Probabilismus methodo mathematica demonstratus auctore patre Pithanophilo

발행: 1747년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 철학

291쪽

a8o PROBABILIS MUS

uodlibeta. Reportata Parisiensia. Henrici Gandavensis Quodlibeta. aegidii Romani in Primum , & Secundum

Sententiarum . Nam Quartus Sententiarum , quod sciam , editus non est, & Tertius ad manum haberi non potuit.

Bahoni in Quatuor Sententiarum..uodlibeta. okami in Quatuor Sententiarum. Alberti Magni in Quatuor Sententiarum. Summam Theologiae.. Alteram pariter Summam de Creaturis. Alexandri Alensis Summam Theologiae. Sancti Raymundi Summam Casuum Conis scientiae. Ex horum Doctorum communi Doctrina opus compactum, atque elucubratum est . Quo fit , ut nihil sit a me positum, & affirmatum, quod non , licet aliunde certum sit . vel omnium , .uci plurium , vel saltem alicuius ex his Principibus, aliisque adjectis Doctoribus authoritate etiam confirmari possit , quemadmodum Docti experiri poterunt , & Ego in Prima Parte pro

re nata pluries ostendi. Non enim omnia sunt in singulis, quandoquidem non omnia a singu lis , vel universe , vel eodem modo tractata sunt : est tamen simul in omnibus, unde res universa confici possit . Quae causa fuit , cur unius dumtaxat, aut alterius testimonio, cum res postulabat, saepe contentus fui. Non enim aliter potui. II. Cur autem istorum tantum potissimum Antiquorum auctoritate , atque exemplo utar , hi D

292쪽

METH. MATH. DEMONsT. P.II. 28 Ihisque solis consensum totius Scholae concludam, cum alii plures magni Doctores sint, qui Postmodum in ea floruerunt , quique pariter an liqui sunt; praeter eminentem horum aliquot sanctitatem , omnium vero jam cognitam doctrinam, ac venerandam ipsam primaevam eius' dem Scholae Theologicae vetustatem, duo P sertim in causa sunt. Alterum, quod Probabilior istae toti antiquitati, ut supra dixi , & his praecipue Doctoribus , Probabilismum incognitum fuissse arbitrantur. Alterum, quod aliorum testimonia , aut exempla congeminare omnino supervacaneum est. Primo etenim hanc Spartam alii adornavere, qui omnium serme antiquorum textus, & exempla diligenter. excusserunt , ut Doctis notum est. Tum posteriores priores e

scribere, hoc est non solum sententias, verum etiam verba ipsa passim sequi solent. Tandem ex quo Scholastica methouus inventa est , omnes, qui studiis sacris dant operam , quique in hac propterea Controversia partem habent , non enim alii, nempe profanis , aut politi

xibus studiis addicti habere solent non solum

hos Scholarum Principes magni faciunt, ac vinnerantur, sed etiam sub unius, vel alterius vexillo , aut expresse militant, his nunc adde etiam Suarium, & Vas quium, duarum aliarum Scholarum quoque Principes, quos Praemon. 3. p. p. commemoravi aut saltem unius, vel alterius, vel plurium simul opiniones sequuntur.

Sed praesertim Scoti, & D. Thomae, qui in Re

Theologica utramque inter caeteros paginam faciunt, quorumque Scholae frequentiores, & c lebriores habentur, quamvis istius adhuc magis, illius minus. Quapropter si ostendatur tum ex

