Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

lib. 6. forin. 6. ibique etiam appellatur gloriosus donator aulici Confisor, quasi quidam Lucifer. & Corippus de laudibus Justini lib. 3. ait: Ut lςtus Princeps folium conscendit in altum , Membraque purpurea prςcrifus veste locavit, Legatos Avarum jussos intrare Magister c. Hinc perperam, ut opinor, etiam viri docti , quem hodie Masro di Camera dicimus , eum nempe, qui volentes adire Principem, intromittit, Praefectum cubiculo vocant. Nam verE MVstrum admiso m appellandu ex jam dictis constat . Et Praefecti, seu Praepoliti sacri cubiculi alia erat dignitas & diversum ossicium. Curam enim & custodiam ipsius cubiculi seli thalami qua voce utuntur Graeci scriptores imperatorii gerebat, de quo videas Panci rotum in notitia Imperii Orient. cap. 6 o. Buten gerum de Imperio Roman. lib. I .cap. 29.& Gutherium de ossi c.domus August. lib. 3.cap. a 9. ubi eum Gallis esse Grand Chambellan notat. Hanc Magistri admissionum dignitatem tot titulis claram, tot Ἀμgnibus opulentam, ut verbis Cassi odori loco mox laudato

utar, apud Sanctiis inum D. N. INNOCENTIUM XII. implet & ornat illustrissimus D. Franciscus Aquaviva Aragonius ex Atriar Ducibus , in quo videas splendidissimum genus & praeclaras virtutes veluti de principatu contendere. Praeter admissionales ante cubiculum Imperatoris vidimus a Lampridio memoratos ministros ad fores. hos puto observasse vela, eaque diduxisse, ut pateret aditus introeuntibus , quod hodie dicitur, aletar la portiera : ideoquo appellatos fuisse velarios in inscription. Gruterian. Pag.

99. 7. THALIUS. PRAEPOSITUS. VELARIORUM. DOMUS. AUGUSTAE. & num. 8. L. FLAVIUS. SVPRA . UEL ARIOS . DE DOMU. AVG. Quamvis mini frosa foribus,4 Velariis distinguat Salmasius ad Lampridii locum recitatum , nullo certe testimonio. Velarios itaque ut

ad rem nostram tandem accedamus , Pelatos etiam dictos liben-

62쪽

libenter coniicerem, eosque esse quos quaerimus , Accensos f Nomen Accens non alienum videtur. Nam Accensi in militia ideo appellati , quod ad necessariar res saepius a ciantur , vel ti accer ii, quos nunc dicimus, deputati r Verba sunt Nonii Marcelli de proprietate sermon.verb. Accius ex Varrone lib. ao. Rhetoric . Quidni ergo & nostri, quod saepius accierentur, seu vocarentur ad obducenda vela, vel

quod ad ipsa essent deputati, Accens dicti sunt Imo etiam fortasse,quod ad vela adstarent,uti mox videbimus . Velati porro appellatio licet potius passionem , quod scilicet quis

velo sit indutus, quam actionem externam observandi vel denotare videatur; non insolens tamen ea est notionis permutatio, cujus vel ipse Accensus exemplum suggerit, quem Varro loco jam adducto,dii tum ait, quia acciebat populum: Et tamen Accensus passionem designat, ut scilicet potius ipse

accIeretur, ut supra ex eodem Varrone deduximus.

Verum sub aliis forte velamentis AcceGlatenta ea ita-quci obducamus. Sicut Principis Consistorium, ita Secretarium & Tribunal Judicis vela claudebant. Caussas de submersis navibus velo levato cognosci, dccernunt Imperatores Honorius, & Theodosius in leg. ultima Cod. Theod.de naufragiis: & leg. prima de officio Rectoris Provinc. ejusdemia Codicis, nesit venale judicis velum, jubet Constantinus . inquam rem plura erudite congerit Jacobus Gothostedus in anno Lad hanc postremam legem pag. I. & qa. tom. I. Hinc iudex veli subscribit decreto Alexit Comneni in eius Rationario, quod vulgarunt Monachi Benedeetini S. Mauri in Analecst. Graecis pag. 38o. Velamina haec per publicum statorem diducebantur, cum sententia esset probe renda. D. Jo: Chrysostomus in Matth. cap. II. homil. 6..quemadmodum enim, i nquit, cum publies sententiam iudiere prolaturi sunt, velamina statores contrahunt, ut ab omnibus .videantur A ctc. Hi statores in textu Gmco Chrysostomi dicuntur παρετωτει quae vox derivatur a hoe

