De romanorum et græcorum magistratibus libri tres ... Authore Ioach. Perionio ..

발행: 1560년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 로마

41쪽

I PER IONII DE RO ET

est,eos qui ex pueris excederent, iam in Virorum nummrum ascriptos fuisse. Quod si in viroru, etiam in ciuium, quonia ut ostendimus de Aristotelis sentetia non erant omnino ciues pueri,nec eodem modo quo viri erat Itaque Plutarchus in Antonio deco loquens rasacista aeri ἐρκci, dicit virilem togam dare. αναλκ pede si ta τι e

jam a Cleopatra receptus esset, ciuitatem ad prandia pocula, potationes, diuitionesque si uertit,quod, virilem togam Cleopatrae Caesarisque liberis daret, S An tylloquem ex Fuluia susceperat,puram & iustam daret. εγγρα- ἀει- etiam solum verbum est ascribi in ciuium numeria ἐγγεγραμμίους enim Aristoteles eos, qui ascripti sunt,& professi nomen suu appellat In tertio de Rep.lib. χλ-

τις κρινωνία tmetro,sia πω siem μου - δε κλη αναπλHς, tu sit παρηκμακρ' die Ac municipes multis locis no omnino huius participes sunt societatis, sed quemadmodum pueri qui nondum virilem togam sumpserunt,&senes qui exauctorati sunt, ciues quodammodo dicendi sunt,non omnino quidem, sed cum adiunctione, illi inchoati, hi veterani Ciuium enim omnium etiam Corum qui ciuitatesdonabatur quos Aristoteles minen id est,factos ciues appellat Alij enim nasciitur ciues, alij efficiuntur nomina in tabula perscribebantur,quod verbum ἐγ- γρα τει & ἐπρά4 εθω , Ἀγροις ε- indicat Romae id fiebat apud prctorem, ut ex Archiana Ciceronis orationc licet perspici. An domicilium Roma no habuit is, qui

tot annis ante ciuitatem datam, sedem omnium rem ac fortunarum suarum Roma collocauit At non est professus. Imo vero his tabulis professus,quae soli illa pro sesii one

42쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. I. 18

fessione collegioque prstorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem. Nam cum Appiitabulae negligetius asseruatae dicerentur, S: Gabinij, quandiu incolumis

fuit,leuitas, post damnationem calamitas, omnem tabu,

larum fidem resignasset: Metellus homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit,ut ad Lentulum praetorem, re ad Iudiccs venerit Z inius nominis litura se commotum dixerit Lex autem Romae erat, quam Syllanus, Carbo tulerant, ne quis foederatis ciuitatibus ascriberetur, nisi qui in Italia domicilium habuisset. In eadem oratione, Data est ciuitas Syllani legeri Carbonis,si qui foederatis ciuitatibus ascripti fui s. sent, si tamen cum lex ferebatur, in Italia domicilium habuissent, Sessi sexaginta diebus apud Praetorem essent professi. Cum hic domicilium Roma multos iam annos haberet professus est apud Praetorem Luteti etiam

Parisiorum nemo eorum qui eo habitadi gratia commigrant, ciuis habetur, nisi annum continuum diemque praetcrea domicilium habeat. Qu'd ait Cicero profiteri& professio, graece παπι' pala Δ πιαγυφη dicitur, c ar--ῖε Θοα autem, ad verbum ascribi est in proximo Ciceronis loco.In Venetorum Repub.omnium patriciorum,

id est,ciuium nomina in tabulas publica sue codices referuntur, quod quemadmodum fiat, quaque aetate, dicedum est. Omnes quidem qui annos quinquem viginti nati sunt patricii ij enim soli,ut dixi, habentur ciues cum magistratum adeunt, qui legum custodiam habet, quae Censoribus Romicura dabatur, apud Graecos iis qui νομο*υλακως ex ea dicebatur, Venetiis autem aduocatorius

appellatur, eique iureiurado obstricti testes duo clari viri assirmat ex patricio patre illos natos esse BC proba matre,prcsente patre si etiam viuit,sin ille excesserit, matre, sin illa quoque de vita migrauerit, eo qui proxima illum coognatione attingat.Is autem qui ex his tribus adest,iniem baiurat aduocatorum quos vocant, filium natum esse uanorum quinque dc viginti, tum omnium nomina m

43쪽

I PER IONII DE RO ET

tabulis describuntur. De uniuersitate etiam studiorum quae Lutetiae Parisiorum collocata est frequentissima, clarissima non alienum erit cum locus dabitur, disputare.Neque enim ullam esse Rempub.existimo, in qua verius Romanae Reipub.simulachrum,quam in ea, eluceat. Nam, comitiorum eadem est,& serendorum suffragiorum ratio,& tribuum ceturiarumque ordo S descriptio. Atque hic quidem duo sunt ciuium genera, visere blaque Prius genus est eorum qui semestre in studiis lepus consumpserint,quo exacto tempore apud mmmum magistratum,qui Rector uniuerstatis recte diciturinam derector Reipub.a Cicerone appellatur is qui summam ob- obtinet in Repub. auctoritatem, iniuersitas mundus hic ab eodem dicitur, quod res omnes complexu suo coia tineat. Itaque uniuersitatem a maioribus nostris appellatam hanc scholam puto, quod uniuersa artium genera complecterctur cuiuis licet profiteri. In ea autem professione a Rectore ipso lege qu dam recitantur, quas se quisque seruaturum esse iuret. Hinc scholastici iurati vota

cantur, eorumque locus, nomina, in tabulis, aut codice describuntur. Iura quaedam his comparata sunt a maioribus nostris. Itaque sunt illi quidem quasi ciues niuersia talis huius tanquam Reipub. sed no omnino ciues, quod eis magistratus minime pateant. Aliud autem genus est ciuium qui magistratus adipisci possunt, ferre suffla gia Nec verb omnes quibus ferendorum suffragiorum ratio patet,iis etiam inest adipiscendi magistratus. Quod enim in aliis Rebuspub etas valet ad gerendos magistratus,hic vel tompus certum valet, quod adepto eo gradu honoris quod magisterium artium vocant, in docendis aliis ponitur, vel gradus honoris, qua baccalaureatus di.

Qtur,vel licentiae.

IOACHIMI

44쪽

IOACHIM PER IONII

DE ROMANORUM ET GRAE

CORUM MAGISTRATIBUS. LIBER SECUNDUS.Tque ut aliquando hunc locum de ciuibus concludam, hoc intelligendum est, ut apud Romanos virilis toga insigne erat virorum, & ciuium, sic apud Graecos fuisse in publicis

conuiuiis accubationem Aristoteles enim in septimo libro de Repub. hoc videtur his verbis indicare. εα me

piam eorum vel dicere vel facere quς vetita erunt, isque ingenuus sit nec dum in conuiuiis publicis accubat, casti-gadus erit ignominia, virgisq; cedendus.Diximus adhuc quifiterit origo magistratuum, quot in partes ordines diuisus fuerit populus, apud Romanosi Graecos, qui-ὶbusq; pateat honores. Nuc sequitur ut quomodo cuique magistratus mandetur,doccamus. Et quia hoc totu post . Itum est in ferendis suffragiis, primu qui ea ferrent,quomodo ferrent,dicendum est.Sed quoniam tribus centuriae ius su sfragiorum habebant, ab eis capiamus exordium. Tribus quide tres initio a Romulo institutisunti Enniiea est, ut Varro ait in libro de Latina lingua, sententia Ager, inquit Romanus primum diuisus in partes

tres, a quo tribus Tatiensium,Ramnensium, Luccrensissi . nominat ,ut ait Ennius.Tatienses a Tatio,Ramnenses a Romulo, Lucerenses,ut ait Iunius,a Lucumone.Sed om

nia haec vocabula Thusca, ut Volumnius qui tragoedias Thuscas scripsit, dicebat. Ex quibus verbis perspicuu est, verbum tribus Varronis sente4ia, a tribus quod in tres partes diuisius esset ager,esse nominatu In quo ille Athe-

45쪽

I PER IONII DE RO ET

nienses imitatus est. 6.ηυς enim dicebatur, ut paulo infra docebo. Titus autem Liuius a tributo pendendo tribus appellatas esse dicit, nec vero has quas Varro tribus vocat, eodem appellat nomine, sed centurias easque equitum in primo libro post Romam conditam. Eodem, inquit,tempore S centuriae tres equitum oscriptae sunt. Ramnenses a Romulo,ab T. Tatio Tatienses appellati. Lucerum nominis Moriginis causa incerta est.Idem paulo supra populum in curias trisinta a Romulo diuisium fuisse scribit his verbis, Itaque cum populum in curias triginta diuideret,nomina earum curiis imposuit.Id no traclitur,cum haud dubie aliquato numerus maior hoc mulierum fuerit,aetate, an dignitatibus suis, virorumve, G rte lectae sint,quae nomina curiis tarct Omnes qui nostra vel maiorum memoria de curiis aliquid scripserunt, curias tribus easdem dicunt fuisse. Sed eorum errorem perspicue, Cicero S,Liuius ex nostris,& ex Gr cis DionysiusHalicarnassicus coarguunt. Cicero enim alia comitia tributa facit,alia curiata,' cum de comitiis disseram, demonstrabo. Titum autem Liuium easdem non appellare tribus de curias, ex iis verbis intelligi potest, quas

in eodem primo libro de Serui, Tullij Regis rebus gestis

loquens ponit,Nec mirari inquit oporte hunc ordinem qui nunc est , post expleta quinquevi triginta tribus duplicato earum numero,centuriis iuniorum entorsimque ad instituta ab Servio Tullio non conuenire. Quadrifariam enim urbe diuisa regionibus collibusque, quae habitabantur partes,tribus eas vocavit, ut ego arbitror, ab tributo, nam eius quoquc aequaliter ex censu conferendi ab eo inita ratio est, neque hae tribus ad centuriarum distributioncm numerumque quicquam pertinuere. His verbis multa tradunttu a Liuio, ex quibus id quod volumus,perspici licet, primum duplicatum fuisse tribuunumerum quas X X X V suo tempore dicit fuisse.Qusd si duplicatae fuerunt,ut ipse .ult, docuriae caedem sunt quaetii bus,certe cum dicat curias a Romulo triginta fuisse,no solum

46쪽

GRAEC MAGIS T. AELIB. II.

solum essent quinque triginta tribus Ad sexaginta duplicatae. Deinde tribus a tributo appellatas confirmat. ius confercndi Seruius rationem inierit,distributa regione in quatuor partes,quas tribus vocaverit. Quod si quatuor erant tantum tribus quia Seruio institutae sint&appellat ,curi autem triginta,quas Romulus,ut vult ii statuerit, certe aliud tribuum, aliud curiarum no ne

Vult intelligi. Ex quibus perspicuum est, non solum a Iarrone T. Liuium verbis, sed sententiis etiam, rebus discrepare,nec easdem esse Liuiisentetia tribus, curias Quid ergo interest hie tribus S curias 3 dicet aliquis Equidem cum omnium scripta, qui de his rebus aliquid

reliquissent,euoluissem,qui de horu verborum dissimilia tudine melius accomodatiusque ad veritatem Dionysio Halicarnasseo disseruerit,inueni certe neminem.In secu-do enim libro eorum, quibus Romanorum antiquitates diligetissime persecutus est, scribit his fere verbis, Dicam autem primum de forma Reip. quam ego puto unam ex omnibus maxime seipsa esse contentami bello pace Fuit autem talis partitio.Diuisia enim tres in partes omni multitudine, singulis partibus singulos duces clarisiimos homines praefecit deinde earum trium partium unaqua- ciue in partes decem distributa,harum quoque praefectos delegit viros fortissimos. Vocauit autem partes maiores tribus, minores curias, quibus nominibus etiam nunc

appellantur Latini omnes scriptores quos quidem lege re potuerim nullam huius diuisionis nactionem faciunt Nam Plutarchus Graecus scriptor in Romulo Dionvsij

47쪽

I PER IONI DE O. T

bus instituerunt, eosque qui a Romulo dicti sunt, Ramnenses nominauerunt,eos qui a Tatio, Tatienses, tertios

Lucerenses a luco,in quem multi asylo aperto ofugientes,ciuitate donati sunt. Tribus aute tot fuisse,ipsum nomen indicati Tribus enim nunc etiam vocat, qua Φυλὶς nos,& tribunos quos Quλαρχους dicimus. Vnaquςque autem tribus decem curias continebat, quas nonnulli ab illis mulieribus appellatas esse afferunt, quod falsum videtur esse,propterea quod multae ab oppidis nome habuerunt.Quid inter tribu curiam intersit,ex iis quae adhuc non a Latinis, sed a Graecis duobus auctoribus Dionysio Halicarnasseo, Plutarcho sumpsimus,intellectum arbitror. Eorum enim sententia,unaquaeque tribus curias decem continebat. Titus autem Liuius obscuram hanc de tribubus 5 iuriis, ut docui,quaestionem reddidit. Nam de solus centurias vocat, quas tribus caeteri appellant, S curias triginta a Romulo institutas esse dicit,quas quoniam dc atrio ubiis seiungit,&a curiis triginta quas Halicarnasseus, Plutarchus poniit, profecto quid curias appellet prorsus ignoro . Neque enim castae putat quas tribus. Curiam autem Varro mihi videtur no eodem modo appellare, quo Dionysius atque Plutarchus vocant. In lib.

enim de latina lingua duo genera curiarum facit his verbis, Curiae duorum generum Nam S ibi curarent facerdotes res diuinas, ut curiae vcteros, desubi senatus humanas, ut curia Hostilia, quam primus aedificauit Hostilius rex. In eodem. Curia ubi senatus Remp. curat illa etiam curia dicitur, ubi cura sacrorum publica ab his curiones. Varro nome curiae ad loci appellationem refert supcrioribus verbis,de qua significatione Dionysius Halicarnasseus loquitur, libro secundo Iis autem quae ad deorum cultores periment constitutis, cpla diuisit, curiisque singulis binos deos quos coleret assignauit, decreuitque ad sacra sumptus qui publice prςberentur, sacra autem una cum sacerdotibus curiae faciebant, festisque diebus in cu-

48쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. II. ar

riali vesta omnes epulabatur. Erat enim suum cuiquincuriae tricliniit, in quo sacra fiebant, ut apud Graecos in Prytaneis Vesta quaedam curiarum communis, Cratque no- me tricliniis,sicut curiis,curia. Si mihi usu uenisset grς- cum Dionysiicodicem legere,aliter haec dicerem. Voca. rem enim curiam locum, in quo curiae sacra faciebant, comedebant, quam vestam curialem, triclinium dicit interpres Antequam graeca cum latmis coniungo, libet tribuum numerum persequi. Complurium quidem sententia tres primum,ut docui, sunt institutae, Ramnensis a Romulo ducta,Tatiensis a Tatio collegari conirte imperij,tertia Lucerensis a Lucumone ut Varroni placet,ut autem Dionysius vult S Plutarchus, luco. Quatuor atltem descriptas esse a Servio Tullio rege supra ex Liuio docui, quas a quatuor regionibus in quas urbs diuisa est ab illo,appellatas esse Varro etia auctor est. Ab hoc quoque inquit,quatuor partes urbis tribus dictae a locis, Sub urbana, Palatina, Esquilina, Collina, quinta quod sub Roma,Romilia Iam octo tribus unde appellatae sint,intelligimus. Non a Claudia vetus appellata est ab Appio Clauso, qui post Claudius vocatus est, anno quinto post

exactos reges, P.Valerio quartum T. Lucretio iterum

Cori S. De qua T. Liuius libro secudo post urbem condita scribit his fere verbis, Seditio inter belli pacisqueauctores orta in Sabinis,aliquantum inde virium transtulit ad Romanos Nanque Appius Clausus,cui postea Claudio fuit Romae cognomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur, nec par factioni esset, ab urbe Regillo magna clientum comitatus manu Romam transfugit. His ciuitas data,agerque trans Anienem Ue

tus Claudia tribus, additis postea nouis tribulibus qui ex

eo venirent agro, appellata. Eodem libro, nam iriginta tribus factas cile anno quartodecimo post exactos reges scribit his verbis, Romae tribus unam x xx factae. Atque earum quidem quae ad nouem superiores additae sunt,non tradit nomina. Quatuor autem reliquaru , qui-

