장음표시 사용
91쪽
x ARN. VINNIus mus nullam hic esse respectu sori exterioris necessitatem. 3. Quanquam autem hoc ita est ex iure gentium, ut omnes honestae Conia ventiones servari debeans: tamen jus civile Romanorum non aeque cogit invitos ad omnium conventionum Observantiam, sed utilitaris causa quibus. dam conventionibus vim coactricem detraxit , ut hic sola paciscentium fide staretur, ne si ex qualibet conventione actio & judicium in invitos daretur, nimia litium oriretur multitudo : Vel potius, quia Romani juris conditores no-nestius atque ad excitandum virtutis studium conducibilius existimaverunt, quaedam relinquere hominum inter se spontaneae fidei & probitati, quam omnia vinculis legum & obligationum necessitate adstringue. In necessitati-tibus enim nullus est virtuti locus, quae ex libera potius voluntate ac bona fide pendet, quam ex aliqua coactione , te ne Aristotele s. Et hic. Quis enim laudabit eum, qui depositum reddidit, aut quod debebat, citra judicium solvit Augustinus laudans factum Sancti Aurelii Episcopi Carthaginensis , quod
reddidisset donatori ob liberos ei postea
92쪽
D E PACTIS . Ustea natos, quae ille Ecclesiae donavexat, In potestate, inquit, habebat Episeo-3m non reddere , sed jure fori, non jure poli. c. ult. caus 17. FM'. . Nullam autem laudem meruisset Aurelius, si
ad reddendum jure fori fuisset obstri-etiis. Atque hoc ipsum puto significaxe voluisse Ciceronem lib. a. de invent.
Cum ait, Pactum est, quod inter aliquos convenit, quod iam ita justumputatur, Ni juripra re dieatur. Cui simile illud. apud Cornificium ad Herenn. lib. a. Pacta sunt, quasne legibus observantur ex conventione, qua iuri prastare dicuntur.
quo haud dubie id significatur , pael a Iesibus ipsis justiora & praestantiora
esle existimari, quoniam in his implendis atque observandis probitas cujusque & fides elucet; quae bonis viris pro lege sit, & omni jure antiquior. Ni- mirum angusta innocentia est, secundum leges bonum esse. Multa legem .
non habent , nec actionem. Quanto
latius patet officiorum, qEam ju ris regulaὶ Quam multa pietas, humanitas, fides, liberalitas exigit, quae eXtra tabulas sunt Haec Seneca lib. s. de benesis. Futile vero est, velle jus civile ad mera juris gentium praecepta exigere con-D tra
93쪽
naturaliter iniqua, si ex meris praeceptis juris naturae aut gentium aestimentur; qualia literarum obligatio , usu capio, praescriptione S temporaleS. Saepe
etiam quid irritum facit jus civile, quod naturaliter obligaret, Verbi gratia, jure naturali seu gentium tenetur quisque reddere quod mutuo accepit: at jure civili excusantur filiusta.& minoras annis. Jure gentium unusquisque ex sponsione sua obligatur, jure civili excipitur mulier pro alio spondens. Itaque isti , licet naturaliter obligati sint non enim vel patria potestas, vel artatis sexus ve imbecillitas jus naturae dissolvere possunt) tamen civiliter non
tenetur.In materia successiopum quam longe recedit lex Iz tabularum a simplicitate juris gentiumὶ Apud nos locatio praediorum rusticorum eiu cax non est, nisi interveniente rastrumento locationis. Imo nulla in civitate mero
jure gentium vivitur, & vix ulla e1h, aut fuit, in qua longius ab eo jure recessuin, quam in Romana, ut infinitis
argumentis probari potest: quae si cum aliis
94쪽
DE PACTIS, Vs aliis populis minius jus gentium coluerit, id necessitatis fuit, cessante videlicet legum Romanarum auctorita
te. Et vero, ne tempus teram in remo
vendis jejunis quibusiam objectiunculis , cur lege civili hoc constitui nequeat , ut non nisi sub certo modo ac forma obligatio, quae quidem efficax sit ad agendum, ex consensu nascatur s. Objiciunt tamen & locos quosdam petitos e corpore juris, ex quibus - colligunt, etiam jure Romano ex qualibet deliberata conventione actionem nasci. Loci sunt l. eum mota. o. C. de transact. l. solent. Is .F. de prascr. verb. t. s. g. .F. de cond. ea. dat. θεμαῖσμος d. Leum mota. hic est. Mater a filio imme- . Tito exheredata aut praeterita transegit cum scripto herede , adversum quem querelam moverat inofficiosi, hac lege, ut accepta certa parte bono xum, de quibus agebatur, a lite discederet. Ea prius quam quicquam acciperet, in eadem perseverans voluntate
decessit. Cum portio promissa filiis iisdemque heredibus matris non praestaretur, qua situm est primo, possintne filii omissam a matre querelam re
diategrares deinde si non possint, an 'o D L '
95쪽
76 ARN. V IN NIVs non saltem aliud remedium iis paratum si adversus placita non servantem. Ad prius respondet Imp. Alexander, omissam semel querelam itis hau -xari ab heredibus matris non posse. Ad alterum, si stipulatio conventioni subdita fuerit, ex stipulatu actionem com- . Petere, aut si omissa sit verborum obligatio, tum actione praescriptis verbis diversam partem, ut promissa przestentur, posse conveniri. Igitur, inquiunt,
quod transactionis causa promissi cst, etsi pacto tantum & citra stipulationem, id nihilominus peti potest, &Competit eo nomine praescriptis Verbis actio. Respondeo, non est in specie hic proposita pactum aut conVentio nuda , s ed talis , quae nudi placiti terminos egreditur , quippe cui accedit & alia obligandi causa praeter con- entionem , & quae sic constituit contractum innominatum. Nam praeterquam quod matri transigenti pars bonorum promissa est, fecit etiam mater, ut eam partem acciperet. Promisit se
a lite discessuram, quod & re implevit: morte enim sua & silentio sic finivit Iitem de inossicioso , ut ab heredibus ejus non possit instaurari. Ubi autem pactum,
96쪽
DE PACTI S. 77 pactum , quamvis transristionis causa interpositum , intra terminos placiti consistit, nulla ex eo jure nostro actio
nascitur. I. cuo proponaου. ΣΙ. C. depasci. L sive apud. a S. C. de transact. Horam.
6. Alter locus, qui objicitur, est solent. Is . F. de prascr. verb. ubi ita Jurisconsultus ; Quodsi solutum quidem nihil sine actio interesis ob indicium, hoc est, ut si indicasset , apprehensusque
esset fugitivus, ectium aliquid daretur; videamin, an possit agere. Et quidem, inquit Jurisconsultus, ista conventio non es nuda, ut quis dicat ex pacto actionem non oriri disia habet in se negotium Aliquod: ergo , inquit, eivilis actio oriri potes, id est , prascriptis verbis, &c. Vitur, inquiunt, hic ex sola conventione& pacto conceditur a stio, negaturque adeo conVentionem eam nudam esse.