293쪽

181 PRORA BIL sM Us communi horum omnium tantum Principum, aliorumque adjectorum Doctorum , qui istos etiam aetate praecesserunt , scientia vero pares sunt, Doctrina, quod etiam prima Parte fecimus tum auctoritate , ac praxi, quod hac secunda facturi sumus, Probabili simum istis Doctoribus placuisse, is non poterit non esse antiquus, atque omnibus approbatus. Quamquam hoc negotium etiam communi solius Scoti , ac D. Thomae Doctrina , ac auctoritate ob utriusque Scholae, ut dixi, celebritatem; vel D. Thomae, & D. Bonaventurae ob utriusque doctrinae , sicuti in Supp. 2I. aa. Ostendimus, approbati nem, facile terminari potest. Immo, ut tandem expromam quod res est, solius D. Thomae. Primo enim Probabilioristae fere omnes ejus Sectatores sunt. Deinde tum illi in reiiciendo, tum Pr

babilistae in asserendo Probabilismo hoc potisa,

mum Doctore utuntur, quia hunc illi maxime affirmant, hi negant maxime ab eo abhorruisse. uocirca si ex hoc solo Principe , vel ea tantum sumantur , de quibus inter utrosque conveniat, vel etiam quae solum a Probabilioris is admittuntur , poterit certo lis haec demonstratatione vel absoluta , vel comparativa , seu ad hominem, ut Schola loquitur, tandem aliquam do determinari . omnibus his modis fuisse a me determinatam Lector ex opere toto cogno

scet. ν

His explicatis secundam quoque Partem inisgrediemur, postquam aliquot Canones, Praemonitiones, ac Suppositiones pro recta intelligentia de Auctorum mente , ac Praxi , praemiserimus.

294쪽

IN practicis moralibus hae locutiones: verius;

certius; verosimilius I verior ἰ certior ,' Uerosi

milior opinio I sententia est, non intelliguntur de veritate, & eertitudine reali, absoluta , &objectiva, sed de subjectiva, apparenti , & relativa .

Tum quod ita intelliguntur etiam in specudiativis, & politicis praeficis a , quibus moralia practica omnino similia sunt b : tum quod veritas realis , & objectiva nequit esse major, aut minor, quia indivisibilis est H . In practicis moralibus a comparativo ad positivum , etiam in diversis suppositis , ex Auctorum mente, ac praxi valet consecutio. V. G. Valet. opinio A est probabilior , aut tutior: ergo opinio B contradictoria est proba bilis, aut tuta. Intelligitur cum conditionibus Cor. 8. Supp. 19. primae Partis: nam per se non valet d . Cor. Hinc cum Auctores in practicis mora libus, de oppositis opinionibus censendo, Verbis comparativis, probabilius; melius; verosim ιius y tutius ; probabilior; verior ; tutior ; melior sententia es , &c. , ex una parte utuntur , op Positam tanquam probabilem, ac tutam admise

tunt.

Cor. I

295쪽

Cum in practicis moralibus non asserendo , sed opinando , vel oppositum tanquam erroneum minime reprobando , partem unam quaestionis , sive tanquam seque probabilem , sive etiam ut probabiliorem eligunt, alteram eligi quoque pOD se permittunt. Porro tunc tantum opinando, & non asserendo , vel oppositum velut errorem non improbando eligunt, cum utuntur locutionibus, vel modis in Schol. Supp. I9. primae Ρartis allegatis . Umde Bahonus in A. Dist. 22. quaest. I. art. 6. , Dum

bio de aquisitis in Excommunicatione , similia. habet in Re practica , ac D. Thomas ibidem allegatus in Re speculativa. Ostensis quoque, i quit , loquitur in hac materia opinando, o putando , oe modicum exemplificat. Unde dicit , vide

Hi Canones intelliguntur in practicis , eo dem modo , atque cum iisdem conditionibus,& explicationibus , quibus intelligitur Doctrina his contenta in specul livis, & practicis politicis ; ob easdemque rationes hi veri, & certi a ρὸν sunt a . Unde quo sensu, & qua ratione ex Cor.M. locutionibus, vel modis disputandi infertur, Do-11. ctores Probabilis mi usum admisisse in politicis practicis , atque speculativis , sicut Supp. I9. primae Partis traditum est ; eodem sensu , eademque ratione insertur, admittere etiam ita moralibus practicis. Recole ibi omnia, conser ,

