De jure naturæ et gentium in genere; et de jure belli et pacis in specie. Authore r.p. Constantino Swiecicki ..

발행: 1763년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

116 I s Secunda

Secundo. obligatio militum respectu Principis perti.

net ad cuncta servitia militaria , etiam cum praeviso mortis periculo prastanda . Respectu aliorum est, ut iuxta B. Ioannis Praecursoris estatum, contenti unt iti-Dendiis suis, neminem concutiant, nemini calumniam faciant, nec vi, nec fraude sibi plus vindicent quam 'Quocirca omnes annonariae fraudes quaestorum, omnes industriae Ducum dolis plenae, militumque in ruinsticos violentiae illicita sunt militari' licentiae spolia, atque adeo obnoxia restitutioni. Hoc enim postulant iustitiae leges ubique ab omnibus observandae. Sed hae Iepes in bello nonnullis etiam orthodoxis videntur chimericae . tametsi in Evangelio dilerte traditae sint Icvel ab Ethnicis bellum gerentibus observatae . Ita vel- Ieius refert de Sulla lib. a. Putares venisse in Italiam non belli Minoicem sed pacis audi orem: tanta cum quiete eMercktum per Calatriam , Apuliamque , cum sngulari eura frugum , agrorum , urbium , ismictumque perduxit in Campaniam. De Pompeio scriptum reliquit Cicero in Oratione pro lege Manilia Ejus legiones se in Asiam peramenisse , ut non modo manus tanti exercitus , sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur. De Stilione narrat Claudianus. Tanta quies. jurisque metus servator honesti. Te moderante, fuit, nullis ut vinea furtis, iam seges erepta fraudat et messe colonum.

Tertio. Obligatio respectu hostium inter se praestribit. Primo. In bello incisiendo justitiam. Secundo. In modo belli gerendi moderationem. Hinc D. Aug nus Epistola a. ad Bonifactnm Dostem pugnantem neceAHai perimas , non voluntas. Sicut bellandi violentia reddi

242쪽

De jure Belli, , Pacis in Specie. ZIZ

ditur, ita victo misericordia debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur. Marcellus, ut ait Ci.cero a. Verrina : indifficiis Dracusanis, Sacris, ac pro fanis ita pepercit, ae s ad defendenda, non evriuanda cum exercitu venisset. Tertio requirunt sinceritatem oppositam dolo malo atque mendacio , non insidiis ac stratagematis licitis. Ratio est , quia numquam mentiri

licet; ct aliunde cum in bello iusto fas sit hosti no-o cere, fas quoque erit occultando illi consilia efficere, ut a seipso decipiatur, di damnum accipiat. Et Deus ipse strat agematis auctor fuit Iosue cap. 8. Pone ins ias urbi . Hinc S. Augustinus quaest. Io. in librum Iosue: cum justum bellum suscipitur , aut vi aperta qMis pugnet, aut ex in iis, nihil ad justitiam interest . Quarto petit fidelitatem in promissis servandis , quia nullam decorum e set pote'. s violetur Aes , ut ait S. Ambrosius lib. I. officiorum: Quinto praescribit honestatem, ut ne per stupra , aliaque nefanda flagitia victores Leviant in devictos . Patet hoc ex Iure Naturali re Divino , imo Gentium paulo cultiorum . Sexto obligat hos ea ad humanitatem per sepulturam mortuis exhibendam; saltem ex Iure Gentium , di seclusa dena , exempli causa si hostis explorator suspendatur , ejusque cad ver in arbore relinquatur; vel Iure quodam reciprocationis Docet S. Joannes Chrysostomus in Oratione de lege: hod ex lege mortuos nemo judicet hostes , ira se

fontumelia in rerum corpha sese non entendente.

243쪽

a18 Pars Secunda CAPUT v.

De Represuis.

RE Haliae, se dictae ab Italia voce Ripresis, sunt

species belli privati , utpote quo vindicatur iniuria privato a privato illata: ac bene pocsunt definiri se e Represaliae sunt ius, quo Magistra- .eus , aut Princeps subditos suos ab illata per externos injuria vindicat, redditque indemnes in casu dinnegatae ab eisdem iustitiae. Eiusmodi ius non a natura, quae neminem ligat ex

alieno delicto , sed Iure Gentium inductum est . dc

videtur habere rationem imputationis, cum Magistratu creditoribus exteris justiciam denegante pro suorum debitis, ipsa communitas, seu singulorum civium binna , ob arctissimam unionem memhrorum ci corporis, obligata esse videantur. Ratio ejusmodi iuris ei. se potuit inhibitio vagae licentiae inferendi exteris damnum , vel Magistratu ad reddendam iustitiam , vel subditorum bonis ad satisfactionem prestandam obligatis , ob conjunctionem moralem , vi cuius factum civitatis civibus singulis , & factum singulorum mei civitati potest imputari; ideoque minime iniquum visum est, fingulos, velut in subsidium, pro debito civitatis esse obligatos . Neque obstare potest unius, vel

alterius innocentis damnum, quia cedit commodo pia blico, cunctisque gentibus communi: praeterquam quod privatorum damna in Communitate sint saepius inevitabilia, sitque in cujusvis arbitratu ad communitatem recurrere , a qua ejusmodi detrimenta privatis civibus sunt resarcienda .

Represaliarum proprietates sunt primo ut fiant aMa

244쪽

m jure Belli, , Pacis tu Specie . et Is

Magistratu, seu auctoritate publica ; ct in hoc differunt a pignorationibus, quae a quovis iudice decerni, Rel etiam a privatis contra privatos auctoritate propria usurpari possunt. Secundo ut nonnisi post formam iuris tentatam legitime atque frustratam, nullo alio medio consequendae iustitiae suppetente, pr pterea quod sint remedium extraordinarium, & vi lentum. Tertio ut fiant exceptis excipiendis, cui uc modi sunt personae Principes , Ecclesiasticae , legati , viatores non subditi cic Quarto ut fiant sola personarum detentione , non severioret tractatione , quia

non sunt hostes, sed potius obsides. Res jure Repre- saliorum occupandae sunt bona ejusdem generis, si fieri possit , neque excedentia damnum illatum: quia quod ultra aequalitatem eripitur, iustum esse desinit , ct rapina vel furtum est. In bona sic occupata non acquiritur tamen ipso facto dominium , ut Grotius opinatur, sed solum ius pignoris , quia Repres alia res est diversa prorsus a bellica occupatione , cum finis

ejus sit alius; nempe ut occupatione rerum detur anta obtinendae iustitiae antea negatae et hac desperata, ac quiritur plenum dominium ia Hic animadverto, nocen tes teneri iure naturali ac Divino ad reparanda damna innocentibus illata: deinde ius Represaliae esse r stringendum, utpote odiosum, re quia est species belli , quo publicis scandalis atque incommodis , imo

etiam tumultibus via aperituris

245쪽

22 o Pars Secunda

DISPUTATIO III.

De FoederibuF. DIsseremus primum de origine Foederum: Deinde quaeremus an licita sint , & quatenus . Sit igitur

CAPUT I.

De origine Foederum, eorumque materia, forma, risu, obligatione, executione, dissolutione, cautionibus

adhiberi solius. O Rigo Foederum humano generi, ac societati civi i coaeva est . Sic , teste Dione & Livio , omnes Gentes, Cum de imperio certarunt, ante omnia socios fortunae suae quaerebant . Sic notum est foedus Abrahami cum Abimelecho, Solomonis cum Hiramo, Machabaeorum cum Romanis. Haec origo descendit ab ipsa natura . Ratio est primo. Quia sicuti natura inclinat ad societatem humanam, ita ta foedera , velut fortissima securitatis publicae vincula, tutissimaque ejusdem societatis praesidia . Secundo. Quia eidem societati non tantum expedit habere domesticos , sed di socios vicinos atque amicos , cum sine foederat rum ope familia , hoste suo debilior , eidem resistere haud posset. Non tamen, proprie loquendo, origo sic derum est de iure naturae , ut aliqui volunt; nisi ius improprie tale, seu mere concessivum intelligant. Ratio est , quia quamvis foedera humanae societati magnopere congruant, non tamen eorum usus est absolutae necessitatis, ita ut exigantur determinate ab amo

re Disit ipso by Coos e

246쪽

De iure Belli, , Pacis in Specie. 22 r

re , qui debetur alteri naturaliter , dc ad felicitatem naturae consentaneam est sit inpliciter necessarius. Cur enim gens quaelibet absolute loquendo, non possit sibi sola vivere , aliarumque nationum foedera recusare Excipiendus est casus ultimae necessitatis , qua gens vicina ad avertendum interitum, foedus justum exposceret, idque modis naturae convenientibus, hoc est cum ratione & iustitia sanciret. Foedus a Fide est appellatum , quae interponitur foederi; estque contractus publicus amicitiae, mutui auxilii, ct commerciorum gratia a diversis Civitatibus initus. Alium est temporaneum pro certa expeditione, aliud perpetuum. Perpetua foedera de bello pacem eo cludente in tempus perpetuum videntur illicita dc. iuri naturae contraria , quae pacem praecipit, bellumque solum permittit ad eam diutius confirmandam .