63쪽

Thesauro linguae Graec.col. I 777.tOm. I.& -ταται est praeso esse, apparere , apparitoris munere fungi, ex B udaeo in Comment.linguae Graec. pag. 2I7.edition. Parisiens. an. Is 8. unde myςωτες, qui vela judicum obducebant apud Chrysostomum, ipsi erant apparitores ; quo nomine etiam Accensi notabantur. Profecto Reinesius classe ti inscrip t. I9. Statorem Civitatis Viennensis, de quo apud Gruterum pag. 63 r. g. esse Accensum, scribere non dubitavit. Ergo qui ad vela Judicum adstabat, vere Accensus, atque inde velatus, ea ratione quam paullo ante reputabamus . Lapis est apud Gru rerum P. I Io 9. I. in quo L. Largius dicitur UELATUS. IN. PR AET. Praetorium locus erat in provincia, in quo Prietor, sive Proconsul jus dicebat. Num igitur Largius ex his Accensis velatis unus fuit, qui ad Praetoris Tribunal adstabant At nos tandem ab hisce Velorum impedimentis extricemus . Puras, ac putas conjecturas dedimus, dum vela tractavimus: at diim Accensos tam in foro, quam in militia lustravimus , ab eorum numero AQUILIUM nostrum vindicasse certis argumentis arbitramur. Secundam itaque vocabuli A CENSUS, quo noster lapis inscribitur, interpretationem aggrediamur. Ea commutationem casus,& literae accelsonem retinet,sed Accensum nomen adjectivum seu participans facit, eo sensu ut dicatur, AQUILIUM accensum, hoc est accensitum , seu adscriptum fuisse equisibus Romanis, profertque verba in hunc modum: ACCENSO. EQUITIBUS. ROMANIS. Lectionem hanc mihi indicavit vir summus, dignitate juxta ac doctrina sacra & profana eminentissimus , quam si paucis illustravero, id mihi in honoris

praecipui argumentum vertam . Sane ipsa nominis originatio calculum conjecturae maximum addit. Adcensi milites.dicebantaer , ait Festus verta Adstriptiti quod ad legionum censum essent adscripti,dla verti. Adcens, ita appellatos subdit, quia ad censum adjiciebantur. Ergo translata vocabuli significatione a militari ad equo

rem ordinem, apposite dicimus, AQUILIUM Adcensum,

64쪽

M. A Qv I LII. CAIM UI. 43 seu adscriptum, & adjectum fuisse ad censum Equitum Romanorum. Egregie Varro & prope ad rem, quosdam adcenses equitibus tuisse, ait, lib. .& simili phrasi Lactantius lib. I. cap. a. loquitur de Demosthene, qui religioni, cuisuerat accensus ctc. prout emendavit Janus Gugii et mus in Plauti Menaechmos cap. 3. nam vulgo legitur assensus. Fortasse etiam dici posset, extra numersi Equitibus Romanis adcensum fuisse Aquilium, que vis & significatio ejus vocabuli aliquando est,iit apud Vegetium lib. a.c. I9. depuIabantur milites, qui

vocabatur Accensi,hoc es posea additi qua fuisset legio completa,quos nunc supernumerarios vocant . Verum hos super-

numerarios qui non militabant, sed in locum deficientium subrogabantur incensitosae adcrescentes vocatos fuisse putat Jac. Gothostedus in leg. unic. Cod. Theod. de Classiariisto. 3. pag. S 3 I. Ita ergo & AQUILIUS supernumerariusfait inter Equites Romanos . Videtur enim ex Halicarnasi seo praefinitus eorum numerus , licet Salmasius repugnet. Libenter equidem in hanc interpretationem,& maximi auctoris reverentia,& quod egregie in rem concinat ededuci paterer, nisi alia expeditior , eaque nulla literarum inversione ad casuum discrepantiam conciliandam adhibita,Occurreret . Nam parcius, quam fieri possit, ea libido sa -κcas literas pro libitu recudendi,exerceri debet, & non nisi desperatis rebus , ita ut sensus & interpretatio lapidis aliter constare nequeat, quo melius fidei & diligentiae antiquoruconsulatur. Certe nostra inscriptio tam affabre & ad politiorem delineandi regulam est incisa, ut vix credibile sit Quadratarium in pinguem adeo errorem impegisse,& semel iterumque in una eademque vocula peccasse. Et quamvis sculptores rude hominum genus fuerint, & saepe voces corruptissime in lapidibus efformaverint, attamen a nostro

ea suspicio amovenda,cum publico decreto in Colonia Urbi proxima,& sub oculis Curatorum ipsi operia magistratii delectorum , fuerit conscriptus; uti ad rem animadvertie Vossus de arte Grammat. lib. I. cap.vit.pag. I 63. Nec sane

