Institutiones philosophicæ auctoritate d.d. archiepiscopi Lugdunensis ad usum scholarum suæ diocesis editæ. Tomus primus sextus Physicæ pars 1

발행: 1817년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

PΗΥSICA SPECIALIS .

modo rotundus, modo et lypticus, modo quibusdam ansulis instructus appareat. Quae figurarum diversitas oritur ex diverso situ latioris ac tenuis annuli quo cingitur, eodem fere modo, quo glO-hi caelestes aut terreStres horiZonte ambiuntur. Ubi enim Saturnus ita dispositus est, ut unus ex ejus polis non magis, quam alter ad solem imclinetur , tunc ejus annuli crassities soli obverti.

Iur. Haec vero, cum propter Suam tenuitatem

nullum, aut sere nullum luitien reflectat, tunc inconspicuus fit annulus, ideoque Saturnus apparet sphaericus. Ubi autem Saturnus ita constitutuS est, ut unus ex eJus polis magis quam alter versus solem inclinetur , tunc solis radii in

annuli latitudine directe incidunt, proindeque hic

annulus sese conspiciendum praebet. Cum verositum hunc sensim acquirat & amittat, illius ansulae paulatim augeri & minui debent . Circa Saturnum observantur quinque Planetae minutissimi, qui idcirco ejus satellites appellan- , tur. Cum Saturnus lumen nonnisi debilissimum accipiat , propter immanem Suam a Sole distantiam, iis quinque satellitibus, & annulo, qui solis radios in ipsum regerunt, maxime indigebat. Ex illa Dei providentia sic argumentum ducit Fontanelle in gratiam incolarum, quos in planetis admittit: Saturno, inquit, eo magiS necessariae sunt quinque lunae, quod suam circa solem conversionem non abSolvat, ni Si 3 o. annis, ac proinde in eo sint regiones, ubi nox I 5. annorum est. Sic, quia terra intra annum circa solem vertitur, suis in polis habet sex mensium noctes. Cum vero Saturnus bis Jove, & decies terra sit a sole remotior, quinque ipsius.Iunae non excipiunt nisi lumen languidulum ; non satis igitur lucis in Saturnum per ipsius noctes remitterent. Idcirco subsidium habet singulare , in tutoque orbe cognito unicum: ingenti scilicet circulo vel annulo satis lato circumdatur, qui solis

292쪽

PARI II. DISSERTATIO T. 29 Iradios in ipsius incolas , & propius & vividius re- nectit, quam quinque simul lunae: Ex iis enim nulla est, quae isto annulo non sit altior. Quam sapienter haec omnia disposita sunt i noniane probat tantus ordo , eo Specta SSe Creatorem, ut viventibus quibusdam incolis Subveniret, nec 'sortuito casu lunas fuisse distributas λ iis quippe xantum planetis concessae sunt, qui a sole longiori distant intervallo, terrae scilicet, Iovi, Sa.' et Urno; minime vero necesse suit ut Veneri &Μercurio impertirentur: illi enim planetae nimio jain: lumine collustrantur. , & brevissimae sunt eorum noctes, quas ipsorum incolae haud dubio habent tanquam naturae beneficia, ipsius diebus potiora ,

293쪽

Ouae exhibent quaenam sit praecipuorumnetariam a sole distantia, quo tempι circa solem conversiones absoreant , qutrorum magnitudines ; quae pianeta nitido grosseur ). Εas anteferendas diximus tabulas qua dictionario describit D. Brisson, e Regitiarum Academia. eom. a. TABULA indieans praecipuorum Sex ptia sole distantias medias moyenne

designatas , quae 2285. Sex darum m

Distantia media dicitur ea quae inter u& minimam distantiam medium tenet Hanc autem invenies duas simul jungendillas, ipsarumque summae dimidiam parterdo. Quamobrem si maxima distantia sit icleucarum, & minima 8oooooo. , altera addas: Summa erit I8ooooo ., cujus cs Cooo . distantiam mediam designabit. sitis, haec erit praedicta tabula.

Μercurius . . . . . . I 5456 VenuS . . 25i44 Terra . . . ., . . . 54 UI Μars ....... 52966cJupiter . . . . . . . I 8 794 Saturnus. '. . . . . . 55I62s

294쪽

circa solam conυersiones assorerant .

Ann. Dieb. Hor. min. . . Μercurius Venus

- Terra

TABULA Diametrorum magnitudines describens

per Ducas, singulae continent 5285. sexpediarum .

Mercurius . . . . . .

. Venus .

Terra . . . . MarS .......

Iupiter . . . . . . . SaturnuS

Luna II 8o

28956. ξ

. - . c

TABULA Hanetarum crassitudinem grosseur

. . . . . in

. . . . . .

Luna

295쪽

CAPUT

uae res I. quaenam sit Cometarum natura λ. ς p- 'ri toteli S auctoritati servientes Philo Sophi, diu existimarunt cometas nihil aliud esse

m porei & h litus , ad supremam atmos

te r2tri S regionem Sublatos, & ventorum inflammatos : Eos habuercnt ut lanesidluctuosae alicuIus calamitatis praesagia. In obse vandis cometarum coloribus intenti, popuIum ri

uenisque certamina Praenuntiabant: Si colore aureo tingeretur Cpr

Stoteles, minime dubium est. Cometas e Dim Irerra longe remotiores esse quam Iunam a Cpuratis constat observationibus. EX .Er com r

- α .qVinquies lana sublimior usus est a

terra distabat circiter 5oo ooo. leucis. Num AT'Tite t x, terrae halitus ad la tam

stris astu geret flamma fortuito casu in aero TS L, .. P qi-cto p 0r ut e St incredibile.

a eSi recentiorum vulgaris Sententia Comm

as corpora esse solida, ab ipso mundi exores; O ira, quae veluti planetae, constantibus subjL

296쪽

PARS II. DIS ERTATIO I. 29sciuntur legibus, & proinde post certum tempOris spatium rursus apparent. In hoc vero a planetis disserunt, quod modo ab occasu in ortum, modo ab ortu in occasum , nunc a Septentrione in meridiem, nunc a meridie in septentrionem moveantur . Eos, Sicut & planetas, certis regi legibus ita persuasum est recentioribus Astronomis, ut eorum reditum praedicere ausi suerint.

Haltu, inquit D. Nollet, Disant usust de Ia

Quaeres 2. quam Ob causam nonnisi raro appareant cometae

- Resp. Cur adeo tardus sit cometarum reditus, eausam ut asserant Astronomi docent cometas motu periodico immensas describere et lypses

uarum socuS alter a sole occupatur. s. M. 66.

raeterea ex aliorum siderum analogia merito eonjicitur , eo magis retardari cometarum motum , quo fiunt a Sole ete motiores, eumque accelerari, prout ad Solem propius accedunt. Quaeres 5. cur cometae modo criniti, modo barbari, modo quadam cauda instructi videantur λResp. Varia haec phaenomena sic explicat D. de mairan, vir de rebus physicis Optime meritus : cometae lucida quadam atmOSphaera cinguntur, cujus tenuissimae & rarissimae Sunt particulae. Radii solares in cometam emissi vim habent, illius atmosphaerae particulas inter solem & cO- metam interjectas, in partem soli oppositam rejiciendi . His positis, si cometa Solem SubSequatur, tunc cauda instructus apparebit: radii enim Solares prie dictam atmosphaeram inter Cometam

297쪽

296 PBOICA SPECIALI3. & solem mediam versus posteriorem cometae partem repellunt. Ubi vero solem antecedit. Com ta, barbatus videtur. Radii quippe luminis a mosphaeram cometae inter eum & solem constieturam propellunt versus interiorem cometae Pamtem . Hinc lucidam veluti barbam induit. Denique quando ita situs est cometa,' ut inter Eum& solem interponatur oculus observatoriS, tunc atmosphaera lucida, quodam veluti capillitio circumdatus videri debet.

De 8stematibus ad explicanda Corporum cinI Stium , tum respecitu sui inυicem, tum respectu rerrae, plaenomena ex OSitatis .

Duplicis generis distinguitur mundi Systema,

nempe aliud astronomicum & aliud pisticum iaSystema astronomicum est hujus universi praecipuarumque ejus partium dispositio : quae ea memte excogitata fuit, ut corporum, praesertim Ca lestium, phaenomena, varii situs & motus explia carentur, at Sine ullo ad eorum causam physiacam & mechanicam respectu. Systema pωsicum illud dicitur, in quo assignantur causae P Sicae A mechanicae, ex quibus pendent corporum Caelestium dispositio, phaenomena, situs & motus. Hinc duo nascuntur capita.

Tria vulgo describi solent astronomica mu di Systemata, quorum primum a Ptolomaeo Secundum a Copernico, tertium a Tichone Brahaeosuit adornatum . Ut taedio simul & obscuritati

298쪽

PARS II. DISSERTATIO II. 297 curramus, singulas hypotheses, quantum fieri poterit, brevissime exponemus.

I. Smstema Ptolomaei. -' t

Ptolomaeus Alexandrinus, qui circa annum a Christo nato I o. floruit, suum systemati quod

exponimus fg. 67. nomen dedit, non quod il

lius auctor sit; sed quia ab antiquis receptum, observationibus astronomicis emendavit & illustravit. Terram in mundi centro penitus immotam Statuit, circa quam variis intervallis sidera hoc volvuntur ordine; I. luna, 2. ΜercuriuS, 5. Venus, 4. Sol, 5. Μars, 6. Iupiter, 7. Saturnu S. Suum cuique planetae est caelum solidum, simul & translucidum; solidum quidem, ut planetam sua in Orbita retineret; translucidum Vero , ut liberum permitteret lumini transitum . Supra Saturni orbitam eminet firmamentum, Sive caelum stelliserum, quod antiquiores Astronomi ante Ptolomarum spectarunt ut primum mobile a quo. Scilicet omnes planetarum caeli ab Orien- re in occidentem abriperentur intra 24. horas. observationibus autem suis compertum habuit Ptolomaeus, stellis fixis duplicem inesse motum, alterum 'communem, seu diurnum, quo rapiuntur ab oriente in occidentem ; alterum Vero proprium, quo seruntur ab occasu in ortum . Cum aurem feri non posset, ut idem caesum duobus simul motibus oppositis impelleretur, idcirco Ptolomaeus caelum stelliserum discriminavit a primo mobili, quod supra stellas fixas constituit. Novem igitur caelos numeraVit. Alii post Ptolomaeum Astronomi observarunt morum stellarum ab occasu in ortum non esse aequalem, sed modo celeriorem, modo lentiorem. Cujus variationis causam ut explicarent, aliud finxerunt caelum, quod medium esset inter firmamentum & primum mobile, cujus proprium erat nunc ab oriente in occidentem, num ab oc IV a ci

299쪽

cidente in orientem titubare. Inde fit, imbant, ut stellarum motus ab occasu in orinunc acceleretur, nunc retardetur. Novum icaelum dixere costallinum, Sicque decem nurati sunt caeli iaΡOstea deprehenderunt Astronomi elipticanaequatore nunc minus declinare, quam olim. llomaei enim tempore ab aequatore dkflectebar gradibus cum 52. minutis, nunc autem ab deflectit 25. gradibus cum 28. circiter minuQuaenam hujus minutionis. causa a PtolomaSsignata. est y Alterum excogitarunt caelum stallinum , quod modo a septentrione versuSridieni, & modo a meridie versus septentriolnutaret. Denique ubi novum quemdam in aribus motum deprehendebant, statin1 novum tum crystallinum suo cerebro extundebant. jusmodi caelorum numerus tantopere excrevelut quidam Astronomi non pauciores quam numerarent. Quorsum vero diutius huic s3mati delineando immorari, de cujus salsitatimnes consentiunt P.

Terram circa solem immotum volvi existirunt veteres Philosophi, non pauci, inter seminent Ρythagoras & Plato. Hanc autemnionem diu neglectam & obsoletam ,. e tene educere studuit Copernicus, natus anno civitate gallice dicta , Thorn dans Ia Prusse Ionoise, & deinde Canonicus varmiensis. Iadornandae hypothesi per 5o- annos ita selii insudavit, ut suum ei nomen dederit, eanamplexi fuerint omnes pene recentiores. Praecipua sunt illius capita. fg. 68. I. Sol, tanquam centrum mundi statuitur,ca quod planetae omnes diversis intervallis & rporibus ob occasu in ortum isto volvuntur cdine : I. Hercurius , a. Venus, S. Terra, squa

300쪽

PARS II. DI3sERTATIO II. 299 quam luna, tanquam ejus satelles, vertitur, Mars, 5. Jupirer, 6. Saturnus. Ultra planetas est caelum stelliserum, quod juxta Copernicum a sole tanto distat intervallo, ut tota orbita, quam circa Solem terra describit instar puncti se haberet, si ex stella quadam conspiceretur. a. Terrae duplicem motum attribuit Copernicus: primus, qui diurnur vocatur; ille est quo terra intra 24 horas circa proprium axem ab Occasu in ortum abripitur; secundus; qui dicitur annuus , ille est quo terra intra unius anni spatium circa solem orbitam conficit juxta seriem signorum, sive ab occasu in Ortum . 5. Statuit Copernicus sxem terrae supra eclipticae planum inclinari 66 gradibus cum S a minutis , eumque axem, dum terra UOlVitur , Sem- per remanere sibi parallelum, ita ut in quocumque Suae Orbitae puncto terra versetur, eadem ipsius axis extremitas eamdem semper caeli Partem respicere videatur . 5. Smstema I schonis.

Tycho , dictus Brahatus, nobilis Danus, & A

stronomiae cultor assiduus , inclinante Saeculo I 6.,

tertiam M. 69. excogitavit hypothesim , u

Ρtolomaica & Copernicana diversam, Sed tamen ex utraque conflatam . Ita vero se habet: terram in centro mundi constituit immotam , circa quam volvuntur luna, sol & stellae fixae . Circa solem quinque planetae isto Volvuntur Ordine, Μercurius, Venus, Μars, Iupiter, Saturnus; sed ita uη Μercurius & Venus in orbita, quam circa solem describunt terram non complectantur, eam vero suis in orbibus concludant Mars , Iupiter & Saturnus .

SEARCH

MENU NAVIGATION