Illustrationes, & commentaria ad bullam S.D.N.D. Vrbani papae 8. pro sacri iubilei anno 1625. Georgij Polacchi presbiteri Veneti. Quibus pleraque ad christianam pietatem, & eruditionem, tam theologorum, quam iuristarum, ... tractantur. Praecipue vero

발행: 1625년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

dit ibique consistit, & stans erectus, complicatis manibus, Eucharistiae sacramentum expectat; Interim Cardinalis Diaconus, caerimoniis expletis, hostiam ad snistram solii latus deserendam, in patena positam,& stella quadam aurea comprehenjam, ne ipsa a Veto circumferatur, Subdiacono dat Apostolico ;Diaconus deinde Cardinalis c rimonijs item expletis,sanguine in Calice asseruatum,& linteolo aureo coopertum ad dextrum sol θ Iatus defert si quia dum Eucharistia sub utraque specie olim etiam a laicis sumebatur, sanguinem Diaconus dispensabat. His Peractis, Romanus Pontifex ad sinistru soli1 latus sese conuertens, di incuruus Subdiacono Patena tenente integram hostiae medietatem, magna quidem uti decet) veneratione sumit, alteram vero medietatem in duas diuisam partes pro Subdiac no , & Diacono super patenam relinquit. Deinde summus Pontifex ad dextrum soli1 latus se se conuertens, & incuruus magna item veneratione

sanguinis partem cum calamo aureo Diacono Calicem tenente sugiis residuum vero sanguinis cum hostiae particula in Calicem iam demissa , a Diacono, & Subdiacono sumendam in calice ipsbrelinquit.

U, Antidoto q6. p,lib.6. mysteriorum pytissae cap. s. ex rerimoniali 16. q, in ismmentario de sacra P am Pontificis communione sacrosanctam missamsollemmter celebrantis.

io Summus Pontifex in aliquibus sestiuitatibus sorte nioribus, de prisertim seria v. in sena D ni,solet sua

82쪽

ς3 COMMENTARIA IN BULLAM benedietione praesentibus concedere plenariam In

dulgentiam. SuareZ r

it Episcopus etiam benedictionem sollemnem a dare potest, dummodo faciat in sua dioecesi; in aliena enim pontificalia exercere non potest. Haec benedictio ab Episcopo dari potest in fine uiuinorum officiorum his verbis; sit nomen Domini benedictum, ut habetur in Pontificali,&etiam simplex benedictio dari ab eo potest se is populis in itineribus, eundo per suam Dioeccsem. Barbosa I

s, loco citato. Allegat. 1 7. num.63.

i et Poterit etiam Episcopus celebrans private in dioecesii aliena uti benedictione Episcopali, cum verbis, si nomen Domini benedictum, cum illa sit potius ordinis, quam iurisdictionis; tum quia si conceditur Episcopo celebrare in ecclesia aliena a iure absque licentia ordinari 1, ita concedi etiam debet benedictio Episcopalis, tanquam acce rium, &consequens ad illam celebrationem Barbosa, rquietiam η censet, nullam rinam incurrere Epist pum, qui transiens per alienam dioecesem, rogatus a personis deuotis, illas bened icit sine solemnitate, absque animo exercendi iurisdictionem.

I 3 Presbiter autem, nec quidem simplicem benedictionem, Episcopo praesente, sine ipsius consensu

dare potest . Abbas habens iurisdictionem quasi Episcopalem potest sollemnem benedictionem populo

83쪽

fANcTI ANNI fopulo impertiri in ecclesijs ad ipsum pleno iure pertinentibus post missarum sacrificia persecta, & ab

suta, post vespertinas preces,aut matutinas decantatass non autem alibi publice,aut per vias, aut Ciuitates,aut villas, nisi ex priuilegio speciali hanc potestatem sit consequutus. Haec benedictio Episcopalis remittit peccatum veniales & id sumitur ex August. x ubi eam vocat interpellationem quan

dam, de qua videri possunt plura apud Ioan . Steph.

Durant. Ix, Epist. 3 9. 7. I . y, lib. a Me ritibus Ecclesianicis e.peniat.14 Hae benedictiones, sicut&alia sacramentalia , non remittunt peccata ex opere operato, sed ex opea re operantis . Ratio est, quia vel remittunt producendo gratiam habitualem,& hoc non, alioquin es.sent sacramenta, 8e non sacramentalia; consequenter sacrameta plura essent, quam septem, quod non est admittendum ; vel remittunt excitando homi, nem ad eliciendum actum contritionis, vel amoris, per quem deleantur, & hoc non est remittere peccata ex opere operato, sed ex Opere operantis; cum remittantur immediate ob dispositione subiecti, idest ob actu contritionis, seu amoris, qui disponit ad gratiam, simulque remittit venialia. Quare sacramentalia non remittunt peccata ex opere operato,sed ex opere operantis, excitando ad actum contritionis, seu amoris per quem peccata venialia immediate . delentur, per sacramentalia vero delentur mediate. Bonacina ex multis DD. x contra Sotum, & alios Ha arbi-

84쪽

6o cOMMENTARIA BULLAM

arbitrantes, peccata venialiarimitti ex opere operato per sacramentalia..

is In Episcopo est ordinaria potestas iure humano cocedendi Indulgentias,sed limitata,iuxta restrictionem iuris ; quia tantum possunt cocedere unum annum indulgentiae in indicatione Ecclesiae, siue

unus Episcopus, siue plures concurrant. In Anniuersario aute talis diei solum Iudulgentiam o. di rum, quam etiam concedere possunt in quocunque cassi, quo eis occurrat lassiciens causa ad eam concedendam. Ita habetur in iure. Summus Papae Penitentiarius dare solet Indulgentiam centum dierum. Paludanus hi est limitata & in illis ex parte personarum, quia tantum suis subditis, sequitur enim iuriC. dictionem, quae tantum est circa suos subditos.Hinc est, ut tantum possint viventibus indulgentiam concedere , non defunctis, ut excommuni docet cum SuareZ Filii ucius. ς

I ς Inseri r rs Episcopis,cuiusmodi sint Abbates, etiam seculares exempti, aut Priores non habent potestatem concedendi Indulgentias iure communi , nisi speciali priuilegio, consuetudine, Vel praescriptione, quia id potestatis nusquam ius comm ne concessit. 4 Nec propterea, ut ait Filliticius, e subditi horum incommodum aliquod patiuntur ,

quia quo ad hoc subhciuntur Episcopis, sicut Relia

85쪽

dictione voluntaria Episcoporum.

x Vnde seqnitur, nec Vicarium, nec Capitulum . sede vacante posse quidquam circa indulgentias, quia nullo iure habetur. Et licet Capitulum succedat in iurisdictione, non tame indignitate,ciri haec potestas adiuncia est ex iure Pontificio. Filliticius fex SuareZ,&aliis. AZorius a tamen cum multis a- Itys contrariam tententiam amplectitur, sed in hoc omnes conueniunt, tutius esse, ut Capitulum committat alicui Episcopo , ut eas concedat nomine*

is Nec Praelati Religionum habent facultatem . concedendi Indulgentias; &licet hi essiciant participes seculares bonorum suarum Religionum, &applicent eis merita, & satisfactiones suarum Congregationum , id non est applicare satisfactiones Christi, & sanctorum, quae scilicet factae iam sunt, sed tunc non habuerunt effectum, ad redimenda pe cata postea commissa; quod est proprium indulgentiar, sed tantum admittere ad participationem suffragiorum, quae per modum impetrationis,aut m Titi de congruo o untur,quo pacto hoc ipso quod quis est peculiari modo membrum alicuius relugionis, merita eiusde religismis valent apud Deum, ut ratione illorum conserat i aliqua: bona peculia--ri auxilio-etiam seramur

86쪽

σ3 COMMENTARIA IN BULLAM

ferantur talia merita ad hunc finem ,&praesertim habeat essicacia, si talis persona petat aliquid a Deo propter merita talis religionis. is Posset etiam Religio aliquos admittere ad participatione suffragij satisfactorij, sed oportet particulares religiosos tunc applicare sitas satisfactiones, quando eas faciunt pro ijs; alioquin sola applicatio superioris non est satis;sic ex Suarez Filllucius. . o Ad lucrandas Indulgentias concessas religionia sede Apostolica necessaria eth extensio ab eadem ad huiusmodi personas, quod constabit priuile, gijs cuiusque Religionis .

oc desumptum est ex principio PsaLmi s. in quo, ve nostri omnes tradunt, agitur de victoria, & triumphon Christi ascendentis in coelum; ac de potestate, quam tunc maxime declarauit , & exercuirrumin cinis , tum in terra ecclesiam

87쪽

siam suam latissime propagando per suos Princim

Apostolos, ac deinde per successores illorum, atque eandem sacramentis, indu enlijs, atque alijs innuis meris gratii, Fbuendo, & protegendo. 2 Omnes gentes plaudite manibus, id est edit

signum laetitiς complosone manuum. Sic Corinus. Noti sunt pia usus theatri,&soli, illudque valete,&plaudite. Causas omnes, propter quas plausus, Macclamationes excitabantur,seu Poetae, seu Orato-- ri, seu Principi, seu Triumphanti, non est dissicile omnes in Christo inuenire, qui tragicum quodamodo in morte peregit, persuasit doctrina, vita, miraculis, Princeps olf,atque Triumphator. 3i Iubilate Deo, ex intimo cordis affectu , in voce exultationis, concordet manus cum lingua, illae operentur, haec consteatur. Iubilate, nam causa iubili appropinquat, lubileus scilicet, larini enim hoc nomen iubilei, a Iubilis, & Iubilatione, & laetitia doducunt; quia quod Hebraeis temporalia,nobis christianis spiritualia debita dimittuntur, gratulandum sit, & iubilandum . Benhonius a Quocirca cum omnes cantent in Anno sancto lubilate, recte lubi- deus dicitur.

Est autem iubilus, ut rradit ex DD. Aug. Idem Benzonius gaudium hiamensum, quod linoa

exprimi nequit, vultu tamen, gestu, ac voce, declamore ostenditur. Id quod Ecdleta fidelibus annuit, dum in eadem dictionς multiplicat notas muscaIesi

88쪽

las; neque enim frustra, vel temere faciaim est, ut plerisque recentioribus, qui nec summis labhs spiritum Domini degustarunt visum fuit; verum Spiritus Sancti consilio , & sapientia Ecelasiam suam

mouente regente. ,.

f. De tubisveteris legis. 2. Deforma harum Tubarum. I. Quibus tubis is amissabbaticis,ct Iul trisulebantur Hebrm. ' i

NON ENIM VOS IN VEΤERI LEGE SACERDOTALIS BVClNAE CLANGORE.

Vsserat Dominus Moysi geminum turbarum usum dicens. a Fae tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus i conuocarepossis multitudinem, quando mouenda sunt cactra: Tibicines erant sacerdotes, subdit enim: b Fit autem Aaron Sace dotes clangant tubis , eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vectris. Ergo & in deserto,& deinceps in bellis, ut in Iericuntino sacerdotes hoc ossiciqfuncti sunt. Cum enim tubs sacrae essent, bon poterant a profanis hominibus tractari, ut scribit SalianuS. c

. . R, iri si insus Annal. Eccles. Vet. Test. a. m.

89쪽

iii hic verba. 4ynuenit aute Moses, oe buccinaspecie, ex argent factae talem. 6anva erat tibia pausto crassior,

longitudine paullominus cubitali,cuius os tantum patebat, quantum ad insandum sufficeret, desinebatque in

extremitatem campanulaesimilem , quemadmodum tuba . Aso a vocatur hoc genus apud Hebrsos s Duas tales fecit , quarum una plebs ad concionem Ῥocabatur sAltera principes ad consultandum de rapublica exci santur. Sic ipse,quem de serma quidem tubae audire Possumus, ut ait Salianus , quoniam credi non immerito potest ad eius usque tempora eandem figuram conseruatam. De senis autem non possumus, cum videamus eum nihil concisam, & variam mo- .dulationem a simplici, & monotonica distinguere & de suo addere unius tubs sonitum, ad euocandam ad concionem plebem. Sed nec in eo,quod mox ad- odit, his buccinis usos etiam in sacrificijs, tam sabbatis, quam ceteris diebus, nimirum pro festis; cumscriptura neutrorum dierum meminerit, sed Calen, carum,&dierum festorum.

Sed notandum istis duabus tubis, quae vere argenteae fuerunt, in annis Sabbaticis, & lubileis non fuisse usos Hebrsos. Na Iosue s fit mentio dc septem buccinis, vel tubis , quae tempore Iubileortim in usu erant. Dicendum igitur est, istas tubas fuisse septem , & corneas, & ex arietino cornu, ut late probat Serarius ubi multa affert e Thalmudicis ,

90쪽

co MMENTARIA IN BULLAM

quae pietatem roborant, & augent christianam ;Nam primo Cum per arietem e praesentissima morte liberatus sit Isaacuerecte benefici, huius memoriam non quotannis modo , ,sed eo etiam maxime anno repeti aiunt ijdem Thalmudici, quo seruitute viniactis,nexasque hominibus,agris,& tectis libertas redditur, anno inquam Iubileo. Secundo per arietis cornua libertatem Israelitis olim dandam, eandemque lubileis significari docent. Quae vero sunt haec arietina cornua, nisi arietis eius,qui coram tondente se obmutuit, i qui peccatum mundi substulit, L qui duobus crucis cornibus Satanam arietavit, &prostrauit Nec est dicedum,quod viliora essent ea cornua, quam quae in tanta lubilei sollemnitate adhibenda Ment. Sed in sacris non materiar, sed usus praestantia res commendat s uti etiam notauit Tullius . t Nec in illo argumento virium nihil est, Ari tina scilicet cornua solida tota esse, buccinam vero cauam esse oportere, uti inflari possit; quia vera hec ambo sunt. Sed quae solida sunt, fieri caua non pos. sunt Immo fiunt quotidie, &facta Gedeonis tempore nobis narrat losephus, & confirmat festus tubarum dies. Maneat ergo tubas istas suis e corneas ex arietinis cornibuS.

SEARCH

MENU NAVIGATION