65쪽

DE INsCRIPTIONE deceptus sum in epigrammate legendo vel ex scribendo, cum characteres sint nitidissimi, & nulla, post tot secula, labe corrupti aut protriti ; illudque modo etiam sub oe ulis habeam,exceptum in charta papyracea ad modum , q Uem docet accuratissimus Fabrcitus in praefatione epistolari postremi Operis jam laudati . At nos etiam in hanc legem peccavimus, qui vocem A CENSUS in A CENSIBUS migraie jussimus . Verum equidem fateor: sed clim perpetuis veterum inscriptiones abbreviaturis c parcant Grammatici scateant, nostra non vocabuli interversio , nec mendi grammaticalis correctio est,sed simplex contractionis extensio & supplementum,illudque ex re ipsa promanans . Ostendam enim,praeter alia notarum contractarum exempla, quod ubi in saxis vocabulum Acensus a casu praescripto discrepans, & per unicum Cexaratum invenitur, semper in a Census sit permutandum. Quod vero hoc ossicii genus , & quam usurpatum Caesareo aevo fuerit, deinceps aperiam , quo magis magisque nostra lectio , & AQUILII dignitas illustrabitur. Quod igitur primum spectat, statim profero inscriptionem Gruterianam pag. 63o. .

L. POMPEIO. AUG. LIBH FORTUNATO VMEN CLATORIA CENSUS. LICTORI AUG. III. DECURIAR

RARISSIMO FECIT.

Marmor ipsum eum sua inscriptione ex hortis Iulii III. Pont. Max.delineatum,& aeri diligentissime incisum exhibet Boissardus tom. .inscription. seu monumentorum pag. 8a ., ne quis fidem scriptionis Gruterianae in dubium revocare

66쪽

M. A Da i LI s. C A I . I. 6 possit. Vides itaque nomen A CENSUS eo prorsus modo exsculptum ac in nostra inscriptione, unico C & casu nominatulo, licet Pompejus & Nomenclator, quibus connecti debet, dativo efferantur . Quid ergo e Mendum S lapsum Marmorarii statim exclamabis e Non ita certet sed hic etiam nomen est contractum, in A CENSlBVS resoluendum . Fidem alterius lapidis appello, a quo & hic ipse, &noster Antias lucem & explicationem mutuantur . Exstat apud Gruterum pag. I99 4

DII S. MANIBUS TL CLAUDI. AVG. LIBTHALETIS. VINICIANI NOMEN CLATORIS ACENSIBUS THALLVS. ET. IANVARIA LIB. DE. SUO. POSUERUNT.

Addo alium pag. eadem num. F.

Quid ultra quaeramus ὸ Nonne Nomenclator acenses idem est ac ἀ caensibusλPorro si quaeras quid rei sit huiusmodi Nomenclator a censibus, docet aliud epigramma pag. 63o.mam. 3. L. VOLUSIO. URBANO. NOMEN CLATOR l. CENSORIO. Et pag. I r3. idem fortasse L. VRBANUS. NOMEN CLATOR. CENSORIUS. Cum enim apud

Censores nomina sua uxorum,liberorum,servorumque,Cives profiterentur,Nomenclator eorum nomina ipsis Censoribus in memoriam revocabat, atque inde dictus Censemus. Translata vero in Caesares Censoria potestate, Nomenclator a censibus appellatus fuit, ut notat eruditissimus Pignorius in tractatu de servis pag. I o. editionis Patavinae I 636. Adhuc lusisse marmora in hac voce comperio. Massi

liense

67쪽

4 6 DE INsCRIΡTIONEliense pag. o 3. . positum est L. DUDISTI O . . . . ADCENSUS. PROVIN. LUGDUNENS. Cernimus hic

etiam turbatam casuum concordiam: neque enim adcensus

Dudistio convenit. Non alio in Provincia Lugdunensi munere fungi hic potuit, quam Tib. Antistius , cui in tribus Galliae Provinciis primo unquam EQ. R. A. CENSIBUS aecipiendis Lapis 333. 6. inscribitur. Literas singularias eκ- plico, primo unquam Equitum Romanorum . Ergo adcensus commutatur in a censibus es si malueris ad census aecipiendos, quod idem est ac CENSITOR Provinciae Lugdunensis, in inscriptionibus pag. 27. .& Ioas. 2. Censior provinciae census & tributa recipiebat. Palam igitur est, ex primis potissimum exemplis, in nostro lapide nomen acenses esse vertendum in is censibus,& AQUILIUM fuisse A CENSIBUS EQUITUM ROMANORUM. Quae vero ea dignitas &munus fuerit, nunc explico.

Nomen Censoris, dignitatem, quae florente Republica summae auctoritatis erat ac honoris, Augustus Caesar, arrepto imperio, abolevir extinxitque: potestatem vero &vim Censoriam in se traxit, ut cetera munia Senatus , magia fratuum, ct legum, uti ait Tacitus Iib. I. Annal. cap. a. Ita ex privatis post P. AE milium Lepidum, & L. Munatium Plancum sub ipso Augusto , nemo est amplius Censor designatus. At neque Imperatores praeter Domitianum, qui se Censorem perpetuum dici voluit, eo nomine usi, cum tamen rem ipsam detinuerint. Haec ex Dione lib. 3. pag. Ios. &lib. q. pag. 32 I. editionis Hanno vianae gr. Latin. anni Ioo 6. quod semel sit prsmonitum ad hunc Auctorem stpius citandum. Pridem vero Pompejus,dimissa Censoris appellatione, corrigendis moribus delectus fuerat, ex Tacito lib. 3. An. cap. 28. & Caesar aemulatione Pompeji, an ad nominis invidiam amolliendam,Praefectι morum titulo usus est, teste Suetonio cap. 76. unde per contemptum seu jocum Praefectus moribus vocatur Ciceroni lib. 9. epist.fam. II. ad Papitarium . Sub Augusto ea Censoris potestas morum legumque regia

68쪽

M. A DI I LII. C A P. iii. q7 regimen dicebatur , ex nobili lapide apud Gutherium d

ossic. domus Aug. lib. I. c. 4o. Fallitur vero Dio, qui solum Domitianum inter Imperatores, qui post Augustum Censoris nomen usurparunt, neque illud exinde privatis permissum, autumat. Nam Claudium Censuram gessisse, Censoremque

appellatum restantur Suetonius cap. I 6. & nummus apud Oiselium rab. iv. num. I. cum inscriptione in aversa parte

CENSOR, binaeque inscriptiones apud Gruterum p. I I3 I.& pag. 196.q. quo liquet ipsum in publicis quoque monumentis Censoris nomen usurpasse. Ex privatis una cum ipso Claudio Censor fuit L. Vitellius apud Tacitum lib. II. An. caP. q.& hist. I. cap. 9. in cujus rei memoriam Vitellius filius iam Imperator nummum cusit cum epigrapher L. VITELLIVS CENSOR apud eumdem Oiselium num. 2. Praeterea Vespasianus , & Titus Censores inscripti occurrunt in lapidibus Gruterianis pag. 89. Io. & I76. I. in nummis apud

MCdiobarbum a pag. Io 8. testaturque Suetonius in utriusq; vita cap. 8.& 6. At post tempora Dionis subolet etiam in , Diocletiano vestigium aliquod gestae censurae, qui cum Omnibus gentibus advocatis daret ludos, parcissime usus es ea liberalitate, dicens eastores oportere esse ludos sectante Cen- fore, uti narrat Vopiscus in Carino cap. 2 o. Et Delmatium Hanniballianum Constantini M. Fratrem Censorem discimus ex S. Athanasio Apologet. a. quod perperam Delmatio filio tribuit Socrates hist. Eccleslib. I .cap. 27. ut probat Valesius in hunc Iocum,& ad Ammianum Marcellinum lib. I .cap. r. Itaut immerito post eum dubitasse videatur Godefridus Hermantius in notis ad vitam S.Athanasii, Gallice scriptam lib. I - cap. I . Pridem vero sub Deciis Censoris nomen auditumin Valeriano adhuc privato traditum, ut refert Trebellius Pollio in vita ea p. a. Symmachus integro seculo posterior lib. .ep. s. loquitur de repudiata censura, quam totius Senatus fugaυit auctoritas: in quam rem sese orationem te

acuisse meminit lib. I. ep.9. . I .,

69쪽

48 DE INsCRIPTIONE Attamen rara haec exempla & infrequentia: quo factum est, ut paulatim exolescente Censoris nomine &usu, demum etiam & memoriae hominum pene exciderit. Nam, uti adnotavit Salmasius ad Capitolinum in vita Antonini Philosophi c. aa. scriptoribus ejus arvi Censura,pro gravitate vultus cum dignitate conjuncta, accipiebatur, unde oris censura , quae veteribus oris dignitas erat. Postea etiam pro ipsa forma, & pulchritudine oris : unde & Censorium hominem vulgo, qui pulcher esset, vocabant. Non omittam apud Gruterum pag. 3 3. num. . Statuam auro superfusam locatam fuisse Anicio Paulino jun. Consuli ordinario ob meriatum nobilitatis, eloquii , iusitiae, atque CENSURAE. Hanc Vocem pro severitate morum & exactiore disciplina hie

usurpatam arbitror, ex usu recenti Oris latinitatis, quem notavit Casaubonus ad proximum Capitolini locum . Anicius Paulinus junior Consulatum gessit anno 33 q. Ceteri Imperatores, abjecto nomine, non semper sibi integram & perpetuam Censoris auctoritatem , & jus detinuere ; sed munera Censoria potestatis exercenda privatis etiam aliquando detulerunt. Augustus ipse, qui dignitatem Cen soriam sustulit, iumviratum consiluit recognoscendi turmas Equitum, quotiescunque opus esset quod munus erat Censorum aliaque inde potestatis Censoriae ossicia inter plures divist, testante Suetonio cap. 37. L. Volusius, sub Tiberio Censoria potesate legendis Equitum decurijs functus

est, apud Tacitum Annal. 3.cap. 3 o. quo nil propius ad nostrum argumentum illustrandum,ut mox patebit. Exemplum

aliud profero ex Dione in fragmentis lib. 78. pag. 88 a. ubi sub Caracalla memorat, Ulpio Juliano commissas fuisso censiones: quem locum perperam a Xilandro redditum, ita

restituit Leunclavius ad marginem , doctis omnibus probatus. Porro Censiones facere pars erat Censoriae dignitatis.

Ut vero haec omnia in rem nostram vertamus , videtur

certo asseri posse, non aliter intelligendam inscri ptionem , quam quod Imperator aliquis, cujus nomen nobis divinare non

70쪽

non licuit, AQUILIO potestatem censendi Equites Romanos detulerit , eo prorsus modo , quo apud Tacitum Volusius eadem Censoria potesate legendis Equitum decuriis functus suit. Quam AQUILII dignitatem & munus Antiates ea forma expresserunt, A Censitas Equitum Romanorum, pro more Caesariani aevi, ut jam ex Pignorio notavimus .

Ergo es se a censibus Equitum Romanorum , idem est ac potestate censendi Equites Romanos fungi. Consebantur vero Equites, vel cum adlecti in eum ordinem spectata census quantitate, vel cum ad militiam delecti, vel tandem cum in transvectione in ordinem redacti seu notati. Ut de his singulis aliqua attingamus, res ipsa, & AQUILIUS postulant. Censores sicuti ceterorum Civium censum aestimabant, ut in quem ordinem referri deberent, judicarent, ita etiam Equites ex censu in tabulas describi jubebant, unde ordo equestris conflatus est. Ex hoc vero tantiim priscis teporibus Equites, qui equo publico mererent, & legionibus assignarentur, delecti . Postea ex plebe etiam ipsa Censor eligebar, qui censum haberent equestrem , ut Equites fierent, & equi publici iis assignati,ut in legionibus militarent. Ita Salmasius de re militari Rom. cap. a I. putat interpretandum locum Polybii satis vexatum, ubi ait: olim quidem equites flent i

gere, pos pedites, nunc vero priores capiunt iuxta opes, δε- cretione eorum a Censore facta. Census equestris, etiam Imperatorio aevo, erat quadringentorum millium sestertium , Martialis lib. I. epigr. I 6.

Quadringenta tibi non funi, Callistrate, furge.

alia Scriptorum loca praetere . Legebantur ex singulis curiis, ex instituto Romuli, &aliqui equo publico donabantur , alii equo privato merebant . At gravis est qti aestio inter doctos antiquitatum, num omnibus Equitibus publicus equus fuerit assignatus, an ver aliqui privato equo militarent. Sigonius de jure antiquo Civium Rom.lib. a.cap 3. Rosinus,& in eum Dempsterus antiq. ROm. lib. I. cap. II. putant Equites solos, qui Romae in . G eque-

SEARCH

MENU NAVIGATION