296쪽

QUOAD usum Probabilismi, inter Scholae Prim

cipes , ex Ohamo nullum speciale exemplum allatum est, quia in toto opere super in tuor Sentent. nulla est quaestio practica moralis, sed omnes speculativae , & quidem subtilissimae

Item nullum ex Henrico, quamquam afferri sane aliquo modo poterat, uti Cor. Supp. q. dicemus ) ob rationem infra afferendam Supp. a. . Sed huic propterea S. Raymundus , Alex. Alens. , & Alb. Magn. substituti sunt. Ρorro dictum est de Ohamo , nullum exemplum speciale, quia quod ad generalem Doctrinam de licito usu probabilitatis comparatae spectat, locum praecisum, & formalem infra dabo,

quo res determinata continetur.

. Exempla specialia non eodem modo a sinsulis Doctoribus postulanda sunt. Non enim singuli Res omnes eadem Via , ac ratione tractaverunt , ut in eorum lectione exercitatis notum est. Quapropter non est opus, ut exempla afferantur iuxta omnes modos, qui Supp. I9. primae Partis exposti sunt, ex quorum quolibet licita probabilitatis comparatae electio legitime colligi potest, sed satis est juxta unum, aut alium; cum secundum quemlibet res sufficienter eo ficiatur . In

297쪽

286 PROBABILIS M u sIII. In his Doctoribus , ubi exempla praesertim vel iuxta Canon. a. , ejusq. Coroll. , vel iuxta 3. clarioribus, atque sortioribus loquendi formulis expressa , cujusmodi illae sunt e neutram reprobo : utraque fusineri potes e s quis contrarium velit sustinere: elige quam maυis: & similes , inveniuntur , ea utpote ad rem demonstrandam aptiora tantum afferentur, relictis aliis, quae iuxta alias loquendi formulas, aliosque censendi modos afferri possent , ne superfluis Lectores graventur . Ubi vero ejusmodi desunt , his utemur, quia, .ut supra dixi, non apud omnes Doctores Res eadem via, ac ratione tractatae sunt. Nam etsi ex sola methodo Res decernendi opinando, non agerendo, atque ideo ex usu alicujus locutionis , aut modi ex assignatis Sup. I9., legitime permissa a Doctoribus comparatae probabilitatis electio colligatur , unde per solum generalem 3. Can. supra traditum res universa absolvi postit e tamen distinctius ,& sortius per Canon. a. , & 3. iuxta praedictas expressiores, & essicaciores formulas agi potest, quia in iis vis major deductionis comprehenditur. Ubi etiam advertendum est, cum a n his variae opiniones de re aliqua per Doctores

commemoratae reseruntur , nos vim non facere in ipsa veritate probabilitatis , quasi quod omnes illae oppositae opiniones vere probabiles sint, sed solum in essicacia deductionis. Etenim

opiniones multae, quae veteribus aliquibus placuerunt, jam antiquatae, &obsoletae, vel etiamnunc falsae, aut improbabiles sunt. Itaque exempla tantum afferuntur , ut appareat, ex modo

298쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. II. 287Ioquendi Doctorum, & censendi de rebus practicis legitime colligi posse, eos probabilitatem libertati faventem quomodolibet comparatam licitam admisisse. I V. Ad rem conficiendam satis esset exempla tantum ex D. Thoma, & D. Bonav.; vel ex D. Thoma, &Scoto, vel etiam ex sola D. Thoma in medium afferre ob rationes superius allegatas a : sed nos ad Doctrinae abundantiam ex omnibus Doctoribus, excepto okamo, &Henrico commemoratis aliquot afferemus.

SUPPOSITIONES.

