Probabilismus methodo mathematica demonstratus auctore patre Pithanophilo

발행: 1747년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

aso PROBABILIS MUs Aliis vero locis Probabilismum licitum insinuare videtur , unde pariter probabilime pro se stare arbitrantur, qui propterea loca opposita apte interpretari, & explicare nituntur. Id

autem habetur Par. 2. tit. - I. cap. II. f. 28. tipraesertim 32. Et tit. 3. cap. II. f. 6. Et tit. q. cap. 8. Et tit. 3. cap. 9. f. a. Et cap. II. g. a. Et tit. I 2. cap. q. Et Par. 3. tit. I. cap. 2O. f. 3. Et tit. Iq. cap. I9. f. I 3. Et tit. I 6. cap. I. 3.12. Et tit. I7. cap. I 6. f. I., & 2. Et cap. 2o.

f. a. In omnibus his locis ita agit, & loquitur S. Doctor, ut Probabilismum re ipsa, licet non verbis , admittere legitime colligatur . Quae varietas unde oriri possit, in proximo Scholio a me planum fiet. Interim utut sit demente S. Antonini, nihil ad institutum refert , quia tantum in declarationem Suppostionis exemplum illius allatum est. Nam nonnisi a nobis certa, & utrinque admissa in hoc opere sumenda sunt. Porro S. Antoninum verum Probabilismum, cujusmodi in defensione est, non obstantibus iis clarioribus superius allegatis locis, admisisse, facile demonstrari potest. Sed quidquid sit de mente ejus, in praesentia, ut dixi, determinare nihil refert . Non enim hujusmodi Doctore pro causae nostrae victoria indigemus.

Probabilis mus ab aliquo Doctore re ,

veritate admittatur, licet verbis clare negari videatur, ne hoc a me dictum a Lectori-hus paradoxicum, & ad ostensionem potius im

302쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. II. 29 I. genii, quam veritatis excogitatum existimetur, qua ratione verum esse possit explicandum est. Cur igitur hoc fiat etiam eo praetermisso , quod possunt Auctores vel docere contradictoria, vel sententiam mutare, vel docere probabiliter utrumque, vel pro his, aut illis circum. stantiis secundum utrumque respondere) rerum moralium primo incertitudo, ac dissicultas, tum mentis diversitas, ac imbecillitas, ipsius denique opinabilitatis natura in causa est. Cum enim Probabilioritas non sit realis, absoluta, & objectiva, sed subjectiva, apparens, & respectiva bo, hic probabilitatis excessus ob rerum incertitudinem, & obscuritatem , mentiumque Uarietatem, & infirmitudinem vix cognosci potest ι :cumque unusquisque Doctor suas sententias tanquam probabiliores tueatur c) ; hinc fit, quod generatim quidem , & universe esse sequenda probabiliora facile, speciatim vero, & in peculiaribus dissicilibus casibus quid sit probabilius

determinare, hoc opus, hic labor est . Praesertim ubi Doctores approbati , ac magni , v. g S. Thomas, S. Bonav., Scotus, Agidius &e. :sum rationibus pariter magnis inter sese disi sentientes inveniuntur . Quare cum ad hosce casus deventum est, ut dici solet, aqua haeret, neque quamam ex duabus contradictoriis pars eligenda sit, de facili determinari potest. Unde tunc rem potius opinando, quam asserendo transigere necesse est. Quod fit, vel problematice utramque partem adductis, ac solutis contra, proque rationibus expresse defendendo; vel allegatis aut solis rationibus , aut solis sive tacite , sive nominatim Auctoribus , utramque partem in eo statu relinquendo , nihilque de tuo addendo :

Cor. q. n. Io. p. pa

27. n. q.

303쪽

a9 a P R o B A B I L I s M V s/sve cum his eisdem conditionibus , in partem alterutram tanquam probabiliorem, sive tacite,sve expresse declinando ; atque ideo aliquo ex iis modis, quos in Scholio Supp. I9. Partis primae tradidimus , utendo , quibus opinionis utriusque permissa, atque licita electio apud Auctores significatur. Hac autem agendi forma, ac praxi Probabilis mum ipsissimum nostrum, sin verbis , at re tamen, facto , & veritate contineri nihil enim denique aliud Probabilismi

nomine , quam haec inter Varias probabiles opiniones cujuslibet electio intelligitur ex tota prima Parte , sed praesertim ex ipsa posteriori Controversiae expositione, perspicuum est. IV.

Nullus est firme Doctor , qui de moralibus

incertis non agat, Vel frequenter, vel aliquando opinando, non asserendo ; & ideo non utatur; locutionibus , aut aliis modis in Schol. Supp. I9. primae Partis in hanc rem allegatis. Hoc enim ex Doctorum antiquorum lectione patet, & peritis notum est. Cor. Hinc nullus est serme Doctor sive ex Antiquis, sive ex Recentioribus, unde exempla

liciti usus Probabilitat merito desumi non ponsint; etiam ex iis ipsis, qui vel expreta Proba- a) per biliorismo favere ab , vel de eo leviter b ,

Supp. 2. vel ambigue , ac varie loeuti sunt e) . Nam b) per hac communi, & consueta omnibus serme Do- Cor. I. Ehoribus agendi ratione, nempe opinando , non Supp. I. asserendo, atque sermula locutionis ex praefatis

c) per aliqua utendi , libera , ac licita Probabilis mi Supp. 3. eiecito, sin verbis, at re , quod majus est , aefacto ipso, ut supra dixi , luculentissime conti-

304쪽

METH. MATH. DEMONsT. P.II. 293netur a . Quod o ua ratione esse possit, proximo Scholio satis explicatum , atque probatum est. Unde a nobis exempla etiam ex D. Antonino, aliisque pluribus Supp. 3. generatim indicatis, imo etiam ex Henrico ipso, manifesto caeteroqui Probabilioris mi Assertore, facile afferri poterant cum etiam isti, sicut & caeteri, de rebus moralibus

incertis, vel saepe, vel aliquando hac ratione agant, quemadmodum per se Lectores poterunt eX- periri. Sed non est omnino opus, sicuti universe Praemon. q. , &sigillatim Supe. 3. indicavimus. Atque quod ita gerere potuerint olim se UetereS , mirum sane non est. Sed enim quod possint ita se gerere etiam num Recentissimi, non solum valde mirum, verum etiam lepidum est. Sunt etenim praesentis etiam temporis Scripto

res , iurati alioqui Probabilioristae , qui , editis

operibus , Probabiliorismum initio acriter defendentes , generatim quidem , non nisi tutiores vel aeque probabiles, vel probabiliores sequi opiniones se profitentur; at cum ad peculiares quasdam difficiliores quaestiones deventum est , pro eo, quod has tantum opiniones virmando 1eligere, & speciatim Lectoribus proponere, ac ostendere debent , suae professionis , & obligationis videlicet obliti , rem totam etiam tibi. ipsi solum transigunt opinando , ideoque forma disputationis aliqua utuntur ex iis, quibus libe ra cuiusvis opinionis optio permittitur. Neminem indigito , sed solum Lectores cautos, &admonitos facto . Quae . procedendi diversitas ,1& inconstantia qui fieri possit, & unde oriatur, superiori Scholio satis, inquam, ostensum est . . His praemissis tota haec secunda Pars una Propositione demonstrabitur. Pr

305쪽

29 PROBABILIS MUS

PROPOSITIO. SCHOLA , di Auctoritate, & Praxi Probabi

lismi usum licitum demonstrat. Demonstratur generatim dupliciter. I. Primo. Cum Auctores opinando, non assi rendo aut oppositum non improbando sententiam aliquam eligunt, oppositam etiam permittunt,

,) per & licitam faciunt a) . Nullus est autem, vel ex Can. 3. Scholae Principibus , vel aliis Doctoribus commemoratis, qui vel saepe, vel aliquando aliquam

de rebus moralibus incertis sententiam opinando , non asserendo , vel oppositum non improban-

b) per do, non eligat by. Igitur Schola universa usu, Supp. . Rc praxi Probabili sinum licitum facit.

a. Secundo. Okamus in 4. quaest. 3. liti. R de ea quaest. An in parvulis virtutes per Baptismum infundantur , haec habet. Ad tertium dico, quod nee teis probari per rationem , nec per auctoritatem Ecclesiae, quod virtutes Theologica sufetenter infundantur in Baptismo; quia licet Ecclesia reputat illam probabiliorem nempe eo tempore, nam nunc id esse de fide in Schol. 2. Def. 26. 27. notatum est) qua tenet, quod illae virtutes infunduntur , tamen contrariam opinionem non damnat,

sicut patet Extra. de sum. Trinit., Fide Cattholica cap. Multo lib. 7., o Extra. de Baptismo , ο ejus effectu . . . . oe ideo utrum infundantur , vel non dimittitur Doctoribus disput-dum, investigandum . Sic igitur patet , quod non apparet necessitas ponendi i a virtuter Theo- is eas in Baptismo . . . 'Idem affirmat etiam Major antiquus Scholasticus in A. Dist. 4. q. I. concl. 2.: imo cla rius

306쪽

rius dicit , quod licet cuique tali determinationi nempe Ecclesiae contraire . Quem Doctorem propterea addo, quia est Probabiliorista. Opinio igitur, quae non damnatur ab Ecclesia, generatim teneri, & defendi potest, etiam in conflictu oppositae probabilioris, quia ea, de qua hic sermo est, probabilior est. Et advertat Lector, id assirmari ab Ohamo, & Majore in casu probabilioritatis approbatae, & declaratae per Ecclesiam ; ideoque probabilioritatis absolutae, &realis, qua ma)or dari non potest. Quare si in hujus conflictu electio opinionis minus probabilis licita, multo magis in conflictu probabilioritatis respectivae, & apparentis licita est. aegidius Quod lib. 6. quaest. 3. , quae est . An

ad meritum , praeter habitum gratiae in essentia animae, requiratur habitus Charitatis in voluntate. De sententia Magistri id negantis haec habet . Diximus vero, inquit, super Primum Sententiarum , quod opinio Magistri subtilis esset, oe quod

non puset per rationes cogentes improbari . Quod sic exponimus : non potest improbari per rationes cogentes, ides nondum vidimus, nec adhuc etiam videmus rationes , quα sc cogant , quod opinio

Mariseri non pust tolerari , sicuti opinio aliorum , maxime secundum eos, qui dicunt, quod idem si Charitas , O Gratia . Potest autem contingere , notet bene hoc Lector quia una opinio sit probabilior, rationabilior, quam alia s

hoc tamen non obstante alia toleretur ut opinio .

Sic communis opinio multo probabilior , o multo rationabilior es, quam opinis Magisti : sed propter hoc non sequitur, si probabilior es ea opinio, quom alia, quod alia non possi opinis sustineri. Et in calce loquens de ea laudata opinione,

T 4 quae

307쪽

Sup. I 3. p. p.

quae statuit Charitatem, & Gratiam esse idem, sicuti etiam esse idem sive sermaliter, sive virtualiter animae essentiam , Ac potentiam , subdit . Si hoc ergo toleratur ut opinio , quamvis oppositum videatur nobis probabilius tolerabilius , potest oe dictum Magistri ut opinio tolerari . Igitur de mente IEgidii minus probabilis opinio in conflictu probabilioris licite sustineri ,& doceri potest . Neque refert, haec fuisse ab Ohamo, Maiore,& aegidio dicta in rebus speculativis , Ic Occasione quaestionis speculativae . Nam eadem omnino ratio est de speculativis , ac practicis a): & quod teneri, ac defendi licite potest , potest etiam licite practicari h). SCHOLIUM. EX hoe Egidii loco plura colliguntur . I.

Doctores per to rationes cogentes non intelligere rationes probabiliores, sed certas,& evidentes in genere suo, seu tales, quibus probabilitas auseratur. a. consequens, probabilitatem non auferri, nisi per rationes hujusmodi, atque ideo opinionem semper probabilem remanere , etsi in conspectu probabilioris reponatur, neque per hanc enervari posse. 3. De utraque opinione sive probabili , sive probabiliori vere dici , quod tolerari possit . Itaque utraque tolerabilis est, illa minus, ista magis, seu illa tolerabilis, ista tolerabilior. 4. Denique, opinionem probabilem in conspectu non solum probabilioris, sed etiam multo probabilioris, ac rationabilioris tolerari , & susti neri posse. D. Th.

308쪽

METII. MATH. DEMONST. P. II. 297 D. Thom. Quod l. 3. a. Io. , ubi inquirit , utrum Auditores diversorum Magistrorum tenentium diversas opiniones excusentur a peccato erroris, si opiniones Magistrorum suorum sequantur, diserte docet, in rebus fidei , & morum manifestis ex Scriptura , vel Ecclesiae auctoritate, neminem excusari a vitio erroris, si opinionem erroneam alicuius Magistri sequatur; excusari vero in rebus fidei , & morum hoc modo minime certis, ac declaratis , in hisque Propterea utramque ex diversis opinationibus

absque erroris periculo sequi posse . Et addit

hujusmodi esse , in quibus locum habet illud Apostoli ad Rom. I . Unusquisique tu suo sensu

abundet.

Uide integrum articulum in fonte productum in calce operis, & attente conser antecedentia cum consequentibus, atque hunc esse genuinum ,& unicum huius articuli sensum clare perspicies. Unde mirari satis non poteris, quomodo

locus tam aperte Probabilioristis oppontus , ab iisdem tamen nobis objectari possit . Nam is unus praesertim ex illis est, quibus iidem contra nos utuntur, ut in tertia Parte apparebit.

In rebus igitur pertinentibus ad fidem , hoc est speculativis non solum, sed etiam pertinentibus ad mores hoc est practicis per Scripturam, vel Ecclesiae auctoritatem non declaratis, hoc est minime certis, ex D. Thom. testim

nio potest quilibet universini in suo sensu abundare ; atque ideo ex diversis opinionibus sive aequaliter , sive inaequaliter probabilibus quamlibet sine peccato amplecti; quia nulla opinio sive aeque , sive minus, aut magis probabilis Scripturae, aut declarationi Ecclesiae opponitur,

309쪽

2ο8 PROBABILIS MUS

a per seu error est a) , sed omnis incerta, & aequa-Gr. 3. liter incerta est b). Et quod licite sequi po-Def.26. test, potest etiam per se licite ad praxim dedu-27. ci o.

c) per I Ro assequenda, ac retinenda integra intel-Sup. 13. I ligentia, ac vi hujus loci, quattuor adve p. p. tenda sunt. I. hic a S. Doctore quaestionem de eo , quod inter diversas Magistrorum opiniones sine erroris peccato sequi licet, vel non licet, non peculiariter, seu in aliqua speciali materia, ut pluries alibi fecisse constat, sed universaliter, hoc est in materia qualibet fuisse propositam ,

ac resolutam, ut ex verbis ipsis patet. a. eidem

quaestioni sum cienter fuisse ab eo satisfactum . Contrarium enim sentire iniuriam irrogat ingenio, ac doctrinae S. Thomae. 3. Omnes Antiquos hi autem multi sunt qui eamdem quaestionem agitarunt, & hoc eodem loco ad verbum usi sunt, in hunc sensum intellexisse ; &eorum neminem aut ei quaestioni non fuisse a S. Doctore sussicienter satisfactum indicasse, aut se quoque non satis fecisse reputasse . q. denique, has diversas Magistrorum opiniones, quas

sequi licet , praeter id , quod manifestae Scripturae, aut determinationi Ecclesiae cognoscantur non repugnare, iam supponi insuper niti r tionibus magnis, seu esse vere probabiles. Nam quod alicui principio certo tantum non opp. nantur, hoc solum facit, ut ab Ecclesia damna

d) per ri non possint d ; quod autem sine vitio i Sch.M. neri, & multo magis ad praxim deduci pos-24. sint, etiam fundamentis solidis, ac magnis fulciri

310쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. II. 299 ciri necesse est , cum utrumque requiratur adlicitam probabilitatem a . Tandem D. Bonav. in 3. Sentent. Dist. 4O.dub. 3. in quaest. An Sacramenta Legis veteris contulerint gratiam ἱ explicans quomodo se gesseserit in opinionibus tractandis , & eligendis , de semetipso haec ait . . . . Cui communi positioni nempe quod Sacramenta Legis veteris gratiam non conserebant pro viribus meis in omnibus praecedentibus Libris adhaes, tanquam via

securiori, oe sicut μο, o pustim, mihi, m aliis

consimilibus parum intelligentibus persuadeo ad haerendum. Et quoniam per totum Librum hoc d ligentius observavi, scut adsertenti clarius usta rebit, ut in iis quaesionibus dabiis, o di ii bus, in quibus non potui deprehendere , quae uservis communis , quia sapientes opinantur contrarie sapientibus, sc unam partem tanquam magis pro babilem fusineri, ut tamen aliam minime impro

barem .

EX hoc pariter loco quattuor colliguntur . I. per electionem partis probabilioris oppositam minus probabilem non rejici, aut improbari, ideoque eligi posse, non solum simpliariter, o in hensu divisio, sed comparate , & infensu composito , seu qua minus probabilis est . Assirmat enim S. Doctor, minus probabiles non improbari , cum oppositae tanquam probabiliores a se defenduntur . a. Doctores opinionibus communibus, seu probabilioribus adhaerere solere tanquam via securiori, quod est, non ex necessitate, & obligatione , quasi vero via oppo-

SEARCH

MENU NAVIGATION