장음표시 사용
481쪽
ORATORIA R. LIB. X. C A P. I. 649 De Uer- venustate rerum ab isti clarum, ingenia molisios n. b Dry msuem male o ecta recreentur. In qu3bus tamen tiberrad me, ό. - copia νum . O licenriasigurarum excusanda Oratori, non imitanda sit. Historia lectionem utilem etiam esse, cum propter rariam is ea em pudium cognitionem, quκfuveritur,tum etiam quod dictionMInaui te olere orationem post, quamuta mutra Hisorieorum virtu-ies,quibivi illi Poetμ proxιmi unt,sint oratoνi υitanda. Philosophos quoque nora est negligendos, non quirim quia1remonDi diarioas hu petendast, ea quodae vitiis virtutibud optime disi rant, nos argumentari doceant, maxime Socraticι, qui in re ombi ἀωiuntur S Posirema qui legendi,O qua vινἰutιs in quoque autore l/Meipuasnt, a iungit. Et 'Namuω persem GHfolari quique prι eipue legendisint, quipauci)unt; iudicium ramen habentibu/ nuia Ium omnino ex quo quid utilitatu referripossit, refugiendum omecenset. Praecipuos in quoque genιre, Gracosprimum, deinde Latinos. is quibin virtutib- excestant, enumerat. Poeta primum he
.oicos a quorum n uese Homero incipiendum putat: quem cum metitio comparat,υtpostea Demosthenem cum Cicerone, o quam emiveant, seudit. DeindeEle ros, Lyricos, Tragoedias Gomedia seriptores, Hisoricos, Philosophos, Oratores
quos o nes cum Latinu confri: quid in omnibuι laudandum. smitatione Oignum i autIecm, explicando.
EB hae e eloquendi praee epta sicut eognitioni, lunt necellaria, ita non satis ad vim dicendi a , lent. nisi illis firma quaedam iacilitas, quae apud . Giccos ερις nominatur, accellerit: qua scriben- plus, an Iegendo, an dicendo consequamur, solete quaeri scio. Quod esset diligentius nobis examina dum 'si qualibet earum rerum possemus una esse contenti. Uerum ita sent inter se connexa & indiscreta omnia, ut si quid ex his defuerit, scastra sit in caeteris laboratum. Nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia, nisi multo stylo vi res aeceperit: & citra lectionis exemplum labor ille earens recto te fluit. Qui autem scierit quo sint quaeque modo dicenda, nisi tanquam in procinctu paratam quidem ad omnes easus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauri sine uba bit. Non autem ut quicque praecipue necessarium est, si eadefficiendum Oratorem maximi protinus erit momenti. Nam certe cum sit in eloquendo positum Oratoris ossicium , dice-xe nte omnia est: arque hinc intriam eius artis suisse mania
482쪽
Elocutio. 4so M. FAB. Q V INTI L. IusTIT. sestum est: proximam deinde imitationem, nouissimam se i bendi quoque diligentiam. Sed ut perueniri ad summa nisi ex principiis non potest 3 ita procedente iam opere, minima incipiunt esse, quae prima sunt. Verum nos non quomodo sit instituendus Orator, hoe loco diei mus :c nam id quidem aut satis, aut certe uti potuimus a nobis dictum est: sed viathleta qui omnia iam perdidicerit a praeceptore, nimirum lquo genere exercitationis ad certamina praeparandus si . ita' eum qui res inuenire&disponere sciet, verba quoque&eligendi de collocandi rationem perceperit, instruamus, qua ra. tione quae didicit, facere quam o time & quam facillime pos- Orator sit. Non ergo dubium est, quin ei velut opes sint quaedam pa- qua opes randae, quibus uti, ubicunque desidera tumetit, possit. Eae
paranda. constant copia rerum ac verborum. Sed res propriae sunt euiusque ea usita, aut paucis communes: verba in uniuerissas paranda: quae si rebus singulis essent singula, minorem curam postularent: nam cuncta sese cum ipsis protinus rebus offerrent. Sed cum sint aliis alia aut magis propria. aut magis ornata, aut plus essicientia, aut melius sonantia; debent esse non solum nota omnia, sed in promptu, atque v tdieam in in conspectu, ut cum se iudicio dicentis ostenderint,
Deilis ex his optimorum sit esectio. Equidem scio quosdam collecta quae idem significarent vocabula solitos ediscere, quo saeilius & occurreret unum ex pluribus, δc cum essenti usi aliquo, si breue in ira spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quo idem intelligi posset. God cum est puerile, & cuiusdam infelicis operae,
tum etiam utile parum; turbam enim modo congregat, ex qua lsine discrimine occupet proximum quodque. Nobis autem eo pia cum iudicio paranda est: vim orandi, non circulatoriam volubilitatem spectantibus. Id autem consequemur optima legendo atque audiendo. Non solum enim nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed cui quodque loco sit aptis- lsimum. Omnibus enim fere verbis, praeter pauca, quae sunt parum verecunda, in oratione locus est. Nam scriptores, quidam iamborum , veterisque comoediae, etiam in illis saepe laudantur: sed nobis nostrum opus interim tueri fatis est
Omnia verba exceptis de quibus dixi sunt alicubi optima: nam & humilibus interim & vulgaribus est opus, & quae cultiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicun-
tur Haec ut sciamus,atque eorum non significationem modo, l
483쪽
sed formas etiam mensurasque norimus, ut v biclinqueeriant borum Posita, conueniant, nisi multa lectione atque auditione asse copia. qui non post amus : cum omnem sermonem auribus primum accipiamus. Propter quod infantes a mutis nutricibus tu illat regum in solitudine educati, etiam si verba quaedam emisisse traduntur, tamen loquendi facultate caruerunt. Sunt autem I alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis, quo potius utaris, intersit: ut ensis & gla-- dius Alia quae L tiam si propria rerum aliquarum sint nomina, tamen ad eundem intellectum seruntur, ut fertum Set mucro. Nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint. Alia circuitu verborum pluitum ostendimus: quale est, -- Et pressi copias iactis. - EAQ. Plurima vero mutatione sguramus, Scio. Non Unoror 8e , Non me fugit, Non me praeterit: Ac, g uu nescit ' Nemini dubium eis. Sed etiam ex proximo mutuari licet. 3c Intelligo i Sentio, saepe idem valent quodsio. Quorum nobisi ubertatem ac diuitiaς dabit lectio, ut his non solum quomo-i do occurrerint, sed etiam quomodo oporteat utamur. Noni semper enim haec inter se idem faciunt: nec sicut de intes le-ι sta animi reete dixerim, Uiaeo: ita de visu oculorum, i, Nec ut mucro gladium, sic mucronem gladius ostendit. Sed i Vt copia verborum sic paratur, ita non verborum tantum gra- . tia legendum vel audiendum est. Nam omnium quaecunque li docemus, haec sunt exempla potentiora etiam ipsis quae tra- duntur artibus, cum eo qui discit perductus st, ut intelligeret ea sine demonstrante.&sequi iam suis viribus possit: quia qireti dici or praeeipit, Orator ostendit. Alia vero legentes, alia aut dientes magis adiuuant. Excitat qui dicit, spiritu ipso, nee imagine de ambitu rerum,sed rebus incedit ' Vivunt enim o - at inclii mnia,&mouentur, excipimusq; uoua illa velut scentia cum dit.
fauoreae solicitudine Nec fortuna modo iudicii, sed etiam i : psbrum qui orant, pericu. allicimur. Praeter haec, vox &actio decora, commodabit quist quisque locus postulabit: pro . at eo minnunciandi vwpotentissima in dicendo ratio, & ut semel di . moda vii cam, pariter omnia docet. In lectione certius iudicium, quod quisque. audienti frequenter aut tuus cuique fauor, aut ille laudan
. tium clamor extorquet. Pudet enim dissentire,&velut tacii ta quadam verecundia inbibemur plus nobis credere; cum in i terim de vitiosa pluribus Placeant,dc a corrogatis laudΦtur et-x iam
484쪽
Eloeutio. 412 M. F A B. Q v I N T t L. I N s T I T. iam quae non placent. Sede contrario quoque accidῖt, utptime dictis gratiam praua iudicia non referant. Lectio libera est, nee actionis impetu transcurrit: sed repetere fas' pius licet, siue dubites , siue memoriae penitus assisere velis Repetamus autem, & tractemu , & ut cibos mansos ac pi pe liquefactos demittimus, quo facilius digerantur; ita lectio non cruda , sed multa iteratione mollita, &velut consecta, memoriae imitationique tradatur. Ac diu non nisi optimus quisque,& qui credentem sibi minime fallat, legendus est; sed diligenter, ac pene adscribendi solicitudinem: nec per partes modo serutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur. saepe enim prae- , parat, dissimulat, insidiatur Orator; eaque in prima parte actionis dicit, quae sunt forte in summa profuturn. Itaque suo loco minus placent, adhuc nobis quare dicta sint ignoran. tibus: ideoque erunt cognitis omnibus repetenda. Illud vero utilissimum, nosse eas caussas quarum orationes in manus sumpserimus: & quoties continger, utrinque habitas te. gere actiones : ut Demosthςnis atque . Eschinis inter se contrarias: ut Servii Sulpitii &Messalae, quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter: & Pollionis &Cassii, reo Asipetua te, aliasque plurimas. Quin etiamsi minus pares videbuntur; aliquae tamen ad cognoscendam litium quaestionem recte reis quirentur: ut contra Ciceronis orationes, Tuberonis in Q U. garium.& Hortensii pro Verre.FQuin etiam easdem caussas ut quisque egerit, utile erit scire. Nam pro domo Ciceronis dixit Callidius: & pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiam si egisse eum Cornelius Celsus falso existimat. Et Pollio ae Messala defenderunt eosderi, nobis pueris insignes pro Voluseno Catulo , Domitii Asti, Crispi Passieni, Decimi Laelii, orationes ferebantui. Neque id statim legenti persuasum sit, omnia quae magni autores
dixerint, utique esse perfecta. m&labuntur aliquando, di oneri cedunt, & indulgent ingeniorum suorum voluptati e nee semper intendunt animum,& nonnumquam fatigantur: eum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur. Summi enim sunt, homines tamen et acciditque iis qui quicquid apud illos repererunt, dicendi legem putant ut deteriora imitentur sid enim
est facilius P ac se abunde similes putent, si vitia magnorum
485쪽
O R Α Υ o R I A R. L I B. X. C A P. I. AII De Uer eonsequantur. Modeste tamen & eircunspecto iudicio de bolum tantis viris pronuntiandum est, ne squod plerisque accidit) copia. damnent quae non intelligunt. Ac si necesse est in alteram
errare partem omnia eorum legentibus placere, quam multa
displicere maluerim. Plurimum dicit Oratori conserre Theo vhrastus Iectionem poetaram: multique e pluilietum te- quuntur: neque id immerito. Namque ab his & in rebus spiri. Post adium xus, & in verbis sublimitas, dc in affectibus motus omnis, & lictio qua in personis decor petitvr,praecipueque velut attrita quotidia- quilia Ora no a diu forensi ingenia, optime rerum talium blanditia re- rori. parantur. Ideoque in hac lecti' ne Cicero requiescendum putat.' Meminerimus tamen non per omnia poetas elle Ora tori sequendos; nec libertate verborum, nec licenti figura-xum: totumque illud studiorum genus ostentationi comparatum, praeter id quod solam petit voluptatem, eamque, sici-gendo non falsa modo, sed etiam quaedam in eredibilia,sectatur; patrocinio quoque aliquo iuuari. quin alligati ad eertam Pedum necessitatem, non semper propriis uti possint, sed depulsi a recta via, necessario ad eloq ndi quaedam diuerticula
confugiant: nec mutare quaedam modo verba, sed extendere, Orripcre, conuertere, diuidere cogantur: nos vero armatos
stare in acie,& summis de rebus decerneret, &ad victoriam niti, Neq; ego arma squaltere sit g ac rubigine velim, sed fulgo. rem his inesse, qui terreat; qualis est ferri, quo mens simul visusque perstringatur: non qualis auri argentique, imbellis,&potius habent periculosus f Uistoria quoq; alere orationem Historis quodam molli incundoquelliceo potest. Verum &ipsa sic est
legenda, ut sciamus plerasque eius virtutes Cratod esse vitan-litas Ου-da ρ. Est enim proxima poetis,& quodam thodo carmen solu- tori is quitum: dc scribitur ad narrandum, non ad probandum: totum Hisorietque opus non ad actum rei, pugnamque praesentem; sed admemo Pam posteritatis, re ingenii famam componitur, ideo di. que &.νecbi ς liberioribus,& remotioribus figuris narrandi Lib. s. cap. taedium euitat. Itaque, ut dixi,neque illa Sallustiana breuitas, denarrat. 'da nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem, & saepius ineruditum, captanda nobis est: neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis, sed In orato. fidem quaerit. Adde quod M. Tullius ne Thucydidem qui- . Laeν-dem aut Xenophontem utiles Oratori putat, quanquam il-tium inviis tum bellicum eanere, huius ore musas esse locuιasellistimet. ra Xenopb.
486쪽
Elocutio. M. F AB. QI INTI L. INSTIT. Licet tamen nobis in digressionibus uti ves historico nonnunquam nitore. dum in iis de quibus eiit quaesta D, meminerimus non athletarum toros, sed militum lacertos esse: ne eversicolorem illam , qua Demetrius Phalereus dicebatur u livestem bene ad scirensem puluere in facere. Est & alius ex hiastoriis usus,& is quidem maximu stan pu ad praesentem ertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator, ne omnia testimonia
Philo vhq expetat a litigatore . sed pleraque ex vetustate diligenter sibi
rumiectist eognita sumato hoc potentiora , quod ea sola criminibus O- .' v ibi G ghalti ae vacant. Aplν losophorum vero lectione ut esciant nobis multa petenda, vitio factum est Oratorum . aut quidem illis optima sui ope iis parte cessierunt. Nam & de iustis, honestis, utilibus; quaeque sunt his contraria,& de
rebus diuinis maxime dicunt, & argumentantur acriter , Maltercationibus atque interrogationibus Oratorem suturum
optime Socratici praeparant. Sed his quoque adhibendum est simile iudicium, ut etiam cum in rebus versemur iisdem. non tamen eandem esse tonditionem sciamus litium ac di Dputationum, fori, & auditorii, praeceptorum & periculorum. Credo exacturos plerosque, cum tantum eise utilitatis in legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi qui sint legendi, quae in quoque aut Ore praecipua vitius. Sed persequi singulos, infiniti fuerit operis . Gippe eum in Bruto M.
Tullius tot mi Ilibus versuum de Romanis tantum Oratori- bus loquatur ,& tamen de omnibus aetatis suae, quibus cum vivebat, exceptis Caesare atque Marcello, flentium egerit:
quis erit modus, si & illos,& qui postea fuerunt,& oracos omnes,& Philosophos & Poetas persequi velim e Fuerit igitur breuitas illa tutissima. quae est apud Liuium in epistola ad filius cripta legendos De in osthencm atque Ciceronem : tLIn ita ut
quisque esset Demostheni & Ciceroni simillimus. Non est tamen dissimulanda nostri quoque iudicii summa. Paucos enim , vel potius vix ullum ex iis qui vetustatem pertuleiunt, existimo posse reperiri, qui iudicium adhibentibus non allatur u . sit utilitatis aliquid; cum se Cicero ab illis quoque vetusti 1simis autoribus, ingeniosis quidem, sed arte carentibus, plurimu fateatur adiutum. Nec multo aliter de nobis sentio. Quotus enim quisque inueniri tam demens potest, qui nemi- at certe. nima quidem alicuius certae fiducia partis, memoriam poste-. inatis sperauerit 3 qui si quis est, intra primos statim versus
487쪽
O R A Υ o R r A R. L I B. X. C A p. I. 4ss De Ver- deprehendetur, & citius nos dimittet, quam ut eius nobis borum
magno temporis detrimento constet experimentum. Sed non quicquid ad aliquam partem scientiaepe: tinet, protinus ad faciendam etiam pesta ν de qua loquimur, accommodatum est. Verum antequam de singulis loquar, pauca in uniuertum de varietate opinionum dicenda sunt. Nam quidam solos veteres legendos putant, neque in vilis aliis esse naturalem eloquentiam, & robur viris dignum, arbitrantur. Alios recens haec lasciuia, delitiaeque, S omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant. Sunt etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt. Alii pressa demum & tenuia,& quae
minimum ab usu quotidiano recedant, sana & vere Attica putant. Quosdam elatior ingenii vis,&magis eoncitata,&plena spici capit. Sunt&lenis, & nitidi &compositi generis
non pauci amatores. De qua differentia disseram diligentius, cum de genere dicendi quaerendum erit. Interim summatim quid aqua lectione petere possint, qui confirmare facultatT dicendi volunt, attingam. Paucos enim, qui sunt eminent Issimi, excerpere in animo est. facile est autem studiosis, qui sin this simillimi, iudicare: ne quisquam queratur omisso Siarte aliquos eorum quos ipse valde probet. Fateor enim plures lenendos csse, quam qui a me nominabuntur. Sed nunς genera ipsa lectionum , quae praecipue conueni. Autore re intendentibus ut oratores fiant existimem, persequar Igitur ut Aratus ab Ioue incipiendum putat; ita nos rite coepturi risim ι ab Homero videmur. Hinc enim quemadmodum exoceano .
dicit ipse amnium vim fontiumque cursus initium capere,) omnibus eloquetiae partibus exemplum Seortum dedit Hune nemo in magnis sublimitate, in partiis proprietate superaueri t.Idem laetus ac pressus, iucundus & grauis, tum copia, tum
breuitate mirabilis: nec poetica modo, sed oratoria virtute eminentissimus. Nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam: nonne vel nonus liber, quo missa ad
Achillem legatio continetur, vel in primo luter duces illa
contentio , vel di stae in secundo sententiae, omnes litium ac consiliorum explicant artes 3 Asse istus quid m vel illos mites, uel hos concitatos, nemo erit tam indoctus, qui non in sua potestate hunc autorem habuisse fateatur. Age vero , nonne in utriusq; sui operis ingressa paucissimis versibus lege procemiorum non dico seruauit, sed constituit Nam &beneuolum auditorem inuocatioue dearum, quas praesidere vatibus cre-
488쪽
M. FAB. Qv INTI L. IN sTIT.ditum est, & intentum proposita rerum magnitudine, de docilem summa celeriter comprehensa facit. Narrare vero quis breuius, ouam qui moi tem nunciat Patrocliὶ quis significati-tius poteta quam qui Curetum AEtolorumque praelium exponit Iam similitudines, amplificationes, exempla, digressus, signa rerum & argumenta caeteraque probandi ac refutandi; sunt ita multa, ut etiam qui de altibus scripserunt, plurima earum rerum testimonia ab hoc poeta petant. Nam epilog is quidem quis unquam poterit illis Priami rogantis Aeliallem preeibus aequarit Quid Z in vel bis, sententiis, figuris, dispoiatione totius operis, nonne humani ingenii modum excedit ut magni sit viri, virtutes eius non aemulatione quod fieri non potest sed intellectu sequi. Verum hic omnes sne dubio, & in omni genere eloquentiae procul a se reliquit; Heroicos tamen praecipue , videlicet quia clarissima in materia simili comparatio est.Rato assurgit Hesiodus, magnaque pars eius in nominibus est occupata, tamen utiles circa praecepta sententiae lenitasque verborum , &compositionis proba bilis : daturque ei palma in illo medio genere dicendi. Contra in Antimacho vis dc grauitas, & minime vulgare eloquendi genus haber laudem. Sed quamuis ei secundas sere Grammaticorum consensus deserat,&affectibus,& iucunditate,&dispositione, di omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat quanto sit aliud proximum esse , aliud secundum. Panyasin ex utroque mistum putant, in eloquendo neutrius aequare virtutes : alterum tamen ab eo materia , alterum di ponendi ratione superari. Apollonius in ordinem a grammaticis datum non venit, quia Aristarchus atque Aristophanes poetarum iudices, neminem sui temporis in numerum Iede erunt : non tamen eontemnendum edidit opus aequali quadam mediocritate. Arati materia motu caret . ut in qua nulla varietas , nullus affectus , bulla persona cuiusquam fit ς ratio : sussicit tamen operi, cui te parem credidit. Admirabilis in suo genere Theocritus, sed Musa illa iustica & pastoralis non forum modo, verum ipsam etiam urbem reformidat. Audire videor undique congerentes nomina plurimorum poetarum Q m dZ Herculis acta non bene Pisandros.
Quiaj Nieandrum frustra seeuti Macer atque Virgilius Quid Emphotrinem transibimus quem nisi probasset Uirgilius, idem nunquam certe conditorum Chalcidi εο versu carminum fecisset in Bucolicis mentionem. Quid ZHoratius
489쪽
quam cst tam procul a cognitione eorum remotus, ut non copia.
indicem certe ex bibliotheca sumptum transferre in li bros suos possit. Nec ignoro igitur quos transeo, nec utique damno, ut qui dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid: sed ad illos iam persectis constitutisque viribus reuertemur. od etiam in coenis grandibus tape facimus, ut cum optimis latiati simus, varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit. Tunc & elegiam vacabit in manus sumere, cuius princeps habetur Callimachus. secundas consessione pluria morum Philaetas occupauit. Sed dum assequimur illam firmam cut dixi facilitatem, optimis assuescendum est: & multa magis quam multorum lectione firmanda mens, & ducendus est color. Itaque ex tribus re eeptis Aristarchi iudi-eio scriptoribus iamborum, ad εξι, maxime pertinebit unus Archilogus. Summa in hoc vis elocutionis: cum validae, tum breues vibrantesque sententiae, plurimum sanguinis atque nervisium : adeo ut videatur quibus d , quod quoquam minor est, materiae esse non ingen A. Nouem vero lyricorum longe Pindarus princeps. spiritus magnificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum verborumque copia,& velut quodam eloquentiae flumine: propter quae Horatius eum merito credidit nemini imitabilem. Stesichorus quam sit ingenio olidus, materiae quoque ostendunt, maxima bella & clarissimos canentem duces, & epici carminis onera lyra sustinentem. Reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem rae si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse: sed redundat, atque effunditur: quod ut est reprehendendum, ita copiae vitium est. Alcaeus in parte operis aureo plectro
merito donatur, qua tyrannos insectatur: mutrum etiam moribus confert. in eloquendo quoque breuis & magnificus , & diligens plerunque Homero similis , sed in lusus Mamores descendit, maioribus tamen aptior. Simonides tenuis , alioqui sermone proprio &iucunditate quadam commendari potest : praecipua tamen eius in commouenda miseratione viri eri , ut quidam in hac eum parte omnibus eiusdem operis autoribus praeferant. Antiqua comoedia cum synceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis, etsi est in insectandis vitiis praeci Pa , plurimum tamen virium etiam in caeteris partibus ha-
490쪽
Elocutio. 418 M. F A B. O v I N T I L. I N s T I T. ' ' habet. Nam &grandis,&elegans,&venusta,& nescio an ulla post Homerum tamen, quem ut Achillem semper excipi par est, aut similior sit oratoribus, aut ad Oratores faciendos aptior. Plures eius autores: Aristophanes tamen & Eupolis Cratinusque praecipui. Tragoedias primus in lucem 2Eschylus protulit, sublimis & grauis,& grandiloquus Depe usque ad vitium: sed rudis in plerisque & incompositus propter quod
correctas eius Abulas in certamen deferi e posterioribus poetis Athenienses permisere ; suntque eo modo multi coronati. Sed longe elarius illustiaverunt hoc opus Sophocles a que Euripides: quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior, inter plurimos quaeritur. Idque ego sane quoniam ad praesentem materiam nihil pertinet, in iudieatum relinquo. illud quidem nemo non fateatur necesse est, iis qui se ad a- a com- gendum comp. arant utiliorem longe Euripidem fore. Nanq;. parent. is &in sermone quod ipsum replehendunt, quibus grauitas&cothuimis & sonus Sophoclis videtur esse lublimior magis accedit oratorio generim sententiis densus.& in iis quain sapientibus tradita sitnt, pene ipsis par,&in dicendo ac respondendo cuilibet eoi u qui fuerunt in foro diserti comparandus.
In affectibus vero cum omnibus mirus, tum in iis qui miseratione constant, facile praecipuus. Hunc & admiratus maxime
est ut saepe testatur j & secutus, quanquam in opere diuerso,
Menander: qui vel unus, meo qui de iudicii, diligenter lectus, ad cuncta quae praecipimus effngenda sussiciat: ita omne vitae imaginem expressit. tanta in eo inueniendi copia,&eloquendi facultas: ita est omnibus rebus, perscinis. affectibus accommodatus. Nec nihil profecto viderunt, qui orationes, quae Charisii nomine eduntur,a Menandro scriptas putent. Sed mihi longe magis Orator probari in opere suo videtur, nisi, forte aut illa mala iudicia quae Epitrepontas , Epicleros, LO-chos habent. aut meditationes in Psophoda, & Nomotheta, ct Hypobolimaeo, non omnibus Oratoriis numeris sunt abso Iutae. Ego tamen plus adhuc quiddam collaturum declamatoribus puto; quoniam his necesse est secundum conditionem controuersiarum plures subire personas, patrii, filiorum, ma-
ritorum, militum, rusticorum, diuitum, paupersm, irascen- tium, deprecantrum, mitium aspero ium. In quibus omnibus
mire custoditur ab hoc poeta decorum. Atque ille quidem omnibus eiusdem operis autoribus abstulit nomen, & fulgore quodam suae claritatis tenebras Obduxit. Habent tamen