ANTruuiTus Quaestio de Probabilismo e

professo agitata non est. Hoc enim agitari caepit circa ann. IIII. , deinceps vero summo studio, & calore , ut

Docti norunt , peractum est , Ex quo liquet , quid per to antiquitus hoc a me loco intelligatur . Intelligo enim spatium trium circiter Saeculorum cum dimidio, quod fluxit , ex quo Scholastica Theologia a Scholarum Principibus, aliisque Doctoribus commemoratis potissimum tradita est ad usque tempus dimidii , & amplius, huius Saeculi xv I. Cor. I. Hinc si qui sunt Veteres, qui de ea mentionem faciunt , potius indicasse , vel ut summum levissime tetigisse , quam pertractasse dicendi sunt. Quod constat, si comparentur cum tot Doctoribus recentibus, qui a tesqui Saeculo,

Historia

299쪽

z88 PROBABIL 1sM Us& amplius eam pertractarunt. Quare ex nullo antiquo Doctore exacta illius decisio desumenda est.2. Hinc in veteribus Auctoribus non sunt quaerenda verba praecisa , & formalia pro alterutra Probabilis mi parte, neque ex quibusdam brevibus, ambiguis, luxatis, perfunctoriis, obscuris , hinc inde dispersis locis , sed ex communibus eorum principiis, ex ratione, ac modo

loquendi, disputandi, quaestiones dirimendi, vel potius ex ipsa Rei , seu opinabilitatis natura , de eorum mente in hoc negotio dijudicandum

est.

I I. Nemo Scholae Principum quaestionem Probabilis mi quoad primam ejus partem , nempe quoad conflictum in opinionum aequalitate, interminis proposuit, ac pertractavit: Unus tantum quoad secundam, licet sub aliis terminis Hoc enim nusquam in illis reperitur; immo neque in Alberto Magno , Alexandro Alensii , ac S. Raymundo , ut ego in lectione omnium expertus sum, & quilibet experiri poterit. Dictum est autem , quoad primam partem,

in terminis ; unus tantum quoad secundam , sed in aliis terminis; quia Henricus eam proposuit, leviter tractavit, & in partem negantem determinavit, ut in calce operis apparebit, ubi integram eius quaestionem afferemus ut cognoscat Lector , nos nihil ingenue dissimulare . Quae ratio est, cur nullum ex eo speciale exemplum attulimus , uti Praemonitione prima indicavimus, etsi nihilominus aliquo modo afferri posset, quemadmodum Cor. Supp. q. innuemus .

300쪽

METH. MATH. DEMONST. P. II. 28

Pauci Antiquorum aperte docent obligationem sequendi probabiliora : bene multi vero ita hac de re varie loquantur , & ita in tractandis diversis opinionibus, ac quaestionibus re- lvendis passim se gerunt, ut ambiguum relinquant , quid sequantur , ac propterea Probabilis mum alicubi rejecisse , alicubi asseruisse videantur; quod in causa est , cur tam a Probabilioris is , quam a Probabilistis in suae causae patrocinium allegari soleant . Hoc exercitatis in Ueterum lectione perspicuum est, & quilibet experiri poterit consulendo Auctores, qui ex professo de Probabilismo tracta-Verunt . Porro per to Antiquorum eos , qui a Saeculo xHI. inelusive ad usque circiter xv I. Saeculi medietatem scripserunt, ut Supp. I. tactum est, intelligimus. Exemplo sit inter alios unus S. Antoninus.

Is enim Par. I. Summae tit. 3. cap. IO. 3. I

Probabiliorismum aperte asserere videtur, unde Probabilioristae a se certissime stare putant. Ibi enim Regula quarta docens quomodo quis se gerere debeat in rebus moralibus , ubi varietas opinionum reperitur, assirmat, posse quemlibet opinionem quamlibet amplecti , dummodo bonam Mi Conscientiam, o credulitatem formet de eo, quod ci edit , tanquam de probabiliore parte .

Simile repetit Reg. 6. Inquit enim, posse, dum adhaeret opinioni alicujus Doctoris, o habet rationes probabiles pro ipsa magis, quam pro opposita

opinione. Idem astruit tit. P. cap. primo, 3. 3. Reg. IO.. Et Par. a. tit. φ. cap. 6., 3. 8. Et Par. R. tit. I . cap. I9., 3. 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION