장음표시 사용
351쪽
3α DE COLONiA FOROIuMENfI. sed ut Romanam majestatem decebat , pos multa inter eos agitata consilia , excitatos & exstructos. Neque adhuc, quod sane invidiam facere possit, sub oculos ponere ipsam antiqui Opidi faciem ormam, propugnacula , ut ea ferebat aetas veterum Romuli nepotum, munitissima, moenia in
Occidentem exporrecta , binas turres latus utrumque murorum jungentes, portas ad Occa m ct Septentrionem, quibus ires aliae additae fuerunt , quadrata ejus civitatis triumviralis,quam ita describit Palladius, aditu reserantes. Dolendum porro numismata illa P.Cornelii Scipionis Naseae , C.
Flaminii, ct L. Manlii Acidini a quibus Colonia Aquileja
deducta est, in fundamentis turris triangularis ab iisdem Triumυiris conditae,duobus ab hinc Rculis, uti narrat Palladius verbis Josephi Sporent, dum nova guinensis arx, qua
nunc extat, construeretur,reperta,statim ac lucem viderant,
nulla vetustatis reverentia tenebris suis iterum damnata, infundamenta eiusdem arcis collocata se i sse. Profecto tam praeclara remotioris antiquitatis vestigia auro contra redemissent nostri Antiquarii, qui nusquam id genus monumenta in suis Cimeliis ostentare queunt; atque a Triumviris percussa fuisse numismata in condendis Coloniis, stante Republica, adhuc ignorant. Sed ad seria revertamur. Forum hoc instituisse Caesarem, dum utramque GaIliam proconsule cum imperio regebat, uti certum videtur, ita annum & tempus definire haud facile est. Idem Palladius pag. 6 r. & 6 a. ad ejus Consulatus initium refert, quo tempore stativa ad Aquilejam Cisar habuit,legionesque ab hibernis eduxit,ut ipse narrat l. I.de bell. Gall. Cum enim, inquit Palladius,bello nihil tunc esset, quod ageret, ne confulatu uum obscurum poseritati transmitteret,Forum in provincia instituit. Non unum peccat hic Auctor. Nam Caesar cum Gallias administrabat, nunquam Consul fuit. Et sanEinitio belli Gallici quo eum Consulem facit Palladius, Proconsulatum cu Consulatu confundens, cum ab hibernis legiones deduxit,ipsemet signat Consules L. Calpurniu. Pisonem
352쪽
DE COLONIA FOROiu LIENSI. 32 nem & A. Gabinium. Tunc vero quis credat otii tantisper superfuisse Caesari, nihilque eum habuisse quod bello ageret, cum magnis itineribus, ut ipse narrat, in Italiam profectus ad legiones conscribendas, & eas quae circum Aquile-jam hiemabant, ex hibernis educendas , eadem celeritate in ulteriorem Galliam rediit, atque ea ipsa aestate tribus proeliis confectis Helvetios & Germanos profligavit λ Itaque magis vero similia perscrutemur . Utramque Galliam Caesar proconsule administrans, quotannis per hiemem in Italiam contendere instituerat, quemadmodum testatur initio lib. s. ibique Conventus peragebat , ut statim commmemorat, ct saepius aliis historiae suae locis. Mos erat Romanis, ut cum Praetor seu Proconsul in prouincia esset, in aliquem locum Conuentum indiceret, eoque provinciales hom es evocaret iurisdicundi caussa. Idque agere Con- Dentum sive Forum dicebatur. Nam utrumque vocabulum eandem significationem habet. Cicero ad Atticum scribit, Forum δε egisse ex Idibus Februariis Laodiceae. Virgilius Indicitque Forum , ct patribus dat jura vocatis. Hirtius de Caesare ait: In Gallia citeriore jus dixit, ac paucos ibi dies moratus, cum celeriter omnes Conventus percurrisset, publicas controversias cognovisset n Testium se recepit . Quae loca Sigonius profert, de antiquo jure Prouinciar. lib. a. cap. I. Eandem utriusque vocis significationem reperies apud Festum verb. Conventus & Forum. De Praefecto Hispaniae memorat Strabo lib. 3. pag. I 67. in maritimis solitum hiemari jus dicendo ; additque Casa ubonus in
notis, hoc esse Conventus agere , flve Forum agere. Cum
itaque Julius Caesar singulis annis, ut vidimus , ad Con Ventus peragendos in citeriorem Galliam proficisceretur, palam est, locum juri dicundo nostris populis Carnorum, qui tunc eidem provinciae accensebantur, hunc ipsum delegita. cui postea ea de caussa nomen FORI mansit, addito institutoris IULIO cognomine . Plutarchusia vita tradit, Caesarem in Conventibus hominum ani
353쪽
mos captasse, quos aut muneribus, aut spe plenos dimittebat. Quae cumulatius cum fortasse praestitisset gentibus Carnorum, ideo ipsi beneficiorum gratiam referentes, institutum Forum ab ejus nomine nuncuparunt. De Tarsensibus ita scribit Dio lib. 7. pag. 3 a. Adeo Caesari priori,ctae eius gratia etiam poseriori favebant, ut urbem suam pro Uo Iuliopolim υocaveriut. Porro provinciales homines, qui ad caussas peragendas conveniebant, alia quoque negotia pertractasse, & commercia exercuisse oportet; unde est quod etiam Forum negotiationis a Caesare institutum , cum Paullo Diacono possimus dicere . Interim monitum Lectorem cupio, Opidum aliud in Carnis a Caesare conditum, & Iulium Camicum dictum , male cum Foroju-lio a quibusdam confundi. Nam idem Paullus utrumque mani teste distinguit; illudque in montanis ejus retionis, quam hodie quoque Carniam appellamus, Plinio, Antonino in Itinerario, & Ptolomaeo, qui Noricis tribuit, memoratum, hoc ad montium radices in planitie situm est. Nunc etiam illius vestigia, vetustatis aliquot monumentis insignita, apparent, nomenque Zulii manet, priori tantummodo litera immutata, non Thusca prolatione , ut scribit Palladius, Annium fabulatorem sequutus, sed ex more vernaculi idiomatis. Exinde Forum Iulii ad Coloniae praerogativam Sc nomen traductum est. Ptolomaeus lib. 3. cap. s. in sexta tabula
In Mediterraneis Carnorum Forum Iulii Colonia . .
- quileia Colonia . Concordia Colonia,
Titulum reserendum ad priorem Coloniam arbitror, quae sola in mediterraneis vere posita est, Aquileja & Concordia propemodum mari adiacent. Nec Forum Julii an lex . Aquilejam, quae longe illustrior urbs fuit, collocasset Pt vlomaeus. At Palladius, qui Forum aliquod Coloniam quo que
354쪽
DE COLONiA FOROiuti ENSI. 327que dicere non est ausus , Forum Iulii non Coloniam , sed praerogativis Coloniae tantummodo donatum scribit; unde etiam irrepsisse sine dubio putat ex vulgi errore nomen Coloniae apud Ptolomaeum, vel culpa librarii Forum Juliu in Coloniam factum . Mihi nec grauissimum Geographum deceptum , nec exscriptorem peccasse certum videtur; cum
nulla sit caussa , cur Foro Julio verum nomen Coloniae invideamus. alioquin id nominis Aquile jar etiam & Conco diae , quas eodem loco , & sub una verborum serie colonias vocat Ptolomaeus, esset abrogandum . At has certo constat Colonias fuisse. Nec insolens est , Fora aliquando , inductis postea colonis , in Colonias transiisse,
nullo pristini nominis dispendio. Quod exemplo mox
ostendam. Qua vero occasione & tempore ex Foro in Coloniam Forum Iulii evaserit, non satis constat. Pompejus
Strabs Magni pater Transpadanis populis, inter quos Ueneti & Carni licet ea de re apud eruditos non levis sit quaestio) jus Latii dederat. At quoniam qui jus Latii ha
bebant, non plenam civitatem Romanam,qua scilicet jura priuata continebantur, non publica, sed partem tantum ciuitatis adipiscebantur; integrum jus ciuium Romanorum Transpadanis donavit Julius Caesar, cum Romae dictaturam inivit anno V. C. 7o . Auctor est Dio lib. I. p. IIo.
Gallis qui cis Alpes trans Padum incolebant, quod suo sub imperio fuissent, civitatis jus dedit. Cum Gallos audis, qui trans Padum sub imperio Caesaris fuerant, ne Venetis quoque & Carnis jus illud tributum dubites; nam & ii in Gallia Cisalpina & sub ejusdem imperio erant. Ea loquendi forma usus est Dio, ut Gallos solummodo excluderet, qui ci spadanam regionem incolebant. Exinde Veneti jusquoque adipiscendorum honorum obtinuerunt, quod inter jura Quiritium nequaquam censebatur.Ctim apud Tacitum An. I I .c. 23. in Senatu agitaretur sub Claudio Caesare,num primoribus Galliae Comatae, qui pridem civitatem Romanam adsequuti fuerantilus etiam adipiscendorum in Urbe
355쪽
3ag DE COLONiΑ FOR IuLIENsLhonorum esset tribuendum, querebantur aliqui ex Senatoribus, quod Veneti ct Insubres curiam irruperint , quod est,
grandiori Taciti phrasi, eos populos in Senatum fuisse admissos . Itaque Forum Iulii a Iulio Caesare jus Civitatis
Romanae una simul cum Gallis obtinuit ; & cum Venetis, paullo ante Claudiana tempora , jus quoque honorum adipiscendorum . Quo in jura omnia, quae civibus Rom. patebant adscriptum fuit: at nondum tamen Colonia dici poterat. Plinio Opida Isriae riuium Romarum sunt j ida O Parentium, solummodo Pola Colonia , lib. 3. cap. I9. Ea proprie Opida Coloni unt,inquit Aggenus de limit.agror. inter Scriptores de re Agraria collectos a Goesio pag. I 8.
quae ex eo nomine accipiuntur, quod Romani in eisdem civia talibus Colonos miserunt. Et Siculus Flaccus de condit. agror. apud eundem Goesium pag. a. Coloniae, at , inde aictae funi, quod populi Romani in ea municipia miserint colonos. At duo coloniarum genera constituit Uellejus lib. I. cap. Iq. unum earum quae Senatus jussu deductae sunt: alterum militarium , cujusmodi fere omnes numerantur post Eporaediam, Mario Vl. & Ualerio Cosmissa'. Hinc cum veram coloniam Forum Julium, Ptolomaei testimonio, statuerimus, militarem eam fuisse oportet. Deductionis tempus quamvis in obscuro sit ; haud levem coniecturam nihilominus proferam, cum inferius de colonia Concordia sermo erit. Interim ex Foro factam coloniam, manente nomine, exemplum, ut ita dicam, cognatum docebit. In Gallia Narbonensi vetusta urbs, Forum Vulsi eundem ac nostra auctorem nominis Julium C sarem agnoscit. Neque enim ii audiendi sunt, qui appellationem' Augusto tribuunt, quamvis colonias ab eo deductas Iulias quoque vocatas constet. Nam Forum Julii Narbonense in epistolis P Ianci inter Ciceronianas lib. Io. ep. fam. I 6. & I7. antequam Caesar Augustus imperio esset potitus, memoratur. Exinde Colonia effecta est, manente priori appellatione. Tacitus lib. a. hist. cap. I . & in vita Agricolae cap 3. Coloniam
356쪽
DE COLONiA FOROIuLiENSI. 329niam Foroiuliensem vocat. Perperam Leander Albertus in descriptione Italiae, Regione. 8., aliique scribunt, nostram hanc esse Forojuliensem Coloniam, hic Tacito memoratam. Amore patriae aliorum lapsus non adoptamus. Rursus Mela lib. a. cap. s. ait: Forum 'ulii Octavanorum Colonia;& totidem verbis Plinius lib. 3.cap.q. ubi addit, appellatam quoque Pacensem ct Classicam. Consentiunt nummi apud Golletium in Domitiano: COL. FOR. IUL. & in Augusto: COL. IULIA. OCTAU. Et quidem colonia militaris fuit, militibus legionis octavae ad eam incolendam inductis. Ideo Melae , Plinio, & in nummo laudato , cui alterum Neronis addas apud Harduinum pag. III. Octavanorum colonia dicta. Coloniae enim militares saepius a Iegionibus, quae in iis collocabantur, sibi nomen pepere runt. Ita eodem Melae loco legitur, Secundanorum Arausio, Sextanorum Arelate, Septimanorum Blitera . At Valesius in Notitia Galliarum pag. roo. Octavanorum nomenclationem ablegat, atque apud Plinium, Melam,& in nummis, Octavianorum legendum autumat,quod Octavius Augustus id nominis colonia deducta imposuerit. Contra doctissimum Scriptorem, praeter Scaligerum, Lipsium, & Sir-m Ondum, quos ipse citat, stant ceteri, Bucherius in Chorographia Provinciae tom. I .pag. a 7. Harduinus loco laudato, & Uaillantius de Coloniis pag. 3. tom. I. Si quid nobis post clarissimos viros hae in re liceat, haud ineptam
conjecturam expono. Idem Ua illantius alio opere de numism. Imp. tom. a. pag. I 68. nummum Gallieni describit
cum hac epigraphe: LEG.VIII. PAC. quam explico , Legio octava Pacensis. Jam Forum Iulii ex Plinio didicimus
coloniam Pacensem vocatam. Profecto hoc nomine donata est, quod in eam legio octava Parensis fuerit inducta; &subinde ab eadem quoque legione octava coloniae Octavanorum appellationem quaesivit.
Ad nostram FOROJULIENSEM pedem resero.
Postquam coloniae & municipia civitatem Romanam im-T e pe
357쪽
ferendi, in tribum aliquam ex xxxv. adscribebantur, in qua suffragium in Comitiis Romanis ferrent. Unam vero eandemque ciues omnes cujusque urbis profitebantur, &perpetuo ferme retinebant. Hinc frequenter in vetustis saxis, praecipue militum, signatam observamus Tribum, quae inter nomen & cognomen reponebatur, ut alibi monuimus. Passim in magno Gruteri thesauro exempla Occurrunt . Carnorum populi cum jus Latii a Pompejo Strabone, civitatem Romanam beneficio Caesaris, utpote in Gallia citeriore positi, obtinuissent, suffragii Iationem in Urbe simul indepti sunt . An uniuersi in unam, eandemque tribum tunc essent conjecti, vel unumquodque Opidum suam agnosceret, incompertum plane habeo . Hoc certum est, tres colonias, quas Carnis Ptolomaeus accenset, Forum Julii, Aquilejam & Concordiam, in tres diuersas tribus relatas fuisse. De Forojuliensi primum agam, non dignitatis merito, cum Aquileja longe illustrior& nobilior fuerit, sed quod ea hujus disertationis argumentum faciat, Aqui-leja , & Concordia in transitu sint dicendae. Haud paucos lapides literatos, quos prisci decoris reliquias, & Romanae aetatis vestigia dixeris, in urbe Forojuliensi, fato & tempori superstites , servamus. Hos inter tres sunt, qui ejus olim cives Tribui SCAPTIAE adscriptos luculento testimonio demonstrant. Nobiliorem hunc primum hisce characteribus insculptum cernimus.
358쪽
ANNOR. XX. M. IIII. D. V T. F. I
Mirum quantum afflixerint hunc lapidem antiquarii, huc illuc locis alienis tranSferentes ; cum nusquam nili in nostra Forojuliensi Civitate habitaverit. Antiquissimum omnium, qui inscriptiones collegerit, testem produco Joannem Marcanovam, qui in sua collectione anno I 6 I. adornata, nostram recitat sub hoc titulo : d Cividatum Forojuliensis Patriae Civitatem in marmore formoso prope portam majorem. Ex Authographo Marca novae Venetiis exscripsit ornatissimus vir Apostolus Zenus . Hodie extat prope portam veterem Civitatis ad S. Petrum in pariete publici armamentarii. Characteres sunt grandiores & nitidi,& saxum ingens , ut nemo aliunde exportatum suspicari possit. At Gruterus pag. 86. I.ex Smetio & Appiano Patavii Forojulii in porta extare scribit, duplici lapsu, lapidem
Patavium, hanc Urbem in Forojulium traducens . Erroris caussam inferius exponam. Eques Ursatius cum apud Gruterum ea verba legisset, deperditum putavit. Cimia Raphael Fabretius, quoties mihi laudandus, toties dessendus, operi suo postremo inservisset non paucas ex nostris Inscriptionibus, quas sibi a me traditas cum honoris De nore in praefatione qpistolari commemorat,hanc tamen , malo fato ex schedis Penianis descriptam , Forolivio tribuit. pag. II 3. haud semel deinde conquestus,se no ante opportunius
359쪽
33a DE COLONIA FOR tu LIENSI. a me monitum. Literarum inter hanc urbem & nostram affinitas non saxa tantummodo, sed homines quoque nobis surripuit. Nam Forolivienses Cornelium Gallum poetam celeberrimum, qui gratia & honoribus apud Augustum Caesarem eximiε floruit, civem suum facere non dubitant.
Eusebius in Chronico ad Olympiadem CLXXXVII l. ita
loquitur: Cornelius Gallus Foroiulie Is poeta, is quo primum AEnptum rectam supradiximus XLIII. aetatis fuae anno proprias manu interfecit. Flavius Blondus amore patriae, uti recte observat Lilius Gregorius Gyraldus in dialogo q. de Poetis Latinis, primus omnium ausus est legere , Forolivi ensis. At quotquot impressi Codices Eusebii circumieruntur , ad unum omnes habent, Foroiuliensis . Hos inter binos emendatissimos laudo, primum ab Arnoldo Pontaco editum typis Burdigalensibus anno 16oq. qui, ut testatur in Apparatu, contulit non tantum verba sed etiam syllabas& literas cum decem & octo codicibus MSS. & octo variis editionibus : alterum Josephi Scaligeri, quem ex antiquissimis MSS. exemplaribus, potissimum Bongarsiano ante
mille annos conscripto, se adornasse ait initio animadver- sonum pag. 6. Ne locum hunc obruam Codicum MSS. copia , quorum duo eminent arvo Caroli Magni exarati, unus Bibliothecae Regis Christianissimi, alter majoris Ecclesiae Lucensis, Spartam hanc lubens dimitto Justo Fontanino, qui cum opus de Scriptoribus Forojulientibus,
ut alibi memoravi, adgressus sit, jam integram manum Cornelio Gallo posuit. Sane cum res ejus gestas, fortunae casus, scriptaque summo studio pertracia verit, ea eruditionis copia & argumentorum pondere patriam asseruit, ut Forolivienses Scriptores ad incitas redegisse non dubitem. Rursus parcant Forolivienses, si eos amice compella-Vero, ecqua tandem auctoritate etiam Berengarium Everardi Ducis Forojuliensis filium , Italiae Regem & Imperatorem, Civitate sua donaverint, eiusque simulacrum in parte urbis illustriori decreto publico collocaverint Haud equi-
360쪽
DE COLONIA FORCiuLiENSI. 333 equidem credam, doctos nobilissimae eius urbis cives,quoru non paucos impenSe colo, ut tam grandem fabulam muri agerent, suffragiis suis permisisse . Neque enim iis pa- Iatum ita male sapit, ut posthabitis tot gravissimis Scriptoribus, Alexandrum Paduanum sequi velint, in historia adeo hospitem , ut in commentar. Plinii apud Ughellum
Italiae Sacrae tom. a. col. 6o7. non tam Cornelium Gallum& Berengarium, cui satis insulsὰ cognomen de Berengariis assigit, sed etiam Paullum Diaconum,qui ipsemet luculenter scribit se Forojulii ortum, ciuem Foroliviensem faciat, eumque vocet Paulum Vis ridium Diaconum Papiensem, quem Paullum marneseidi Diaconum Aquil ejen serru, omnes sciunt; subdatque libros quatuordecim hisoriae Eutropii addidisse, hoc opus incertum ei tribuens , illustriori alio, eoque genuino & vero, historiae Longobardorum, vel ignorato vel abjudicato . Sed vereor, ne ego quoque ineptus sim , qui hujusmodi nugas diutius persequor. Interim dum res nostras nobis reposcimus, binos hos quoque lapides , quos Gruterus ex Appiano & Scardeonio pag. 379. I. & 838. Io. Patavio liberaliter donat, in
nostram urbem inferamus. Eques Ursatius monum. Patav.lib. I. sedi. a. p. 7. ingenue fatetur se nescire, quomodo
Paduae in Foro Iulii apud Gruterum secundus collocetur, cum nullum Patavii sit Forum , Julii nomine , & minus in Foro Julii Patavium situm sit. Marcanova utrosque ad Cividatum Forojuliensis Patriae ciuitatem collocat. Hinc puto erroris fons. Nam descriptores pro Patria, quo titulo donatur Forojuliensis provincia, scripserunt Padua. Omnium pessime deceptus est Sigonius qui secundum Fel-triae adscribit, lib. 3. de iure Ita l. cap. 3. in fin. At lapides satis iam evagari coactos, patriae suae restituamus . Extant Foro Julii non longe ab Ecclesia S. Dominici, ad portam semirutam interni antiquissimi murorum Civitatis am