Deinde aliud est scedus aequale, aliud insequale, quod

nempe intercedit inter aequalos, vel inaequales potentia, viribus dic. vel aequali , aut inaequali modo seu conditione honoris, commodi , vel potestatis: quae tamen inaequalitas nul Iam subiectionem, sed potentioris tantummodo cultum, & observantiam comiter demonis

strandam; eo quod longe aliud sit, aliquem esse in alterius fide, & esse in alterius ditione .

. Dividitur praeterea foedus in ostensivum , . defensivum , ac mixtum. Ostensivum ordinem habet ac respectum ad bellum ostensivum , quo vis infertur ad iniuriam, vel damna reparanda . Foedus de sensivum reis

spicit bellum de sensivum, quod ad iniuriam illatam propulsandam suscipitur defensionis gratia. Mixtum vocatur illud , quod simul est ostensivum , ac ostensivum. Materia foederum sunt res honestae, ac licitae: Nam impr*bae actiones in pacta deduci nequeunt . Eiusmodi iunt matrimonia, commercia, amilia , se

247쪽

curitas, bellum , pax, induciae, aliaque negotia , recommoda, quae ad statum pertinent Reipublicae . Forma consistit in conscriptione & coufignatione tabularum. Ritus. pro varietate Gentium, re temporum varii sunt; idem tamen ubique Gentium finis fuit, Mnempe constaret rei, de qua agitur, gravitas in se dere sanciendo Nostris temporibus per subscriptio nem, sigillorumque appensionem utriusque partis, adjecto iureiurando ad Sancta Evangelia sanciri so. Ient . Apud antiquiores Christianos divisione Sacra:

Hostiae fuisse aliquando firmata, sunt qui scribunt do Paschale II. Romano Pontifice , & Henrico V. Im-Feratore , Ludovico item Bavaro , &. Friderim pul-ehro Austriaco obligatio est gravissima praestandi omnia , quae art i, culis foederis sunt comprehensa. Nam firmantur non modo Fide humana, qua nihil est in societate humana Sacratius , sed etiam Divinae per iurisiurandi religionem . Hinc Romani quantumvis Ethnici, violatores foederum olim acerrime inhiunt : Metium Dictatorem Albanorum quadrigis disterptum, Albas Urbem solo sequatam , Veientes a stirpe funditus deletos , Carthaginem intra quatuordecimi

dies incendio absumptam , Campanos miserandum ita modum aut caecos , aut durissima servitute oppressios , Corinthum ac Numantiam excisam, civesque omnes interemptos in Historicis legimus: tantus apud Gentiles violati quondam foederis horror fuit . Quin etiam . saerilega violati foederis perfidia secum plerumque trahit ultionem Divinam. Teste Thucydide, etiam Gentilibus persuasum erat, Deos esse foederum arbitros , ideoque inexpiabilem esse religionem fidem fallere. Et pupulum Dei, si quando foedifragus fuit, a Deo graviter fuisse percussum, Sacrae Litterae testantur. Cer

248쪽

m jure Belli, , Pacis in Specie. 22s

te Saulis posteritas , ob foedus Gabaoniticum , vindictam sensit . Fides figitur publica servanda est . eam data quam iurata, Haereticis, Turcis, aliisque inficdelibus in foedere per se licito, & quod nec Religioni, nec bonis moribus adversatur. Impotentia moralis ex necessitate, aut periculo proprio excusat a foedere implendo , cum quilibet sibi proximus sit, di promisisse credatur, exempli causa , se foederatis laturum suppetias , nisi ipse magis indiguerit.

Foedus Belli offensivum , s sit contra Turcas, vel alios alieni Imperii invasores , extendendum est non modo ad amissa recuperanda , sed etiam ad enervandam illorum potentiam, donec pro illaias damnia satisfaciant, & securitatem praestent , in posterum se

non offensuros.

Foedus defensivum, si initum sit conditionibus inata qualibus, aut sancitum cum Turcis di Barbaris contra bonum Reipublicae Christianae , exitiosum evadit ac restringendum est. In sensu verborum foederis du-hio ad foederatorum mentem , magis vero similem . recurrendum est . Interpretatio extensiva de persona ad personam, vel de causa ad causam, in foedere non expressam, locum non habet, nisi fuerit expressa saltatem ratio generalis unica & adaequata , ex qua non ambigue constet, voluisse foederatos, etiam in casu s. anili, conventionem suam procedere. Foederis dissolutio fit per renuntiationem mutuam, Iapso iam tempore in foedere constituto, aut Bello , seu negotio finito, cuius solius causa initum est; modite item foederatorum , vel naturali , vel civili; hoc est , si status publicus immutetur in ordine ad finem in foedere contentum . Dissolvitur etiam foedus ipso non usu, eum praesumitur partis utriusque consensus,

249쪽

aa Pars Secunda

eo quod foederatus diu non praestitit, quae praestare

debebat, tacente altera Parte . .

Stante foedere bellico , unus foederatus , altero invito , vel ignorante , particularem pacem inire DC-quit: hoc enim tenderet in foederis destruetionem, ut Patet . Maiore etiam parte foederatorum in dissolutionem foederis consentiente , non propterea dissolvitur foedus : quia agitur de iure singulorum Conditione foederis non impleta, licitum est foederi renuntiare, ut in aliis pactis usu venit. Foedus , Unius renuntiatione illicite facta , solvitur in favorem alterius foederati aeon renuntiantis.

Procurare iustorum foederum solutionem modis illicitis, nempe dolis, donis . sexcentisque aliis artibus sacrilegum ess ac in me . Patet hoc ex Jure Natu-di Gentium, divino re humano . : In pangendis scederibus cautiones adhiberi solitae sunt hujusmodi. Foedera perpetua non sunt facile ineunda; nec ineunda leviter inter nimium imparcs: nam foederatus multo debilior parum proderit, multo potentior erit nimium periculosus, hoc est ab eo periculum erit ne inaequali hoc foedere debiliori servitus induca.tur. Utilia tamen sunt ejusmodi foedera de comme ciis instituendis. iCavenda est primo nimia foederatorum multitudo .

Nihil est enim facilius , quam inter multos Unum , vel alterum a Fide deficere, privati commodi studio. Secundo Aristoteles in Politicis Auctor est, viciniam

eorum, qui foedus inituri sunt. esse potissimum attendendam . Nam remoti nimium dissiculter succurrent in tempore . Tertio attendendum ingenium, & m res: nam instabiles, ct a moribus commodisque nostris alieni non sunt in foedus vocandi . Quarto attendenda est etiam religio , praesertim in Bello Religionis

250쪽

De jure Belli, O Pacis in Specie . aE s

commoda spectante . Quinto denique attendenda est eausae justitia, ut ne inaniter iniquitatis vinculo constringamur, item necessitas, & opportunitas, sine qua Politici satius esse dicunt suis viribus niti, quam foede ibus implicari.

CAPUT II.

iam , O quatenus Faedus licitum A.

UT Faedus sit licitum , potestatem requirit illud

ineundi. Hanc habent populi liberi, iique omnes, qui sunt Principes Supremi. Ratio es , quia finis faederum principalis est utilitas publica , quae respicit tantummodo populos liberos , vel sum.

mos imperantes.

Illieitum est Catholico Principi contrahere Sideracum tyrannis, qua talibus , hoc est non adeptis potestatem summam consensu tacito populi' vel expresso. Est enim illicitum cooperari injustitiae. Illicitum est Catholico Principi contrahere faedera qualiacumque cum infidelibus, vel quibuscumque aliis Fidei Catholicae hostibus, in grave ac si rectum praejudicium nostrae Religionis, exempli causa, suppeditando Principi Infideli , bellum gerenti in Catholicum Principem , arma , pecuniam, milites, annonam . Ratio est, quia tale faedus aperte esset injustum, utpote infidelitatis defensivum , veraeque Religionis o sensuum. Illicitum est catholico Principi inire faedera, etiam defensiva, sive praebendo, sive petendo auxilia ab infidelibus , vel aliis Ecclesiae Catholicae inimicis contra alios, maxime Catholicos, in ordine ad bellum , caeteroquin iustum, cum certo tamen, & gravi, quan R. T. Const. Smiscichi O. M. TMgi. F f tum-

SEARCH

MENU NAVIGATION