quae in se negotium aliquod habet. Ar- qui, inquam, Jurisconsultus expresse negat in specie a se proposita ex pacto, id est, ex solo pacto, actionem nasci; aitq; conventionem istam habere in se aliquod negotium, unde civilis oriatur actio. Per negotium ergo haud dubiis
97쪽
8 AR N. VIN NIV sintelligit causam aliquam accedentem ad conventionem, quae sit fundamen
ut ipse hoc alibi explicat. I. 7.A. a. U. Metit. atque in proposito factum seu indicium actoris praemium pro eo pro missum petentis. Itaque cum ait Juriς consultus, videamin an possit agere, perinde hoc est, ac si dixisset, videamus an qui suscepit se indicaturum esse servum fugitivum, is postquam indicavit, pactum pro indicina praemium pG tere possit. Qua enim actione quo vecolore indicii mercedem quis petat, antequam indicavit Nimirum Juris. consultus actionem concedens supponit actorem, quod recepit implevisse, quo subsecuto conventio desinit esse nuda, & incipit in se habere negotium
aliquod, quod ad conventionem accedens initium obligationi praebet constituitque contractum innominatum. Neque ulla hic aut aequitas aut honestas vel naturalem ex jure gentium Obligationem producit : imo contra
obstat etiam ipsa hujus juris ratio. Sed& illi ipsi, qui hunc locum objiciunt,
fatentur non ante ex hujusmodi conventione cum effectu agi poste , quam
98쪽
xes secuta sit , licet obligatio statim
Hastatur : in quo tamen & ipso errant, cum hic des1t fundamentum obIigationis, ut plene demonstrabitur e. 8. . Tertius locus est Ulpiani in I. 3. g. quinimo. .F. de cond. ea . dat. Verba
hujus loci sunt; Ruinimo etsi nihil tibi
dedi, ut manumitteres ; placuerat tamen, ut darem, ultro tibi competere actionem, qua ex hoe contractu nascitur, id est, canindictionem , defuncto quoque eo. Primum
quaero , qualis sit illa condictio, quam ait ex contractu proposito nasci Non utique condictio ob causam dati causinon secuta, de qua conceptus est titulus, cum nihil datum proponatur, sed tantum placitum, ut daretur, & conis dictio ex notissimo iuris usa, praesertim in hoc tractatu, significet alicujus rei, quae a nobis profecta sit, repetitionem. Dices Iurisconsultum intelligere actionem. praescriptis verbis. Iam iterum qiicero ,i ubi actio praescriptis verbis in iure nostro appelletur condictio 3 Imo a condictione perpetuo distinguitur. l. s. g. r. is deprascr. verb. tum condictio vulgare est & usitatum actionis nomen, certam solen
99쪽
8o ARN. VIN NIus actionibus deficientibus demum actio praescriptis verbis datur. I. I. La. eq. d. tit. Sed concedamus Iurisconsultum intelligere aetionem praescriptis Verbis , quid hac aetione persequemur, certamne summam, quae promissa sit Minime: sic enim diceremus ex hujus
modi contractu competere certi.condietionem adrem, de qua conuenit,petendam, uti ex mutuo, caeterisque causis &.obligationibus , ex quibus certum p etitur. l. certi condictio. ρ.1. de reb. ered. quod falsum est. Nam praescriptis verbis actio non solum nomine &titulo amonis incerta est , sed etiam Tei petitione, competens in id solum; ruod interest, etiamsi de re certa dana convenerit. LI.1.M.1.ct a. 1. deprascr. verb. l. . is a. seqq. C. de rer. permut id autem, quod interest, incertum esse constat. l. spoenam. σου. do verb. obl. l.
quatenus. a . de reg. iur. unde etiam actio haec incerta. l. 6. C. de rer.permul: L3. C. de inut.sipui. & passim actio incerti dicitur. I. I. I. a. F. hoe tit. l. 6. l. 8.L fer. F. de praser: verb. Itaque in
actione praescr. Verb. non servatur lex communis obligationum dandi, ne
tum quidem, cum dedi aut feci, ut da
100쪽
DE PACTI s. 1 ires. Revertamur jam ad propositum: Si ex liac conventione, dabo tibi decem,
ut Stichum intra mensem manumittas, Sticho ante manumissionem intra mensem mortuo, tibi competit actio praescriptis verbis ; ea autem actio non competat, nisi in id, quod interest, sequitur necessario ex sola convention hic actionem non dari: sed ita demum, si is, cui actionem dari volumus, Vel
fecerit jam aliquid, quo quid ei absit,
quod alioqui facturus non fuerat, puta si jam sumptus fecerit necessarios in profectionem ad praetorem ue Vel non fecerit, puta servum non vendiderit, quod alioqui facturus erat. per t. s. in pr. Θ s. ult. F. de cond. cauis dat. ut quibus casibus & quatenus cessat condictio sive repetitio, si datum quid sit, iiDdem casibus & eatenus competat actio praescriptis verbis, si promissum tantum, non datum. Utique cum quatuor tantum sint contractus innominati, Lot
ut des , do ut facias , facio ut des, facio ut facias, necesse esst, si speciem piopositam, ad unum ex his quatuo rcferri volumus, ut datio vel factum aliquod ab una parte intervenerirsquod ipsa nomina demonstrant: nam