49쪽

I PER IONII DE O. ΕΤ

bus v. 5 x xx numeriis expletus est,in sexto tradit, Tribus quatuor ex nouis ciuibus additae,Stellatina, Pometi-na,Sabbatina,Narniensis, eque X X X V. tribuum numerum expicuere. Idem auctor est in extremo nono libro a Fabio censore omnem forensem turbam excretam

is quatuor tribus coiectam esse, quae urbanae vocatosint. Ex eo,inquit,tepore in duas partes discessit ciuitas, aliud integer populus fautor de cultor bonorum, aliud forensis factio tenebat,done. Fabius, P. Decius Ccn res facti .Fabius simul concordiae causa, simul ne humillia

morum in manu comitia esilant,omnem forensem turba cxcrctam in quatuor tribus coniecit, Urbanasque eas appellavit: adeoque eam rem acceptam gratis animis serui, ut Maximi cognomen,quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret. Quae autem earum

tribuum essent nomina, hoc loco nihil dicit: libro xx. ut Floro placet, tradit, Libertini in quatuor tribus redacti sunt,cum antea dispersi fuissent, Esquilinam, Palatinam, Suburranam,vel Suburbanam, Collinam . Sed cum hoc dicunt, no hoc dicunt, ex libertinis solis has quatuor tribus constitisse, sed chim antea fusae disperstque essent, inquatuor has,quietiam urbanae vocarentur,relatas fitisse. Ita non nouum nuna crum tribuum effici ut, sed quatuor

quς prius erat,augent. In decimo libro duas additas dicit, quarum tradit nomina, Et lustrum eo anno conditum a P. Sulpitio Sopho S P. Sempronio Averrione Censoribus,& tribus addita duς,Amensis,ac Tarentina. Nos si ad superiorcs x xxv. has duas addamus, septem, triginta fient,cum interea etiam Ciceronis late v. , X X. tant tim csse dicerentur. Itaque vel T. Liuius errauit in carum tradendo numero . Nam Cicero Tarentinam in Planciana oratione nominat vel eo modo v.& x xx tribuum nomen valuit, quo centunia uralia iudicia appellata sunt,cum plures cssent quam centum,iudices: aut cerre nominis vetustas valuit ac retenta est Tenemus quidetas buum earum qu XXXV. fuerunt, quindecim nomina. Relib

50쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. II

na Reliquarum autem viginti quaerenda sint nobis Atque utina Varronis destribubus liber extaret. Facile enim

esset non solum reliquarum nomina edere, Verum etiam causas nominum exponere. Sed tanaen quarum nomina multa lectione inuenimus,eae nobis tradenda sunt. Cicero in Planciana oratione quatuor nominat. Tu autem

Laterensis quas tribus edidisti Tarentinam credo Tarc-tinam enim a Tarento legendum puto, non Terentina Fuit certe id aequum,S certe expectatum est,&fuit dignuconstantia tua, cuius tu tribus Venditorem, corruptorem feo uestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto erissimorum prςsertim hominum, grauis . simorum edere debuisti. At Voli tinia libet enim tibi nescio quid etiam de illa tribu criminari hanc igitur cur noedidisti Z Quid Placio cum Lemoniaὶ cum eiciana quid

cum Crustumina Nam quoniam Tarentinam, ut dixi, legendum arbitrosiquae a Liuio commemorata est, quatuor hae sunt tantummodo, Volicinia, vel Volatinia potius,Lemonia, Crustumina, S Veletana in oratione priore contra Rullum trium mentionem facit, Romiliae, Orticulanae, Narniensis,sed duas iam commemorauimuS.

Quaesiui ex eo Cal. Ianuariis quibus laominibus d que admodum illum agrum esset distributurus, respondita Romilia tribu initium se esse facturum . Primum quae est ista superbia, contumelia ut populi pars amputeturior-do tribuum negligatur ante rusticis detur ager qui habent,qua urbanis,quibus ista agri pes, iucunditas ost ditur, aut si hoc abie dictum negat, satisfacere omnibus vobis cogitat, proferat, in iugera dena describat, ab Orticulana usque ad Narniensem nomina vestra proponat.Festus Pompeius praeter has,octo nominat,Metia,in inquit, tribus a quodam castro sic appellatur Ofentina, ab Osente fluuio dicta Pontina tribus a Pontia urbe est dicta Papyria tribus a Papyrio vocata Pupina tribus ab agro Pupino Popilia tribus a progenitrice traxit vocabulum.Scaptia tribus a nomine urbis Scapti appellatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION