lib. A. Impia bella suscipitis , O cum habeatis arma , licita- .mmi bostium capita. Est etiam vetitum Iure Gentium. Primo veneno hostem tollere, partim ne contra communem utilitatem multiplicentur Belli pericula, aliunde satis multa; partim ne Regum, ac Principum vita, qua Reipublicae nititur incolumitas, nimio di scrimini esset exposita . Secundo eodem iure , saltem apud Gentes paulo cultiores, arma sunt vetita veneno infectas, ne denuo pericula multiplicentur. Tertio vetitum est, ne toxicum sontibus infundatur; cum
possit hostis incommodo astici, vel alio fontes derigando, vel exsecando.
233쪽
Effectu a Belli secundarius respectu hostium est ius
in res, ac bona hostilia. Probatur hoc argumento a maiori ad minus , 'hoc eis a vita ad vitae bona ; Hinc Tullius lib. 3. de o fictis: Neque est contra naturam spoliare eum, quem bone-pum est necare. ' .
Hinc Iure Naturae licet arces diruere, propugnacula facere, capere, eripere hosti arma , naves, b na etiam innocentium , qu enos id postulat necessitas, ac utilitas bellica , ut victoria comparetur, aut vires hostium minuantur. Ratio est, quia, fine concesso , conceduntur & media ad finem consequendum . Verumtamen sunt illicita quae sequuntur . Primo ultra metas necessitatis , seu utilitatis Tes corrumpere, aut devastare et iniquum est enim nullo suo bono nocere alteri. Secundo innocentium bona diripere, si satisfactio haberi possit. aliundE : nain bona innocentium solo nomine pignoratilio sunt obligata Reipublieae: Quod si communitas deliqui stet . cuius illi membra censentur , tunc ipsi non spoliari modo, sed etiatam in servitutem abripi possent. Tutio non licet in bona deposta, seu non hostium , grassari, quia defi-eit Belli titulus Quarto plus bello occupare, quam iure praetendi possit, si iniuria ab hoste illata tantumst nulterialis propter bonam fidem rei possessae. Quod si bona Fides non adsit, ideoque sit iniuria formalis,
etiam expensae, aliaque damna poterunt compensari .
Hoc enim fieri solet in iudiciis forensibus. Ergo mulisto magis potest fieri in Bello. Iure Gentium maior est Belle licentia, qua dominium omnium , quae hosti eripiuntur , in victorem transfertur , si ita sint in potestatem redacta, ut FG cuperationis spes hosti sit intercise . Quare Aristoteles in Politicia et Lex , inquit, quoddam pactum commune est,
234쪽
m jure Belli, , meis in Specie . tos
imo bello capta rapientium fiunt Quod tamEn ius Ioeum
habet in foro externo dumtaxat , ubi actio negatur, seu ius repetendi. Etenim in foro interno res saltem immobiles , ultra debitam compensationem ereptae , sunt victo restituendae, nisi ratio securitatis in ereptis
quibusdam arcibus secus fieri postularet, hoc ad
Haec autem dominii praerogativa Iocum habet dum. taxat in Bello iusto . Primo quia Iure Naturae dicentium ad Bellum requiritur justa causa: Ergo etiam ad effectum Belli, seu rerum dominium. Secundo quia in Bello insusto omnes actiones iniustae sunt, ct in foro interno sunt bona erepta restituenda . Ergo etiam in externo , cum non appareat exceptici specialis .
Neque obstat, quod in Bello iusto excessus satis. factionis , etsi iniustus , Iure Gentium fiat legitimus
quoad forum externum et quasi vero Ius Gentium partis in Bello , quantumvis iniusto , titulum daret . Nam dispar est ratio . Bello iusto erepta nituntur taleinimo titulo , di iuris Pr*sumptione , Propterea quod ad satisfactionem pertineant utique debitam . licet conscientiae victoris relinquatur decernere , quan tum debeatur . Contra vero qui Bello injusto ditati sunt, non modo titulo carent , sed omnium Genatium in se odium concitant ; ideoque nullum merentur iuris praesidium. Ius in hostium bona nullo modo se extendit ad Ioca sacra, xempla , altaria , neque ad res sacras, neque ad bona Ecclesiastica , saltem per se loquendo . Probatur primo : Ecclesia qua talis , non est para Reipublicae bellum gerentis. Ergo nefas erit , res tabona alieni corporis , Bello non implicati , invadere ac perdere. Hinc Polybius , quantumvis Ethnicus , A. P. Const. Suristichi O. M. Thei. Dd ait,
235쪽
ait suae neque nobis ad bellum usiti sutura sunt , nee LM
Ilibus incommodatura ea perditum ire, templa manime , A
qua in eis smulacra , se smilia ornamenta , quis neget mala mentis , di pra ira suribunda este opera obiicit primo Grotius cum aliis Protestantibus auctoritatem Pomponii Iurisconsulti dicentis: cum loca capta sunt ab hostibus , omnia de uni esse sacra . Ergo litatica diripere, Respondeo loca capta desinere esse sacra in sensu Gentilium , non Christianorum . Gentilium persuasio erat, ex inepta superstitione profecta , aras & fana Urbium captarum a Diis esse deserta , adeoque di profanata , Iibertati vero pristinae restituta , denuo a Diis esse revisa, atque adeo de novo sacrata, ut colligitur ex virgilio lib. 2. AEneidos .
Excessere omnes adytis, arisque relictis. Dii, quibus Imperium boc fleterat ...
Reponunt primo . Iustinianus Imperator Christiarius sententiam illam Pomponii Digestis suis inseruit . Ergo pro vera habuit. Respondeo sustinianum dicere, quod templa captasecra esse desinant facto , non iure , propterea quod suo tempore ab hostibus Imperii Sacrilege diripiebantur. Ratio huius est primo quia vel Iustinianus limites suae potestatis excederet, si cum facto ius et, iam intelligeret ; vel in textu ac contextu sibi ipse repugnaret . Secundo quia in Titulo ad Legem Juliam peculatus , ct de sacrilegio, templorum direaptionem , ac profanationem , tamquam sacrile eam , reprobavit. Reponunt secundo . Ius Gentium non excipit sacra : nam haec quoque pertinent ad communitatem ,
236쪽
nec nisi in Opta Eximuntur ab humano commercio. Et go licet ca diripere. -
Respondeo Jus Gentium , sive merum , si ve mixtatum , nihil in sacra victoribus tribuit: haec enim divino , humanoque iure exempta sunt .. Quod probatur exemplo Baltassaeris, & Antiochi, qui ob vasa sacra templis erepta ab i pso Deo puniti sunt. Addidi in propositione , per se loquendo Nam excipitur primo casus, quo Ecclesiastici sese bello immi
sceant contra quam deceat eorum statum: quo tamen asu salva esse debent Ecclesiae bona, cum delictum personae non debeat nocere Ecclesia, ut decernitur capite Desectum Z C. Secundo excipitur casus , quo praeter intentionem damnum Ecclesiae importaretur . Quemadmodum fieri potest: , ut praeter intentionem innocentra occidantur . Tertio casus , quo contra leges Ecclesie templa essent munita instar arcis, ct castri ..
De essectibus Belii relate ad victores, , victos ..
hae iuste sum acquisita in Bello iusto, prima
rio cedunt Principi , ita ut ab ejus pendeat voluntate quidquid militibus licitum est in praedando per excursiones. Patet . Milites enim sunt mera instrumenta &quod agunt , auctoritate Principis agunt, ita ut omnia ad summum Imperium redundent..
In specie immobilia cedunt Principi , & in mobilibus tormenta Bellica . Alia mobilia cedunt etiam Principi, saltem quae in praelio comparantur: Milites enim non nomine proprio, sed ex homagio, quod vocant, Principi militant: Iare tamen Iustinianaeo ce- . Dd x dunt
237쪽
dunt militibus, ut sint incitamenta alacritatis. Mutto magis in excursibus liberis sibi lucrantur milites, quia non publicam , sed suam fibi potius navare operam
Victoria , Sylvester , Molina licitum esse putant Urbem integram in praedam dare militibus ; quia in bello iusto acquiritur ius in hostium bona, praesertim
vero si direptio videatur ad bellum finiendum necesilaria . Cautio tamen est , ut Duces vitanda curem flagitia , caedes Innocentium, stupra, adulteria, tem-
Plorum profanationes. Sed quia hoc est difficillimum , fine peccato vix permittur licentia huiusmodi. Respectu eorum qui victi sunt, est dominium viactoris in captos, etiam cum iure in vitam , quo toleratur di non punitur a victore Principe occisi hosiis capti, abstrahendo a Religione Christiana. Quare illud Caii , quod apud omnes gentes dominis fuerit pote Fas vita necisque in servos, intelligendum est de Iurae Centium solum permissi vo, quoad externam impunita latem, cum ius vitae soli Deo sit reservatum. Servitus Iure Gentium inducta est. Causa inducendi fuit, ut fraeno cohiberetur occidendi libido, propositis tot servitiorum commodis .. At inter Christianas iam pridem sublatae est servitus , partim o, liberta tem, qua nos donavit Christus Dominus , partim ob caritatem , qua ejusdem mystici corporis. membra sumus sub uno capite Christo. Ad eumdem Belli effectum pertinet Imperium invictos, sed civile, dc mediatum, ct in favorem Relis
gionis Catholicae . Excipitur casus , quo Princeps devictus haberet subditos mediate tantum . nec absolute sibi subjectas , in quos victori Imperium cedoret conditionatum si nempe congrua satisfactio nequeat
obtineri. Excipitur etiam casua Principia devicti . a
238쪽
Bello capti, quo casu victori non illico Imperium c deret in Principis subditos, quia a Principe captivo vi captivitatis non transfertur Imperium in v chorem, sed usus tantum impeditur. Si ultro cederet, regione patrimoniali Princeps excideret . Haec enim potest alienari ; non tamen caeteris excideret quae lege Rei publieae Principi fuerant assignata ; cum ista non possint alienari, nisi populo aut victo, aut assentiente. Quare victori ius non est in vitam Principis captivi; cum principalis dignitas in Principe maneat , etiam captivo, nec possit umquam violari, nec Princeps in Principem , instar subditi , potest delinquere , aut instar subditi supplicio assici.
Victori convenit regulariter Imperium tantum civiale in populum devictum ; cum ex Iure Naturae saItem congruum sit , ut imperia civiliter admin strentur, neve ad tyrannidem, subditorumve oppressionem convertantur, tametsi Bello sint acquisita. Quin etiam imperia herilia sublata esse videntur apud Principes Christianos, sublata, ut diximus, s ervitute. Transit etiam in victorem Imperium tantummodo mediatum; cum ex Principiis vere politicis videatur Imperium imme.
diatum devicto Principi . aut Populo relinquendum , reservato tributo, piaesidio imposito , aut forma regiminis immutata . Denique pertinet ad victorem Impe-sium, quod sit in favorem Religionis Catholicae . Quod ex principiis Crotii, quantumvis Acatholici Auctoris, clare colligitur . Ait enim lib. 3. cap 13. Indulge=Via invictore pars est avita Aeligionis usum victis , m/ persua sis , non eripere, sed tolerare , Mia victis perer tum, se uia Hori innoxium . . t f sal a foret apud victos Religio , ne vera primatur , ree e curabit victor , exemplo constantini , ali
Ex quibus argumentor: Religio avita, & unice vin
239쪽
ra, est solum Catholica , ut contra Sectarios , Pagi nos seu Ethnicos, Turcas, Iudaeos Polemici evidente: ostendunt: Ergo in locis , ubi viget, a victore victis est permittenda ; ubi non viget, quoad fieri potest, fovenda est, ct victoris brachio sustinenda, ne opprimatur
neve illius exercitium impediatur.
De essectibus Belli quoad subditos. P Rimus effectus est arbitrium in Principe conscribendi milites intra territorium proprium, & simne 'coactione, saltem respecta non subditorum , sed ad tempus degentium in territorio . Alter effectus est ius, ut vocant, sequelae quo subditi in gravi necessitate Reipublicae ad iustam defensionem evocaries compelli possunt a potestate suprcma . Hujus juris fundamentum statuitur in necessitate , nationumque omnium consuetudine, hoc est in Iure Naturae, ac Gentium . Tertius est emis est ius exigendi sum-Ptus pro alendo milite. Quippe in bello justo est legitimus titulus: imponendi tributae . Quartus effectus est ius in Principe curandi enixe rem militarem,. hOC est armamentaria instruendi, militesqu2 exercendi, ut habiles reddantur ad arma tractanda . Quintus effecta est ius extruendi munimenta , imponendi praesidia ,
Non tenentur subditi, praecipue evocati a Principe ad bellum, eiusdem belli iustitiam examinare. Ratio est, quia subditus est exequutor imperii, quost
Princeps dederit, non scrutator. Secus. enim obedientiam relinquerent, ad Reipublicae bonum necessariam, qua sublata imperium languesceret . Secund tenea
240쪽
De iure Belli, , Pacis is Specie . EIS
tui subditi justitiam belli cognoscere in eo casu, quorumor communis iniuste bellum esse susceptum promulgaret. Ratio est, quia secus versarentur in igno rantia culpabili & aflectata , qua cum honestas actio. nis componi non potest . Tertio stante nihilominus dubio, hellare subditis licet post factam inquisitionem, quia in dubio stat praesumptio pro iustitia . Haec diacta de subditis, applicari etiam possunt militibus conductitiis , qui conscripti sunt ante bellum , de quo oritur dubium; quia in hoc casu subditis aequiparantur: possunt & iis applicari, qui post bellum indictum sunt conscribendi. Possunt enim deponere dubium fora mando sibi iudicium practicum , quod licitum sit ad bellum proficisci, propterea quod ejusmodi causa melius perpensa, ct cognita sit a Concilio Principis. Id tamen est certum, quod in dubio practico operari stsemper illicitum , & quod milites ita comparati , ut quodvis ab bellum , etiam quod iniustum agnoscantatur, non sunt excusabiles a gravi peccato.
. . . De obligationibus in Bello.
PRimo. Obligatio generalis in Principe iniuste bel
lum suscipiente ac gerente , est onus reddendae Deo rationis de cunctis caedibus , rapinis , ct malis, una cum reparatione damnorum omnium , quae quidem possint reparari. Hoc est manifestum. Cessat
haec tamen obligatio, si bona fides, ct ignorantia' invincibilis excuset Principem. Idem dicendum de Consiliariis, Ducibus , aliisque qui scienter iniusto bello cooperantur. Secundo obligatio Principis in specie respectu militum infert solutionem stipendii ex contractu .
